IusCommune
IusCommune › Textos › Melo Freire › Liber IV · De obligationibus et actionibus

Mello Freire 4.21De sententia et re judicata.

Abrir no leitor do IusCommune →

1 · Quae sit sententia definitiva, vel interlocutoria.

pr.Probationibus utrimque factis, et causa conclusa, judex sententiam profert; quae vel definitiva est, veluti quae litem principalem decidit, et controversiae finem imponit per condemnationem, vel absolutionem; vel interlocutoria quae nihil aliud est, quam decretum judicis super, articulo quodam incidente. Haec autem est mera, vel mixta. Illa simplex interlocutio dicitur, quae causam haud determinat; itaque pertinet praesertim ad processus ordinem. Mixta, quae rem controversam quodam modo decidit, vel judicio, aut instantiae finem imponit, vel damnum continet irreparabile. Exempla habentur Ord. lib. 3. tit. 65. S. I., Emman. 48. §. 1., 53. princ. et S. 1., Alphons. 67. §. 1., et tit. 72. §§. 5. 6. (Tit. XXIII. S. VI. Not. et S. XXII. Not.).

n1Hodie quaevis judicis pronuntiatio sententia dicitur. Jure Romano interlocutio, quae nec condemnat, nec absolvit, decretum, vel mandatum, non sententia vocatur. Non solet autem judex, nec debet sententiam ferre, nisi, probationibus, et adlegationibus utrimque productis, litis instrumenta fiant conclusa; ea tamen bene potest tamquam conclusa habere, et sententiam proferre in poenam litem protelantis, Auth. Jubemus C. de judic. Causa conclusa, partes nullis jam probationibus, nisi denuo emergant, juvari possunt, Ord. lib. 3. tit. 20. §. 30.: potest tamen judex, cui nunquam concluditur, majores exigere probationes, priusquam sententiam ferat, veluti per ocularem inspectionem, testium repetitionem, amicabilemve compo sitionem. Boehmer. ad tit. de re jud. n. VIII., Mend. in Prax. lib. III. cap. XVI.

2 · Acta diligenter a judicibus examinanda.

pr.Ante omnia judex debet acta serio examinare, rationes, et adlegationes litigantium inter se, et cum facto conferre, testium dicta, et instrumenta, ex quorum fide cogitur judicare, perpendere, et denique ea omnia diligenter inquirere, quae declarantur Ord. lib. 3. tit. 66. in princ., Emman. 50., Alphons. 69. eod. (Tit. VII. §§. XXI. XXII.). Illiterati an possint sine Jurisperitorum consilio judicare, superiores consulere, acta ad eosdem transmittere, vel ad Collegia juridica.

3

pr.Judices sine Jureconsultis sententiam proferunt. Illiterati, quales apud nos tolerantur, Ord. lib. 1. tit. 79. §. 29. ibi: sabendo ler, e screver, e não sabendo, in sententiis tam definitivis, quam interlocutoriis dandis consilio Jurisperitorum utuntur, Ord. lib. 1. tit. 65. §. 10. ibi: para se aconselharem sobre seus feitos civeis, ou crimes, assi no despacho das sentenças interlocutorias, como definitivas: deducta ex Joannis III. Extravag. 16. April. 1524. apud Leon. 1. p. tit. 18. 1. 1. Sententiae tamen validae sunt, quamvis ipsi in consilium non adhibeantur, nec eas subscribant, ex cit. Extravag. ibi: Porque posto que julguem segundo seu entender, nem por isso hão de ser condemnados, como temem que o sejão, se se não aconselharem: nullo enim juris nostri loco, quem sciam, statuta est necessitas de adsessoribus advocandis (Vid. Ord. 6. August. 1787.). Et inde est, quod in expensis condemnari non possint ob culpam, vel ignorantiam, sed ob dolum tantum, Ord. 13. dict. tit. 65. §. 9., Valasc. Consult. 26., Cabed. P. I. Arest. 15., Cost. Stil. Dom. Supplic. Adnot. X. in fin. Prohibentur autem omnes judices acta ad Regem, vel ad Regia Tribunalia, vel ad suos superiores deferre, eosve super causa in judicio controversa consulere, quam utique judicare jubentur ex animi sui sententia; ad legum tamen praescriptum, quamobrem publica auctoritate sunt constituti, Ord. cit. tit. 65. §. 18., Emman. 44. S. 37. Usus acta transmittendi ad Collegia, seu Facultates juridicas apud nos receptus non est. Quae generatim in sententia ferenda requirantura

n1Receptus tamen fuit asus bonos homines in consiliumi advocandi, qui Comitibus, et Ricis - hominibus litibus judicandis adsidebant. Brand. Monarch. Lusit. P. III. liba IX. cap. 12., Du Fresne Gloss. Latinit. tom. I. (col. 1227. in edit. Maur.) pag. 583. (Histor. Jur. Civ. Lusit. §. XLI. Not.). Vir autem bonus, Horatio auctore lib. I. Epist. XVI. vers. 41. seq., is est:

n2Qui consulta patrum, qui leges, juraque servat;

n3Quo multae, magnaeque secantur judice lites.

4

pr.Plura autem in sententia ferenda pro forma desiderantur, veluti quod a judice competente feratur, et secundum acta, probata, et deducta: quod legibus, et libello sit conformis, certa, et certam quantitatem contineat, Ord. lib. 3. tit. 66. in princ, et SS. 1. et 2., tit. 75. in princ.; et quod denique a judice sit scripta, Ord. lib. 1. tit. 1. §. 13, ibi: será scripta pelo Juiz: certis, et solennibus verbis concepta, et tandem publicata, Ord. lib. 3. tit. 19. S..., et tit. 66. §. 6., cet.: quae omnia paulo adcuratius a nobis, pro instituto tamen nostro, id est, breviter et summatim excutienda sunt..... De judice competente, et de pluribus judicibus datis, et de modo suffragia dandi.

5

pr.In primis judicem competentem esse oportet, Ord. lib. 1. tit. 5. §. 8., et lib. 3. tit. 75. in princ.; et talis dicitur, cui jurisdictio lege publica competit in causis et personis, inter quas lis est (Tit. VII. §. XXIII.). Si plures dati, aut de-, legati fuerint judices, sententia omnibus praesentibus ferenda est, Ord. lib. 3. tit. 16. §. 6., et tit. 75. in princ., 11. 37. 39. de re judic.; quia omnes judicare jussi sunt. Si vero causa non certo numero judicum, sed Collegio juridico indiscriminatim judicanda committitur, non omnes e Collegio judices sunt, sed ii tantum, quibus speciatim fuit ab illius Rectore commissa, Ord. lib. 1. tit. 1. SS. 6. et 13. Is vero qui causam coram judicibus datis exponit (Relator), debet facti species omnes ex actis referre, actionem propositam, et exceptiones oppositas dilatorias, praejudiciales, et peremtorias examinare, dicta testium, et publicas scripturas legere, probationes utrimque datas expendere, et tandem ante alios, quamvis officio juniores, sententiam dicere, Ord. cit. tit. 1. §. 13., alioquin in suffragiis dicendis juniores majoribus et aetate, et officio anteponuntur. Cabed. P. I. Decis. 6. nn. 8. 13. Quae sententia in paribus, imparibusve suffragiis praeferenda; et quando ea dividenda, vel conjungenda.

6

pr.Judicum sententiae numerandae sunt, non ponderandae, ut bene ait Plinius lib. II. Epist. XII.; adeoque inter dissentientes vota numero majora paucioribus, utut saniora esse videantur, anteponenda, Ord. lib. 1. tit. 1. §. 13. ibi: o que pela maior parte for acordado, se cumprirá; quia licet major pars non nunquam meliorem vincat; ubi tamen res praecise plurium consensu est peragenda, nullos plane, vel difficiliores exitus haberet si non quod pluribus, sed quod melioribus pla-, cuit, sequeremur. Henric. Coccej. Disput.: De eo, quod justum est circa numerum suffragiorum Sect. I. In paribus igitur suffragiis (calculum Minervae vocant) nihil agitur; adeoque causa in eodem statu, quo erat, manet: itaque reus necessario absolvendus; quippe quia condemnatio non nisi ex majore suffragiorum numero sequitur. Coccej. cit. Sect. II., Grot. de jur. bell. ac pac. lib. II. cap. V. §§. XVIII. XIX., Pufendorf. de Jur. Nat. et Gent. lib. XVII. cap. II. §. XXVII. Jure vero nostro prudenter constitutum, ut judices inaequali numero dentur, Ord. lib. 1. tit. 1. §. 7. ibi: sempre faça por dar os Desembargadores em numero desigual, assi como tres, cinco, sete: quo factum, ut, cum impares numero judices dari jubeantur, otiosa paene et inutilis sit quaestio: Quae sententia in pari suffragiorum numero praeferenda? Aliud dicendum in quaestione de dividendis, conjungendis, vel reducendis judicum sententiis inter se diversis, quae frequens in foro est, et deciditur Ord. cit. §. 8., et Olisiponensis Senatus Deliberat. 29. April. 1659. apud novam earumdem Collect. n. 104., et apud Ord. eod. lib. et tit. Collect. III. N. 1.: ubi certe multa de suffragiorum concordia, quam reductionem adpellamus, non contemnenda habentur; quae tamen, si quid mei judicii est, et brevius, et dilucidius, et fortasse super uno aliove articulo juris rationi convenientius poterant explicari. Vide, sis, Cabed. P. I. Decis. VII.

7 · Ferenda secundum acta et probata.

pr.Ferenda igitur sententia est secundum acta et probata (§. IV.). Et inde sequitur 1) ut judex non secundum propriam conscienti-, am, sed secundum probationes ex actis constantes debeat judicare, Ord. lib. 3. tit. 66. in princ., Emman. 50., Alphons. titt. 31. et 69., 1. 6. §. 1. de offic. praesid., cap. 28. §. Quia 3. de offic. et pot. jud. deleg., Dominic. Soto de just. et jur. lib. 5. quaest. 4. art. 2. Nam judici extra acta non creditur; et si in judicando tantum illius conscientiae tribueretur, integrum ei foret hoc praetextu varias committere fraudes, quod hodie in tam universali hominum pravitate ferendum non est. Adcedit quod sententia contra adlegata et probata nullum, effectum habere possit, cum mox, interposita adpellatione, sit revocanda. Ceterum adstringendus non est judex, ut contra propriam scientiam causam decidat, et consultius erit, ut rem ad Principem deferat, et interim a judicando se abstineat. De Martini de leg. Natur. cap. V. a n. 199. Et secundum ea, quae in judicium sunt deducta.

8

pr.Et quia ferenda etiam sententia est secundum ea, quae in judicium sunt deducta (§. IV.), inde consequitur, I) ut libello conformis esse debeat, Ord. lib. 3. tit. 66. §. 1.; adeoque 2) de iis tantum judicandum, quae 3) vel officio judicis continentur, vel 4) in judicium expresse, vel tacite deducta intelliguntur; qualia sunt fructus adcessiones, cetera quae vel ex natura actionis, veniunt, vel post litem contestatam denuo emer-, serunt, Ord. cit. §. 1. vers. E quanto. Et huc quoque spectant litis expensae, in quas semper victus condemnandus, utut bona fide litigaverit, Ord. lib. 3. tit. 67., Emman, 51., Alphons. 70.

9 · Et secundum leges; et quae inde corollaria.

pr.Quandoquidem porro sententia certa esse debet, et legibus conformis (§. IV.), sequitur 1) ut judex ad legum praescriptum eam componere debeat: 2) ut nulla sit contra jus constitutum lata; secus si juri tantum litigantis adversetur, quo casu, utut injusta et iniqua, valida est, Ord. lib. 3. tit. 75, in princ.: 3) ut certam quantitatem contineat, quamvis incerta sit petita; quae vel in sententia exprimenda est, vel per relationem saltem ad libellum indicanda, vel in ipsa rei judicatae exsecutione tandem determinanda, Ord. lib. 3. tit. 66. SS. 2. et 3.: 4) ut reum necessario absolvat, vel condemnet, Ord. cit. §. 1. ibi: condemnando, ou absolvendo: quod non ita adcipiendum, quasi praefata verba pro solennitate requirantur, cum aequipollentibus aliis, et eumdem sensum habentibus uti possit. Barbos. in l. Viro atque uxore 39. n. 14. D. solut. matrim.: 5) ut pura sententia sit, nisi conditio a jure insit, vel talis, ut statim impleri possit, veluti: Condemno, si, et in quantum juraveris, Ord. cit. tit. 66. §. 4., Coccej. Jur. controv ad tit. de re judic. Quaest. VI.: 6) ut rationes decidendi in sententia exprimantur, ead. Ord. S 7.

10 · In scriptis; et partibus quovis modo denuntianda.

pr.Illud etiam pro forma sententiae requiritur, quod a judice sit scripta, Ord. lib. 1. tit. I. §. 13., et quod ab eo recitetur, Ord. lib. 1. tit. 5. §. 15., et lib. 3. tit. 19. §. 1.: consuetudine autem introductum est, ut pro recitata, et publicata apud Scribam judicialem, qui eam partibus denuntiare debet, haberi possit, Ord. lib. 3. tit. 66. §. 6., Gam. Decis. 57. n. 2. Quare quae Jure Romano traduntur de sententia a judice legenda, et publicanda, 1. 2. C. de sentent. ex peric. recit.; stante, vel sedente, 1. 6. §. 6. in fin. C. de postul, et de partis citatione ut illius publicationi, si velit praesens sit, 1. 47. de re judic., nostris legibus, et,, moribus non omnino sunt recepta. Nova autem citatio in sententia publicanda vel ideo apud nos necessaria non est, quia prima initio litis facta omnes actus judiciarios ad sententiam usque comprehendit, Ord. lib. 3. tit. 1. §. 13.

11 · Definitiva non temere revocanda.

pr.Quia vero judex, posteaquam semel sententiam dixit, judex esse desinit; corrigere sententiam suam non potest; semel enim male, seu bene officio functus est, prout Ulpianus ait in l. 55. de re judic.: quod de definitiva intelligendum; nam, interlocutoria lata, nondum officio suo functus fuit, Ord. lib. 3. tit. 65. in princ. Eam tamen legitimis intercessionibus (embargos) objectis revocare potest, Ord. lib. 3. tit. 66. §. 6. ibi: salvo se a primeira fosse revogada por via de embargos (Tit. XXII. §. XXI. h. lib.): vel dubiam, aut obscuram declarare, ead. Ord. vers. Porem, Emman. 50. §. 5., Alphons. tit. 69. §. ult.

12 · Et quid de interlocutoria mera, vel mixta.

pr.Mera interlocutoria ex justa causa superveniente quocumque tempore, id est, ad sententiam usque ex officio semel revocari potest; quippe quia, quantum ad judicem spectat, nunquam transit in rem judicatam; et intra decem dies ad partis petitionem, Ord. lib. 3. tit. 65. §. 2. ibi: E a sentença interlocutoria póde ser revogada até dez dias, contados do dia, em que foi dada, se a parte, contra quem foi dada, allegar por onde haja de ser revogada, e o Juiz, que a deu, achar per direito que a deve revogar. E se o Juiz de seu proprio motu, sem requerimento da parte, a quizer revogar, podel - o - ha fazer a todo tempo, se achar per Direito que não foi justamente dada; com tanto que a revogue antes da sentença definitiva, Emman. tit. 48. §. 2., Alphons. 67. §. 2. Et revocari potest non solum a judice qui sententiam protulit, sed ab illius etiam successore, ead. Ord. tit. 65. §. 6. Excipitur Senator, cui, officio quoque finito, in quo successorem adcepit, facultas tantum datur sententias suas sive interlocutorias, sive definitivas mutandi, corrigendi, declarandi, quamdiu in Senatu fuerit, Ord. cit., et tit. 66. §. 6. Interlocutoria mixta (§. I.) pro definitiva paene habenda; itaque temere revocatur, Ord. tit. 65. §. 1.: itemque mera, a qua interposita adpellatio fuit recepta, cum vim definitivae habeat, et causam ad superiorem devolvat; secus adpellatione non recepta, quia non ejus interpositio, sed receptio ligat judicis manus: adeoque, cum intra merae interlocutoriae terminos adhuc consistat, mutationi subjecta est, Ord. cit. tit. 65. §. 4.

n1Ordinationes citatae potissimum sunt deductae ex jure canonico, cap. 60. de adpellat., cap. 1o. eod. in 6., quibus adpellatio ab omni interlocutoria conceditur, et facultas eam revocandi, re adhuc integra, id est, sententia exsecutioni non mandata, neque ab eadem adpellatione admissa. Gonzal. dict. cap. 60. Quae aliter se habent de jure civili. Boehmer. Jur. Eccles. Protest. h. tit. §§. VIII. IX.

13 · Mandatum de solvendo quid, seu sententia dicta de preceito; et an ex ea decuma pecuniaria debeatur.

pr.Cum nullae sint judicis in confessum partes, qui debitum in judicio confitetur, se ipsum judicat, et condemnat; itaque nihil aliud superesse videtur, quam ut de confessionis judicialis exsecutione, quae tamquam verum judicatum habetur, agamus; quam utique judex mandato de solvendo determinat, quod vocant sentença de preceito, Ord. lib. 3. tit. 66. §. 9., Barbos. in l. Si debitori 21. de judic. a n. 80. Ex hoc autem mandato, seu sententia, quia vera sententia non est, decuma Cancellariae non debetur, quod notandum. Cost. Stil. Dom. Supplicat. Adnot. XIII. n. 8., Cabed. P. I. Decis. 16. n. 6. (Tit. XX. §. II.).

14 · Quid res judicata, et quare irrevocabilis.

pr.Res judicata, altera pars rubricae dicitur eadem judicis pronuntiatio irrevocabilis et, ob auctoritatem jus dicentis, et ob litigatorum consensum expressum, vel tacitum, qui ex eo colligitur, quod eamdem intra legitimum tempus non impugnaverint, cap. 15. de sent. et re judic. Haec igitur sententia pro veritate habetur, 1. 25. de stat. hom., 1. 207. de reg. jur., et jus facit inter litigantes, Ord. lib. 3. tit. 81. in princ., neque jam retractari potest, tot. tit. C. sent. rescind. non poss., nec illius exsecutio impediri etiam sub praetextu obtenti rescripti; quod, cum contra jus impetratum sit, subreptitium et obreptitium dicendum est, l. ult. C. eod. Nam, ut bene Cicero ait Orat. pro Syll. XXII.: Status reipublicae, seu publica reipublicae salus, maxime judicatis rebus continetur; et inde Orat. pro Cluent. XX.: Impudentiae esse putat, rem judicatam labefactare conari; et lib. V. in Verr. 6., et de Leg. Agrar. 11. 4.: Rerum judicatarum infirmationes, restitutionem damnatorum civitatum adflictarum, perditis jam rebus, extremos exitiorum solere esse exitus. Potest tamen Princeps ob magnam, justam, et publicam causam res judicatas intervertere, et illarum exsecutionem ad certum tempus secundum facti circumstantias occurrentes impedire: quod jure tunc fit; secus, si ex mero arbitrio, seu ex plenitudine, quam vocant, potestatis, qua boni Principes nunquam utuntur, nisi valeat ad justitiae, aequitatis, et ad legum publicarum normam exerceri. Coccej. Jur. controv. h. tit. Quaest. X. Quae sententiae in rem judicatam non transeunt.

15

pr.Quaedam tamen sententiae sunt, quae in rem judicatam non transeunt, adeoque a regula excipiuntur: quod fit vel favore causae, vel ratione probationum, vel nullitatis, qua sententia ipsa laborat. Itaque non transit in rem judicatam I) sententia nulla, veluti contra jus constitutionis lata, vel contra res judicatas, vel ex falsis testimoniis probationibusve, vel ex falsa causa eidem inserta,, vel ex testibus, aut a judice corruptis, vel a judice non competente, aut competente, parte non audita, vel a pluribus judicibus datis, uno absente, Ord. lib. 3. tit. 75. in princ. et S. 2., Emman. 60., Alphons. 78. (Tit. XXIII. §. XX.): 2) sententia condemnatoria in causis criminalibus (Tit. XX. §. X. Not. Jur. Crim.): 3) vel matrimonialibus contra matrimonium data, vel pro matrimonio contra canones, capp. 7. 10. de sent. et re judic.: 4) mandatum judicis sine praevia cognitione, 1. 14. D. de re judic.: 5) interlocutoria mera (S. XII.), et denique sententia, quae pro fundamen to habet probationes privilegiatas, vel quae natura sua, vel ex adcidenti non omnem admittit certitudinem, legalemve probationem. Quo pertinet sententia data virtute jurisjurandi suppletorii (Tit. XIX. §§. II. III.), vel ex judicio Medicorum, Chirurgorum, agrimensorum, obstetricum, cet., super vulneris qualitate, virginitate violata, finibus regundis; vel in judicio possessorio summarissimo, ne partes ad arma veniant, vel in causis ad politiam spectantibus: in quibus omnibus summatim proceditur, et probatio in contrarium quovis tempore admittitur. Boehmer. Jur. Eccles. Protest, ad tit. de sent. et re judic., et in Exercit., de sent. in rem judic. non transeunt,, Hubernin Praelect. n. XLII. cum seq., Brunneman. Process. Civil. cap. XXVII. a n. 63. L Res judicata an aliis noceat, vel prosit. inlev

16

pr.Itaque res judicata cum jus tantum faciat inter litigantes (§. XIV.), sequitur, ut aliis nec noceat, nec prosit, Ord. lib. 3. tit. 81. in princ., Emman. 67., Alphons, 85., 1. 63. de re jud., 1. 2. C. quib. res jud. non noc. Excipiuntur ii, qui ab eo, qui victus est, causam habent, vel quorum jus ab eo dependet, vel qui per sententiam per consequentiam necessariam excluduntur, vel quorum causa individua est qui omnes hac in re non alii a litigatoribus haberi debent; adeoque res inter alios, acta, et judicata eisdem nocet, vel prodest. Exempla multa dabit Strykius, Us, mod, h. tit. a n. 23,