IusCommune
IusCommune › Textos › Melo Freire › Liber IV · De obligationibus et actionibus

Mello Freire 4.15De interrogationibus et positionibus.

Abrir no leitor do IusCommune →

1 · Interrogationum usus.

pr.Uamvis in usu non sint interrogationes juris Romani ante judicium motum pro actione quaerenda, formanda, praeparanda, Ord. lib, 3. tit. 32. in princ. ibi: No começo da demanda, 1. 1. §. 1. de interrogat.; in usu tamen sunt, et frequentantur, lite jam mota, et instituta actione, et fiunt vel a judice ex officio, vel ad partis petitionem. Plura habet Strykius Us. mod. h. tit.: nobis pauca quaedam subjungere placet. Judex itaque in omnibus causis ordinariis initio litis litigatores interrogare potest tam de iis, quae ad ordinem pro cessus faciunt, quam ad causae decisionem, Ord. lib. 3. tit. 20. §. 4., et tit. 32. in princ. Lite autem contestata, interrogationes ad illius decisionem in causis tantum apud Senatum decidendis ad sententiam usque fieri possunt, Ord. tit. 32. §. 3. In causis vero summariis interrogationes quaecumque sive ad easdem ordinandas, sive decidendas quocumque tempore fieri valent, Ord. tit. 32. in fin. princ., et tit. 48. §. 2.; quae, quamvis de causis spolii loquantur, ad summarias omnes producendae sunt. Ad partis petitionem interrogationes fiunt super articulis, vel positionibus ab adversario institutis, Ord. tit. 32. §. 3., et tit. 53. (Tit. VII. §. XXI.). Non valent interrogationes, nisi a judice fiant, et in scripturam redigantur a publico Tabellione, vel Scriba coram alio, vel, eo absente, coram duobus testibus, qui rei gestae fidem faciant, Ord. lib. 1. tit. 24. SS. 19. 20., et lib. 3. tit. 32. §. 1.

2 · Positiones quid, et illarum usus.

pr.Positiones, id est, particularis facti narratio per articulos, et separata capita a libello, et litis contestatione distincta, eum in finem adhibitae, ut adversarius ad eas respondeat, sicque veritas eliciatur, hodie in usu non sunt; quippe quia non alias positiones, seu articulos agnoscimus, quam qui distinctis capitibus ab actore in libello, et a reo in litis contestatione proponuntur. Nam apud nos maxime frequentatur libellus articulatus (Tit. X. §. II.). Contestatio, replicatio, et triplicatio separatis quoque articulis fit: itaque ad actoris intentionem, et rei defensionem in libello, et contestatione distinctis jam articulis, et positionibus initio litis propositam, novae positiones, et articuli, ea contestata inutiles sunt, et supervacanei. Adversarius autem ad eas dumtaxat positiones re-, spondere cogitur, quae facti, et quidem proprii, non juris fuerint, simplices, adfirmativae, clarae, perspicuae, et ad rem pertinentes, Ord. lib. 3. tit. 53., Emman. 40., Alphons. 58. (Tit. X. §. II.).

n1Interrogationes apud Romanos fiebant vel apud Praetorem ante susceptum judicium, vel, eo jam suscepto, apud judicem pedaneum, quibus occasionem dedit generalis, et indefinita litis contestatio. Et hinc origo positionum, quas Advocati ad faciliorem probationem, lite jam contestata, et jam a saeculo XIII. formare consueverunt; quem morem initio sequentis probavit Clemens V. in Clement. Saepe 2. de verb. significat., Boehmer. Jur. Eccles. Protest. ad tit. de lit. contest. §§. VIII. IX. Ordinatione Alphonsina lib. 3. tit. 58. in princ. admittuntur ex sententia juris Canonici positiones, seu articuli ad libellum ordinandum, eo jam in judicio oblato, et lite demum contestata: quod posterioribus Codicibus emendatum fuit. Haec tamen omnia de libello articulato intelligenda; nam simplex, et obscurus, qui non nisi facti narrationem continet, eamque confusam, et indigestam, distinctis positionibus, et articulis tam ante, quam post litem contestatam illustrari potest. Boehmer. cit. §. XI. Differentia inter articulos, et positiones, quod scilicet ponentes illos fateri videantur, eas non item, quam ex Maranta inculcat Lauterbachius in Compend. ad tit. de interrogat in jur. faciend., nulla est, et sensui communi repugnat; nulla enim ratio reddi potest, cur articulos magis, quam positiones, quae idem important, ac significant, probare intelligantur. Coccej. Jur. controv. ad eumd. Lauterbach. quaest. 1.

n2Et effectus.

3

pr.Cum ergo nostri, et juris Canonici positiones ad faciliorem causae probationem fiant, consequens est, 1) ut locus eis sit ubicumque probationibus locus est: 2) ut exhibendae intra terminum probatorium: 3) ut ponens, quem vocant, eas confiteri intelligatur (§. II. Not.): 4) ut adversarius eisdem cum juramento respondere teneatur: 5) ut ob illius contumaciam pro confessis habeantur (Tit. XX. §. III. h. 1.): 6) ut pro plene probatis habeantur positiones, quas reus adfirmat, et adversarium liberant ab onere probandi; in hunc enim finem potissimum sunt institutae, Ord. lib. 3. tit. 53. SS. 9. 13., Mend. in Prax. lib. III. cap. XII. n. 23.

n1Positionibus ab actore, vel reo objectis adversarius non nisi ante adsignatam dilationem respondere tenetur, Ord. lib. 3. tit. 54. in princ., et ad hanc testificationem (depoimento) dandam sub poena confessi cogi potest, Ord. lib. 3. tit. 53. §. ult. ad respondendum vero interrogationibus a judice ex officio factis cogi etiam potest non hac quidem poena, sed mulctae dictione, vel alia simili, Ord. lib. 3. tit. 32. in princ.