IusCommune
IusCommune › Textos › Melo Freire › Liber IV · De obligationibus et actionibus

Mello Freire 4.9De in jus vocando.

Abrir no leitor do IusCommune →

1 · Citatio quid.

pr.Er vocationem in jus hic intelligimus hodiernam citationem, quae, definitore Schiltero Exercit. VII. §. IX. est: Jussus judicis competentis, quo reus ad petitionem adversarii in judicium ad certum diem vocatur litis, vel alterius negotii peragendi gratia. Vetus in jus vocatio, quae ex lege XII. Tabularum privata auctoritate fiebat, nunquam apud nos fuit recepta.

2 · Illius necessitas.

pr.In omni causa etiam notoria citatio adeo necessaria est, ut, ea omissa, processus nullus sit; pertinet enim ad necessariam rei defensionem, Ord. lib. 3. tit. 63. §. 5., et tit. 75. in princ. (Tit. VII. §§. V. XIII.), quod de prima tantum citatione intelligendum.

3 · Renuntiari non potest.

pr.Renuntiari itaque non potest; dignitas enim, et auctoritas judiciorum non patitur, ut quidquam, parte non audita, possit decerni, 1, 7. Ć. quom. et quand. jud., Coccej. Jur. controvers. h. tit. quaest. VI. Qua de causa nec conventio valet, nec sententia, quae exsecutionem fieri jubet in bonis debitoris, eo nec audito, nec citato, Ord. lib. 4. tit. 72., Emman. tit. 4., Alphons. 7.: clausula similiter depositaria de non audiendo debitore, nisi datis prius, et captis pignoribus, defensionem naturalem tollere videtur: jure igitur proscripta fuit Regio Diplom. 31. Maii 1774.

4 · Quotuplex.

pr.Porro citatio vel verbalis est, sive voce facta, vel per scripturam, de qua hic tantum loquimur, vel realis, quando persona, vel res adprehenditur, quam arrestum vocant. Verbalis vel ipsi fit reo verbo, aut in scriptis, vel ad illius domum, vel per edictum publice propositum: eaque rursus vel generalis est ad omnem causam, vel particularis; et vel peremtoria, quando judex in non comparentem procedit ex contumacia; vel dilatoria, quando non procedit; et demum vel immediata, quae alterius judicis auxilio non eget, vel mediata, quando illius opus est. Et has quidem divisiones agnoscunt tam peregrina, quam patria jura.

5 · Quae debeat comprehendere.

pr.Citatione comprehendi debent nomen judicis, vel saltem illius officium, actoris, rei, et causa, ob quam is in judicium vocatur; locus, ubi jus reddendum, dies, quo adesse tenetur; et tandem exprimendum, an per se, an per procuratorem debeat comparere, Ord. lib. 3. tit. 1. §. 5.; judex namque in causis etiam civilibus (de criminalibus nulfus dubitat) potest ex officio, vel ad actoris petitionem reum citare, ut in persona se sistat, ex sententia Jasonis in l. 2. C. de procuratorib. n. 5., quam probavit Ord. lib. 3. tit. 7., Emman. eod., Alphons. tit. 8. Dies autem termini non computatur in termino, Ord. lib. 3. tit. 13., Emman. 12., Alphons. 18. 19.

6 · Et a quo decernenda.

pr.Ea autem decernenda a judice competente, et talis est, qui reum jubere potest, Ord. cit. SS. 2. 4. 5. Judicis manifeste non competentis jussus impune contemnitur: in dubio reus comparere debet, et incompetentiam adlegare, 1. 2. si quis in jus vocat. non ier., 1. 5. de judic., Boehmer. ad tit. de in jus vocand. S. 7., Brunnem. process. civil. cap. 4. §. 1., Coccej. Jur. controvers. ad tit. si quis in jus vocat.

7 · De citatione in faciem.

pr.Reo tantum principali, non illius procuratori citatio initio litis facienda, quam propterea in faciem, seu in personam vocant, Ord. lib. 3. tit. 2. in princ. Eo tamen absente extra provinciam, procurator citari potest, si generale, specialeve in rem mandatum habeat, ead. Ord., Valase Consult. 144., Phoeb. P. I. Decis. 4. (Tit. X. §. IV. h. lib.). Et ad domum.

8

pr.Reo absente, vel se occultante citationis declinandae gratia, licet locus ubi sit non igno retur; ea ad domum insinuanda in persona uxoris, 1 domesticorum, vicinorum, amicorum, iique requirendi, ut citationem eidem venienti denuntient; quae quidem decernenda non est, nisi ex summaria inquisitione constet, quod reus se velit occultare, Ord. lib. 3. tit. 1. §. 9. vers. Salvo, vel Officialis testimonio ex alia Ord. lib. 3. tit. 84. §. 7., 1. 4. SS. 5. 6. de damn. infect., cap. 3. de dol. et contum. Edictalis.

9

pr.Edictalis citatio tunc locum habet quando vel persona incerta, veluti Titii heredes,, vel certa, sed quae loco incerto est, vel non tuto, veluti pestilenti, Ord. lib. 3. tit. 69. §. 2., in judicium vocantur. Quae omnia, et singula si ex inquisitione prius habita per duos saltem testes constent, citatio Edictalis a judice decernitur, et praeconia publica dantur in locis rei domicilio vicinioribus, Ord. lib. 3. tit. 1. §. 8., et lib. 2. tit. 53. §. 1.

n1Qui ad potentiorum domum, ne a creditoribus inquietentur, confugiunt, quamvis in loco certo sint, per Edicta citantur, Ord. lib. 5. tit. 104. §. 4. (Inst. Jur. Crim. Tit. XXII. §. II.).

10 · Requisitoria, seu subsidiaria.

pr.Quando a judice, ad quem vocatus est reus, citatio fieri non potest, propterea quod illius jurisdictioni non sit subjectus, puta quia alibi degit; tum Magistratus loci, ubi reus est, requiritur, ut ipse eum citare velit, et diem definire, quo judici, ad quem vocatur, se sistat; et haec est citatio requisitoria, mediata, seu subsidiaria, in qua ea omnia exprimenda, quae §. V. diximus, Ord. lib. 3. tit. 1. §§. 4. 5. 6. 7.; et praeterea causa declaranda, ob quam reus illius foro et jurisdictioni subjicitur. Requisitus judex citationem decernit a suo Officiali faciendam, quod si facere recusaverit, cogitur a superiore, adpellatione, vel gravamine interposito, et poenas propterea incurrit Ord. lib. 5. tit. 119. §. ult. statutas. Barb. ad l. Heres absens 19. §. 1. n. 97. de judic.

n1Superiores judices, veluti Praetores, inferioribus haud rogatis, citationem jure suo determinant intra civilis suae jurisdictionis terminos, Ord. lib. 3. tit. 1. §. 5. ibi: E as cartas, que forem dos superiores, irão geralmente dirigidas a qualquer Tabellião, a que as Cartas forem mostradas: Boehmèr. h. tit. n. 13. Extra suum territorium judices omnes utuntur literis rogatoriis, secundum formulas in foro usitatas conceptis (Inst. Jur. Crim. Tit. XIV. §. V. Not.): veteres, satis quidem elegantes, ex quibus hodiernae sunt expressae, habentur Ord. Alphons. lib. 3. titt. 10. 11. 12. In literis autem hujusmodi, ne inciviles dicantur, nomen judicis deprecati, cujus scilicet auxilium imploratur, anteponendum est, et postea deprecantis subjiciendum, nisi inferior ei sit, et illius jurisdictioni subjectus; quae duo conjunctim requiruntur. Joann. Thom. Negrer. Introduct. ad leg. criminal. cap. XXIII. a n. 24., Jacob. Gothofred. Diatrib. de jure praecedentiae, Deliberat. Senat. Olisipon. 22. Febr. 1742. apud nov. Collect. Nn. 210. et 125. 190.

11 · Generalis initio litis.

pr.Citatio initio litis simpliciter facta generalis est, et omnes actus judiciales comprehendit ad sententiam usque definitivam, Ord. lib. 3. tit. 1. §. 13. Excipitur productio testium, in qua specialis adversarii citatio requiritur, Ord. cit. vers. Porem, Cabed. P. II. Arest. XXXV. In secunda instantia ad adpellationem prosequendam, et in causa exsecutionis nova citatione opus est ex dict. Ord. ibi: até sentença definitiva inclusive. Nihili ergo facienda sententia Senatus in contrarium apud Phoeb. P. I. Arest. XX. Jure Romano, quod commune vocant, citatio specialis in unoquoque nego tio requiritur, 1. 47. de re jud., Valasc. in Prax. partit. cap. XI. n. 13.

n1Dicitur citatio generalis vel ratione judicii, quando una citatione reus ad omnes judicii partes et actus vocatur, Ord. lib. 3. tit. 1. §. 13., vel ratione rerum, si quis ex causa administrationis multarum rerum, veluti mandati, societatis omnium bonorum, et similium vocatur, vel ratione personarum, quando vocantur omnes alicujus rei consortes, veluti creditores, heredes, cet., quorum interest. Huber. ad tit. de in jus vocand. n. 13.

12 · In animam dicta.

pr.In foro frequentissima est citatio in animam dicta, qua causae decisio, super qua reus in judicium vocatur, illius jurijurando ea lege committitur, ut, eo non praestito, vel eo intra duas audientias non comparente, actori referatur. Jusjurandum hoc locum tantum habet in citatione ad faciem, vel ad domum, non edictali. Phoeb. P. I. Arest. XXXII.; eaque per Scribam omnino, non per Praeconem facienda, Ord. lib. 1. tit. 49. §. 1., Phoeb. P. II. Arest. XXII., cum grave inde reo praejudicium sequatur. Inter personas tantum contrahentes admittitur, et de proprio tantum facto; nam alienum praestare, vel jurare nemo cogitur, Ord. lib. 3. tit. 59. §. 6., Mend. in Prax. Saecul. P. I. lib. III. cap. I. §. I., et P. II. eod. Haec vero citatio cum ad jurisdictionem voluntariam pertinere videatur, nullus hic locus relinquitur fori praescriptioni. Rei non comparentis poena. & XIII. Reus, vadimonii desertor, qui scilicet praestituto die in judicio non comparuit, eo elapso, et tribus aliis diebus, qui e fori longa consuetudine conceduntur, indicta causa, ob propriam contumaciam statim damnatur; nec postea adparens super antea gestis audiri debet; litem enim recipit in eodem statu, quo tunc est, Ord. lib. 3. tit. 15. in princ. et §. 1. (Tit. XI. §. VII.). Quare si judicio se sistit post latam sententiam, ab ea utique, si nondum in rem judicatam transiit, adpellare potest; secus post rem judicatam, vel eo casu, quo reus verus contumax est, et in dolo versatus, de eoque convictus; et ita intelliguntur, et conciliantur Ord. lib. 3. tit. 15. §. 1., et tit. 79. S. 3. eod., Phoeb. P. I. Decis. 79. Potest tamen contumax, cui adpellatio denegatur, sententiae exsecutioni obstare intra sex dies, qui condemnato cui vis dantur, Ord. lib. 3. tit. 87. §. 3.

n1Usus hujus citationis generatim improbatus videtur Ordinatione lib. 1. tit. 49. §. I., excepto casu, quo citatus quovis modo in judicio non comparuit, quo casu in animam, ut loquuntur, citari potest, per Scribam tamen, non per Praeconem. Obstant Ordd. lib. 3. tit. 53. §. 13., et tit. 59. §. 5., quibus simile jusjurandum, et citatio per Praeconem admittitur. Sed cum hodie citationes per Praeconem vix obtineant, et usus citationis in animam et lon gissima fori consuetudine sit receptus, et speciali Decreto 10. Maii 1790., inutilis prorsus est quaestio de praedictarum Ordinationum vera intelligentia; vide tamen Peg. For. cap. II. Expresse equidem hoc jusjurandum adprobatum invenitur Ord. Alphons. lib. 3. tit. 64. §. 11. ibi: Pero se a parte, que quer demandar, disser ao juiz, que quer leixar no juramento do Reo a cousa, que lhe entende demandar. E se esta parte citada disser per juramento dos Avangelhos, e negar o que lhe o Author diz, e demanda, o Juiz o absolva logo da demanda (Tit. XIX. §. II. h. 1.).

n2Contumacia (nobis revelia) datur, cum quis jus dicenti non obtemperat, eaque variis modis committi potest tam ab actore, quam a reo: in primis vero consistit vel in non comparendo, vel in non respondendo, et vel cum dolo, vel sine est conjunéta. Boehmer. Exercit. XXIV. ad Pand., et ad tit. D. quib. ex caus... in poss. eat. Poéna contra reüm. contumacem, quem dicimus revel, cit. Ord. stabilita tit. 15.

n315., statuta primum fuit Ferdinandi, et Joannis I. legi bus Codice Alphonsino relatis lib. 3. tit. 27. Dionysii lege contumacia intra annum et diem a lata sententia, qui terminus postea ad quatuor menses fuit restrictus, purgari poterat, Ord. Alphons. cit., tom. I. Legg. Antiquar. pag. mihi 112., Auth. Qui semel, C. quomod. et quand. jud.vers. Quod si, quae Dionysianae legi fundamentum dedisse videtur. Missio in bona debitoris dolo malo latitantis, vel non comparentis ex primo vel secundo decreto, de qua tit. D.: quib. ex caus. in poss. eat., et capp. 1. et 2. de eo, qui mitt. in poss., ead. Ord. lib. 3. tit. 15. in fin. princ. prohibita fuit (Inst. Lib. III. Tit. XIV. §. VI.).

14 · Et actoris non comparentis.

pr.Ob actoris in non comparendo definito die contumaciam, reus vel, indicta causa, li tem prosequitur, vel ab instantia absolutionem petit, refusis expensis. Eo iterüm, ac tertium citato, actore non comparente, et instantia, et lis, et actio perimitur, Ord. lib. 3. tit. 20. §. 18., et tit. 14., Emman. 13., Alphons. 17. et 42., deductis ex cap. 1. de dol. et contum. in 6., Novell. 112. cap. 3.

n1A sententia absolutionis instantiae, vel litis non com petit adpellatio, sed recursus, quem speciatim dicimus aggravo per instrumento ou petição, Ord. lib. 3. tit. 14. in fin. princ., et tit. 20. §. 18. Obstat Ord. h. tit. §. 6., quae adpellationem etiam concedit, ibi: poderá appellar, ou ' aggravar. Sed cum recursum utrumque concedat sub conditione ibi: qual no caso couber, adpellatio in proposito locum habere non potest, cum a vera tantum definitiva ad mittatur. (Vide, sis, Tit. XXIII. §. VI. et seq.)

15 · Citatio dilatoria, et peremtoria.

pr.Itaque priores duae citationes recte dilatoriae dicuntur, quae litem non exstinguunt, sed differunt; tertia peremtoria, quia non solum instantiam, seu susceptum judicium perimit, sed litem, et totam disceptationein, Ord. lib. 3. tit. 14. in princ., 11. 68. 69. 70. de judic. IV. 9

16 · Qui in judicium vocari non possunt.

pr.In judicium omnes vocari possunt, nisi specialis lex obstet, quae illorum vocationem vel omnino prohibeat, vel sub certo quodam modo, rationeve. Jam vero vocari prorsus prohibentur 1) infantes, impuberes, mente capti, Ord. lib. 3. tit. 29. §. 1., et tit. 41. §. 8.: 2) puberes soli sine tutoribus, vel curatoribus, Ord. cit.: 3) Clerici divina officia celebrantes: 4) sacrum audientes, Ord. lib. 3. tit. 9. §. 7., Valasc. Consult. 81.:5) novi mariti intra novem a nuptiis dies, ead. Ord. S. 8.: 6) vir, uxor, filii, fratres intra eosdem dies luctui destinatos, §. 9.: 7) cadavera prosequentes funeris die, eod. §.: 8) infirmi intra novem dies, qui semel tantum, infirmitate durante, prorogari possunt, S. 10.: 9) carceribus publicis detenti, vel in propria domo sub libera custodia in causis civilibus gravioris quidem momenti; nam in levioribus, et in ipsis quoque gravioribus jam coeptis, ad easdem prosequendas citari bene possunt, S. 12. Tandem de domo sua nullus in judicium vocari potest per Praeconem, secus per Scribam, vel Tabellionem, Ord. cit. §. ult.

n1Ordinatione Alphonsina lib. 3. tit. 9. §. 17. generatim prohibitum erat quemvis in propria domo citare: posterio ribus citatio concessa per Scribam, vel Tabellionem. Hae vero Ordinationes deductae fuerunt ex mala intelligentia 11. 18. et 21. de in jus voc.; quae, cum de antiqua et injuriosa in jus vocatione loquantur, perperam ad hodiernam citationem trahuntur; hoc tamen nos jure utimur.

17 · Et qui non sine Regis licentia.

pr.Rege inconsulto, et sine expressa illius licentia in Palatii Curia expedita, S. 46. ejusd. Regim. citari non possunt 1) Senatus cujuscumque loci, paganorumve Concilium, Ord. lib. 3. tit. 8., Emman. 6., Alphons. 7.: 2) Magistratus temporarii in causis civilibus, illorum officio durante, Ord. cit. titt. 8. et 9. in princ.; potest tamen contra Magistratum sine praevia licentia exsecutioni dari sententia, quae tempore, quo nondum erat Magistratus, lata fuit. Cabed. P. II. Arest. II. In criminalibus necessaria non est Regis licentia, iique recte citantur tam pro delictis communibus, quam propriis in officio commissis, Ord. cit., coram criminali Curiae Praetore, Ord. lib. 3. tit. 6. §. 5., et lib. 1. tit. 7. §. 6., Cabed. P. I. Decis. 209., et interea illorum officium alteri committendum, Ord. lib. 1. tit. 100., et lib. 3. tit. 9. in fin. princ. Magistratus perpetui, veluti Senatores, cet., et convenire alios, et ab eis sine ulla licentia in omnibus causis conveniri possunt, Ord. cit. ibi: Julgador temporal. Illud autem speciale est, quod Senatores, qui contra leges, et constitutiones judicarunt, non possint propterea in judicium vocari ex Senatus Olisiponensis Decret. 28. Novembr. 1634. apud nov. Col lect. N. LVIII. Pro privatis vero hac in re habentur judices pedanei, Decuriones, Aediles; ii namque proprie Magistratus non sunt, nec propriam jurisdictionem exercent, sed oeconomicam. Phoeb. P. II. Arest. XIX. n. 2.

18 · Et qui non sine venia.

pr.Sine venia citari non possunt personae, quibus reverentia debetur, veluti parentes naturales, et adoptivi cujuscumque sexus, et gradus, et patroni, patronaeve cujuscumque generis, Ord. lib. 3. tit. 9. §. 1. cum seq.; iique sine venia in jus vocati actionem habent contra vocantem ad poenam quinquaginta aureorum, Ord. cit. vers. E o que o contrario, deducta ex 1. 4. SS. 2. 3., 11. 5. 6. 7. 8. 9. 10. ult. D. h. tit. Quae leges, cum de antiqua in jus vocatione, quae propria auctoritate, et per vim fiebat, loquantur, locum hodie habere non debent. Thomas. Not. h. tit., Stryk. Us. mod. ibid., Usuald. ad Donell. lib. XXIII. cap. II. lit. Z. Hoc tamen nos jure utimur ex prava Romani intelligentia et adplicatione.

19 · Citatio actus judicialis, et quae inde consectaria.

pr.Quia vero citatio actus judicialis est, inde consequitur, I) ut nocte fieri non possit, Ord. lib. 3. tit. 1. §. 16.; 2) vel per nuntium, cui fides publica non habetur, Ord. cit. §. 1. et seq.: 3) feriarum tempore in honorem Dei, ead. Ord. §. 17., etiam de consensu partium, Ord. lib. 3. tit. 18. in princ.; quod intelligendum, licet citatus quis sit in diem non feriatum, nisi periculum detur in mora, dict. §. 17.: citatio vero in die fasto facta tenet, quamvis terminus in diem nefastum incidat; quo casu reus sequenti comparere debet, et hoc jure in foro utimur ex cap. Cum dilecti 6. de dol. et contum. Nulla quoque est citatio feriarum humanarum temporibus facta, nisi partes consentiant, ex cit. Ord. tit. 18. §. 2.

20 · Quando valeat citatio a privato, et sine ju dicis jussu.

pr.Quamvis citatio regulariter a privato fieri non possit, nec ab Officiali sine judicis jussu; moribus tamen antiquis illud jam dudum receptum est, ut de licentia Rectoris Domus Supplicationis, Domus Portucalensis Gubernatoris, et Cancellarii Regni Maximi, ob eorum amplissimam dignitatem, Cancellarii Domus Supplicationis, Judicis Cancellariae, et Curiae Praetorum, ob negotiorum, qui bus implicati sunt, multitudinem, privatus, teste uno praesente, possit citare, Ord. lib. 3. tit. 1. in princ., et lib. 1. tit. 2. §. 18., et tit. 4. §. 11. Sine judicis jussu, et ad solius actoris petitionem Praeco citare potest in loco, ubi jus redditur, et in illius suburbio: aliis in locis intra terminos licet civilis jurisdictionis judicis mandatum requiritur, Ord. lib. 3. tit. 1. §. I.

n1Hic citationis modus primus est, et authenticus, qui in tribus publicis Regni Codicibus primo loco refertur lib. 3. tit. 1. in princ. De licentia igitur majorum Magistratuum, qui ibidem referuntur, verbo vel in scriptis data, privatus suum adversarium, vel quivis alius citare potest; quae citatio per palha vocatur Ordinatione Alphonsina. Notis autem, et in compendio scriptum videtur palha pro palavra; et hoc omnino conjiciendum: nam dictum verbum nullam significationem habet, quae rei, de qua agitur, possit adcommodari. (Vid. Heinecc. Elem. Jur. Germ. Lib. III. Tit. III. §. 110., Elucidar. in Supplem. art. Fuste.) Quod vero ead. Ord. §. 1. (et lib. 1. tit. 72. §. 12.) dicitur, Praeconem in urbe, et suburbiis, inscio judice, posse citare, non ubique receptum est, neque profecto in omnibus causis admittendum; ego vero solum a regula exciperem citationem pro mercede aedium locatarum ex Ord. lib. 4 tit. 23. §. ult. Nobiles per Tabellionem, Scribam, actuarium, non per Praeconem citantur, missa ad eos epistola, qua mandatum judicis, citationis causa, cet. referantur. Marant. de ord. judic. p. 6. de cit. n. 76., Peg. ad Ord. lib. 3. tit. 1. §. 1. n. 48.

21 · Quibus Officialibus committenda.

pr.Citatio non nisi per eos Officiales expediri potest, quibus publicam fidem habemus, et tales sunt Tabelliones publici, Scribae, Praecones; hi tamen, ut jam superius monuimus (§. XX.), citare prohibentur Nobiles, et propriam cujusvis domum intrare citationis faciendae gratia (§. XVI.). Citare igitur non possunt 1) judices; excipiuntur pedanei, quos da vintena dicimus, de mandato judicis ordinarii, vel foranei citantes; illorum tamen citatio fidem extra territorium non facit, nisi in publicum instrumentum per Tabellionem, vel, eo absente, per Scribam Senatus sit redacta, Ord. lib. 3. tit. 1. §. 4.: 2) adparitores (alcaides, meirinhos): 3) illorum adjutores (homens da vara, quadrilheiros), et ita cap. XLII. Eborensium Comitiorum sub Joanne III. constitutum. Nam his Officialibus, et similibus fides publica non habetur; sunt enim creati ad vim armatam propulsandam, judiciorumque tuendam auctoritatem.

22 · De citatione dicta per carta de camera.

pr.Citatio speciatim dicta per carta de camera in Palatii Curia decernitur; et hoc modo citantur Infantes, Duces, Marchiones, cet. extra Curiam viventes, vel illius territorium, quod quinque leucas circum eam comprehendit, Ord. lib. 1. tit. 7. in princ. ibi: no lugar, onde nós stivermos, e de redor cinco legoas: Cabed. P. I. Decis. 13. n. 3. In Curia et ad novam causam, et ad jam inchoatam continuandam, perficiendamque per Scribam citantur, excepta Regina, quae in omni causa non nisi modo praedicto potest citari, Ord. lib. 3. tit. 1. §. ult., deducta ex Deliberatione Senatus sub Emmanuele Rege habita 31. Decembr. 1502. apud Leon. 3 p tit. 1. 1. 1., Cabed. P. I. Decis. 179. Hujus citationis formulam exhibet Emman. Barb. in Remiss. ad Ord. hic, Leitan. in Prax. fin. regund. cap. VIII. n. II.

23 · Et circumducta.

pr.Circumductam dicimus eam citationem, quae inutilis redditur ob fori desertionem, veluti quando litigatores, vel actor solus definito die non comparent, Ord. lib. 3. tit. 1. §. 18., vel comparentes litem inceptam deserunt; quo casu, sex mensibus elapsis, ad eamdem prosequendam nova citatione opus est, Ord. cit. §. 15., et lib. 1. tit. 84. §. 28., Cabed. P. I. Decis. 181. et P. II. Decis. 15. nn. 7. 8. 9.

24 · Citationis effectus.

pr.Plures autem noscuntur citationis effectus. Et 1) quod citatum cogit in judicio se sistere, Ord. lib. 3. tit. 15. (§. XIII.): 2) quod, cum ab ea lis incipiat, rem facit litigiosam, Ord. lib. 4. tit. 10. in princ.: 3) quod praescriptionem interrumpit, Ord. lib. 4. tit. 79. §. 1.: 4) quod litis pendentiam inducit, Clem. ult. ut lit. pend.: nihil igitur interim innovandum; quod si factum, verum adtentatum est, et statim restituendum, Lancelott. de adtent. p. 3. cap. 26. n. 27. cum seq.: 5) quod praeventionem judici dat, ad quem reus primo vocatus est. Huber. in Praelect. h. tit. n. 19., Stryk. Us. mod. ad tit. de jud. n. 4. in fin.