Mello Freire 5.2De delictis ecclesiasticis et illorum poenis.
Abrir no leitor do IusCommune →1 · Delicta ecclesiastica publica dicuntur.
pr.Inter publica delicta, quae publicam rem, et securitatem laedunt, et quae propterea a privato quocumque adcusari possunt (Tit. I. §. II.), maxime veniunt ecclesiastica, seu religiosa, de quibus ante omnia agendum est. Haec enim delicta et ecclesiasticis, et civilibus poenis coërceri debent, quippe quia non minus Ecclesiae, quam Reipublicae, quae sine ulla Religione vera, aut falsa intelligi vix ' potest, sunt exitiosa.
n1De delictis in Deum videatur omnino divinus paene Platonis Dialogus X. de legibus, qui suspectus est nemini.
2 · Et qualia sint.
pr.Ecclesiastica delicta generaliter vocantur, quaecumque in Deum committuntur, quae Religioni in civitate receptae adversantur, et quae demum bonis moribus, legibus divinis, aut naturalibus, imo et civilibus repugnant. Hoc sensu omnia delicta adpellari possunt ecclesiastica, et in foro quidem conscientiae Ecclesiae coërcitioni, poenitentiis, censuris, et canonicis poenis sunt subjecta. Proprie autem hoc nomine vocantur, quae Deum speciatim offendunt, vel Religionem in civitate dominantem, qualia sunt Christianae Religionis in totum, vel pro parte desertiones, blasphemia, perjurium, sacrilegium...
n1Separanda hic peccata a delictis, ut jam supra monuimus Tit. I. §. VI.; nam delicti ecclesiastici adpellatio iis tantum maleficiis tribuenda, quae quis adversus publicam Religionem, et Ecclesiae bonum commisit. Et haec quidem delicta, et peccata jure suo punire potest Ecclesia privatione bonorum, et jurium, queis fideles, ut membra Ecclesiae Christianae, alias sunt instructi, Rieg. Jurisprud. Eccles. P.IV. §. CCXLIV., Trid. Sess. XIII. cap. I. de reformat. Separanda etiam hic est jurisdictio Ecclesiae propria jure divino concessa ab impropria, quam eidem Principes in causis criminalibus Clericorum, vel Laicorum, in iis etiam, quae salutem civilem, et civile forum spectant, concessere, quae utique ab eadem abesse potest, et nomine Principis exercetur. Fleury Inst. Jur. Eccles. P. III. cap. XIV. §. I.
3 · Poenas canonicas jure suo determinat Ecclesia.
pr.Jure igitur suo Ecclesia statuere tantum potest poenas canonicas, spiritales, et medicinales; eisque contumacibus omnium, vel quorumdam bonorum spiritalium usus aufertur, donec a contumacia resipiscant; temporales enim a potestate civili, non ecclesiastica proficiscuntur. Poenitentias similiter tam publicas, quam privatas jure suo statuit Ecclesia; eas tamen adimplere, quamdiu in usu fuerunt, externis et violentis modis adigebatur nemo. Van - Esp. Jur. Eccles. P. III. cap. II. tit. II., et in tract. de censur. cap. X., Rieg. Jurisprud. Eccles. P. IV. a S. DXLIV., Eybel Introd. Jur. Eccles. Catholic. lib. III. capp. II. III. et IV.
4 · Haeresis est crimen.
pr.Haeresis, hoc est, pertinax defensio dogmatis, Ecclesiae universalis judicio condemna ti, symboloque catholicae fidei contrarii, cann. 26. et 27. Caus. XXIV. Quaest. III., crimen est gravissimum, tam ecclesiasticum, quam civile, et ab ecclesiastica aeque ac temporali potestate propriis utriusque poenis jure suo puniendum.
n1Haeresim esse crimen negant Henricus Coccejus speciali Disputatione: De jure circa haereticos, Thomas. in Problem. jurid.: An haeresis sit crimen, cet.; quia delictum per actum tantum voluntatis, et cum dolo, vel culpa committitur, non per actum intellectus, et sine dolo. Porro haec ad haeresim materialem tantum pertinent, quae ex errore involuntario ortum habet, non ad formalem, in libera, voluntaria, et pertinaci dogmatis damnati defensione consistentem, haec enim contumacia ad actum voluntatis refertur. Est igitur haeresis crimen publicum ecclesiasticum, quia totius Ecclesiae interest, ut Religionis divinae veritas intacta, inviolataque perseveret, et publicum civile, quia quisquis religionem publicam offendit, aut contemnit, fortissima civitatis vincula convellere videtur. Cic. de nat. Deor. lib. I. §. II. Et quamvis nec canonica, nec civilis poena voluntatem errantis inflectere queant, et ad verum revocare; tamen ut recte infligi possint, satis est, ut id efficiant, ne errores similes in posterum quis spargere audeat.
5 · Haeretici qui.
pr.Pro haereticis ergo in foro civili habendi non sunt 1) infideles, cum sint extra Ecclesiam, cap. 13. de haeret. in 6.: 2) qui in adiaphoris, et disciplinaribus aliter, quam bene multi Theologi, et Canonistae sentiunt, 1. 3. C. de pagan., 1. 2. §. 1. C. de haeret.: 3) suspecti de fide, nisi gravissima et violenta suspicione laborent, quae eosdem jure plene convincat. Nam quod sola suspicione notabiles, nisi ad mandatum Ecclesiae juxta considerationem suspicionis, qualitatemque personae, propriam innocentiam congrua purgatione monstraverint, tamquam infames et banniti ab omnibus habeantur, Auth. Gazaros §. 1. C. de haeret., cap. 13. §. 2. eod., id nimis durum est, ne dicam crudele, et nihil aliud, quam pessimum viros etiam optimos, et maxime orthodoxos opprimen di, ac impune calumniandi inventum, quae Riegeri verba sunt Jurisprud. Eccles. P. IV. §. CCXCII.: 4) qui sententiam suam quamvis falsam, atque perversam nulla pertinaci animositate defendunt, can. 29. Caus. XXIV. Quaest. III.; sed ii tantum, qui correpti resistunt contumaciter, suaque pestifera, et mortifera dogmata emendare nolunt, can. 31. ead. Caus. et Quaest. Et ii denique 5), qui divinum Numen, et receptam religionem qua cives, non qua homines offendant: qua distinctione utitur, eamque bene et sapienter explicat, prout Christianum Scriptorem decet, et foro externo adcommodat Filangieri tom. IV. capp. XLIV. et XLV. Quaestio juris ad Ecclesiam spectat, facti non item.
6
pr.Quaestio juris, hoc est, an dogma, quod reus profitetur, haereticum sit, necne, ad Ecclesiam tantum spectat; facti non item. Quare si dubitetur, an reus dogmati jam ab Ecclesia pro falso declarato adhaereat, quaestio haec bene potest in saeculari judicio tractari. Rieger Jurisprud. Ec-. cles. P. IV. §. CCXCVI., Ord. lib. 5. tit. 1. §. ult. ibi: Porque a Igreja não tem aqui que conhecer, se erra na fé, ou não (Inst. de Jur. Publ. Tit. V. §. VI.).
7 · Poenae canonicae in haereticos.
pr.Poenae canonicae, quibus Ecclesia jure suo in haereticos utitur, sunt 1) excommunicatio major ipso jure lata, et Papae reservata ex constitutione Gregorii XIII., quae incipit: Officii nostri, ann. 1576.: 2) privatio sepulturae ecclesiasti cae, cap. 2. de haeret. in 6.: 3) irregularitas ad ordines suscipiendos, cap. 2. §. 2., cap. 15. eod. 4) inhabilitas ad dignitates, beneficia, et officia ecclesiastica, cap. cit.: 5) privatio dignitatum, beneficiorum et officiorum legitime jam obtentorum ante lapsum in haeresim, cap. 12. eod.: et denique 6) poenae omnes, quas medicinales vocamus.
8 · Fundamentum potestatis civilis in haereticos.
pr.Quia vero haeresis delictum civile est (§. I.), ex quo turbae et seditiones in civitate plerumque sequuntur (§. IV.): nemo non videt Imperanti jus esse et haereticos puniendi poenis civilibus, et praecavendi, ne securitas publica per Religionis dissidia turbetur. Van - Espen. Jur. Eceles. P. III. tit. IV. cap. II. nn. 38. et 39., Martini Posit. Jur. Nat. cap. VIII. (Inst. Jur. Publ. Tit. V. SS. IV. et V.).
n1Necessitatem religionis in Societate agnoverunt, quicumque leges hominibus dederunt. Itaque systema Petri Baylii, recentiorum omnium liberi ingenii virorum facile principis, qui multis in locis contendit ex atheismo nihil damni Societati obventurum, adeoque subsistere posse Societatem, quamvis nulla in eadem profiteatur religio, falsum est; nullumque eo magis impium effingi potest paradoxon, et periculosum. Idem de Deistarum, et Naturalistarum, ut vocant, systematibus dicendum; opponuntur enim directe Societatis constitutioni, et durationi. Rem diligenter inter alios pertractavit Pufendorfius, auctor non invisus ipsis liberi ingenii viris, lib. I. cap. IV. §. IX. de offic. hoin. et civ. (§. XIII. h. t.).
9 · Poenae civiles in haereticos jure communi.
pr.Civiles autem poenae multo quidem severiores jure communi in haereticos inveniuntur statutae, quales sunt, 1) infamia, quae ad liberos et nepotes producitur: 2) exsilium perpetuum: 3) relegatio ad tempus: 4) damnatio ad triremes, Crim. 3
n1opusve publicum: 5) flagellatio publica per vicos et plateas: 6) confiscatio omnium bonorum, liberis etiam exstantibus; et tandem 7) mors naturalis crudelis, cet., quae habentur Theodosiano, et Justinianeo Codice, et Decretalibus tit. de haeret. lib. V. et VI. eod., et Caus. VI. Quaest. I. can. 17.: quas poenas omnium fere gentium Codices hodie etiamdum admittunt.
n2Severitas haec poenarum ex severitate legum civilium in crimine laesae majestatis humanae deducenda est: adeoque haeresis crimen, cum divinam Majestatem laedat, eis. dem prorsus poenis subjiciendum, quinimo et majoribus, si per rerum naturam fieri possit, puniendum esse videbatur; duo enim haec crimina inter se comparantur Ordinatione Alphonsina lib. 2. tit. 54. in rubrica ibi: Dos beens, que pertencem a ElRey per caso de heresya, ou treiçom, quae lib. 5. immediate subjiciuntur, et hunc ordinem posteriores Codices sequuti fuere. Haec tamen severitas, ut bene ait Fleury Inst. Jur. Eccles. P. III. cap. X. §. V., utilis est reprimendis nascentibus haeresibus: sed si omni tempore, atque omni loco ad praescriptum legum stricte adhibetur, sacra nostra exosa reddit, efficitque, ut justitiae obtentu maxima mala patrentur. Adcedit, quod poena capitalis non tam ad puniendos, quam ad terrendos haereticos spectabat, prout Sozomenus testatur Histor. Eccles. lib. VII. cap.XII., et adversus praesertim Manichaeos, et similes dirigebatur, quos ad imam usque scelerum nequitiam pervenisse, testes sunt Theodosius et Valentinianus in 1. 65. Cod. Theod. de haeret. Ceterum comparatio cum laesae humanae majestatis crimine parvi facienda videtur, non solum quia majestatis criminales posteriores leges plus justo severiores sunt, sed etiam quia vera Religio, id est, Christiana ad finem usque mundi, obnitentibus licet Principibus saeculi, perseveratura est, nec adversus eam portae inferi possunt praevalere. Deinde quamvis infinito magis delinquant, qui Deum, quam qui Regem offendunt; tamen hominum non est divinas offensas ulcisci, nec eis condigne puniendis gravissimae temporales omnes poenae suffieiunt. Quo sensu verum omnino est effatum Taciti Annal. I. 73.: Deorum injurias Diis curae. Principe Fondamental du Droit des Souverains, Genev. (Paris.) 1788. tom. II. pag. 141. cum seqq., Berard. tom. IV. Dissert. II. cap. II, pag. 68., Renazzi lib. I. cap. XV. §. III.
10 · Et Patrio.
pr.Ad jus nostrum quod adtinet, haeretici antiquis Regni legibus Extravagantibus, et Regiis Ordinationibus tribus publicis Codicibus contentis, si earum literam, mentemque inspiciamus, capite plectendi non erant. Poena tamen vivicomburit eosdem adfecit Josephus I. Novellis 12. Junii 1769., 25. Maii 1773., 15. Decembr. 1774., quae non de simpliciter haereticis, ut loquuntur, sed qualifica tis, id est, seditiosis, qui factionibus suis, scriptis, dictis, et factis Religionem aeque ac Rempublicam convellere audent, intelligendae videntur. Eisdem Novellis poena confiscationis bonorum, et infamiae in filios, et nepotes eorum, qui ultimo tantum supplicio sunt adfecti, statuta est, et ita conciliata capita 15. et 16. de haeret. in 6., quae inter se quodammodo pugnare videbantur.
n1De haereticorum poenis haec in summa jure nostro constituta sunt. Et primum, quod ad poenam confiscationis pertinet, Alphonsi II. speciali Ordinatione, Alphonsino Codice relata lib. 2. tit. 54., illorum bona eo tantum casu sunt publicanda, quo ipsi fuerint judicis sententia condemnati. Joannis I. speciali etiam Ordinatione Eborae data 3. Januar. aer. 1454. apud eumd. Cod. lib. 5. tit. 1. §. 4. haereticorum bona fisci lucro praecise non cedunt, quamvis Regis arbitrio relinquantur, ibi: de seus bens se faça como mandarmos, e nossa mercee for. Emmanuelino autem Codice lib. 5. tit. 2. in princ., et Philippino eod. tit. 1. in princ. confiscatio expresse decernitur in praejudicium liberorum (Inst. Lib. II. Tit. VI. §. XX. Not.). Poenae capitalis et infamiae, qua haereticorum filii et nepotes dicuntur notati, citatis Ordinationibus specialis nulla mentio fit: generaliter tamen iidem condemnari jubentur poenis a jure communi statutis, vel prout jure facere debent, Ord. cit. in princ.: punindo os hereges condemnados como per Direito devem. Eisdem Ordinationibus Judices Ecclesiastici tenentur sententias suas ad Saeculares mittere, quas exsequutioni, viso prius processu, mandare debent, si juri fuerint conformes, Ord. Alphons. eit §. 5. ibi: vejam os ditos processos, e sentenças, e as cumpram, e eixecutem assi como acharem per direito. Posterioribus Codicibus sententia sine processu remittitur, et tamen illius exsequutio, et rerum condemnatio decernitur, quod contrarium est non modo antiquis legibus, et consuetudinibus cit. Alphons. Ord. adlegatis, verum etiam ab omni jure, et ratione prorsus alienum, quibus repugnat quemque alterius fide condemnare (Inst. de Jur. Publ. Tit. V. §. V. Not.). Jam vero ex hoc mystico Regiarum Ordinationum silentio, et politica ad jus commune, vel indefinitum remissione in re adeo gravi, et quae clarius et dilucidius omnino explicanda erat, cui certe causam dedit insuperabilis his temporibus Decretalium auctoritas, quot, et quanta dissidia, et contentiones Regios inter Magistratus, et Ecclesiasticos, et quae strages, carnificinae, crudelitates sequutae fuerunt, pudet referre. Quod profecto mirandum non est, cum videamus, regnante Josepho I., felicis recordationis Principe, suorum jurium maximo adsertore ac vindice, ingenti cum adparatu Diplomate 15. Decembr. 1774., conciliatum caput 15. cum capite 16. de haeret. in 6., quasi necessarium foret ad civiles poenas haereticis infligendas, vel inflictas jam declarandas Summorum Pontificum placitum! Praeterea haereticis interdicta est testamenti factio tam activa, Ord. lib. 4. tit. 81. §. 4., quam passiva, tit. 88. §. 17., tita 99. §. 7. eod. Possunt a quocumque hoc de crimine adcusari, Ord. lib. 5. tit. 117., et a judice quocumqne comprehendi, Ord. lib. 1. tit. 7. §. 8.
11 · Et legibus Inquisitionis.
pr.Specialibus Inquisitionis legibus hae poenae, et si quid amplius, in haereticos sunt constitutae: quas tamen multum remisit nostri saeculi humanitas: et ita effectum est, ut Inquisitio, omnibus ferme olim exosa, hodie justis limitibus circumscripta jam sit nemini, quinimo utilis, et ne cessaria sive ad puniendos, sive ad terrendos haereticos novatores difficillimis, quibus vivimus, temporibus esse videatur.
n1Inquisitione in Lusitania ad Joannis III. preces a Paulo III. tandem creata Bulla ad Conimbricensem, Lamecen sem, et Septensem Episcopos data 23. Mart. ann. 1536. apud Sous. tom. II. Probat. ad lib. IV. Hist. Geneal. N. 120. pag. 713., Henricus Cardinalis Infans, ab eodem Supremus fidei Quaesitor nominatus, primum Sancti Officii Inquisitioni Regimen dedit Calend. Mart. ann. 1570., a Sebastiano Rege adprobatum 15. ejusdem mensis et anni. Sequutum postea fuit Regimen Petri Castilii, typis datum ann. 1613., Francisci Castri ann. 1640., et demum Cardinalis Cugnae, a Josepho I. in forma specifica confirmatum Calend. Sepembr. 1774.: quae omnia pro fundamento potissimuın habent Bonifacii VIII. Epistolas Decretales in tit. de haeret. in 6., et Decretalistarum opiniones, qui easdem longius fortasse, quam par est, latiusque amplificarunt. Fuit igitur Quaesitoribus fidei literis Apostolicis concessa potestas de haeresis crimine una cum Ordinario loci, cujus judicium in illius decisione semper exquiritur, judicandi. Episcopis autem tamquam Inquisitoribus natis semper salvum manet judicium, et jurisdictio in haereticos ad modum Ecclesiae, id est, in foro interno, et poenitentiali, in eosque animadvertendi poenis, et poenitentiis spiritalibus, et canonicis ceteris, quae ad essentiam Episcopatus pertinent, a qua scilicet vel alienum, vel extraneum est forum externum judiciale, criminale, quod Inquisitoribus tantum, Judicibus aliis sive Ecclesiasticis, sive Saecularibus exclusis, fuit concessum Ordinatione lib. 2. tit. 6., deducta ex Joannis III. Extravag. 20. Novembr. 1536. apud Leon. p. 2. tit. 2. 1. 12., Novell. 20. Maii, 12. Jun. 1769. Itaque Sancti Officii Suprema Curia et Ecclesiastica est, et Regia ex dictis Novellis. Quae vero de illius injustitia dicuntur, quod scilicet processus ordo informis sit, et arbitrarius, quod reo necessaria denegetur defensio, quod probationes semiplenae, et testes singulares ad condemnandum sufficiant, cetera, quae a piis etiam, orthodoxisque Scriptoribus, veluti Fleury, Barthelio, Rieger, et aliis objici solent, aliter se habent. Nam ordo judiciarius idem prorsus est, quem in causis criminalibus Regiae Ordinationes praescribunt, et in foro saeculari servatur, Defensio reo plenissima conceditur et libera patronum quemcumque eligendi facultas, quocum seorsum colloqui potest, quando, et quotiescumque opus fuerit. Adcusationis totius seTies, tempus, et locus delicti, et testium nomina eidem bona fide exhibentur, nec prohibetur eosdem refutare. Testes singulares, omni licet exceptione majores, plenam nunquam fidem faciunt. Infamiam non ex omni delicto sed ex eo solum resultat, cui poena capitalis fuit inflicta. و Suggestiones qualescumque procul hinc abesse jubentur. Testes falsi gravius hic, quam alibi puniuntur; et omnia denique hodie ex bono et aequo fiunt. Quaecumque autem a majoribus nostris inhumaniter gesta sunt, nos neque probamus, neque defendimus; quidquid tamen ab eis peccatum, indiscreto Religionis zelo, et vel eorum, vel temporum ignorantia peccatum est. Speramus in dies meliora, quae Deus bene vertat. Rieger Jurisprud. Eocles. P. IV. §. CCCXXVIII., Mably De la Législation. tom. IX. lib. IV. cap. IV.
12 · Contemtus Religionis quomodo puniendus.
pr.Qui publicam Religionem in civitate dominantem contemnunt, vel derident, vel cultu alio externo, aliisque ritibus, quam quos Ecclena Catholica statuit, Deum colunt, religiosum, et civile crimen committunt, Illius autem poena, cum speciatim nostris Codicibus non inveniatur definita, arbitrio judicis relinquenda, ab eoque crimen hoc mulcta pecuniaria, vel carcere pro contemtus qualitate, et circumstantiarum punienda. Videnda omnino: Analyse da Profissão da Fé do Santo Padre Pio IV. por Antonio Pereira de Figueiredo, Art. IV. pag. 34.
n1Quod in Platonis, et Decemviralibus legibus dicitur: Ad Divas caste adeunto: pietatem adhibento: opes amovento. Qui secus faxit, Deus ipse vindex erit: non omnino verum est; nainque Religionis receptae publicus contemtus, et cultus externi disparitas, delictum publicum est et in Deum, et in Rempublicam, cujus judicium et auctoritatem reus nihili paene facit, ei quippe elato animo judicium suum privatum anteponit. Blackstone Comment. sur les loix Angloises tom. V. lib. IV. cap. IV, pag. 386., Filangieri tom. IV. cap. XLV.
13 · Fanatismus, et hypocrisis.
pr.His fere conjungendi fanatici, superstitiosi, et, ut verbo dicam, hypocritae, qui externam pietatem tristitia quadam vultus, simulantes, et de interna nihil curantes, nihil aliud, quam vanam gloriam, et propriam utilitatem quaerunt, veram Religionem cum fanatismo perpetuo confundentes, divina omnia et humana permiscentes, et in proprium vertentes commodum, Egoistae omnium maximi, et perniciosissimi, sed impune tolerandi vel ob saeculi, quo vivimus, corruptionem, vel ob delicti difficilem probationem. Martini Posit. de lege Natur. tom. I. a §. 316., Filangieri cit. et tom. I. Introduzione pag. 6. (Tit. VIII. §. VIII. h. lib.).
n1Huc pertinent non tam veri Jacobei, Regiae Censoriae Curiae, et Sancti Officii Concilii Generalis Edictis 10. Mart. et 15. Jul. ann. 1769. condemnati, hi enim ab haereticis vix distinguendi; quam malignum illud genus hominum, qui sub praetextu praesertim religionis alios criminantur, perpetuum et occultum bellum bonis civibus, de Ecclesia alias et Republica optime meritis, inferentes: qui tamen in tanta hominum corruptione tamdiu impune in Republica tolerari debent, quamdiu illorum fraudes et captiones occultae fuerint, inutiles, effectuque destitutae; co autem sequuto, graviter pro damni dati et malitiae gradu puniendi. Filangieri cit., opus inscriptum De l'Etat naturel des Peuples tom. II. P. II. Sect. II. N. I. cap. VII. et VIII. (Tit. I. §. VI. in Not. et XXI.). Puniendi similiter superstitiosi homines, veluti magici, venefici, incantatores, non quia superstitiosi sunt, hac enim ratione potius deridendi videntur; sed propter damnum, quod ex causis naturalibus, quibus usi sunt, non suis incantationibus dederunt. Eybel lib. III. de potest. Eccles. exsequent. cap. II. §. 475. (Tit. I. §§. XXIII. XXIV.).
14 · Apostasia.
pr.Apostasia, quam perfidiam vocant, cujus nomine hic intelligimus Christianae Religionis in totum desertionem, eisdem, quibus haeresis, poenis coërcetur, cap. 13. de haeret. in 6. De apostatis Rex tantum cognoscit, facti enim haec quaestio est, Ord. lib. 5. tit. 1. §. 4., Emman. tit. 2. §. ult. eod., deducta ex capp. 1. et 2. Concordiae sub Joanne I. apud Perer. de Man, Reg. tom. I. pag. 383. (Inst. de Jur. Publ. Tit. V. §. VI.).
15 · Schisma.
pr.Idem ferme de schismaticis dicendum: quamvis enim schismaticos non fides diversa faciat, sed communionis disrupta societas ex mente Augustin. lib. un. quaest. XVII. in Matth. quaest. XI. §§. 2. 5.; tamen cum schisma haeresim jam sibi conjunctam habeat, vel in eam saltim possit degenerare, et vix ab ea uno gradu distet, can. 26. Caus, XXIV. Quaest. III., schismatici jure canonico paene pro haereticis habentur. Illorum autem leges nostrae mentionem nullam specialem faciunt, Blasphemia.
16
pr.Blasphemia, id est, dictum, vel factum in Dei contumeliam, beatae Mariae Virginis, Sanctorumve, gravius, vel remissius pro illius atrocitate legibus nostris punitur. Nobiles mulcta, et exsilio in Africam plectuntur; plebeii pecunia quoque mulctantur, et triginta flagellationibus, fune ad collum adligato, publicis datis praeconiis ad columnam civitatis (pelourinho), adficiuntur, Ord. lib. 5. tit. 2. in princ., Emman. 34., Alphons. 99. Qui funesta alicui, aut diras imprecantur, non sunt blasphemi, nec ullis poenis adficiendi in civili foro (Tit. VIII. §. VIII. h. lib.); nam voluntas nocendi sine effectu peccatum est, non delictum. Perjurium quid. dam species est, Cic. de Offic. III. §. XXIX., et delictum grave in Deum pariter, et homines.
n1Non una blasphemiae species est; alia enim mera dicitur, alia haereticalis, simplex alia, vel atrox; adeoque non eodem modo semper punienda. Distinguendum autem prius erat, et dilucidius explicandum vocabulum blasphe mia, quod nimis vagum est, et postea debitis poenis coërcendum. Jure nostro blasphemi capite non puniuntur, sed mulcta, exsilio, et poena vili pro delinquentium qualitate et conditione, quam in poenis infligendis Patriae leges ubique observant. Haec tamen differentia Beccariae Traité des délits et des peines §. XXI., et aliis bene multis hodie displicet, existimantibus delinquentes omnes, nobiles pariter ac ignobiles, eisdem et aequalibus poenis esse subjiciendos. Ego vero existimo in definienda poena rationem omnino habendam esse personae deliquentis; majorem enim poenam meretur is, quem cognatio, officium, aetas a delicto revocare debuisset, quam extraneus, stupidus, puer, vel adolescens; majorem Theologus, quam sacrarum rerum rudis; nobilis, et in dignitate eminentiori constitutus, quam plebis e faece homo: itaque gravius hi puniendi, sed non eadem poena pro eodem delicto; nam vilis nobili aeque ac ignobili inflicta aequalis non est, nec ullam habet proportionem. Ergo quemadmodum inter delinquentes illorum conditio consideranda, ita inter poenas pro ipsorum qualitate facienda differentia est, non quod mitius puniri debeant, sed quod non omnes eadem numero poena, quae saepe nec delicto, nec personae respondet, nec publicae demum securitati, quae finis poenarum est. Pufendorf. de offic. hom. et civ. lib. II. cap. XIII. §. XVIII., Montesquieu Esprit des Loix lib. II. cap. IV., Renazzi Elem. Jur. Criminal. lib. II. cap. IV. §. XV. De poenis in blasphemos plura habent Berardus tom. IV. P. I. Dissert. II. cap. III., Sam. Frideric. Boehmerus Elem. Jurispr. Crim. Sect. II. cap. II., Filangieri lib. III. P. II. cap. XX., quae, prout blasphemia simplex, vel atrox fuerit, a judice augeri possunt, et exarcerbari, Ord. cit. lib. 5. tit. 2. §. 2. Poena vivicomburii, et linguae abscissionis crudelis est, et injusta; neque Deo, qui vere injuriam haud patitur, nec ultione opus habet humana, grata esse potest ejusmodi hostia, et membrorum humanorum mutilatio. Hanc tamen poenam blasphemis minatur Dionysius leg. 7. Junii aer. 1353. (Ord. Alphons. lib. 5. tit. 99.); quae postea jure meritoque fuit remissa.
n2§. XVII. Perjurium, hoc est, jurisjurandi violatio dolo, culpave admissa, blasphemiae quae-
18 · Et quis perjurus.
pr.Perjurus autem censendus et qui falsum scienter, et deliberato alterum circumveniendi animo pro vero adseverat, et qui fidem juratam in alterius praejudicium sponte sua violat, praesertim in judicio (Tit. V. §. III. Not. h. 1.). Itaque inconsulta, et calore iracundiae, vel amoris aestu facta perjuria, vel adtentata, et sine effectu, vel quae jus alterius perfectum non laedunt, so lum Deum ultorem habent. Jusjurandum civile, aut religiosum, quod vel usus adprobavit, vel joco, et inter epulas fuit praestitum, huc non pertinet.
n1Perjurium extrajudiciale legibus nostris non punitur; civile tamen in perjurum judicium est, qui damnum, quod sua culpa sine lucro dedit, resarcire tenetur. Offi: ciales item, qui contra juramentum generale ab eisdem praestari solitum ex Ord. lib. 1. tit. 67. §. 15. quidquam faciunt, non perjurii poenis, sed falsitatis, et aliis pro modo delicti puniendi, Ord. lib. 5. tit. 53. Impune in foro civili est perjurium eorum, qui quod verum habuerunt, verum esse jurarunt, vel ex quo nullum, vel leve damnum secutum fuit. Cald. de emt. cap. I. n. 19. Immunes autem ab omni ferme poena sunt, et licitae omnino imprecationes quaedam religiosae, et civiles, quas diversus Gentium usus admisit, et tales erant Sela, et Vah Hebraeorum, Pol et Aedepol Latinorum, per Deos immortales, vivat dominus, ne vivam, cet., Everard. Otto: de perjur. per gen. Princip., Hansen.: de jurejur. veter. Romanor. cap. XVIII. (Non licet homini jurare omnino: sit sermo vester est, est: non, non: sunt verba Christi apud Matth. V. 34. et 37. Hodie vero in omnibus negotiis fervent juramenta, quae omnino proscribenda. Vid. Code de l'hu manité verb. Serment.).
19 · Perjurii poenae.
pr.Falsum testimonium in omnibus causis tam civilibus, quam criminalibus capitale crimen est, Ord. lib. 5. tit. 54. in princ. ibi: A pessoa, que testemunhar falso, em qualquer caso que seja, morra por isso morte natural, Emman. tit. 8. eod. Eamdem poenam incurrit, qui testes in causis criminalibus capitalibus ad pejerandum sollicitavit sive ad reum condemnandum, sive absolvendum. In civilibus, et delictis non capitalibus perpetuo in Brasiliam exsilio, et amissione bonorum, descendentibus, vel adscendentibus non exstantibus, punitur. Qui vero testem pecunia, vel alio modo subornavit, quamvis nec testimonium sit dictum, nec pecunia adceptata, publice flagellatur, et in Africam, vel Brasiliam decem in annos relegatur, Ord. cit. §§. 1. et 2.
n1Perjuriis occasionem leges ipsae dedisse videntur, dum jusjurandum ubique requirunt; nam ex jurandi consuetudine, ut ait Augustinus Epist. 157., in perjurium saepe caditur, et semper perjurio propinquatur. Dionysii lege 11. Januar. aer. 1340. Conimbricae data apud Ord. Alphons. lib. 5. tit. 37. §. 1. perjuris manus et pedes amputantur, et oculi effodiuntur, quam poenam Alphonsus V. ibidem §. 4. mitigasse gloriatur, eique substituisse linguae solam amputationem. Idem Dionysius alia lege Olisipone lata 7. Jun. aer. 1353. apud eamd. Ord. tit. 99. §. 1. linguae evulsionis poenam, et vivicomburium in blasphemos statuit; in more enim hoc tempore ubique gentium positum erat, ea quemque corporis parte puniri, qua deliquit. Leges autem has injustas, et inhumanas, quae ex male intellecta doetrina de delictis in Deum severius vindicandis, et ulciscendis ortum habent, posteriores Codices aliquantulum emendarunt, rem tamen non perfecerunt. (Usum et abusum juramentorum in foro morali et practico exhibent Sam. Stryk. Meletemata de Juramentis, et majori solidae eruditionis legalis adparatu Henr. Ayrer. Specimen Jurisprudentiae consultatoriae de abusu Juramentorum e Republica proscribendo, quo praeclara et cordata monita leguntur.)
20 · Sacrilegium quid, quotuplex, et illius poena.
pr.Sacrilegium, in Ecclesiam, et Rempublicam delictum ex mente juris canonici, est omnis violatio, invasio, vexatio, atque detentio rerum, personarum, juriumve sacrorum. Committitur vel ratione loci, cum quis Ecclesiae, Monasterii, hospitalis, alteriusve pii loci sanctitatem laedit, cap. Ad haec 4. de religios. domib.; vel ratione personae, cum Clericum quis verberat, vel capit, can. Si quis suadente 29. Caus. XVII. Quaest. IV., Berard. tom. IV. Dissert. III. cap. I. pag. 119.; vel ratione rei, cum res sacro usui destinata usurpatur, vel non sacra de sacro, can. Quisquis 21. Caus. XVII. Quaest. IV., et hujus tantum sacrilegii leges nostrae mentionem faciunt. Jure Romano et Patrio sacrilegus est, et capite puniendus, qui res sacras cujuscumque valoris legit, id est, furatur e loco sacro, Ord. lib. 5. tit. 60. §. 4., Emman. 37. §. 4. Qui non sacrum de sacro contrectat, vel sacrum e profano loco, ad triremes damnatur, Ord. cit. (Tit. VI. §. XIV. h. 1.).
n1Dicitur sacrilegium in sensu juris canonici quaecumque Religionis, et sacrorum violatio, et hac significatione, quae latissima est, delicta multa comprehendit, quorum jus nostrum specialem mentionem non facit. Furtum rei saerae ex mente juris civilis cit. Ordinatione severius quam simplex, et plus justo, si dicendum quod res est, punitur. Filangieri tom. IV. cap. XLV., Mr. Phlipon de la Madeleine Lettre à l'Editeur de la Biliothèque des loix criminelles sur un vol de vases sacrés apud Brissot Biblioth. Philosoph. tom. IV. pag. 171. Vide, sis, Tit. VI. §. XIV. Sub Imperatoribus sacrilegium civile erat non modo Principum violare constitutiones, verum etiam disputare de Principali judicio: sacrilegii enim instar est dubitare, an is dignus sit, quem elegerit Imperator, 1. 3. C. de crimin. sacrileg. Quod plenum adsentationis, adrogantiae, atque periculi est. Boehmerus Exercit.: De varis sacrileg. specieb. ex ment. jur. civil. tom. VI. §§.
n2XL. XLI. XLVI. Quis enim non indignabitur, cum scriptum legerit Principem eos, qui de suo judicio judicaverint, pro sacrilegis habere? Itane falli nequeunt Principes, qui cum rerum multitudine obruti, non possunt omnia per se ipsi agere, sed alienis saepe videre necesse ۱ habent oculis, decipi facillime possunt? Novimus profecto amorem, pietatem, et reverentiam, quam Principi debent cives illius imperio subjecti; nec procacitatem linguae, aut licentiam stili, quibus pietas illa laeditur, ulla ex parte probamus. Id tamen persuadere nobis haud possumus, sacrilegii instar esse esse, si quis non contumeliae causa, aut de Principe detrahendi animo, suam inter amicos fortasse, et ex bona fide de ejus judicio sententiam dixerit.