IusCommune
IusCommune › Textos › Melo Freire › Liber IV · De obligationibus et actionibus

Mello Freire 4.20De confessis.

Abrir no leitor do IusCommune →

1 · Confessio quid, et quotuplex.

pr.Confessio, praecipuus probationis modus (Tit. XVI. §. I.), nihil aliud est, quam adseveratio ejus, quod ab adversario intenditur. Dividitur in veram, quae expressis verbis, et deliberato animo ab homine fit, et fictam, quae a lege inducitur; in judicialem, et extrajudicialem, in judicio, vel extra judicium factam; et in simplicem denique, et qualificatam, quae adjectam scilicet qualitatem habet.

2 · Confessio judicialis.

pr.Judicialis rite facta plene probat, et confessus in jure pro judicato habetur, Ord. lib. 3. tit. 50. §. ult., tit. 53. §. 9., tit. 59. §. 3., tit. 66. §. 9., 1. 56. de re judicat. Necessaria tamen est sententia judicis condemnatoria, Ord. cit. tit. 66. S. 9. (Tit. XXI. §. XIII. h. l.). Requiritur 1) ut confessio ex animo sese obligandi proficiscatur, et ut expressis, et claris verbis, quae alium sensum non admittant, sit concepta: itaque confessio ejus, qui in justo facti errore, et ignorantia versatur, et quae per consequentias a facto elicitur, nullius momenti est: 2) ut sibi dissimilis haud sit, impossibilis, nec manifestis facti, quod confessum est, circumstantiis repugnet: 3) ut non solum in - judicio, sed coram judice competente sit facta; nam, si judex incompetens est, confessio non jam judicialis, sed extrajudicialis habenda, Ziegler. in Praelect. ad cap. IV. de judic.: 4) ut praesente adversario fiat, isque eam adceptet, 1. 6. §. 3. h. tit.; nam, priusquam hoc factum sit, revocari confessio potest; quia non praesumitur facta animo se onerandi, nec ullum adversario jus ante adceptationem quaesitum est: 5) ut ab eo fiat, qui liberam habet rerum suarum administrationem. Judicialis igitur confessio pupilis sine tutore nulla est, Ord. lib. 3. tit. 41. §. 2., 1. 6. §. 2. h. tit. Minores autem contra suam confessionem summo jure validam in civilibus restituuntur, ead. Ord. in princ. et S. 1. Non nocet pupillis, minoribus, cli-, entibus confessio tutoris, curatoris, Administratoris, Procuratoris, Advocati, ex errore, vel iis absentibus facta: itaque eam, lite nondum finita, quovis tempore possunt revocare, et intra triduum, si confessioni praesentes fuerint, 1. 7. C. de jur. et fact. ignor., 1. 1. C. de error. calcul., II. 1. 2. 3. C. de error. advocat., Coccej. Jur. controv. ad tit. de procurat. Quaest. XIV.; meliorem enim facere possunt dominorum conditionem, non deteriorem. Extrajudicialis, et ficta.

3

pr.Non eamdem vim ac potestatem habet confessio extrajudicialis; quippe quae semiplene tantum, ut loquuntur, probat, Ord. lib. 3. tit. 52. in princ.; satis tamen est, ut jusjurandum suppletorium ei deferatur, qui confessionem pro se habet, ead. Ord. Nec distinguimus inter confessionem extrajudicialem simplicem, vel geminatam, adceptatam, vel non, liberatoriam, vel obligatoriam; quia saepe extra judicium in familiari congressu, et inter pocula quaedam incaute jactant homines, quae sibi fraudi futura esse minime suspicantur. Ficta confessio in jure fundamentum ha bet, habet, et oritur ex contumacia rei, qui positionibus, et articulis ab adversario in judicio oblatis respondere recusavit, vel jusjurandum praestare sub poena confessi, et convicti delatum, Ord. lib. 3. tit. 53. §. 13., et tit. 52. §. 3., et tit. 43. in princ., cap. 2. de confess. in 6., 1. 38. de jurejur. (Tit. XV. §. III.). Qualificata.

4

pr.Confessio qualificata per jusjurandum voluntarium judiciale habita plene probat (Tit. XIX. §. II. h. lib.), et confitenti prodest, vel nocet qualitas confessa, quam actor, qui sponte sua jusjurandum detulit, rejicere non potest, neque eam dividere, et pro una parte adceptare, pro alia 1 vero repudiare, Ord. lib. 4. tit. 52. vers. Assi cómo, Emman. 36. §. ult. Aliud dicendum, quando adversarius actoris positionibus respondet; quo casu, cum jusjurandum non ad negotii decisionem, sed ad probationem jurandam deferatur, confessio utut jurata dividenda est, et juranti in eis solum credendum, quae contra ipsum faciunt. Perer. Decis. 68. n. 5., Cald. de emt. cap. XIX. n. 29., Phoeb. P. II. Arest. 60., Mend. in Prax. P. I. lib. III. cap. XII. n. 15., Cabed. P. I. Decis. 34. Quae hic de probationibus generaliter diximus, et in primis de confessis in jure, ad causas praesertim civiles pertinent, quae in criminalibus non omnino vera sunt, uti suo loco, Deo juvante, dicemus (Inst. Jur. Crim. Tit. XVII.).