IusCommune
IusCommune › Textos › Melo Freire › Liber IV · De obligationibus et actionibus

Mello Freire 4.18De fide instrumentorum et amissione eorum.

Abrir no leitor do IusCommune →

1 · Instrumentum quid, et quotuplex.

pr.Instrumentum, praecipuus probationis modus (Tit. XVI. §. I.), dicitur quaevis scriptura ad rerum gestarum fidem comprobandam facta. Dividitur in publicum, et privatum, prout scriptura vel publica, vel privata fide nititur; in originale, quod primum de negotio conscriptum fuit; et transumtum ab originali descriptum. Quae instrumenta publica, quae privata, et quam probationem faciant.

2

pr.Publica instrumenta dicuntur, quaecumque publicam fidem, et auctoritatem habent, veluti quae a persona publica sunt confecta, qualia dicuntur judicialia coram judice facta, et quae a Tabellione notarum, vel judiciali, Scriba judiciali, vel Notario fiunt. Privatum instrumentum, cum publica fide destitutum sit, magis in rerum gestarum memoriam, quam ad fidem faciendam conditum videtur. Itaque publicum plenam fidem facit, modo authenticum sit, et rite ordinatum: privatum solum contra scribentem probat.

3 · Acta judicialia publica.

pr.Cum inter publica instrumenta praecipua sint acta judicialia coram judice facta (§. II.), sequitur, 1) ut etiam sine ullis testibus, et aliena subscriptione fidem faciant, Ord. lib. 4. tit. 96. §. 18. ibi: scriptura publica, ou actos publicos, Cald. de emt. cap. VI. n. 10.: 2) ut eodem modo probent scriptae Officialium adtestationes ex actis descriptae, Ord. lib. 1. tit. 24. §. 21. in fin.: 3) actus judiciales ad ordinandum judicium compositi, ead. Ord., Cald. cit. Partis tamen subscriptionem desiderant 1) actus judiciarii praejudiciales, qui extrinsecus se habent, nec ad judicii substantiam pertinent, veluti arbitria, pactiones, fidejussiones, renuntiationes in judicio licet, hoc est, coram judice celebratae, Ord. lib. 1. tit. 24. SS. 19. 20.: 2) hereditatis partitiones judiciales, vel extrajudiciales, Ord. lib. 4. tit. 96. §. 18.: 3) venia a marito uxori pro adulterio commisso in judicio data Ord. lib. 5. tit. 25. §. 2., cet. Quaedam deinde acta judicialia sunt, in quibus praeter Judicis, Scri Scribae, et partis subscriptiones testes duo, vel tres requiruntur, veluti in renuntiatione Vellejani, Ord. lib. 4. tit. 102. §. 3. Actus judiciales ab Actuariis, Scribis, vel Tabellionibus judicialibus expediuntur.

4 · Et publica Tabellionis instrumenta.

pr.Scripturae extrajudiciales a Tabellionibus notarum propterea dictis, quod eas debeant notis exscribere, et in proprium librum referre, confectae, cum inter publica instrumenta adnumerentur (§. II.), plene probant, si rite et recte sunt ordinatae; quod fit, i) si Tabellionis nomen, et illius publicum, et privatum signum contineant: 2) testes saltem duos, et eorum nomina, et cognomina: 3) diem, mensem, et annum, et scriptionis locum: 4) si a Tabellione, partibus et testibus praesentibus, sint perlectae, Ord. lib. 1. tit. 78. S. 4., et lib. 4. tit. 19. §. 1. in fin., et lib. 5. tit. 117. §. 6. Ubi duo sunt Tabelliones, scripturae inter eos aequabiliter sunt dispertiendae, Ord. cit. tit. 78. §. 1., Extravag. 23. April. 1723. apud Ord. lib. 1. tit. 24. Collect. I. N. 2.

5 · Tabulae censuales, et quid de libris ecclesiasticis.

pr.Publicis quoque scripturis adnumerandi non solum libri Scribarum, portorii, importationis, exportationisve, et aliis juribus regalibus exigendis destinati, Ord. lib. 3. tit. 60. §. 2.; verum etiam quaevis instrumenta in publicis Regni tabulariis conscripta, vel ibidem adservata, cum fide publica nitantur. Libri autem censuales dicti Episcoporum, Monasteriorum, et Ecclesiarum qua rumcumque, in quibus designati sunt certi redi IV. 12 tus, et obventiones, pro privatis habendi, cum publica auctoritate conſecti non sint: itaque non nisi contra scribentem probant; nam, cum non nulla facile quidem eis superaddi possint dolo, incuria, vel culpa amanuensium, grave inde praejudicium subditis sequeretur, si plene probarent. Nec excipiendi libri antiqui, quibus imperfectae tantum probationis, quamdiu contrarium non adparet, vis tribuenda, I. 7. C. de probat., Nicol. de Passerib. de scriptur. privat. lib. V. Quaestt. I. et II., Carpzov. lib. I. Resp. LXI. et P. I. cap. XVI. Definit. XXV. Alii aliter. Valasc. Consult. 10., Lauterbach. in Compend. h. tit. n. VIII. cum aliis. Idem a fortiori dicendum de Nobilium libris censualibus, vel jurisdictionalibus, publica auctoritate haud munitis. Boehmer. Jur. Eccles. Protest. h. tit. §. II. Contra vero fidem faciunt 1) libri ecclesiastici, quibus sacro baptismi fonte abluti, vel novi conjuges referuntur, vel dies obitus, aut sepulturae locus: 2) scripta denique Ecclesiasticorum testimonia de iis, quae ipsi viderunt, vel coram eis gesta sunt, modo ad officium suum spectent (Tit. XVII. §. XI.), 1. 10. §. 1. de edend.

6 · De Scribis, et Notariis ecclesiasticis.

pr.Scripturae extrajudiciales super rebus temporalibus ad Ecclesiam etiam adtinentibus ab ecclesiasticis Scribis, vel Notariis confectae fidem nullam faciunt. Idem dicimus de actis judicialibus, et externis, qui vel non sunt a potestate civili adprobati, vel ad Ecclesiasticorum munus speciale non pertinent, Ord. lib. 2. tit. 20., Emman. tit. 10., Alphons. tit. 18. (Inst. de Jur. Public. Tit. V. S. XXVIII. Not.). Quam probationem faciunt privata instrumenta.

7

pr.Privata instrumenta a privato confecta, quacumque is fulgeat dignitate, Episcopali, Sacerdotali, Equestri, Senatoria, solum contra scribentem probant, Ord. lib. 3. tit. 59. §. 15. ibi: Nos Alvarás dos Arcebispos, Bispos... Fidalgos, Cavalleiros, Doutores.. Officiaes do nosso Des embargo per elles feitos, e assinados...., sendo contra elles, lhes seja dada tanta fé como a scripturas publicas (§. II. h. tit.), l. 25. §. ult. de probat., Valasc. Consult. 177-

n1Instrumentum privatum solum contra scribentem probat; in quo differt a publico. Quia vero jure nostro, certis personis exceptis, conventiones, quae in mobilibus sexaginta millia numorum, in immobilibus quatuor summam excedunt, publica tantum scriptura probari possunt; id tantum Nobilibus concessum, ceteris citata Ordinatione relatis, ut scripturae suae adtestationes fidem contra scribentes faciant, iique propterea summaria actione decem dierum dicta conveniri possint (Tit. VI. §. XXVIII.), et hac ratione pro quasi publicis habentur. Scripturae autemi a privato inferioris ordinis factae summam praefatam excedentes probationem nullanı faciunt, nisi fuerint in judi cio agnitae, Ord. lib. 3. tit. 25. §. 9., Valasc. cit. Itaque lex 11. C. qui potior. in pign. hab., Authentica Si quis C. eod., quibus fides publica data est privatis instrumentis, trium testium subscriptione munitis, apud nos locum non habent.

n2Exemplum quando probat.

8

pr.Solum probat instrumentum publicum originale, seu authenticum; nam exemplo non creditur, si prima scriptura deest, Ord. lib. 3. tit. 60. in princ., cap. 1. de fid. instrum., nec sufficit, quod a Notario transumtum dicatur, cum facile possit scripturam adulterinam pro authentica habere. Quare, ut exemplo fides concilietur, oportet, ut descriptio, causa a judice cognita, fiat 12. illius auctoritate, et decreto, et a persona publica, citatis iis, quorum interest, et quod denique exemplum cum originali ab alio Notario una cum describente conferatur, Ord. cit., et lib. 1. tit.79. SS. 6. 28., cap. ult. de fid. instrum., Perer. Decis. 26. n. 8., Phoeb. P. II. Arest. 61., Huber. h. tit.

n1n. 20.

9 · Et quando instrumenta producenda.

pr.Scriptura, cujus mentio in libello, contestatione, replicatione facta est, vel quae ad probationem pro forma requiritur, statim in judicio offerenda, Ord. lib. 3. tit. 20. SS. 22. 23. 24. ((Tit. X. §. VI.). Ex justa autem causa tempus ad eam offerendam a judice conveniens adsignatur, quo pertinent Ordd. lib. 3. tit. 20. §. 26., et tit. 54. S13. Si illius mentio facta non fuit, producenda intra terminum probatorium, et, eo non praescripto, ad sententiam usque, cap. 9. de fid. instrum., et post rem ipsam quoque judicatam, si de nuo sit reperta, Ord. lib. 3. tit. 52. §. 3.

10 · De protocollis.

pr.Protocollum (livro de notas) originale est instrumentum, quod, partibus praesentibus et testibus, confectum, lectum, et publicatum est. Hoc igitur protocollum, seu notarum libellum, in quem scripturae originales referendae, Tabelliones habere debent, Ord. lib. 1. tit. 78. §. 5., et ad eum recurrendum, cum de veritate instrumenti quaestio est, eique magis, quam transumto credendum. Cald. de emt. quaest. XXXV. n. I. et seq. Hodie ex Joannis IV. Diplomate 27. April. 1647. (Collect. I. ad lib. 1. tit. 78. N. 2.) ad comitiorum Olisiponensium petitionem dato licet plura exempla de judi eis cujusvis mandato ex protocollo extrahere, quod antea non nisi de Palatii Curiae licentia permissum erat, Ord. cit. §. 19. Haec autem exempla ab eodem Tabellione, qui protocollum dictavit, descripta magis originalia, quam transumta sunt, et ideo plene probant, Ord. lib. 3. tit. 60. in princ. Scribis, et Tabellionibus judicialibus protocollum memorialis scriptura dicitur, in quam non totum negotium, sed illius tantum substantia fuit relata, Ord. lib. 3. tit. 19. §. 12. ibi: livros encadernados, em que porão em lembrança os termos, que nas audiencias passarem. Novella 44. cap. ult. protocollum alio significatu adcipitur.

11 · Amissa instrumenta quomodo restituantur.

pr.Instrumentum amissum veritati non nocet, dum alia subest probandi ratio, 1. 1. C. de fid. instrum. Exemplum amissum ex originali, hoc est, ex notis, seu protocollo restituitur, Phoeb. P. I. Arest. 70.: originale ipsum, seu authenticum per testes de scriptura amissa, et illius tenore, adversario citato, deponentes; quae probatio loco instrumenti amissi habetur, et eamdem fidem facit, Ord. lib. 3. tit. 60. §. 6.

12 · Exceptiones contra documenta.

pr.Subtrahitur fides instrumentis variis ex causis. Et primum quidem per testes, praesertim instrumentarios, vel extraneos fide dignos, deponentes instrumento se non adfuisse, yel rem non eodem modo gestam, uti scriptum est, vel debitum creditori solutum, Ord. lib. 4. tit. 51. SS. 1. 6., 1. 18. C. de testib. (Tit. VI. §. XX.). Quo autem casu testes contra instrumentum probent, cum certis regulis definiri non possit, judicis arbitrio relinquendum, qui ex testium, et Notarii qualitate, et ex aliis circumstantiis, quae factum comitantur, perpendere debet, major fides testibus an instrumentis, sit tribuenda. Huber. Praelect.ad tit. de fid. instrum. n. 13. Deinde de falsitate instrumentis antiquis objecta, quae saepe adulterina sunt, et supposititia, parumne firmamenti, et virium habeat, ex criticis regulis, quibus bene usus fuit Innocentius III. in cap. 6. de fid. instrum. judicandum. Rasurae, et interscripta, cet instru, mentum suspectum reddunt, Ord. lib. 3. tit. 60. §. 3., Gam. Decis. 241. n. 3. Praeterea legibilia esse debent quae instrumento habentur. Boehmer. Dissert. de scriptur. non legibil. cap. IV. Instru-, menta contraria ab eodem, vel utrimque objecta pullam ferme fidem faciunt, Ord. cit. §. ult. (Tit. XVI. §. ult.).

n1Ex comparatione literarum rite instituta praesumtio quaedam falsitatis resultat, Ord. lib. 3. tit. 52. in princ. ibi: justificada per comparação de letra, et lib. 3. tit. 60, §. 5., Valasc. Consult. 177.; sed futilis admodum et fallax, cum multi hodie inveniantur, qui alterius manum, et in scribendo literas graphice adeo imitentur, ut ne peritissimus quidem eas distinguere possit. Coccej. Jur. controv. ad tit. de probat. Quaest. IX. (Inst. Jur. Crim. Tit. XVII. §. XIII. Not.). Falsi adlegatio non nisi facta prius in crimen subscriptione, a judice admittitur, Ord. cit. tit. 60. §. 5.; qua pendente, in causa supersedendum, praejudicialis enim exceptio est, Phoeb. P. II. Arest. 121. (Inst. Jur, Crim. Tit. V. §. XV.).

13 · Mercatorum libri quomodo probent.

pr.Quaeri solet: quam fidem mercatorum libri faciant? Ea hodie apud omnes ferme gentes opinio est, ut semiplene pro scribente probent, si mercator vir bonus sit, et integrae existimationis, ceteraque concurrant, quae nos jam oceupavimus Instit. de Jur. Public, Tit. VIII. §. XXX. Noster Valascus Consult. 177. nn. 7. 8. omnem prorsus eisdem fidem denegat, quemadmodum privatis aliis instrumentis. Hos autem libros mercator in judicio edere tenetur. Stryk. Us. mod. ad tit. de edend. §. XX. Literae cambiales plene probant, cum pro publicis habeantur; quod ipse quoque Valascus loc. cit. agnoscit (Tit. VI. §. XXVIII.).