IusCommune
IusCommune › Textos › Melo Freire › Liber IV · De obligationibus et actionibus

Mello Freire 4.12De replicationibus.

Abrir no leitor do IusCommune →

1 · Quid replicatio, et triplicatio.

pr.Actoris adlegatio, quae rei contesta tionem, exceptionemve elidit, dicitur replicatio; et triplicatio, seu duplicatio, opposita rei adlegatio, quae eamdem excludit. Exempla habentur tit. Inst. de replicat., et apud Camin. de libell. Adnott. XL. XLI., Mend. in Prax. lib. III. cap. X. Ulteriores adlegationes in bene constitutis judiciis vix ac ne vix quidem possunt admitti, Ord. lib. 3. tit. 20. §. 27.

n1Admittuntur tamen articuli dicti de nova razão in causa apud Olisiponensem, Portucalensemve Senatum tam in prima, quam in secunda instantia judicanda, Ord. cit. §§. 28. 29., et tit. 83. in princ. eod., Cabed. P. I. Arest. 83., Mend. in Prax. lib. III. cap. XIX. n. 12.

2 · Quibus in causis admittenda.

pr.Et ne in omnibus quidem causis replicationes admittendae, sed in ordinariis tantum: itaque cessant in summariis, quae scilicet de plano, sola facti veritate inspecta, debent judicari, veluti spolii, alimentorum, et similium, Ord. lib. 3. tit. 18. §. 3. cum seq:, et tit. 48.; in exceptionibus rei judicatae exsecutioni objectis, Ord. lib. 3. tit. 87., vel liquidationi, tit. 86. §: 19., et in secunda instantia, tit. 83. eod., Mend. in Prax. lib. III. cap. X. in fin.

n1Defi-

3 · Definito termino, eoque peremtorio instituenda.

pr.Adlegandae autem replicationes intra terminum a lege praescriptum, id est, unam audientiam, Ord. lib. 3. tit. 20. §. 5. vers. E mandará; quo elapso, articulis rejectis, in causa progrediendum, Ord. cit. SS. 19. et 21. Ex justa causa terminus, ad replicationes, ceterasque adlegationes instituendas definitus a judice, prorogari semel potest, praestito speciali malitiae juramento, ead. Ord. SS. 20. et 44. ibi: sómente terá poder para assinar hum só termo. Admittitur tamen restitutio contra lapsum temporis ex clausula generali, vel speciali ex dictt. §§. 19. et 44. Omnes autem termini judiciarii peremtorii sunt, hoc est, perimunt, atque exstinguunt litigatorum jura intra eosdem non comparentium, vel non adlegantium suas exceptiones; iique ipso jure committuntur, nec judex potest eos prorogare, S. 44. cit., Mend. dict. cap. X.