Mello Freire 4.19De jurejurando sive voluntario, sive necessario, sive judiciali, sive in litem, sive propter calumniam.
Abrir no leitor do IusCommune →1 · Jusjurandum quid, et quotuplex.
pr.Probationis species jusjurandum est (Tit. XVI. §. I.), eo enim fides judici fit. Definitur: Religiosa adseveratio per invocationem Dei, tamquam vindicis, si jurans falsum dixerit. Dividitur in adsertorium, quod de rebus, vel factis praeteritis; et promissorium, quod de futuris praestatur. Illud vel de facto alieno concipitur, quale est testium jusjurandum, de quo Tit. XVII., vel de proprio, quod dispertiunt in voluntarium, necessarium, et judiciale.
n1Plura hoc loco tractari solent, et primum quaestio praejudicialis: an, et quando jusjurandum licitum sit: quo ritu deinde et formula praestandum; et an per creaturas jurare liceat, veluti per beatam Marian Virginem, per, Angelos, Apostolos, Evangelistas, per vitam, et salutem jurantis, vel Principis, uxoris, filiorumve, vel per alias res, quae nobis sacrae et carae habentur: quae omnia consulto omittimus; nullius enim usus in foro sunt, et passim apud utriusque juris Scriptores sub hoc titulo inveniuntur.
2 · Jusjurandum voluntarium.
pr.Jusjurandum adsertorium voluntarium, vel extrajudiciale est, quod pars alteri extra judicium defert; vel judiciale, quod a parte in judicio ex judicis auctoritate adversario defertur. Utrumque species transactionis est; sed extrajudiciale, quia mere privatum est, a deferente exigi non potest; eo tamen praestito, non jam quaeritur, an pecunia debeatur, sed an juratum sit, 1. 5. §. 2. de jurej., S. 11. Inst. de actionib. Illius autem rarus in foro usus est, Stryk. Us. mod. h. tit. §. III. Contra vero judiciale, quod a parte coram judice parti defertur, maxime frequentatur, et maximum expediendarum litium remedium est; et, cum publica auctoritate deferatur, necessario praestandum, Ord. lib. 3. tit. 52. §. 3. ibi: juramento judicial, que he dado pelo Juiz a huma das partes a requerimento da outra, et lib. 4. tit. 52. in princ. ibi: Assi como, se hum homem demandasse outro, que lhe emprestára dez cruzados, e por não ter prova, ou por a não querer dar, o deixasse em seu juramento. Hoc autem jusjurandum majorem habet auctoritatem, quam res judicata, uti Paulus ait in l. 2. de jurej.; paratam tamen, quinimo nullam habet exsecutionem, nisi judicis sententia confirmetur, Ord. cit. lib. 3. tit. 52. ibi: sentença dada per bem do juramento judicial.
n1Jusjurandum hoc voluntarium vocatur, quia a parte volente defertur, in differentiam necessarii, quod judex defert etiam non rogatus; et ita inter se distinguuntur ex sententia interpretum latinorum, Heinecc. in Pand. h. tit. §. XXII. Not., Donell. lib. XXIV. cap. XXIV., quam probare videtur Ord. cit. Vocatur etiam jusjurandum adsertorium in differentiam promissorii, quia de rebus, et fa ctis praeteritis praestatur; et demum judiciale, vel extrajudiciale, quia vel in judicio, vel extra defertur. Alii aliter; sed differentia magis ad vocabula, quam ad rem ipsam pertinet. Illud igitur actor, vel reus, cui probatio incumbit, ei defert, ad quem causa spectat, et qui notitiam ejus qualemcumque habet. Semel autem in judicio delatum necessario praestandum, aut referendum est; et sententia secundum jusjurandum ferenda, quae adeo firma est, ut nec adpellatione, nec obtentu perjurii, vel instrumenti postea reperti retractari possit, Ord. cit. tit. 52. §. 3., 11. 31. 34. §. 7., 1. 38. de jurej., Donell. lib. XXIV. capp. XX. XXI. XXII., cet. (Tit. IX. §. XII.).
3 · Necessarium suppletorium.
pr.Jusjurandum necessarium, quod judex non rogatus ob inopiam probationis actori defert, vel reo, dicitur vel suppletorium, vel purgatorium. Utrumque caute suscipiendum. Suppletorium ut actori deferatur, haec concurrant, oportet: 1) ut semiplene saltem probatum sit, quod fit vel per unum testem omni exceptione majorem, vel per duos exceptioni sujectos, vel per confessionem extrajudicialem, vel per scripturam privatam, et comparationem literarum, ceteros semiplenae, ut vocant, probationis modos, Ord. lib. 3. tit. 52. in princ., Emman. 85., Alphons. 119. eod.: 2) ut causa non sit ardua, vel criminalis; sed civilis, et modica, et talis dicitur pro personarum qualitate, Ord. cit. in princ. et S. 1.: 3) ut is, cui defertur, veritatem probabiliter sciat, et rei qualemcumque notitiam habeat, Ord. §. 2. Jurare autem debet de veritate, non de credulitate; nam si testi in re aliena de credulitate juranti vix creditur quomodo alicui in propria causa credendum? Lau-, terbach. Dissert.: De juram. credulit. §. XXVII,, Stryk. Us. mod. h. tit. §. XXXVII.: 4) ut idem sit vir bonus, probatae fidei, et integrae existimatio. nis, Ord. eod. §. 2. Hoc autem jusjurandum, quamvis legale sit, t, a parte peti potest; in in arbitrio tamen judicis est, illud etiam non petitum ex officio deferre, vel petitum ob justam causam non deferre, Stryk. Dissert.: De juram. supplet. cap. IV. SS. III. et V.
n1Hujus jurisjurandi fundamentum est in cap. ult. de jurej., cap. 2. de probat.: sed vero an in ipso quoque jure civili, veluti 1. 31. D. h. tit., 1. 13. C. de reb. cred., • fundamentum habeat, non constat. Mihi eorum opinio placet, qui existimant illud contra juris Romani rationem fuisse in foro receptum. Vide, sis, Heinecc. Exercit. XV.: De lubricitate jurisjurandi suppletorii.
4 · Purgatorium.
pr.Purgatorium jusjurandum, quod juri canonico debetur, cap. ult. de jurejur., judex reo defert vel ad elidendas praesumtiones ex probatione semiplena emergentes, vel quando causa natura sua suppletorium non admittit. Boehmer. ad titt. de purgat. canon. et de jurejur. §. LXXIX. Hujus autem jurisjurandi purgatorii speciatim dicti leges nostrae mentionem nullam faciunt; quia vero in causis civilibus (in criminalibus omne jusjurandum est prohibitum, Ord. lib. 3. tit. 53. §. 11.) reo quoque, qui semiplene probavit, jusjurandum deferendum ex Ord. cit. tit. 52. in princ. ibi: Se o Actor fez mea prova de sua aução, ou o Reo de sua excepção, o Julgador, sendo requerido, the dará juramento: suppletorium hic ex rubrica intelligendum, non purgatorium. Quare, actore semiplene saltem non probante, reus absolvendus non ei imponenda jurisjurandi necessitas. In pari autem causa, et quando utrimque semiplene probatur, reo potius, eujus favorabiliores partes sunt, quam actori deferendum, l. 38. de re judic., Mend. in Prax. P. I. lib. III. cap. XII. §. V. n. 21. DE JUREJUR. SIVE VOLUNT., SIVE NECESS., ETC. 187
n1In multis igitur differunt (quod non semel monendum) jusjurandum judiciale voluntarium, et necessarium. Nam 1) necessarium praecise aut praestandum, aut referendum est: 2) de perjurio in eo quaerendum: 3) sententia secundum illud lata retractatur ob instrumenta noviter reperta: 4) ab ea adpellare licet. Quae aliter se habent in jurejurando judiciali; quia non a judice, sed a parte ad modum conventionis defertur: quam differentiae rationem Regia ipsa Ordinatio adsignat lib. 3. tit. 52. §. 3. vers. A razão de differença, deducta ex l. 31. de jurejur. Quia vero testes aeque probant atque instrumenta, 1. 15. C. de fid. instrum.; per testes quoque noviter repertos, si fide digni sint, et omnis collusionis suspicio absit, sententia secundum jusjurandum necessarium lata retractari potest. Stryk. Us. mod. h. tit. §. XL.
5 · Promissorium.
pr.Jusjurandum promissorium, quod de futuris rebus, vel factis praestatur (§. I.), apud nos nullum est, et civilem nullam producit obligationem, Ord. lib. 4. tit. 73., Emman. 3., deducta ex Dionysiana lege, Olisipone data 18. Maii aer. 1352., apud Ord. Alphons. lib. 4. tit. 6. (Inst. de Jur. Public. Tit. V. §. XLII., et tit. VIII. §. XIII.). Et haec inter regias Ordinationes praecipua est, quam Franciscus Coëlius, sub Joanne III. juris canonici Primarius Professor, temere improbavit ex capite deficientis jurisdictionis (Inst. de Jur. Public. Tit. VI. §. ult. in Not.).
n1Prohibetur etiam hac Ordinatione promissum, dictum ibidem de boa fé: quod non de vero jurejurando, et religioso, nec de fide christiana intelligendum; prout non nullis frigide admodum visum fuit; sed de mere civili, et urbana adseveratione, qua urbani praesertim et nobiles utuntur, quamque significare, et exaggerare solent verbis á fé de homem de bem., de palavra de honra, de fidalgo, de cavalleiro. Et ita ego interpretor promissiones dietas de boafé, quas idem Dionysius prudenter prohibuit; quia saepe ex levitate procedunt, et temere, fortuito, et inconsiderate promittuntur. Et eum hominum opinione infames habeantur, et inhabiles ad civitatis munera, qui fidem fallunt tam solenniter promissam; illud consequebatur, ut cives aut promissa inconsiderata implerent, aut honoris, et publicae existimationis jacturam non minimam paterentur. Hanc ergo intelligentiam, nisi me omnia fallunt, mirifice juvant Dionysii verba Alphonsina Ordinatione relata §. 1. ibi: Como d'outras cousas, que se obrigavam a comprir á boa fee, e se as nom compriam, cahiam na pena da minha ley, que devem aver os que britam a boa fee; e aquelles, que se desto non podiam escusar, ficavam por ello enfamados, em guisa que nom podiam depois seer Conselheiros d'algum Rey, nem de nenhum outro Commum, nem podiam seer Juizes. E eu por esquivar este dapno, e defamamento, e vergonça... mando, que daqui em diante nenhum em minha terra nom faça contrauto, nem obrigaçom, nem postura, nem aveença, nem promettimento, nem alguma outra cousa d'obrigaçom, em que ponha promettimento de boa fee. Aliter Valasc. Consult. 99. §§.7.8., Barbos. P. I. I. I. D. solut. matrim. a n. 70., Pinel., cet., caute legendi.
6 · De in litem jurando.
pr.Necessarii jurisjurandi species est jusjurandum in litem, quo non quaeritur, an debeatur, sed quantum. Eo permittitur actori, judice deferente, rem, quam petit, aestimare, quae dolo, vel culpa alterius restitui non potest, tot. tit. D. et C. de in lit. jurand. Dividitur in jusjurandum veritatis, quo actor rem tanti aestimat, quanti ea est; et adfectionis, quo rem aestimat ex adfectione ultra verum pretium. Utriusque jurisjurandi mentio fit Ord. lib. 3. tit. 86. §. 16., quae de alienatione rei litigiosae speciatim loquitur; haec autem cum vix sine dolo, et culpa lata fiat; inde est 1) huic jurijurando locum dumtaxat esse, si res, quae in specie erat restituenda, dolo, vel culpa lata periit, non levi, vel levissima: 2) jusjurandum adfectionis non cadere in res immobiles, nec mobiles fungibiles, Thomas. Dissert.: De pret. adfect. in res fungibil. non cad. cap. III. SS. XXXII. XXXIII. XXXIV.: 3) actorem in infinitum jurare quidem posse; illius tamen jurijurando standum non esse, sed magis aestimationi, quam, eo demum praestito, judex rei restituendae statuere debet: 4) cessare et actoris jusjurandum, et judicis aestimationem, valore rei in sententia definito, Ord. lib. 3. tit. 86. §. 16., Emman. 71. §. 31. "
n1In Gallia, et Belgio hoc jusjurandum moribus sublatum adserit Groeneweg. de legib. abrog. h. tit.; et recte quidem: nam judices non ex actoris voto, et jurejurando, quod suspectum est in propria causa, sed ex bono et aequo id quod interest aestimare debent. Adcedit, quod haec doctrina non satis clare et dilucide, prout necessarium erat, legibus nostris definita reperitur; et satis confusa et perplexa, quae in jure Romano habentur: itaque caute hoc jusjurandum a judice deferendum; adeoque rei aestimatio ex liquidis aliis argumentis, et probationum non suspectis modis facienda est.
7 · De jurejurando Zenoniano.
pr.Probationis etiam species jusjurandum, ab illius inventore Zenonianum dictum; quod is praestat, cujus res invasae et direptae sunt, super illarum quantitate et qualitate, eo effectu, ut secundum ipsius jusjurandum illarum aestimatio praestetur: Si non potuerit, qui vim sustinuit, quae perdidit, singula comprobare, taxatione a judice facta pro personarum, atque negotii qualitate... nec liceat ei ultra taxationem a judice factam jurare, 1. 9. C. unde vi; et ita intelligendae Ordd. lib. 3. tit. 52. §. 5., Emman. 85. §. 5., Alphons. 119. §. 6., ex eadem lege deductae.
8 · Et propter calumniam.
pr.Jusjurandum calumniae ad judiciorum formulas pertinet, non ad probandi modos. Justinianus novum jusjurandum calumniae gene rale adinvenit in omni causa civili ordinaria, vel summaria ante litis contestationem ab utraque parte, et ab utriusque partis Advocatis, et Procuratoribus praestandum, quod putent se bona instan-- tia, hoc est, bona actione, vel exceptione uti, l. 2. C. de jurejur. propt. calumn., Novell. 49. cap. ult., §. 1. Inst. de poen. temere litig., ex quibus deductae fuerunt Ordd. lib. 3. tit. 43., Emman. 29., Alphons. 39. Actor, qui illud praestare recusat, ab instituta cadit actione, et tamquam improbus litigator a judicio repellitur; reus pro confesso habetur: quam poenam non ipso jure incurrunt, sed sententia judicis declaratoria, Ord. cit. in fin. princ., Auth. Principales personae §. 5. C. de jurejur. Omissum non vitiat processum, Ord. lib. 3. tit. 63. in princ.; nec litis cursum impediunt morae, illius praestationi interjectae, Ord. tit. 43. SS3. 4. Pro pupillo, minore, ecclesia, universitate jurant de calumnia tutores, curatores, Rectores, Syndici, et ipsi quoque minores jam puberes facti, Ord. cit. §. 5. Illud litigatores omnes subire tenentur, sive suo, sive alieno nomine agant; nullam quippe hac in re differentiam leges nostrae faciunt inter litigantes: itaque remittendum non est Clericis, patronis, parentibus, Advocatis pauperum, et fisci; quia omnes possunt calumniari. Aliter jure Romano, et Canonico, 1. 7. de obseq. parent. et patron. praestand., cap. 1. de juram. calumn., Cabed. P. II. Decis. 119. n. 22. Jusjurandum calumniae speciale, a Justiniano abolitum Novella 49. cap. 3., quippe quia in generali continetur, introduxit Bonifacius VIII. in cap. 2. de juram. calumn. in 6.; ex quo deducta fuit Ord. cit. tit. 43. §. 1. Ex eodem fonte est, quod per procuratorem speciali mandato instructum praestari possit, ead Ord. §. 3., cap. ult. eod. in 6.