Mello Freire 4.17De testibus.
Abrir no leitor do IusCommune →1 · Testis quis dicatur, et dicendorum ordo.
pr.Mnium frequentissima est probatio per testes, quibus in judicio factum controversum. probamus, de eoque fidem judici facimus (Tit. XVI. §. I.). Agendum igitur a nobis hic est pri II. mum de iis, qui in judicio testes esse possunt; de inde de testium qualitate, fide, juramento, examine, reprobatione, ceteris, quae huc facere videntur; omnia tamen more nostro, id est, breviter ac summatim.
2 · Quis testis esse potest.
pr.In judicio testes esse possunt quicum que expresse non inveniuntur prohibiti, Ord. lib. 3. tit. 56. in princ., Emman. 42. §. 11., Alphons. 61. §. 10. Quidam vero vel in omnibus causis ob infamiam, aetatem, vel aliam justam causam prohibentur, vel in quibusdam tantum. A testimonio ferendo omnino arcentur 1) furiosi, et mente capti, Ord. lib. 3. tit. 56. §. 5. 2) infantes, et impuberes, cum parum a furiosis distent, §. 6. 3) servus, §. 3.: 4) Judaei, et Mauri contra Christianos; secus in lite eos inter et Christianos mota, S. 4., Ord. Alphons. lib. 2. tit. 88. Cum tamen omnino distinguenda sit fides theologica a juridica, et nos jam dudum, et hodie praesertim, cum Judaeis et commercia, et multa alia exerceamus, itaque facile adcedere possit, ut non aliud, quam illorum testimonium ad rem probandam habeamus, et cum diversitas religionis odium non pariat, nisi aliunde praesumatur; adeoque, cum Judaeis probis, et integrae existimationis, quorum multi esse noscuntur, fides haud deneganda sit, iidem a testimonio ferendo, nec inter ipsos etiam Christianos, repellendi. Videatur Huber. h. tit. §. XIII. in fin. 5) Carceribus publicis ob gravia crimina detenti, S. 9.; admittuntur tamen ibidem ad delicta probanda in carcere commissa: 6) infamia juris notati, 1. 3. de testib.; nam facti quae dicitur, testis tantum fidem minuit. Certis in causis rejiciuntur) testes in propria causa, l. 10. de testib., qualis ea dicitur, ex qua quis commodum sperat, vel incommodum timet: 2) inimicus capitalis in causa inimici, §. 7.: 3) amicus intimus in amici causa: 4) parentes in causis liberorum, et e contrario, S. 1.: 5) frater in fratris causa tam criminali, quam civili magni momenti, S. 2.: 6) socius in causa communi, et in favorem socii, cet., quorum causae propriae quodammodo esse videntur. Admittuntur autem parentes in quaestione de liberorum aetate, filiatione, et legitimatione probanda, S. I., cet. Admittuntur quoque (salvis exceptionibus) testimonia domestica, veluti eorum, qui ex eadem gente, domo, familia, collegio, vel universitate sunt, nisi alia rationabilis causa impediat, ut bene ait Pontifex cap. 12. de testib. et adtest., id est, nisi causa, super qua testes esse jubentur, singulorum commodum, utilitatemque respiciat, quo casu rejiciendi. Gonzal. ad cар. 6. eod. n. 7. in fin. Testes inhabiles, vel suspecti, an, et quomodo admittendi.
3
pr.Testes, quos judex, praevia informatione habita, agnoscit inhabiles, vel quos adversarius inhabiles esse in continenti probat, ne producentes supervacaneis sumtibus vexentur, a dicendo testimonio ex officio rejiciendi, et ita intelligenda Ord. lib. 3. tit. 56. §. 8.: suspecti tantum, adversario licet repugnante, eosdemque magnis rationibus recusante, salvis exceptionibus admittendi, Ord. lib. 3. tit. 56. §. 10., et tit. 58. §. 5. Moribus judices quoslibet testes interrogant, salva adversario refutatione. Groeneweg. de legib. abrogat. ad l. 24. de testib. Ad judicis autem officium spectat personas testium, et testimonia expendere, eisque pro illorum qualitate, et ex aliis circumstan tiis majorem, minoremve, vel nullam prorsus dem adhibere, Ord. cit,
4 · Quando, et qua forma producendi.
pr.Testibus producendis ea servanda est forma, quam lex praescribit. Nam 1) in judicio, hoc est, post litis contestationem, et intra terminum probatorium producendi, Ord. lib. 3. tit. 54. §. 16. (Tit. XIV. §. III.). Excipitur exceptio dilatoria, quae, cum, prius quam lis contestetur, adponi debeat, Ord, lib. 3. tit. 20. §. 9, ante susceptum utrimque judicium necessario praeponenda. Probationes etiam ad perpetuam rei memoriam ante, litem motam ex aequitate admittuntur, Ord. lib. 3. tit. 55. §§. 7. 8. (Tit. XVI. §. II. Not.): 2) testes ipsi citandi, et judicis auctoritate evocandi, Ord. cit. §. 11.: 3) citandus quoque adversarius, SS. 9. 10. et passim: 4) non admittuntur testes injurati, Ord. lib. 3. tit. 58, in princ, ibi: Tantoque o juramento for dado á testemunha: 5) dilatione adsignata, testium nomina eodem, vel sequenti die adversario, ut eos possit refutare, exhibendą sunt, ead. Ord. tit. 58. in princ, et S. r., qua elapso, non admittuntur, nisi juramento producentis constet, quod denuo emerserint, vel in illius tunc notitiam pervenerint, S. 2. Testes autem non • plures quam decem supra quinque producendi cuilibet probando articulo, Ord. lib. 3. tit. 55. SS. 2. 3., cet., quae ex dicendis patebunt.
5 · De testibus cogendis, vel non.
pr.Nolentes testimonium dicere, vel tergiversantes, a judice competente mulctae dictione, pignorum captione, carcere, vel aliis modis coguntur, Ord. lib. 3. tit. 55. §. 11, Testimonii namque perhibendi officium publicum est; hoc autem cum nemini damnosum esse debeat, testes in judicium venire coguntur sumtibus producentis pro illorum qualitate et conditione arbitrio judicis definiendis, Ord. cit. §. 6. Judex competens is dicitur, cujus jurisdictioni testes sunt subjecti; itaque Ecclesiastici a saeculari judice non recte ad testimonium dicendum compelluntur, sed in suo tantum foro, et a proprio judice, datis ad eum literis, quas requisitorias vocant, examinandi, Ord. cit. §. 11. verbis: ou não forem as ditas pessoas de nossa jurisdição. Parentes, liberi, fratres, sorores, soceri, generi, adversus filios, fratrès, cet., exceptis causis privilegiatis, et quando aliter veritas haberi non potest, testificari non coguntur, 1. 4. de testib.: quo jure utimur tam in causis criminalibus, quam civilibus.
n1Testes extra territorium civile judicis, apud quem causa peragitur, commorantes per literas, quas vocant requisitorias, ab ordinario judice examinandi, ab eoque adtestationes factae mittendae ad judicem ad quem. Quod si extra illud venire cogantur, veluti ad Curiam, vel alia loca tam in causis civilibus ad partis petitionem, quam in criminalibus officio judicis competentes eis sumtus adsignandi, Ord. lib. 1. tit. 86. §. 5., tit. 91. §. 29., et lib. 3. tit. 55. §. 6., Cabed. P. I. Decis. 15. Hoc tamen non facile concedendum; nam, quod quis e domo, et familia sua invitus non extrahatur, civium omnium commune veluti jus est, a quo non nisi ob magnam, vel publicam causam privari debet, 1. 3. §. 6. de testib. Clerici tamquam testes producti, quia alienae jurisdictionis dicuntur, in foro ecclesiastico examinantur, quam in rem literae rogatoriae a saeculari dantur. Iis autem producendis, et tandem inquirendis, et adtestationibus mittendis, cum magni sumtus fiant, et obices multi, adfectataque impedimenta objici soleant, quibus causae in infinitum retardantur; optandum erat, quod, hoc jure saeculo, quo vivimus, tandem aliquando abrogato, facultas saecul ari judici daretur, ut posset in causis praesertim civilibus testes tam laicos, quam elericos ad testimonium dicendum pro sua jurisdictione compellere. Jam vero Equites, Commendato res, et Clerici Regni Militiarum sacris ordinibus haud constituți in saeculari foro testificari coguntur, Ord. lib. 2. tit. 12. in princ., deducta ex Emman. Diplomm. 4. Septembr. 1517., 30. Jun. 1518., et Joannis III. 21. Octobr. 1526. apud Leon. 2. p. tit. 3. 11. 2. et 3.: hoc autem jus ad Clericos producendum videbatur.
6 · De testium examine.
pr.In testium examine haec a judice observanda; 1) jusjurandum de veritate dicenda testi, quacumque fulgeat dignitate, deferendum, Ord. lib. 1. tit. 86. in princ. ibi: que bem, e verdadeiramente diga a verdade: 2) deferendum praesente adversario, qui propterea citatur, ut praesens esse possit, Ord. ibi: perante a parte, se ella a quizer ver jurar (Inst. Jur. Crim. Tit. XIV. §, VIII. Not.). Formula jurisjurandi ex cap. 5. de testib. habetur cit. Ord.; jurare enim testes jubentur: Se non privato odio, neque amicitia, neque pro aliquo commodo, quod habuerint, vel quod habent, vel habituri sint, ad hoc jurandum inductos; se veritatem dicturos de ea re, de qua interrogati fuerint: 3) secedere jubetur adversarius ubi examen instituitur, Ord. cit. ibi: dará seu te-, stemunho secretamente: deducta ex prava intelligentia legis 14. C. de testib., et Novellae go. cap. ult.: 4) in secreto judicis testis inquirendus primum de aetate, qualitate, amicitia, consanguinitate, vel adfinitate cum producente, vel illius adversario, ead. Ord. Et hae sunt interrogationes generales, quas nos verbo costume intelligimus: 5) de illius fide a litigatoribus adtentata, Ord. lib. 3. tit, 57.:6) inquirendus deinde super articulis tantum, seu positionibus in judicio institutis; qui si praeterea quidquam protulerit, eidem tamquam injurato non creditur, Ord. cit. lib. 1. §. 1. ibi: delo que sabem dos artigos: 7) et de singulis circumstantiis ad rem facientibus, veluti causis, personis, loco, tempore, visu, auditu, scientia, credulitate, fama, et certitudine, dict. Ord., et cap. 37. de testib.: 8) praesertim autem de dicti ratione, et, si auritus testis sit, de iis percontandus, a quibus rei notitiam habuit, Ord. dict. §. 1.: 9) integrum tamen judici est testes de quibusdam circumstantiis interrogare, quas ad eliciendam veritatem necessarias judicaverit, ead. Ord. ibi: fazendo - lhe todas as outras perguntas, que lhes parecerem necessarias per que melhor, e mais claramente se possa saber a verdade: 10) itaque judicem observare oportet testis vocem ipsam, et cognitionis subtilem diligentiam; nam et ex sermone, et ex eo, qua quis constantia, qua trepidatione quid diceret, vel cujus existimationis quisque in civitate sua est, quaedam ad illuminandam veritatem in lucem emergunt, 1. 10. §. 5. de quaestionib., ex qua ferme descripta fuit Ord. cit. lib. 1. tit. 86. §. 1. vers. E attentem bem.
7 · Qui domi examinandi.
pr.Testes omnes testimonii dicendi causa judicem adire tenentur. Excipiuntur senes, et valetudinarii, 1. 8. de testib., Ord. lib. 3. tit. 55. S. 7., et personae egregiae, quae domi examinantur non ab ipso quidem Judice, sed a Commissario, vel Inquisitore ad eos misso, 1. 15. de jurejur., 1. 16. C. de testib., Ord. lib. 1. tit. 5. §. 14. ibi: ou sendo as testemunhas de tal qualidade, que não devāp ir a casa dos Desembargadores commetterá o tirar das ditas inquirições a outros offi ciaes, que para isso the parecerem idoneos.
n1Personae egregiae ad jurandum coram judice venire non tenentur; sed ad eorum domum ab ipso judice mitti oportet ex juribus citatis. Quae autem sint personae egregiae, de quibus in 1. 15. de jurejur., et illustres, de quibus in 1. 16. G. de testib., et de qualidade, de quibus Ord. lib. 1. tit. 5. §. 14., cum ibidem definitum non sit, judicis arbitrió relinquendum. Hoc autem privilegium, si verum privilegium est, quod per me licet, in causis tantummodo civilibus, vel criminalibus locum habere potest, quae te stibus inquirendis substitutum, vel commissarium admittunt; nam in criminalibus capitalibus, vel civilibus, in quibus testes praecise a judice sunt inquirendi, praefati si eum adire non tenerentur, judex, qui egregia persona est, et societatis, vel imperantis nomine agit, minime compellendus, ut eos in propria domo a sua recedens inquirat. Moribus receptum est, ut in judicii loco, hoc est, in Senatu inquirantur, vel in domo publica secretioribus Regni negotiis expediendis destinata (Secretaria de Estado), quod de Nobilibus dumtaxat primi ordinis intelligendum. Peg. ad Ord. lib. 1. tit. 5. §. 14. n. 3. Modesti autem, sapientis, et prudéntis judicis est, non dedignari eos adire veritatis eliciendae causa, et quaestiones has ineptas, et frivolas nihil facere; sunt enim apinae, tricaeque, et si quid vilius istis.
8 · In quibus causis Judices, vel Inquisitores testes examinant.
pr.Possunt judices multis implicati negotiis testium examen aliis committere. Apud nos jam dudum certi Officiales sunt constituti, quos Enqueredores dicimus, testium examinationi destinati. Ii tamen non possunt testes inquirere in causis criminalibus capitalibus, Ord. lib. 1. tit. 65. §. 33., et tit. 86. §. 3., neque in civilibus, partibus haud consentientibus, quae valorem dict. tit. 86. §. 3. definitum excedunt. In causis fiscalibus testes non Inquisitores isti (Enqueredores), sed Quaestores (Almoxarifes) inquirunt, Ord. cit. §. 4., Emman. 65. §. ult. eod. lib. 1. De testium refutationibus, interrogatoriis, publicatis adtestationibus, disputationibus, cet.
9
pr.Testium refutationes, quas dicimus contraditas, non ex eorum dictis, cum secreto habeantur ad adtestationes usque publicatas, sed ex illorum qualitate et conditione, cet., desumendae, veluti quod infamis sit, falsarius, inimicus, ab adversariove instructus, rogatus, vel subornatus, Ord. lib. 3. tit. 58., Emman. 44., Alphons. 63. Opponendae eodem die, quo testes producuntur, vel sequenti, quando contradictor, easdem objiciens, rei et loco praesens est; eo absente, intra tempus dilationis: admittuntur tamen beneficio restitutionis, vel jurisjurandi, quod denuo in illius notitiam pervenerint, Ord. cit. in princ. et S. 2. Publicatis adtestationibus jam locum habere non possunt testium refutationes, nisi objiciatur testem fuisse pecunia subornatum, Ord. cit. §. 2. vers. salvo, cap. 26. de testib., ubi noster Barbosa alias exceptiones tradit. Distinguenda autem sunt interrogatoria generalia in causam directa ab iis, quae in testes diriguntur, eisque objiciuntur, id est, a refutationibus; namque generalia in causam, quamvis adprobata inveniantur cap. 29. de testib. in fin., in foro nostro non sunt recepta. Mend. P. I. lib. III. cap. XII. §. V. n. 26. Refutationes articulatae in causis tantum ordinariis fiunt, quibus probandis tres solum testes recipiuntur, Ord. cit. §. 4.: in summariis articuli non formantur. Non admittuntur reprobationes ab adversario testibus refutationum oppositae, nisi de consanguinitate intra ' secundum gradum, vel de inimicitia, Ord. cit., Emman. tit. 44. §. 4., et ita nimirum litium brevitati optime consultum fuit. Eas tamen admittit Ordinatio Alphonsina tit. 63. §. 8. Finita dilatione probatoria, aperiuntur, et publi cantur adtestationes, nisi justae sint causae, quae ampliori probationi locum relinquant, et adtestationum aperturam impediant; quales habentur Ord. lib. 3. tit. 62., Emman. 47., Alphons. 66. Dictis testium publicatis, sequuntur partium disputationes, seu adlegationes, Ord. lib. 3. tit. 20. §. 40., cap. 15. in fin. de testib.: quae, quamvis non sint de substantia processus, Ord. lib. 3. tit. 63., jure meritoque admittuntur in omni causa, etiam summaria, si modo rite et recte, id est, ex legum, rationumque momentis, prout germanum Jureconsultum decet, instituantur. Deinde litis instrumenta judici tandem fiunt conclusa, quae non nisi ex nova ratione post conclusionem orta aperienda, Ord. cit. tit. 20. §. 30.
10 · Testibus duobus fide dignis credendum.
pr.Testes duo omni exceptione majores fidem plenam judici faciunt, Ord. lib. 1. tit. 62. S. 21. ibi: ou por dito de duas testemunhas dignas de fé (Tit. XVI. §. III.). Cum enim in factis hominum vix omnimoda certitudo occurrat; ea demum admittenda, quae inter homines haberi potest, quamque omnes gentes omni aevo probarunt, qualis certe est probatio per testes; nam quod in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum, gentes omnes consentiunt, et Apostolus testatur II. ad Corinth. XIII. vers. 1., Coccej. Disput. de direct. probat. negat. cap. I. (Tit. XVI. §. X.). Bene ergo Ulpianus 1. 12. de testib. ait: Ubi numerus testium non adjicitur, etiam duo sufficient. Plene igitur probant duo testes fide digni, quales sunt, quibus legitima nulla exceptio valet opponi. Et hoc fit vel quando major testium numerus, vel quando specialis per instrumenta probatio non requiritur, veluti in casu Ord. lib. 3. tit. 59. Separandi autem hic sunt testes, qui in contractibus, testamentis, vel negotiis aliis quibuscumque intervenire solent, ubi tres, vel quinque pro negotii qualitate requiruntur, uti in casu Ord. lib. 1. tit. 74. §. 5., et lib. 4. titt. 80. et 102. §. 3., ab iis, qui in judicio ad fidem de re gesta faciendam producuntur, quo casu major numerus non requiritur, nisi expresse a lege praescriptus sit, prout jam monuit celeberrimus Heinecc. ad Pand. tit. de testib. §. CXLIII. Not.
11 · Uni quandoque credendum.
pr.Itaque uni testi non creditur, quacumque fulgeat dignitate, episcopali, clericali, senatoria, 1. 9. §. 1. C. de testib., cum duo saltem pro forma ad probationem requirantur. Episcopo tamen, Clerico, Judici, Officiali in iis credendum, quae ad officium suum spectant, in quo non praerogativa aliqua, sed jure communi utuntur. Hornius Dissert.: De probatione plena per unum testem, Boehmer. Jur. Eccles. Protest. tit. de test. S. XXII. Habenda igitur fides Episcopo de rebus ad sacrum episcopale munus pertinentibus testificanti; Clerico ad clericale, veluti de baptismo, sepultura, cet. (Tit. XVIII. §. V. h. lib.); Judici ad judiciale coram eo, et actuario suo gestis, et Officialibus denique omnibus in iis, quae ad officium suum spectant: haec autem fides, quae juris mera praesumtione nititur, admittit probationem in contrarium. Jure nostro non nulli sunt casus, qui uno teste probantur, quo pertinent Ordd. lib. 1. tit. 24. $. 17., tit. 66. §. 27., et lib. 4. tit. 18.
12 · Testium auctoritas.
pr.Testium non omnium eadem auctoritas est, neque eadem omnibus fides tribuenda. Haec autem ex illorum moribus, vitaeque honesta te, et praesertim ex testimonii ipsius qualitate, probabilitate, ratione, et ex aliis circumstantiis, quae a judice paulo adtentius ponderari debent, desumenda est; quae certis regulis definita haud sunt, et ne definiri quidem possunt. Heinecc. Elem. Log. cap. III. Sect. III. §. CXXXV. cum seq. (Tit. XVI. §. XI.).
n1Bene hanc in rem Hadrianus ad Valerium Verum rescripsit: Quae argumenta ad quem modum probandae cuique rei sufficiant, nullo certo modo satis definiri potest: sicut non semper, ita saepe sine publicis monumentis cujusque rei veritas deprchenditur: alias numerus testium, alias dignitas et auctoritas, alias veluti consentiens fama confirmat rei, de qua quaeritur, fidem. Hoc ergo solum tibi rescribere possum summatim, non utique ad unam probationis speciem cognitionem statim adligari debere, sed ex sententia animi tui te aestimare oportere, quid aut credas, aut parum probatum tibi opinaris, 1. 3. §. 2. de testib.
13 · De testibus oculatis, auritis et de fama.
pr.Oculati testes certe auritis praeferun tur; hi tamen non omnino rejiciendi, praesertim si ipsi audierunt: quod si ab aliis audivisse narrant, eam fidem habent, quae auctori debetur, qui propterea interrogandus, Ord. lib. 1. tit. 86. §. 1. In rebus antiquis testes auriti majorem fidem merentur, l. 28. de probat. Ad fidem rei gestae faciendam tam rogatus, quam qui inopinato interfuit, testis idoneus intelligitur, l. 11. de testib., Guilielm. Forner. lib. II. Selection. cap. X. tom. II. Otton. Thesaur. pag. 56.; suspectus tamen est se sponte offerens, Ord. lib. 3. tit. 58. §. 6. Fama, teste Marone, tam ficti pravique tenax, quam nuntia veri, nulli viro prudenti loco probationis habetur, Huber. ad tit. de probat. n. VI.: testimonium namque de auditu improbandum, ubi quis se audivisse dicit, et nul lum certum auctorem nominat, a quo audiverit (Inst. Jur. Crim. Tit. XVII. §. VI.), Donell. ad rubric. C. de testib. nn. 30. 31. 32. Quare ex Ordinatione lib. 5. tit. 133. in princ. indicium tantum, non probationem facit fama publica, quae ex viris pro bis, honestis, et fide dignis originem suam ducit, ibi: ou fama publica, que proceda de pessoas de auctoridade, e dignas de fé. Nihili igitur faciendi rumores etiam publici, et constantes, sine ullo certo auetore dispersi, quibus fere malignitas initium dedit, incrementum credulitas. Quinctil. Inst. Orator. lib, V. cap. III. Fides autem nulla prorsus exhibenda sermonibus ab iis hominibus sparsis, quos vulgus beatos adpellare solet, cum re ipsa, et ut plurimum superstitiosi sint, ignorantes, fanatici, maligni, et, ut verbo dicam, hypocritae, quo nomine flagitiorum omne genus continetur.