IusCommune
IusCommune › Textos › Melo Freire › Liber IV · De obligationibus et actionibus

Mello Freire 4.22De exsecutione rei judicatae.

Abrir no leitor do IusCommune →

1 · Quid exsecutio rei judicatae.

pr.I Nutilis prorsus esset sententia, et res judicata, nisi secum traheret paratam exsecutionem, quae, definitore Strykio Us. mod. ad tit. de re jud. §. XLVII., nihil aliud est, quam actus judicialis, per quem sententia condemnatoria contra reum invitum, qui sententiae satisfacere recusat, in effectum deducitur. Ex qua definitione sua veluti sponte fluit, 1) ut exsecutio a judice tantum decerni possit: 2) contra condemnatum, et in ejus tantum bonis alienari non prohibitis: 3) modo legitimo, id est, juris ordine servato: 4) ut vix possit exceptione aliqua objecta impediri. Decernenda judicis mandato; et de usu actionis 1. 3 judicati.

2

pr.Decernenda ad partis, id est, victoris petitionem, Ord. lib. 3. tit. 86. in princ. ibi: sendo o dito julgador requerido para isso, Emman. 7r. Itaque rem judicatam nec judex ex officio, nec victor propria auctoritate exsequi valet, Ord. cit., 1. 6. §. 2. de re jud. Fit igitur judicis auxilio implorato, et ab eo speciali mandato decernitur quod exsecutoriale vocant; adeoque hodie nec, actione judicati, nec novo judicio, si res judicata liquida sit, opus est ad exsecutionem faciendam. Huber. Praelect. ad tit. de re judic. n. 50. A judice ordinario competente; et qualis is sit.

3

pr.Exsecutio potest decerni, et res judicata exsecutioni mandari non solum a judice, qui sententiam tulit; sed a quocumque ordinariam jurisdictionem habente, illius officio implorato, Ord. cit. ibi: Quando alguma sentença, que passar em cousa julgada, for appresentada a algum Julgador, pela qual se deva fazer execução, sendo o dito Julgador requerido para isso, a mandará com diligencia executar. Quare arbitrorum sen, tentiae, cum nulla propria jurisdictione fruantur, non ab eis, sed a judicibus ordinariis exsequuntur, Ord. lib. 3. tit. 16. §. 2. ibi: a sentença dada pelos arbitros se dará á execução pelos Juizes ordinarios. Quod si condemnatus judicis exsequentis jurisdictioni non subest, aut bona, in quae facienda exsecutio, extra illius territorium sita sunt, judex loci requirendus, Ord. lib. 3. tit. 1. §. 5. (Tit. IX. §. X. de in jus vocand.).

n1Sunt tamen judices quidam speciales tam in danda, quam exsequenda sententia, veluti Indiae et Minae, Ord. lib. 1. tit. 51. in princ., Olisiponenses civiles Praetores Ord. lib. 1. tit. 49. §. 3., cet., quibus non ordinaria, sed, privativa, ut loquuntur, jurisdictio competit, coram quibus tantum exsecutio rei ab eisdem judicatae fieri valet, Mend. lib. III. cap. XXI. n. 80., Phoeb. P. I. Arest. LXVIII., Ord. lib. 3. tit. 87. §. 12. vers. Porem.

4 · Contra condemnatum; et qui pro condemnatis habendi.

pr.Et decernenda contra condemnatum tantum (§. I.); res enim inter alios acta et judicata aliis nec nocet, nec prodest (Tit. XXI. §. XVI.). Pro condemnatis hic habentur non solum reus principalis, sed omnes, qui ab eo, qui victus est, rem habent, ceteri, quibus res judicata nocet (cit. §. XVI.). Et tales sunt 1) heredes condemnati; res enim judicata nocet, et prodest heredibus et contra heredes, et haec est vis quasi contractus,, qui in judicio celebratur, 1. 3. §. II. de pecul.; qui tamen prius debent judicis sententia heredes declarari, Mend. in Prax. lib. III. tit. XXI. n. 14.: 2) paterfamilias, filio condemnato, in bonis adventitiis, in quibus usumfructum habet, Mend. cit. n. 37.: 3) fidejussores judicati exsequendi causa dati, Ord. lib. 3. tit. 92., Emman. 69., Alphons. 87., Huber. ad tit. D. de re jud. n. 54.: 4) successor singularis, qui dolo, et exsecutionis differendae gratia post litis contestationem, vel latam sententiam, rem a condemnato habuit quovis titulo oneroso, vel lucrativo, Ord. lib. 3. tit. 84. §. 14., tit. 86. §. 16., et lib. 4. tit. 1o. §. 9.; qui omnes sine novo processu exsequendi ex dictis Ordd. Reus principalis dicitur litis dominus, ad quem utilitas omnis, et litis emolumentum pertinet: itaque adversus eum dirigenda tantum exsecutio, et non contra illius procuratorem, quippe qui dominus litis per illius contestationem non efficitur (Tit. III. §. XI. Not.), nisi liti se offerat, vel eam sine mandato defendat, vel in rem suam agat, Huber. cit. n. 53. Tutore similiter, vel curatore in causa pupillari damnatis, in pupillum, et minorem danda exsecutio est; non enim in ea conditione sunt, ut videantur se liti obtulisse, 1. 4. §. 1. de re judic., Cald. For. Quaest. XXXIV.

5 · Quae in modo exsecutionis generaliter observanda.

pr.Et cum modo legitimo, et servato juris ordine, exsecutio facienda (§. I.), huc inter alia spectant 1) citatio specialis condemnati: 2) tempus eidem ad solvendum datum, vel 3) ad exsecutionem finiendam: 4) res, in quibus exsecutio fieri de. bet: 5) modus pignora capiendi; 6) et distrahendi: 7) exceptiones, quae rei judicatae exsecutionem impediunt, vel non: 8) debitoris incarceratio, cet. Citandus in primis condemnatus, et ad solutionem requirendus.

6

pr.Citandus in primis condemnatus, priusquam sententia a judice exsecutioni mandetur, Ord. lib. 2. tit. 53. §. 1., et lib. 3. tit. 86. in princ., Alphons. tit. 105. in princ.; nam prima citatio initio litis facta solum comprehendit actus judiciarios ad sententiam usque definitivam, Ord. lib. 3. tit. 1. §. 13.: haec autem specialis, quae in exsecutione fieri jubetur, omnes comprehendit ad bonorum usque addictionem ex dict. Ord. tit. 86. in princ. vers. E feita, et §. 27. ibi: não será necessario ser o condemnado mais requerido para dizer, se tem embargos á arrematação; porque o requerimento, que lhe foi feito, que pagasse, ou désse penhores, basta. In bonorum immobilium exsecutione non solum maritus, qui victus fuit, sed illius etiam uxor requirenda ex cit. Ord., Gama Decis. 203. Praecise autem non requiritur, ut victus, qui per procuratorem causam egit, in persona citetur; satis enim est procuratoris citatio, cujus officium non fuit per sententiam exstinctum, sed durat adhuc, et perseverat in causa exsecutionis, quae eadem ferme est cum principali, a qua dependet et derivatur. Mend. in Prax. lib. III. cap. XXI. n. 2., Phoeb. P. I. Decis. 4. et Arest. LIII. Illud hic in transcursu monendum, exceptionem fori declingtoriam non habere locum in causa exsecutionis, cui renuntiare videtur, qui eam in principali non opposuit. Cabed. P. I. Decis. 210. (Tit. XIII. §. V. Not. h. 1.). IV. 14 Ei tamen aliquod temporis laxamentum ad solvendum datur.

7

pr.Qui actione reali, vel personali instituta, qua res certa, vel species petitur, fuit condemnatus, eam intra decem dies restituere, vel tradere tenetur, Ord. lib. 3. tit. 86. §. 15., Emman. 71. §. 30., Alphons. gr. in princ., Extravag. 30. Novembr. 1557. in princ. apud Leon. 3. p. tit. 9. 1. 3. Quantitate petita, quae in rebus fungibilibus consistit, nullum laxamentum debitori datur: itaque statim, debito non soluto, pignora, in quibus exsecutio facienda est, judicis auctoritate capiuntur, Ord. tit. 86. in princ. ibi: a mandará com diligencia executar, Emman. 71., Alphons. 91., Extravag. cit. §. 1., Cald. For. Quaest. XXXIII. n. 1.: usu tamen fori viginti supra quatuor horae ad solvendum conceduntur; quem usum adprobare videtur Ord. tit. 86. §. 7. ibi: que os mostre, e dé até o outro dia, Mend. in Prax. lib. III. cap. XXI. n. 86. Debitum extrajudiciale purum non nisi decennio a die contractus praeterlapso peti in judicio potest, Ord. lib. 4. tit. 50. §. 1. (Tit. V. §. III.). Condemnatus, qui ultra tres menses dolo, vel culpa exsecutionem protraxit, in carcerem conjicitur, Ord. tit. 86. §. 18., deducta ex Extravag. 18. Novembr. 1577. §. 48., Phoeb. P. II. Arest. LXV. Jure Romano, si quantitas adjudicatur, quadrimestre spatium condemnatis indulgetur, 1. 2. D. de re judic., II. 2. 3. C. de usur. rei judic., quod judex non nunquam arctat, non nunquam prorogat pro causae qualitate et quantitate, vel personarum obsequio, vel contumacia, dict. 1. 2. D. de re judic. Moribus autem nostris, et legibus nunquam receptum fuit quadrimestre Romanis concessum, Ord. Alphons. dict. tit. 91, §. ult.; nec usquam permissum est judici, ut possit exsecutionis tempus prorogare, vel minuere, Ord. cit. tit. 86. in fin. princ. ibi: não the será mais dado tempo, nem spaço algum. Cald. Quaest. XXXII. n. 2.

n1Moribus antiquis tamen receptum erat, quod exsecutio in bonis immobilibus condemnati non fiat nisi anno, et die a lata sententia exacto: quem terminum Ferdinandus lege Scalabi lata aer. 1444. ad tres menses reduxit: cum mobilia intra viginti supra septem dies vendi oporteret, Ord. Alphons. lib. 3. tit. 106. §. 2. cum seq.

8 · Quis ordo in bonis capiendis servandus.

pr.Facienda exsecutio est in bona debitoris eo ordine, ut primum eligantur mobilia, postea immobilia, et tandem jura, Ord. lib. 3. tit. 86. SS. 7. 8. 9., Emman. 71. SS. 4. 5. 6., Alphons. 93. in princ. et SS. 1. 3. 4., deducta ex l. 15. §. 2. de re jud.: ordo tamen praeposterus non vitiat exsecutionem, nisi Officialis malitia intervertatur, Ord. tit. 86. §. 10., Gam. Decis. 199. nn. 5. 6. Potest autem hic ordo interverti culpa debitoris, bona mobilia occultantis: quo casu in quavis bonorum specie ad creditoris electionem recte fit exsecutio, Ord. cit. tit. 86. §. 7. ibi: E dizendo que os não tem, ou não os mostrando, nem dando ao dito tempo desembargados, ser - lhe - ha logo feita penhora em quaesquer bens moveis, que o vencedor mostrar, ou nos de raiz, qual a parte, que a execução requere, mais quizer. Debitore quoque postulante, licet judici dictum ordinem intervertere; illius enim, non creditoris gratia a jure fuit constitutus, Perez. in Cod. h. tit. n. 13. Pro debiti autem quantitate pignora capienda, ead. Ord. tit. 86. §. 8., Mor. de exsecut. lib. VI. cap. XII. n. 37. Tandem, aliis bonis non exstantibus, nomina, et jura condemnati veluti capiuntur, et in solutum victori dantur, et adsignantur pro exsecutione judicati, Mor. dict. lib. VI. cap. VIII. n. 17.; modo 14. debitum certum, et liquidum sit, vel illud debitoris debitor confiteatur.

9 · Et quae capi possint, vel non.

pr.Exsecutioni vero nunquam subjiciuntur, nec capi quidem possunt Nobilium, Equitum, et Senatorum arma, libri, vestes, cet. illorum usui, vel uxorum destinata pro singulorum qualitate, Ord. lib. 3. tit. 86. §. 23., Emman. 71. $. 10., Alphons. 98. SS. 1. 2. Neque, bonis aliis exstantibus, boves aratorii, sementes, et instrumenta agriculturae necessaria, equi, et arma, Ord. cit. tit. 86. §. 24. Vestimenta, quibus condemnatus coopertus est, nisi sint pretiosa, quod arbitrio judicis relinquendum, inhumaniter capiuntur; iis enim nudari non debet, Ord. lib. 4. tit. 74. §. 6., Marant. de ord. judic. p. 6. act. ult. nn. 28. 29. Sacrae imagines, ornamenta, cetera, ministerio altaris destinata, utut in commercio sint, non recte pignori publico, et judicali subjiciuntur, Diplom. 22. Febr. 1779. §. Não devendo, cap. 1. de pignorib. Pignori quoque supponi non possunt militum stipendia, Diplom. 21. Octobr. 1763. §. 13.; Judicum, et Officialium salaria, ac emolumenta, Ord. lib. 1. tit. 1. §. 40., Diplomatt. 17. Jan. 1766., 25. Jan. 1777., 10. Mart. 1778.; nautarum, artificum, et operariorum mercedes, Diplom. 16. Mart. 1775.; annona civilis (tença), Ord. lib. 4. tit. 55., Diplom. 24. Jul. 1773.: capi tamen possunt fructus et commoditates ex bonis majoratus, et capellae, vel 9 ex beneficiis ecclesiasticis provenientes, aliis bonis non exstantibus, in vita debitoris, Ord. lib. 3. tit. 93. §. 1., Emman. 75. §. I., Alphons. 105. §. 2., cap. 2. et 3. de fidejussorib., Boehmer. Exer cit. XLV. De clerico debitore cap. III. §. XXII. (Inst. de Jur. Rer. Tit. XIV. §. XI.). Officiales exsecutionis qui, et de modo pignoris a Praecone capiendi.

10

pr.Pignoribus capiendis intervenire oportet et Scribam, vel Tabellionem, qui condemnatum de mandato Judicis ad solvendum citet, et Praeconem, qui pignora capiat, Ord. lib. 3. tit. 89., Emman. 72. Potest autem Praeco victum citare, et pignus capere pro debito, quod summam mille numorum (mil reis) non excedat, ead. Ord. Is vero a pignoris capione ex Judicis mandato speciali, non ex sententia, quae in rem judicatam transiit, decreta abstinere debet, praestita a condemnato coram duobus, vel tribus probis viris cautione judicio sistendi; quo casu cautione non admissa, impune ei resistitur, Ord. cit., deducta ex Alphon-, si II. lege Ord. Alphons. relata lib. 3. tit. 92., Cabed. P. I. Arest. 96. (Inst. Lib. I. Tit. II. §. XXV.): quod notandum est, cum Officiales prohibeantur cautiones a condemnatis adcipere, nec possint earum praetextu moras quascumque exsecutioni injicere ex dicta Ord. ibi: E assi o Scrivão, como o Porteiro, quando fizerem penhora por Alvará ou Sentença, não receberáð á parte condemnada caução alguma, mas faráő sua penhora. Pignora autem Officiales intra quinque dies, a quo mandatum adceperunt, capere debent; quibus lapsis, non captis pignoribus, ab officio ad tempus removentur, Ord. lib. 3. tit. 86. §§. 20. 21. 22.; publice enim interest res judicatas celeriter exsecutioni mandari. Capienda autem prius mobilia (§. VIII.), et ea vel maxime, quae extra condemnati domum praesertim Nobilis reperiuntur, quam ingredi prohibentur pignoris capiendi causa, Ord. dict. tit. 86. S. 12., Emman. 71. §. 9., quae Alphonsum IV. auctorem habent, Ord. Alphons. lib. 3. titt. 99. et 100.

11 · De distractione pignoris judicialis.

pr.Pignora judicis auctoritate capta sub illius administratione, et quasi tutela ponuntur; adeoque iis distrahendis non solum judicis, sed boni viri, diligentis patrisfamilias, et boni administratoris partes omnes adimplere tenetur. Ab eo igitur tamquam judice in illorum distractione haec servanda. Et 1) pignora quidem prius per peritos aestimanda, Novell. 20. Jun. 1774. §. 5., Diplom. 25. Aug. 1774. SS. 24. 28. 29. Mobilia, quae decem millia numorum (dez mil reis) valorem non excedunt, judicis tantum arbitrio aestimata distrahuntur, Diplom. 22. Febr. 1779: 2) non minori, quam quo aestimata sunt, pretio vendenda, S. 7. ejusd Novell.: 3) vendenda in loco publico, et consueto, Ord. lib. 3. tit. 86. §. 25., Extravag. 18. Novembr. 1577. §. 45. 4) datis prius publicis praeconiis per dies octo fastos, et continuos in mobilibus, viginti in immobilibus, Ord. cit.: justa tamen de causa praeconia ad duos, vel tres dies possunt interrumpi, Ord. cit. §. 29., et lib. 2. tit. 53. §. 2., deducta ex Sebastiani Extravag. 2. Aug. 1567. apud Leon 3. p. tit. 9. 1. 5., et diebus dominicis dari, si major iis populi frequentia habeatur, Ord. dict. §. 25., et remitti de consensu partium, Ord. dict. §. 28.: 5) diebus tribus aliis exspectatis, qui de stilo ultra legales requiruntur, §. 16. dict, Novell.: 6) vendenda, et addicenda plus offerenti, Ord. cit. §. 27.: 7) praesenti pecunia, vel idoneo fidejussore dato de pretio triduo solvendo, S. 16. ejusd. Novell.: 8) emtore non reperto, qui pignora aestimato pretio liceatur, creditori addicuntur, eo aliquantulum imminuto, propterea quod eadem loco verae solutionis cogatur adcipere, SS. 20. 21. 22. 23. cit. Novell.: 9) pignora, quae debiti valorem duplo excedunt, non venduntur sub hasta, sed illorum fructus creditori adsignantur in singulos annos pro modo debiti, et quantitate, SS. 24. 25. ejusd. Novell.: 10) addictio haec judicialis semel et rite facta inter privatos non retractatur, majore licet pretio oblato, Ord. lib. 1. tit. 87. in princ. ibi: E se esses penhores não forem arrematados, e a parte por sua vontade logo pagar; neque rescinditur per anteriorem hypothecam, quippe quae per addictionem, quantum ad rem addictam evincendam adtinet, omnino fuit exstincta, Ord. lib. 4. tit. 6. §. 2. ibi: a cousa assi arrematada fique salva ao comprador, pois que a comprou em publico per mandado, e auctoridade de justiça. Mor. de exsecut. lib. VI. cap. XIII. a n. 89. (Inst. de Jur. Rer. Tit. XIV. §. XX. De pignoris conventionalis distractione diximus eod. Tit. S. XVIII.)

n1Judex pignus licitatori offerendo vice domini juris auctoritate fungitur. Addictio igitur, quam dicimus arrematação, vera venditio est, eaque perfecta dicenda, statim ac pignus fuit addictum, Lusitane arrematado, id est, venditum definito pretio; consummata autem, posteaquam fuit traditum, et licitator in illius possessionem, vel quasi, immissus. Itaque, re simpliciter addicta, etiam ante illius traditionem emtori jus perfectum oritur ad rem habendam, quo privari non potest; eadem autem jam tradita, non tam jus, quam verum dominium eidem adquiritur. Addictionis literae, quas dicimus cartas d'arrematação, nihil ad jus, vel dominium transferendum faciunt; nihil enim aliud sunt, quam factae auctionis titulus. Haec cum ita sint, si quaeratur: an, re addicta, debitor, illius pretium licitatori intra octo dies offerendo, eam possit redimere? puto non posse. Nam, re semel addicta, licet nondum tradita, jus licitatori, quemadmodum in contractu venditionis, statim quaeritur: et, cum venditio perfecta sit consensu licitatoris, et debitoris, qui rem per interpositam judicis personam vendidit, non potest debitor audiri contra proprium factum, nec licitator invitus jure suo privari. Neque obstat Ord. lib. 4. tit. 13. §. 7.; loquitur enim de redemtione pignoris, eo nonduın addicto; quo casu, cum jus quaesitum sit nemini, nihil mirum, quod debitor illud, in tra octo dies debito soluto, possit redimere, ibi: que pague a divida, senão que a cousa, ou penhor será arrematado... se até oito dias primeiros seguintes o devedor não pagar a divida, e o Juiz mandar fazer a arrematação. Itaque, pignoris addictione facta, nullus jam redemtioni locus relinquitur tam inter privatos, quam inter fiscum. Illud tamen favore fisci constitutum ut pignora eidem, non tertio addicta debitor possit intra octo ab ad- 2 dictione dies redimere quam in rem speciatim citari debet, Ord. lib. 2. tit. 53. §. 7. Fisco enim magis expedit, pecunia, quam bonis uti et frui. Vide, sis, Mor. de exsecut. lib. VI. cap. XIV. a n. 2., Perer. Decis. 61., Peg. ad Ord. lib. 2. tit. 52. §. 8 a n. 10., et tit. 53. §. 7. n. 1., Silva ad Ord. lib. 4. tit. 13. §. 7. nn. 34. 35., cet. Jure Romano condemnatus pignus captum, et victori addictum intra biennium, ab addictionis die computandum, ab ipso victore recuperare potest, 1. 3. §. 3. C. de jur. dom. impetrand.; secus ab extraneo emtore, 11. 8. 18. C. de distract. pignor.: quae jure nostro aliter se habent, sive victori pignus addicatur, propterea quod inventus fuit nemo, cui addiceretur, sive extraneo. Condemnati bona licitari prohibentur Judices, Scribae, Adparitores, ceteri exsecutionis Officiales, Ord. lib. 2. tit. 53. §. 5., et lib. 1. tit. 88. §. 29., et tit. 62. §. 7.

12 · Regulae in rei judicatae exsecutione tenendae.

pr.Quia vero exsecutio vix potest exceptione aliqua impediri (§. I.), publice enim interest res judicatas exitum habere, et tandem aliquando litibus finem imponi: si quaeratur, quae exceptiones hic admittendae, quo tempore proponendae, et quis earum effectus sit; rem nos hanc explicatu sane difficilem, et qua nulla certe in foro frequentior est, sequentibus ferme regulis absolvi quodammodo posse arbitramur. I.) Non admittuntur in exsecutione exceptiones, quae sententiam, hoc est, rem judicatam, cum pro veritate habeatur, impugnant, Ord. lib. 3. tit. 87. §. 2. ibi: E quando os embargos... forem taes, que offendão, e desfação as sentenças definitivas, não se poderão pór, e allegar ao tempo da execução: II.) admittuntur tamen exceptiones nullitatis contra sententiam, Ord. tit. 87. §. 1.; quippe quia sententia nulla in rem judicatam non transit, Ord. eod. lib. tit. 75. in princ.: III.) itemque exceptiones, quae non rem ipsam judicatam respiciunt, sed exsecutionem, vel exsecutionis modum, Ord. tit. 87. §. 1. in fin. et 2.: IV.) opponendae intra sex dies a pignoribus captis, eod. tit. in princ. ibi: venhão com elles dentro de seis dias primeiros seguintes, do dia em que forem penhorados, et tit. 86. §. 1. in fin. et 15.: V.) exsecutio rei judicatae non retardatur, neque impeditur exceptionibus quibuscumque oppositis, Ord. tit. 87. in princ. ibi: e tratar - se - ha dos ditos embargos em acto apartado: vel cautionibus in judicio datis, Ord. tit. 89. in princ. ibi: não receberáő á parte condemnada caução alguma: neque per interpositam adpellationem, tit. 86. §. 3. ibi: É vindo com embargos taes, que ao Julgador pareça que •.. se devem receber; e postoque sobre elles receba appellação o Juiz vá com sua execução por diante não querendo o condemnado pagar: VI.) non admittendae ullae exceptiones, nisi de-, bito soluto, vel pignoribus captis, ead. Ord. tit. 86. §. 1. ibi: não será ouvido com embargos, de qualquer qualidade que sejão, até pagar, ou dar penhores livres, e desembargados, et §. 15.: VII.) iisdem autem semel admissis, et pendentibus, nec res petita, nec licitationis pretium victori sine fidejussore tradendum, sed pignori judiciali supponendum ad illorum usque decisionem, Ord. §. 3. ibi: E havido o dinheiro, que se da execução fizer, se o vencedor quizer dar fiança bastante na terra ao tornar, trazendo o condemnado Provisão polos embargos, que lhe seja o dinheiro tornado, ser - lhe - ha entregue... e não querendo a parte vencedor dar a dita fiança, ou não a podendo dar, todavia se fará a execução, não pagando o condemnado; e o dinheiro se porá em deposito, até se dar final determinação sobre os embargos: VIII.) exceptionibus receptis, et tandem probatis, revocataque sententia, res ad pristinum statum revertitur; itaque bona condemnato a licitatore sunt restituenda sine fructibus, cum bonae fidei possessor fuerit et emtor, eique statim pretium licitationis cum expensis restituendum ex cit. Ord. §. 4. ibi: E sendo a sentença, per que se tal execução fez, revogada, os bens vendidos sejão tornados a cujos erão: e ao comprador seja tornado o preço, que por elles deu, e as custas, que fez na arrematação. His generaliter cognitis, quaedam dilucidius explicanda. Quae exceptiones in exsecutione admittendae.

13

pr.Et primum, cum solum admittendae exceptiones, quae exsecutioni, non judicato opponuntur (§. XII.), sequitur, 1) ut recte opponantur exceptiones solutionis, compensationis, retentionis, divisionis, competentiae, novationis, transactionis, pacti de non petendo, Macedoniani, Vellejani, et id genus aliae, quae sententiam ipsam non impugnant, Ord. cit. tit. 87. §. 1. in fin. et 2.: 2) ut eae solum nullitatis exceptiones admittantur, quae vel in processu non fuerunt adlegatae, §. 1. ibi: se ja na causa principal não forão allegados: vel quae denuo post rem judicatam emerserunt, §. 2. ibi: salvo, se o embargante jurar que novamente vierão á sua noticia: vel quae ex beneficio restitutionis proveniunt militibus concessae, vel rusticis, qui in locis, ubi Jurisperitorum inopia est, morantur, eod. §. 2. ibi: ou se esse, que os allegasse, fosse soldado, ou lavrador rustico, e cada hum delles morasse e litigasse em aldea, ou lugar, onde não houvesse Letrados.

14 · Et quo tempore proponendae.

pr.Et quia legitimo tempore, hoc est, intra sex dies a pignorum capione objiciendae (S. XII.), sequitur, ut, termino hoc lapso, non sint admittendae, nisi 1) denuo emergant, vel ex nova causa veniant, Ord. cit. tit. 87. in fin. princ. ibi: salvo se jurar que os houve de novo, despois de passado o termo dos ditos seis dias, et S. 14., et tit. 50. eod. lib. in princ.; vel 2) per viam actionis objiciantur, Ord. tit. 75. in princ.; nullitatis enim querela perpetua est, itaque perpetuo, id est, ad triginta usque annos objici potest ex dicta Ord. tit. 75., quae hoc modo cum Ord. cit. tit. 87. concilianda, quippe quae de nullitatis exceptione loquitur, non de actione, Gam. Decis. 340. n. 2.; vel 3) nisi pignorum capioni, addictioni, vel exsecutionis modo objiciantur, Ord. cit. tit. 87. in princ. ibi: ou quando allegar que a execução, e arrematação se faz, como não deve, contra fórma de nossas Ordenações; vel 4) adversarii silentio, qui, exceptionibus post dies sex objectis, et a judice admissis, tacuit; in illius enim favorem terminus constitutus fuit, cui silentio suo renuntiare videtur. Reinos. Observat. XI. nn. 18. 19. 20.

n1Neque Palatii Curia terminum hunc legałem potest prorogare: nam nullo loco quem sciam, eidem hac in re dispensandi facultas concessa invenitur; quinimo expresse, prohibita §. 11. illius Regim. ibi: E outrosi mando, que se não tomem petições, em que se pedir que se sobresteja na execução de alguma sentença, que passou em cousa julgada, nem dellas se trate. Hanc tamen facultatem habet auctoritate et judicio Pegas ad Regim. Palat. §. 114., Reinos. cit. Observat. XI. n. 2.,

15 · Et quae exsecutionem impediant, vel non.

pr.Quod vero superius diximus (§. XII.) nullas exceptiones admittendas, nisi debito soluto vel captis pignoribus ex cit. Ord. lib. 3. tit. 86. §. 7. 1., et quod non possint, quamvis admittantur, exsecutionem impedire; adeoque non in eisdem actis, sed diversis sint recipiendae ex cit. Ord. tit. 87. in. princ. vers. E para vir com elles, ita intelligenda sunt, ut non habeant locum, 1) quando nullitatis exceptiones, cet. adeo notoriae sunt, ut ex eisdem actis, vel sententiae tenore, vel extrinsecus constent, et statim probari possint, seu in continenti, ut loquuntur; hoc enim casu exsecutionem impediunt; secus, si longas probationes, moras, et altiorem indaginem requirant; quia tunc in alio processu tractari debent, salva exsecutione, quod generaliter animadvertendum est, Deliberat. Senat. Olisipon. 4. Mart. 1690. apud noviss. Collect. n. 148., et apud Ord. lib. 3. tit. 87. §. 1. Collect. III. N. 1.: 2) quando condemnatus inter viginti supra quatuor horas a citatione facta adlegat, et probat solutionem; hoc namque temporis spatium eidem ad solvendum datur, vel ad tradenda pignora pro sententia exsequenda, Ord. tit. 86. §. 7. ibi: que os mostre, e dé até o outro dia: quod producendum ad compensationis exceptionem intra idem tempus objectam, et probatam; nam compensatio species quaedam solutionis est, eamque repraesentat. Neque obstat Ord. lib. 4. tit. 78. §. 4., quae dies novem ad compensationem probandam concedit; nam intelligenda est in casu speciali, de quo loquitur, id est, de compensatione non liquida, confessioni, non rei judicatae objecta. Mor. de exsecut. lib. VI. cap. IX. n. 28. Idem dicendum de exceptionibus novationis, transactionis, retentionis, pacti de non petendo, quae eodem modo, et intra idem tempus adlegatae, et probatae exsecutionem impediunt: 3) impeditur exsecutio per restitutionem in integrum, petitam et obtentam ante finitam exsecutionem, modo dolose non sit petita, Ord. lib. 3. tit. 41. §. 4. ibi: tanto que a restituição a nós for pedida... logo será spaçada a execução da dita sentença, se ainda não for feita: 4) quando sententia liquida non est, et certa; nam debiti non liquidi exceptio, vel explicationis sententiae, illius exsecutionem impedit, Ord. cit. tit. 86. §. 1. ibi: de que já foi feita liquidação: Mend. in Prax. lib. III. cap. XXI. §. II.: 5) quando condemnatus de sequestro excipit, id est, de re condemnata apud se judicis auctoritate sequestro posita, Lusitane embargada, Mend. P. I. lib. III. cap. XXI. n. 42., et P. II. eod. n. 115.: 6) quando exceptiones opponit, modum exsecutionis respicientes, veluti ne condemnetur ultra vires hereditarias, vel ultra quam facere potest (Tit. V. §. VII.); nam hae exceptiones, cum praejudiciales sint, et praeparatoriae ad exsecutionem faciendam, eamdem impediunt, et in eodem exsecutionis processu sunt recipiendae, Mor. cit. n. 104.: et tandem 7) quando condemnatus summam condemnationis in judicio deponit, quae pro solutione habenda (Tit. V. §. IV.), cum eam possit victor data cautione recipere, Ord. tit. 86. §. 3. Plures alias exceptiones omitto.

n1Et haec est praxis: verum, si dicendum quod res est, exceptiones quaecumque in exsecutione oppositae, etiam nullitatis, et in continenti licet probatae, eamdem non possunt impedire, cum non eisdem actis, sed diversis, et diverso quidem processu omnes sint recipiendae, ex dicta Ord. lib. 3. tit. 87. in princ., Alexand. Caiet. Gom. Dissert. VII.

16 · De tertio possessore exsecutionem impediente.

pr.Haec de exceptionibus a condemnato oppositis. A tertio si opponatur exceptio possessionis, vel dominii, vel utraque in re pignori data, quaeritur, an per eam exsecutio impediatur? Puto impediri; nam exsecutio in condemnatum tantum, et in ejus bona fieri debet (SS. I. IV.). Hoc autem intelligendum est, quando opponens intercessionem suam statim probat, id est, intra tres dies; nam, ea non probata, exsecutio non suspenditur: cautionem tamen victor opponenti praestare tenetur de re in casum probatae exceptionis restituenda, Ord. lib. 3. tit. 86. §. 17., Emman. 71. §. 32., 1. 18. Novembr. 1577. §. 49., Phoeb. P. II. Arestt. I. et LVII., Sousa Maced. Decis. 61.

17 · Quando exsecutor de exceptionibus oppositis cognoscat.

pr.Quamvis exsecutor de exceptionibus cognoscere possit sententiae objectis, vel eas ad judices, qui sententiam tulerunt, remittere, Ord. lib. 3. tit. 87. §. 12., Emman. 71. §. 28., Alphons. 89. SS. 4. 5.; tamen in foro jam dudum obtinuit, ut Ordinationes citatae de iis tantum exceptionibus intelligantur, quae rem judicatam non impugnant; has enim exsecutor ad superiores mittere debet, et de iis solum cognoscere, quae ad modum exsecutionis spectant. Mend. P. I. lib. III. cap. XXI. §. IX. n. 53.

18 · Debitores bonae fidei hodie in carcerem non detruduntur.

pr.Quia vero exsecutio in condemnati tantum bona facienda est (§. IV.), sequitur, ut ea pro exstincta haberi debeat per bonorum sub hasta venditionem, quin in debitoris personam, et corpus aliquod jus creditori sit relictum, Novella 20. Jun. 1774. §. 19. in fin. vers. Porem. Itaque hodie bonae fidei debitores, urgentibus licet creditoribus, in carcerem detrudendi non sunt ex authentica Olisiponensis Senatus Deliberat. 18. Aug. 1774. (Inst. Jur. Crim. Tit. IV. §. XI.). Hoc autem beneficium non competit 1) obaeratis, qui dolo bona in fraudem creditorum occultant, ex cit. Novella: 2) depositariis, Ord. lib. 4. tit. 76. §. 5., Emman. 52. §. 5., Alphons. 67. §. 5. 3) condemnatis, qui bona sua alienarunt, Ord. lib. 3. tit. 86. §. 13., deducta ex Dionysii lege Ord. Alphons. relata lib. 3. tit. 102.; vel 4) exsecutionem dolo, vel culpa ultra tres menses produxerunt, Ord. cit. §. 18. Haec cum ita se habeant, nullius hodie usus, id est, utilitatis est beneficium competentiae, et cessionis bonorum, de quo agitur Ord. lib. 4. tit. 74., Emman. lib. 3. tit. 89., Alphons. tit. 121. eod., ex jure Romano deductis. Scire igitur nihil interest, quae hoc jure de obaeratis debitoribus in jure confessis, vel per sententiam damnatis diversis temporibus statuta sunt: vide, sis, tamen Everard. Ott., qui inter alios rem hanc breviter illustrat ad tit. Inst. de action. §. 40. (Tit. V. §§. VI. VII. h. 1., Inst. Lib. I. Tit. VIII. §. XII. Not.).

19 · De exsecutione fiscali.

pr.De exsecutione fiscali specialia non nulla hic notanda. Et 1) quod rationes in aerario Regio liquidae pro justis habeantur, Novella 22. L Decembr. 1761. tit. 3. §. 5.: 2) quod ad eas impugnandas decem dies debitoribus dentur; quamobrem citari debent, S. 6. ejusd. Novell.: 3) condemnatis autem quinque ad impugnandam sententiam, S. 7.: 4) quod, impugnationibus rejectis, et decreta tandem a judice exsecutione, condemna tus in primis, vel condemnati heredes exsequendi, Ord. lib. 2. tit. 52. §. 4. ibi: fação as penhoras, e execuções primeiro nos bens do principal devedor, ou de seus herdeiros, Emman. 31. §. 7., Alphons. 53. §. 9.; quorum singuli in solidum tenentur, quod speciale est, et in eodem processu recte conveniuntur, modo judicis sententia heredes prius declarentur, eisque jus salvum relinquatur ad portionem heredibus respondentem pro rata repetendam, Ord. cit. §. 5. in fin. ibi: E ficará ao herdeiro... seu direito salvo contra os mais coherdeiros, para haverem delles o que lhes couber pagar da dita divida. Fidejussores deinde tenentur: ii autem tam in debitis privatis, quam fiscalibus beneficio ordinis fruuntur ex cit. Ord.; illud enim indiscriminatim omnibus fidejussoribus concessum est, Ord. lib. 3. tit. 92., et lib. 4. tit. 59. in princ. (Tit. III. §. XXVIII.). Excusso debitore, et illius fidejussoribus, in solidum exsequendi, qui debitoris bona possident post debitum fiscale contractum, in quibus fiscus tacitam habet hypothecam, eisdem prius citatis, et sententia damnatis, et sal vo similiter eisdem jure contra alios possessores, Ord. cit. SS. 4. et 5., deducta ex Glossa, et Bartoli sententia in l. 47. de jur. fisc.: 5) quod possit tandem fiscus contra debitorem debitoris sui agere, nulla nominis cessione facta; ita tamen, ut maneant debitori eae exceptiones, quae contra credi torem competebant: quod speciale etiam est; nam privati agere non possunt, nisi actione hypothecaria nomen debitoris sui persequi valeant, Ord. cit. lib. 2. tit. 52. §. 6., Emmau. 31. SS. 9. 10., Alphons. 53. SS. 9. 10. 11., ex Alphonsi IV. lege deducta, quae pro fundamento habent jus Romanum in l. 3. §. Multa 8. de jur. fisc., et tit. C. quando fisc. vel privat. debit. sui debit. conven. poss., Horn. Dissert. de action. quae credit. adv. debit. debitorem compet.: 6) quod immobilia bona diebus novem, mobilia tribus sub publicis praeconiis sint, cap. 77. Regim. Regiar. ration. Curiae dati 3. Septembr. 1627. Fatales dies alii definiti erant Regimine Patrimonii 17. Octobr. 1516. cap. 174., Extravag. 9. Maii 1561. apud Leon. 5. p. tit. 5.1.3., et Ord. lib. 2. tit. 52. SS. 7. 8., et tit. 53. S. 2.: 7) quod debitores privati, quamvis non nisi post sententiam, et bonis demum excussis, in carcerem conjiciantur ex Ord. lib. 4. tit. 76. in princ. et §. 1.; tamen fiscales non solventes praestituto solutionis die pro condemnatis quodammodo habentur, et in carcerem detruduntur, debito intra dies decem non soluto, vel non datis, captisve pignoribus, ex Ord. lib. 2. tit. 53. in princ., Extravag. 15. Septembr. 1557. apud Leon. 5. p. tit. 5. 1. 1. Sed vero carceris poena an hodie in debitoribus fiscalibus locum habeat post Novellam 20. Jun. 1774. §. 19., et Olisiponensis Senatus ad eamdem authenticam interpretationem (§. XVIII.), pro cer to adfirmari non potest; nam ad literam Novella de privatis tantum debitoribus loquitur; illius autem ratio fiscales quoque debitores, et hos praesertim comprehendere videtur: 8) quod debitor contra fiscum compensationem opponens non audia tur, cum teneatur statis temporibus solvere; itaque fiscus pro eo, quod ei debet, separatim conveniendus, Ord. lib. 4. tit. 178. §. 5., Emman. 56. §. 5., Alphons. 72. §. 6.: quae, cum a jure Romano sit deducta, easdem patitur exceptiones; adeoque solum locum habet in debitis publicis, veluti tributis, stipendiis, annonis, vectigalibus, 1.:46. SS. 4. 5. de jur. fisc. Quare admittenda compensatio est in debitis mere patrimonialibus, vel mere fiscalibus, et maxime si compensatio opposita ad IV. 15 eamdem pertineat stationem, et ratiocinium, vel sine confusione in codicem adcepti et expensi referri potest, vel demum si ei opponitur, cui non jure proprio, sed ex privilegio fiscalis exsecutio competit, Ord. Alphons. cit. ibi: divida, que se chama em Direito de Repubrica, Schilt. ad tit. de compensat. §. XXVI. cum seq. Ceteris fiscus jure communi utitur, Ord. lib. 2. tit. 52. §. ult.; nam nec boni Principis est fiscalia jura per fas, nefasque augere, nec boni civis consilia mala pro eo augendo subministrare, nec boni interpretis eadem contra, vel praeter leges ad casus, utut similes, extendere, nec puto delinquere eum, qui in dubiis quaestionibus contra fiscum facile responderit, prout bene ait Modestinus in l. 10. de jur. fisc. (Inst. Lib. I. Tit. IV. §. XI.). (Vid. Confiscation. Regim 10. Jul. 1620.)

20 · De sententiarum decumis pecuniariis.

pr.Ad rei judicatae exsecutionem pertine re quodammodo videntur decumae Cancellariae, de quibus non nulla quoque more nostro sunt notanda. Decuma hic sumitur pro decima parte litis, id est, ejus valoris, et quantitatis, quae in libello fuit petita, Regi a condemnato solvenda, propterea quod justa ei non fuit litigandi ratio. Illius origo sive a jure Romano, sive feudali, sive Wisigothico deducatur, quod hujus loci non est dispu tare, ea certe apud nos jam a Regni incunabulis fuit recepta vel tamquam poena fiscalis, vel tanıquam jus regale, et vectigalis quoddam genus, Regii aerarii augendi, et locupletandi gratia institutum, Portug. de donat. lib. III. cap. I. n. 32.; ejus tamen naturae, quod a Rege dari, et donari possit: nam inter alia constat Alphonsum V. decumas sententiarum Eborae, et illius territorio adtinentes Ferdinando Mellio donasse Diplom. 25. Febr. anno 1474. Cum igitur decumae litium species veluti tributi sint, sequitur, 1) ut Regi tantum, non litigatoribus, neque magnatibus, neque Episcopis, quippe quia fiscum non habent, neque juribus fiscalibus fruuntur, nisi specialiter donatis, sint solvendae: 2) ut condemnatus, et victus, sive actor, sive reus principalis sit, sive opponens, eas solvere debeat, Diplomatt. 18. Febr. 1653., 8. Maii 1745. apud Ord. lib. 1. tit. 2. Collect. I. Nn. 5. et 6. Easdem tamen moribus antiquis, et Ordinationibus Cancellariae reus solus, non actor condemnatus solvebat, uti expresse declaratur cit. Diplom. 18. Febr. ibi: Regimentos da Chancellaria nos quaes só se impoem a pena da dizima aos reos: 3) ut decuma sententiarum, cum et poenae fiscalis, et juris, si non Cancellariae, vectigalis certe rationem habeat, prout constat ex Regimine Cancellariae 16. Jan. 1589. tit. das dizimas apud Ord. cit. N. 2. ibi: A dizima não he direito da Chancellaria; mas he pena, que se dá ao que faz má demanda: condemnatus eamdem solvit, quamvis temerarius litigator non sit, et talis praesumitur in favorem fisci non alia de causa, quam quia victus fuit; et vel inde patet, quantum jus hoc a poena temere litigantium jure Romano statuta differat: 4) ut condemnati cujuscumque or dinis, et qualitatis, Clerici, Episcopi, Monasteria, nobiles, ignobiles, in civili foro convicti decumas sententiarum solvant, cum tributi quoddam genus sit, a quo sine lege speciali immunis est nemo. Cabed. P. I. Decis. 17. n. 2. Excipiuntur pauperes, et miserae personae bona fide litigantes, Diplom. 8. Maii 1745., et Regius Procurator, Regim. Cancell. cit. §. 16.: 5) ut decuma solvenda sit non de omnium judicum sententiis, neque in omnibus judiciis, sed iis tantum, in quibus speciatim fuit 15. imperata, quales sunt judices Coronae, Praetores Curiae civiles Olisiponensis, et Portucalensis Senatus, ceteri, regula I. Cancellariae recensiti. Itaque non praestatur ex sententiis datis in judicio ecclesiastico, neque in saeculari in causis criminalibus civiliter, vel criminaliter intentatis, Diplom. 13. Novembr. 1773.; neque in civilibus, iis judiciis habitis, ubi decuma vel ex privilegio, vel ex longa consuetudine non solvitur, et ita generaliter ab Emmanuele Rege definitum fuit Reg. Resolut. 21. Mart. 1511.; neque de sententiis interlocutoriis, cum non proprie tales dicantur, neque definitivis, a quibus adpellatio, vel supplicatio (aggravo) fuit interposita, ea pendente, et quamdiu sententia ipsa exsecutioni mandari non potest, Ord. lib. r. tit. 20. §. 5., Cabed- P. II. Arest. XLVIII.; neque ex sententiis, quas dicimus de preceito, idem Cabed. P. I. Decis. 16. nn. 6. 7. 8. (Tit. XXI. §. XIII. h. l.), neque ex sententiis ab arbitris latis, vel a Praesidibus provinciarum (Corregedores) in causis, quarum notionem tamquam judices ordinarii, vel foranei habent, Ord. lib. 1. tit. 20. §. ult., et tit. 58. §. 23., Extravag. 17. Jul. 1527. apud Leon. I p. tit. 17. 1. 3.; neque a duobus civilibus Olisiponensis civitatis Praetoribus, cum non deberetur a duobus judicibus civilibus, quorum in locum sunt suffecti, cum ab aliis duobus civilibus Praetoribus, qui jam antea cogniti erant, debeatur, Diplom. 8. Maii 1745. Et haec satis in re adeo informi, ut vix ad certum ordinem, et principia reduci possit. Regulas omnes Cancellariae explicat, sicut suus mos est Thomas Valascus Adleg. 77. et sequentib. (Vid. Dom. Supplicat. Consult. 2. Decembr. 1791,, apud nov. Collect. in Adpend. pag. 7. N. III.)

21 · Quae exceptiones in Cancellaria opponendae.

pr.In Cancellaria eae tantum exceptiones contra sententiam admittuntur, quae in exsecutione rei judicatae locum habent, et e contrario, quae hic locum non habent, opponi non possunt in Cancellaria, Ord. lib. 3. tit. 87. §. 4., Emman. 71. §. 21. Itaque transitus sententiae per Cancellariam, quemadmodum ipsa exsecutio, exceptionibus solum nullitatis impugnari potest ex dicta Ord., quae ad judices, qui sententiam tulerunt, sunt remittendae, Ord. lib. 1. tit. 30. §. ult. Sententia tamen ipsa definitiva legitimo tempore, id est, intra decendium coram eodem judice, qui eam tulit, vel illius substituto impugnari potest tam ex capite nullitatis, quam injustitiae, ab eoque tamquam injusta revocari, Ord. lib. 3. tit. 66. §. 6. ibi: salvo se a primeira fosse revogada per via de embargos, taes que per direito por o nelles allegado, ou provado a devesse revogar, Emman. 1 50. §. 5. (Tit. XXI. §. XI.). Quae aliter se habent in exceptionibus in Cancellaria oppositis, quibus sententia ex capite tantum nullitatis rescindi potest, et impugnari; quae differentia notanda. Alex. Caiet. Gom. Dissertt. II. et III.

n1Ubi Cancellaria est, sententiae in illius Curia iterum examinandae, et inspiciendae, priusquam proprio signentur sigillo. Ad officium Cancellarii pertinet male scriptas, id est, contra jura, et ordinationes latas rejicere, ac cancellare, bene scriptas, et juri conformes signare, Ord. lib. 1. tit. 4. §. 1., Emman. 30. §. 1. In majore Cancellaria literae a Rege licet subscriptae non signantur, si vel Regis, vel populi, vel Clericorum, vel alterius cujusvis ju: ribus adversantur, dversantur, Ord. lib. 1. tit. 2. §. 4. ibi: Achando o Chanceller mór algumas Cartas, ou Provisões de graça contra nossos Direitos, ou contra o Povo, ou Clerezia, ou outra alguma pessoa não as assignará, nem mandará sellar, Emman. eod. lib. tit. et §., et tit. 30. §. 1.,.. Alphons. lib. 1. tit. 2. §. 1. Quinimo nec ipsius Regis literae patentes (Portarias) exsecutioni mandantur, nisi fuerint in Cancellaria examinatae, et publico sigillo munitae, Ord. lib. 2. titt. 39. et 41., Emman. 19. et 20., deducta ex Alphonsi IV. Ordinatione 20. Jun. aer. 1370., Codice Alphonsino relata lib. 2. tit. 25. ibi: Contadores, Ouvidores, e Sobre - Juizes, non creades a nenhuū, por muito que seja da mercé d'ElRey, Portaria, que digua per palavra da parte d'ElRey, se a nom der per Carta, ou per renembrança signada do signal certo, e seellada do seello d'ElRey, se a Portaria tal for, per que ajades de desfazer o que avedes feito, ou per que nom dedes cabo ao que teendes começado, ou per que nom ajades de fazer aquello, pera que em esses lugares soodes postos. Joannes I. speciali quoque lege statuit apud Ord. Alphons. eod. tit. 26.: Que todalas Cartas dadas per elle, ou pelos seus Desembargadores assy da Fazenda, como da Justiça... e outro sy per que mande fazer alguma cousa, que pertença a Direito, ou Justiça, assy antre elle, e o Povoo, como antre outras partes, sejão seelladas do seu verda deiro seello das Quinas, ou do seu Camafeu, e d'outra guisa, que se nom faça per ellas obra alguma; porque o entendeo assy por seu serviço, e prol de seu Povoo: e se algum o contrairo fezer, que lho estranharaa gravemente no corpo, e no aver. Quae leges pro fundamentalibus vel quasi, habendae videntur.