IusCommune
IusCommune › Textos › Melo Freire › Liber IV · De obligationibus et actionibus

Mello Freire 4.10De libelli oblatione.

Abrir no leitor do IusCommune →

1 · Libellus quid.

pr.D ipsum processus ordinem in primis spectat editio libelli, quo nomine intelligitur postulatio actoris in judicio proposita, qua facti series, et fundamentum agendi commoda petitione continetur, 1. 3. C. de edend., Boehmer. ad eumd. tit. in Pand. n. II.

2 · Quae eo contineri debeant.

pr.Oportet 1) libellum brevem esse; in eo itaque superflua omnia rejicienda, veluti articuli ad rei exceptiones adtinentes, quae ab eo exspectandae, non praeoccupandae, et litis contestatio praemittenda, antequam de exceptionibus removendis cogitetur, Boehmer. Jur. Eccles. Protest. h. tit. n. 3. in fin.: 2) clarum, et perspicuum, ex quo et factum, et intentio actoris facile intelligatur, Auth. Offeratur, C. de lit. contest.: 3) aptum, hoc est, negotio convenientem; nam ineptus a judice ex officio, vel ab adversario rejicitur, Ord. lib. 3. tit. 20. §. 16.: 4) certum, ut reus intelligat quid, et quantum a se petatur, Ord. cit. §. 5.: 5) simplicem, vel articulis, brevibus tamen, et necessariis distinctum; libellus enim articulatus apud nos prohibitus non est, imo in foro magis, quam simplex receptus: 6) bene ordinatum, ac dispositum secundum formulas in foro usitatas, quae, si non ubique necessariae, utiles sunt. Exprimendum praeterea in libello nomen litigatorum; nam judicis hodie non requiritur, et satis est, quod illius officium, et judicii qualitas quoquo modo designetur: factum deinde, ex quo jus oritur, narrandum, et causa agendi, unde actio nascitur, quam tamen exprimere necesse non est, cap. 6. de judic. Quare in actionibus realibus ipsa juris in re species, ex qua agitur, et in personalibus causa debendi specialis designanda est; et omnia denique ita clare dilucideque tractanda, ut ex iis recta conclusio, id est, rei conventi condemnatio sequatur. Huber. in Praelect. ad tit. de edend. nn. 5. 6. 7. 8. (Tit. XV. §. II.).

n1Libellus tres dicitur habere partes, facti narrationem, causam concludendi, et ipsam conclusionem; quem propterea non inepte vocant syllogismum juridicum, cui loco majoris est facti narratio, minoris causa petendi, conclusionis rei condemnatio. Tulden. ad tit. C. de edend. n. 4. In actione ex emto verb. grat. tota quanta est substantia libelli hoc syllogismo absolvitur. Qui emit, et cui res tradita est, is solvere debet pretium, de quo convenit. En major, qua facti narratio continetur. Atqui Titius illa die, et hoc loco rem talem emit, quae ei fuit tradita. En minor, cujus fundamentum est causa debendi specialis. Ergo pretium conventum solvere tenetur, itaque condemnandus. Libellorum formulas, quas hic adponere initio operis meditatus sum, nunc, mutata sententia, praetermitto, cum ut illius brevitati, et magnitudini consulam, tum et eo vel maxime cum belle et graphice eas descriptas videam a mostro Camin. Tratado da fórma dos libellos, quem prae omnibus lectoribus commendo; brevis enim est, et bene, suaviterque dispositus, et bonae plerumque frugis Adnotationes Joann. Mart. Costae ad eumd. (Olisipon. 1608. fol.).

n2In scriptis quando est necessarius.

3

pr.Libellus, hoc est, supplex postulatio actoris, qua desiderium suum judici exponit, in omni causa necessarius est; quod vero petitio haec vel verbis, vel literis explicetur, necessarium non est. Itaque in causis ordinariis, et gravioribus libellus in scriptis offerendus: in minimis, et summariis satis est, quod actor verbis, quae actuarius in scripturam excipiat, petitionem suam, et intentionem coram judice competente exponat, Ord. lib. 1. tit. 65. SS. 7. 8., et lib. 3. tit. 3o., Emman. 19., Alphons. 24., Clement. Saepe 2. de verb. significat.

4 · Et quando emendari, et mutari possit.

pr.Emendari libellus, et declarari potest ad sententiam usque, cap. 3. de dilationib., Fachin. I. Controv. 91.: mutari vero solum potest ante litem contestatam, vel, ea secuta, in continenti, Huber. cit. SS. 7. 10., et ita intelligenda Ord. lib. 3. tit. 20. SS. 7. 8. Quocumque autem modo libellus corrigatur, reo semper tempus ad deliberandum concedendum. Quando persona libelli mutatur, puta quia persona alia intercedit, res alia petitur, vel eadem, sed ex diversa causa, reus principalis, et non illius procurator citandus est; nova enim causa, et judicium instituitur, Ord. cit. §. 8., et tit. 2. eod. lib. (Tit. IX. §. VII.).

5 · Clausulae salutares.

pr.Clausulae salutares, libello adponi solitae, veluti: Se cumprir: Sendo necessario: Pelo melhor modo de Direito: Peço recebimento, e justiça: Salvo o direito de addir, cet., inutiles fere sunt, ne dicam ineptae, vel quia a jure insunt, vel quia officio judicis continentur, Ord. lib. 3. tit. 63. (Tit. VII. §. XXI.). Idem judicium esto de clausula: cum expensis: quibus in judicio victus ex officio quoque judicis damnatur, Ord. lib. 3. tit. 67. in princ. Quia vero non solent ea, quae abundant, nocere; ego nobilissimis Advocatis auctor non sum, ut a formulis in foro usitatis abstineant; pertinent enim ad jurisprudentiam de cautelis.

6 · De editione instrumentorum.

pr.Instrumenta una cum libello, ut adversario eo facilius sit deliberare, cedere, an contendere malit, edenda sunt. Itaque actor ea instrumenta edere tenetur, quorum mentio in libello facta, vel quibus usurus est, vel quae ad actionis probationem sunt necessaria, Ord. lib. 3. tit. 20. SS. 22. 23. (Tit. XVIII. §. IX.). Reus quoque ea instrumenta edere debet, quorum mentionem litem contestando, vel excipiendo fecit, vel quibus etiam usurus est, et praesertim si negotium publicam scripturam desiderat, Ord. cit. §. 23., et tit. 59. §. 9. Nam reus excipiendo fit actor, et actor replicando reus. Quod autem editiones instrumentorum sine die et Consule fiant, prout Ulpianus ait in l. 1. §. 2. de edend.: ne quid excogitetur e die, et Consule, et praelato die fiat: peculiarem rationem habet, eamque moribus nostris, et praxi Contrariam, nam saepe dies, et Consul substantiam obligationis ingreditur, eoque ab adversario suppresso, nec rei veritas perspici, quinimo saepe hoc praetextu ab ipso edente falsitas committi potest. Groeneweg. de leg. abrog. eod. Actor, qui instrumentum edere detrectat, absoluto reo ab instantia, expensis damnatur; hic autem, si editionem recusat, instrumenta habentur pro agnitis, et recognitis, Ord. cit. Ad libros mercatorum quod adtinet, an ii similiter edendi, non satis compertum est. Strykius Us. mod. §. XXI. editionem probat hac cautela: Nec integer rationum liber edendus sed illa tantum pagina, in qua rationes continen tur, de quibus quaestio mota... Quod manifestam habet rationem; ne pandantur secreta patrimonii, quae celari mercatorum maxime interest. Videndus noster Cabed. P. I. Arest. XXIX., Phoeb. P. II. Arest. LXXΧΙ.