Mello Freire 4.16De probationibus et praesumtionibus.
Abrir no leitor do IusCommune →1 · Quid probatio, et quibus modis fiat.
pr.Probatio est actus judicialis, quo litigantes judici de facto controverso, vel de re dubia fidem in judicio faciunt. Et fit 1) per testes: 2) per instrumenta: 3) per jusjurandum: 4) per confessionem; et hos tantum probandi modos hodie agnoscimus. Itaque consulto hic praetermittimus probationes per sortes, quarum species erant per ignem, vel aquam, ad crucem, vel per duellum, de quibus videndi Du Fresne Gloss, latinit. tom. I. pag. 376. (in Maur. edit. col. 603.), et II. pag. 188., et in Dissert. de duell. (in ead. edit. col. 1185. et 1667. et tom. III. col. 1312.), Heinecc. Elem. Jur. Germ. lib. III. tit.VI., cet., Ord. Alphons. lib. 1. tit. 64.
2 · Quae probanda, et quando.
pr.Quia vero judici fides facienda de re dubia, et facto in judicio controverso (§. I.), consequens est I) non probandum factum notorium cap. 10. de fil. presbyteror., cap. 3. de testib. A cogend.: 2) incertum prorsus, et indefinitum, Ord. lib. 3. tit. 53. in prine.: 3) jus commune, quod judici notum esse debet, Ord. cit. §. 7.; secus singulare, municipale, et consuetudines non scriptae, SS. 8. 9.: 4) probationes lite contestata, et intra terminum probatorium esse faciendas, Ord. tit. 54. §. 16. (Tit. XIV. §. III.). Excipitur probatio ad perpetuam rei memoriam dicta, quae admittitur ante litem motam, quando actor, vel reus metuunt, ne sibi testimonium propter testium morbum, vel absentiam pereat, Ord. lib. 3. tit. 55. SS. 7. 8., deducta ex cap. 5. ut lit. non contest., cap. 41. de testib. et adtestationib.
n1Quod testes valetudinarii, et alii, de quibus ex alia rationabili causa timetur, ne veritas occultetur, et probandi copia fortuitis casibus subtrahatur, etiam lite non contestata ad testimonium admittantur, jure civili statutum non est, prout Innocentius III. ait cap. 4. de confirmat. util.; sed a Glossatoribus Martino, et Hugolino contra ejusdem juris rationem introductum. Boehmer. Jur. Eccles. Protest. ad tit. ut lit. non contest. (Histor. Jur. Civil. Lus. §. CXXIX.). Hoc autem jure semel recepto, aequum est, ut ad probationem quoque per instrumenta producatur, vel ut innoventur vetusta, quibus probatio continetur, vel ut eadem edere teneatur, qui in longinquas regiones proficiscitur, et jam paratus est. Boehmer. cit.
3 · Probatio artificialis, inartificialis, plena, et minus plena.
pr.Fides judici fit vel argumentis e facti visceribus erutis, quo pertinent praesumtiones, vel argumentis extrinsecus petitis, veluti testibus, adtestationibus, instrumentis, jurejurando. Primum probationis genus artificiale; alterum inartificiale vocant. Dicitur etiam probatio alia plena, quae 7 plenam judici fidem facit, et habetur vel ex instrumentis publicis, vel duobus testibus omni exceptione majoribus (Tit. XVII. §. X. seq.); alia minus plena, qua judici aliqua quidem fit fides; sed non tanta, ut inde possit rem decidere, nisi adjumento alio sit suffulta, cujus species sunt 1) singulare testis fide digni testimonium: 2) confessio extrajudicialis: 3) scriptura privata: 4) comparatio literarum, quae, utut incerta et fallax, non nihil tamen probare videtur, Ord. lib. 3. tit. 52. in princ., Emman. 85., Alphons. 119.: 5) praesumtiones juris, et hominis praesertim: 6) testes duo non omni exceptione majores. Stryk. Dissert. De semiplena probatione cap. I. et seq.
n1Doctrina simiplenae probationis, quamvis in jure civili fundamentum nullum habeat (Inst. Jur. Crim. Tit. XVII. §. XIV.), uti pluribus démonstrant Donellus lib. XXIV. Commentar. cap. XIX., Cujacius in cap. XXXIII. de testib., Heineccius Exercit. de lubricitate jurisjurandi suppletorii §. IX. cum seq.; in foro tamen recepta est, et adprobata cit. Ord. Optandum vero erat, ut certa statueretur regula, quae definiret, quaenam probatio pro semiplena sit habenda, quod jam in votis erat Carpzovio in process. tit. XII. art. II. n. 26.
4 · Çui incumbat.
pr.Probatio incumbit ei, qui factum dubium in judicio adfirmat, ex quo jus aliquod sibi competere intendit; adeoque tenetur actor suae actionis, vel replicationis, et reus exceptionis, vel duplicationis fundamentum probare, Il. 9. 19. D., 11. C. de probat. A probatione tamen immunis is est qui pro se praesumtionem habet; quo casu illius intentio pro vera, et probata haberi debet, quamdiu contrarium probatum non fuerit, quod in omnibus juris praesumtionibus contingit, quibus probandi onus adversario injungitur. Vide, sis, Ord. lib. 3. tit. 79. §. 2., et lib. 5. tit. 112. §. 5. cap. ult. de praesumt., Coccej. Jur. controv. ad, tit. de probat. quaest. II.
5 · De probatione negativa.
pr.Negativa simplex, et indefinita, quae vel non valet in adfirmativam reduci, vel certo loco, et tempore circumscripta non est, non nisi per confessionem adversarii probari potest, Ord. lib. 3. tit. 53. §. 1o., Emman. 40. §. 11., Alphons. 58. §. 14. Quae tamen ita intelligenda, non quod per rerum naturam negativae probatio nulla sit; sed quod probatio non a negante, sed ab aiente sit facienda: hujus autem intentione vel extrinsecus testibus, aut instrumentis, vel juris praesumtione probata, adversarius, qui in negativa se fundat, eam probare quidem potest, et debet. Henric. Coccej. Disput. de direct. probat. negat. tom. II., Coccej. filius superius cit. Quaest. VI., Boehmer. Jur. Eccles. Protest. ad tit. de probat. §. III. cum
n1seq.
n2Regulae, quod negativa probari non possit, quam habent Ordinationes citatae, occasionem dederunt capp. 11. de probat., 23. de elect., 1. de confess. in 6.; exceptionibus autem ibidem relatis Glossatorum opiniones. Hi vero juris Canonici textus, et opiniones, deducti fuerunt ex prava intelligentia 1. 13. C. de probat., 1. 10. C. de non numerat. pecun., quae alio plane sensu, quem in textu per indiceın veluti indicavimus, sunt intelligendae, et eodem praefatae Ordinationes. Namque certum, et omni procul dubio est, negativam aeque ac adfirmativam directo probari posse, et ab eo quidem, qui in ea fundat totam agendi causam, quod pluribus rationibus, et exemplis ex jure Naturali, et Civili petitis demonstrant Coccejus, et Boehmerus loc. cit.
6 · Praesumtiones quid.
pr.Argumenta ex facti visceribus eruta, quae probationes artificiales vocant (§. III.), nihil aliud sunt, quam praesumtiones, hoc est, conjecturae ab eo, quod ut plurimum fit, deductae; quae, si a lege inducuntur, juris, si a judice, hominis adpellantur. Quales praesumtiones juris, hominis, juris et de jure.
7
pr.Juris praesumtio ea dicitur, quam lex inducit, et probat, quamque pro vero habet, donec contrarium ab adversario probatum fuerit: hominis, quae ab homine ex variis rerum circumstantiis inducitur. Illam judex sequitur in causis civilibus, et pro eo pronuntiat, pro quo est praesuintio, eaque onus probandi in adversarium transfertur: quae omnia aliter se habent in praesumtione hominis; quippe quia veram probationem non facit; sed factam confirmat, et probantem adjuvat. Praesumtio juris et de jure ea vulgo vocatur, quae ita comparata est, ut contrariam probationem haud admittat (§. IX., Inst. Jur. Crim. Tit. XVIII. §. II.).
8 · Earum exempla, et regulae quaedam.
pr.Habet praesumtio juris, uti fides juridica, suos gradus, Thomas. Dissert. de fid. jurid. cap. I., et alia probabilior alia est, et verisimilior; omnes autem vincit praesumtio dicta violenta, seu vehemens, quae non nisi evidentem in contrarium probationem admittit; quo enim fortior, et gravior praesumtio est, eo evidentior debet esse probatio, cap. 19. de praesumt. Exempla simplicis jus ris praesumtionis ex regulis sequentibus ut plurimum petenda: I.) Naturalia semper praesumuntur adesse: II.) praesumuntur, quae communiter fieri solent: III.) praesumitur res semper in eodem statu, adeoque mutatio probari debet: IV.) praesumtio semper fieri debet in meliorem partem. Praesumtionis violentae, quae majorem judici fidem facit, haec inter alia exempla adponi solent. Praesumitur pro filio, qui in domo natus est, quod sit legitimus, nisi constet maritum cum uxore non concubuisse, vel ea valetudine esse, ut generare non possit, 1. 6. de his, qui sui vel alien. jur. sunt: contra tutorem, qui repertorium, seu inventarium non fecit, quod dolo fecisse videatur, nisi justam causam adleget, cur id factum non sit, 1. 7. de administrat. et pericul. tutor.: contra eum, qui indebitum solvit, quod verum debitum solvit, adeoque non audiatur, nisi probet per dolum adcipientis, vel ob aliam justam ignorantiae causam indebitum ab eo solutum, 1. 25. de probat.: contra creditorem, qui chirographum reddidit quod debitum rėmisit, vel adceptum habuit, nisi probet ex alia causa redditum, 1. 2. §. 1. de pact.: contra matrem, quod illius filius is sit, cujus divisioni, alia, quae matrem se dicebat, non repugnante, obstitit, quod exemplum ex Salomone (Reg. III. 3. 16. seqq.) profertur in cap. 2. de praesumt., cet. Praesumtio hominis, utpote industrialis, vix ullis regulis includi potest, et tota est judicis arbitrio relinquenda. Praesumtio juris et de jure quando probationem excludat.
9
pr.Quod dicitur, praesumtionem juris et de jure non admittere probationem in contrarium, contra naturam praesumtionis est, quae omnino veriveritati cedere debet. Coccej. Disput. VIII. tom. II. de direct. probat. negat. cap. III. §§. XIII. XIV., Van - Espen. Jur. Eccles. P. III. tit. VII. cap. V. nn. 23. 24. Nam, si reo probatio contraria conceditur contra veram actoris probationem, cur deneganda, ubi actor probationibus tantum ex conjecturis, utut fortissimis, nititur? Admittenda igitur praesumtio, quae omnem probationem excludat, quando lex factum praesumit, et poenam praeterea statuit, qualis praesumtio nascitur ex re judicata, et usucapione. Praesumtiones igitur, juris et de jure dictae, ad violentas referendas, quae non probationem quamvis, sed evidentem tantum admittunt, id est, talem, quae praesumtionem in contrarium vincat. Et de his conjecturis, seu praesumtionibus vehementibus, licet probationem non omnino excludentibus, intelligendae Ordinationes lib. 1. tit. 60. §. 3., lib. 4. tit. 31. §. 11., titt. 60. 81. §. 2., tit. 99. §. 6., et lib. 5. tit. 48. §. 2.
10 · Probationis effectus.
pr.Quamvis in factis hominum vix quidquam certum judici fiat, nisi per illius oculatam inspectionem; testes enim et errare possunt et fallere, etiam honestissimi, et ipsa quoque publica instrumenta falsitatis vitio laborare: tamen, cum factum dubium, de quo lis est, certum, et probatum tandem aliquando esse debeat, itaque necessario in vita civili definiendus certus probandi mo dus, qui propius ex communi gentium placito veritati adcedat; ea hanc in rem certitudo, et probatio plena in judicio admittenda, et a judice tenenda visa est, quae inter homines haberi potest, et admitti inter eos solet; et talis est, quae per publica instrumenta fit, vel testés omni exceptione majores. Praesumtiones juris loco verae, perfectae IV. II que probationis sunt, si aliis probationibus non il liduntur, et secundum eas pronuntiandum. Contra vero praesumtiones hominis, et semiplenae, quas vocant, probationes perfectam probationem, et fidem non faciunt plenam, si aliis adminiculis non fuerint subnixae, nec judicem ita certum reddunt, ut possit pro eis judicare. In probationum conflicta quaenam praeferendae
11
pr.In probationum conflietu, quando utrimque aequales probationes dantur (de inaequalibus nullus dubitat), quaenam fortiores sint, et aliis praeferendae, non facile est definire. Ego vero sic existimo. In concursu testium aeque habilium fides non ex eorum numero, nobilitate, dignitate, divitiis, vel alia extrinsecus qualitate, sed ex moribus et vitae honestate quaerenda est, 1. 21. §. 3. de testib., cap. 32. eod. Nec magis 9 credendum testibus aientibus, quam negantibus, quae vulgaris opinio est, deducta ex doctrina de non probanda negativa; constat enim testes tam aientes, quam negantes aeque concludentem testimonio dato adsignare posse rationem. Praeferenda testimonia rei aptiora, et vero proximiora, 1. 21. de testib., cap. 9. eod., et quae melioribus, solidioribusve nituntur rationibus: quod si non adparet, nec possessoris, id est, rei, nec causae, puta quia favorabilis est, ratio apud nos haberi debet, prout communiter placet; sed ad jusjurandum necessarium, vel suppletorium receptum recurrendum, illudque alterutri pro negotii qualitate deferendum, Ord. lib. 3. tit. 52. Haec de testibus inter se pugnantibus. Si vero testes instrumentis repugnent, fortasse quod actor per testes suam intentionem probet, et reus contrarium per instrumenta: quae probatio hic praeferenda? Instrumenta ego testibus anteponerem 1) in factis antiquis, de quibus testes tantum auriti deponere possunt, 1. io. de probat.: 2) in negotiis, quae vel ad illorum solennitatem, vel probationem scripturam necessario desiderant, Ord. lib. 3. tit. 59.: 3) in privilegiis, et juribus singularibus probandis, ceteris, quae non nisi per scripturam conce di, et fieri solent: 4) in controversiis emphyteu ticis, quibus potius investiturae instrumento, quam testibus fidendum. In collisione praesumtionum sibi invicem obstantium eae praeferendae, quae naturae rei convenientiores, et verosimiliores fuerint, et humaniores, prout inferius de testibus dicemus. Instrumenta contraria ab eodem producta nihil probant, cum sciri haud possit, cui fides adhibenda sit, 1. 14. C. de fide instrum., 1. 2. Cod. Theod. eod., ubi Jacob. Gothofred.: utrimque autem producta, si ejusdem valoris sint, nihil etiam probant; ei tameu nocent, qui clariorem probationem facere debebat. Plura habent Boehmer. Dissert, de collision. probat., et in Jur. Eccles. Protest. ad tit. de probat. §. XIV. cum
n1seq.