IusCommune
IusCommune › Textos › Melo Freire › Liber IV · De obligationibus et actionibus

Mello Freire 4.11De litis contestatione.

Abrir no leitor do IusCommune →

1 · Vetus litis contestatio.

pr.Post libelli editionem sequitur litis contestatio, Ord. lib. 3. tit. 20. §. 5., de qua illud tantum hic monendum, quod, cum verbum contestari significet aliquid testibus adhibitis profiteri ac declarare, lis tunc contestata proprie dicitur, quando, judicio utrimque suscepto ac ordinato, utraque pars dicebat: Testes estote. Et haec est vetus contestatio Romanorum, l. unic. C. de lit. contest., Heinecc. Antiq. Roman. secund. ord. Inst. lib. IV. tit. VI. §. XLII. Hodierna.

2

pr.Hodierna est legitima judicii suscepti utrimque facta declaratio ac professio. Lauterbach. Compend. ad tit. de judic. §. XV. Et fit per congruam rei responsionem ad actionem ab adversario institutam; quae, cum jam testium solemnem vocationem non requirat, improprie dicitur contestatio; mansit tamen, ut fit, idem vocabulum. Quae vel adfirmativa est, vel negativa, generalis, vel specialis.

3

pr.Cum vero qui respondere dicuntur vel aiunt rem ita se habere, vel negant; litis contestationem vel adfirmativam, vel negativam esse oportet; et vel generalem, quando reus generali ter negat intentionem actoris, vel specialem, cum ad singula libelli capita respondet. Simplex etiam facti narratio pro contestatione habetur, Ord. lib. 3. tit. 51., Emman. 39.

n1Contestatio negativa ex clausula generali, veluti: Nego narrata, prout narrantur, et dicta, prout dicuntur; vel alia simili, ex qua qualis sit controversia, et quid speciatim reus adfirmet, vel neget, non plane intelligitur, prohibita est Ord. cit.; eam tamen admisit Alphons. eod. lib. tit. 57., ubi referuntur veteres adfirmativae et negativae contestationis formulae: hodiernae habentur apud Camin. de libell. Adnot. 40., Mend. in Prax. lib. III. cap. IX. cet. Qui simpliciter rem confitetur, litem non contestatur,, quia adversarii petitioni non contradicit; adeoque contestatio adfirmativa tunc fieri dicitur, cum quis intentionem actoris agnoscit quidem et fatetur, sed adhuc se non teneri contendit, 1. 9. C. de except.

4 · Vel ficta.

pr.Ficta contestatio eadem Ord. lib. 3. tit. 51. adprobatur, eaque vel ob rei contumaciam fit, vel a judice ex officio, qui, libello oblato, litem tamquam contestatam habere jubetur, Ord. cit., et tit. 20. §. 5. eod. lib. ibi: E por brevidade haverá a demanda por contestada, e mandará ao reo, que venha com sua contrariedade

n1Ea vulgo opinio est multis abhinc saeculis recepta, id est, a Romani juris, et Canonici introductione, litis contestationem ad judicii substantialia pertinere; et inde origo fictae contestationis, ne judicium, vera cessante a reo facta, inutile redderetur. Sed vero quid fictionibus hujusmodi opus est? Judicium natura sua responsionem quidem rei, et contradictionem requirit, non contestationem; quae certe eo sensu, quo in foro adcipitur, ad illius essentiam non pertinet, prout expresse traditum est nostra Ord. lib. 3. tit. 63. in princ. Quod vero silentium, et contumacia rei in non respondendo pro contestatione habenda sit, et quod, eo non audito, in causa progrediendum sit, ipsa recta ratio, et dignitas, auctoritasque judiciorum, a quibus fictiones longe abesse debent, postulare videntur. Ficta litis contestatio eosdem paene ac vera effectus habet, et ex utraque pariter mala fides inducitur, in qua reus in judicium vocatus per actionis et libelli editionem, et responsionem, sive veram, sive confictam statim constituitur: itaque condemnatus fructus ab hoc tempore restituere tenetur, Ord. lib. 3. tit. 66. §. 1. ibi: póde julgar aquillo, que se mostrar pelo feito, que acresceo despois da lide contestada em diante. Contrarium tamen judicavit Senatus apud Phoeb. P. I. Decis. 74.

5 · Lis contestatur exceptione peremtoria opposita.

pr.Cum ergo contestatio contradictionem qualemcumque importet, consequens est litem recte contestatam dici opposita exceptione peremtoria, Ord. lib. 3. tit. 20. §. 15. ibi: embargar o processo, e ser a demanda contestada com alguma das seguintes excepções peremtorias, et tit. 50. in princ. ibi: E com cada uma das ditas excepções poderá a parte vir a embargar o processo, ea ser a lide contestada. Lite hoc modo contestata, dies decem reo ad exceptionis probationem adsignantur ex cit. Ord. tit. 20. §. 15.

6 · Et dilatoria.

pr.Exceptionibus etiam dilatoriis litis contestatio fit; litem enim contestatur quicumque actoris intentioni contradicit, sive eam infitiando, sive perimendo, sive differendo, veluti si contendat se adhuc non esse damnandum, aut in eo judicio, et forma, qua conventus est. Huber. in Praelect. ad tit. de judic. n. 22. Et haec est contestatio eventualis dicta, quae fieri dicitur, quando reus, opposi tis exceptionibus dilatoriis, litem sub conditione, et in eventum, quo non fuerint probatae, contestatur, de qua, ni fallor, mentio fit Ord. cit. lib. 3. tit. 20. §. 15. verb.: E se achar que o Reo não provou a excepção, assi o pronunciará, e mandará que venha com sua contrariedade: Stryk. Dissert. de lit. contest. event.

7 · Poena rei contumacis in non respondendo.

pr.Reo litem contestari recusante, in causa ob illius contumaciam progrediendum, Ord. lib. 3. tit. 20. §. 21. Itaque neque mulctandus propterea est, neque in carcerem conjiciendus, neque in ejus bona actor mittendus virtute primi, aut secundi decreti, Ord. lib. 3. tit. 15. (Tit. IX. §. XIII.). Progressum tamen in causa suspendunt exceptiones dilatoriae, quibus lis quodam modo contestatur (§. VI.), et tempus ad deliberandum petitum, et necessarium, quod omnino reo concedendum, Ord. lib. 3. tit. 20. §. 2., Marant. de ord. jud. membr. 10. nn. 12. 13.

8 · Litis contestationis effectus.

pr.Jam vero ex litis contestatione cum novatio quaedam resultet, 1. 3. §. 11. de pecul., et mala fides, 1. 10. C. de adquir. possess.; sequitur, I 1) ut a lite contestata fructus desinant adquiri, et adversario incipiant deberi, Ord. lib. 3. tit. 66. §. 1., 1. 15. §. 7. de hered. petit.: 2) ut praescriptionem interrumpat, Ord. lib. 4. tit. 79. §. 1., 1. 10. C. de praescript. long. temp.: 3) ut actionem temporalem perpetuam faciat, Ord. lib. 3. tit. 4. in fin. princ., et tit. 9. in princ. ibi: até ser a dita aução perpetuada per contestação, 11. 139. 164. de reg. jur.: 4) ut procuratorem dominum litis efficiat Ord. lib. 3. tit. 26., 1. 23. C. de procurator.: et 5), exceptiones dilatorias excludat, Ord. lib. 3. tit 20. $. 9., 1. ult. C. de except., Reinos. Observat. 63., Huber. et Marant. cit.