Mello Freire 4.13De exceptionibus.
Abrir no leitor do IusCommune →1 · Exceptio quid.
pr.Exceptiones hodie vocamus adlegationes, quibus quis utitur ad sui defensionem. Boehmer. in Pand. h. tit. Hoc igitur nomine venit quaelibet rei defensio actoris intentioni opposita. In sensu juris Romani ea tantum adlegatio exceptio dicebatur, quae actionem stricto jure competentem excludebat, 1. 2. princ. D., princ. Inst., L. 10. C. de except. IV.
2 · Exceptionum divisio.
pr.Dividuntur in dilatorias, peremtorias et anomalas, perpetuas, temporales, reales, personales et praejudiciales, Ord. lib. 3. titt. 49. et 50.
n1Quae de exceptionibus jure nostro citt. titt. proponun- 1 tur, e jure Romano fere sunt decerpta, prout Alphonsus V. testatur Ord. lib. 3. tit. 54. in princ. ibi: Disserão os Sabedores, et tit. 55. in princ. Multa tamen moribus, et juri Canonico debentur. Divisio exceptionum in civiles, et praetorias, facti, et juris nullum usum habet.
3 · Exceptiones dilatoriae.
pr.Dilatoriae exceptiones litem non dirimunt, sed differunt; et opponuntur vel judicis jurisdictioni, veluti fori non competentis, litis pen/ dentis, suspecti judicis; vel actori, veluti excommunicationis, spolii, cet., quibus contendimus eum agere non posse; vel reo, veluti contumacis, inhabilis, cet.; vel procuratori, si non sufficiens mandatum habeat; vel processui, termini videlicet nimis angusti, feriarum, libelli inepti; vel ipsi tandem negotio, qualis exceptio pacti de non petendo ad certum tempus, moratoria, excussionis, divisionis, competentiae, Ord. lib. 3. tit. 49., Emman. 1 37., Alphons. 54. Vide, sis, Tit. VI. h. lib., ubi singulis actionibus speciales fere omnes exceptiones indicavimus.
4 · Peremtoriae, et anomalae, cet.
pr.Peremtoriae dicuntur, quae vel actionem ipso jure perimunt, veluti solutionis, jurisjurandi, rei judicatae, praescriptionis, rei interitus; vel summo jure competentem, quod in effectu idem est, excludunt, veluti indebiti, metus, simulationis, Vellejani, Macedoniani, cet., Ord. lib. 3. tit. 50., Emman. 38., Alphons. 55. Anomala exceptio vocatur, quae a dilatoria, et peremtoria participat, et institui potest tam ante, quam post litem contestatam, videlicet Macedoniani, Vellejani, excommunicationis, falsi procuratoris. Perpetua, quae perpetuo durat; quod in dubio de omnibus dicendum, cum non sit in arbitrio rei eas opponere: temporalis, quae certi temporis spatio excluditur, qualis est exceptio ad modum actionis comparata, veluti pacti de non petendo intra certum tempus, querelae inofficiosi, non numeratae pecuniae, in integrum restitutionis. Realis, quae rei cohaeret, et omnibus prodest heredibus, et fidejussoribus. Personalis, quae personae, videlicet pacti personalis, competentiae, cet. Praejudiciales exceptiones dicuntur, quae futurae actioni praejudicium faciunt, quo pertinet l. 16. D. h. tit. Alio sensu exceptiones praejudiciales opponuntur actionibus praejudicialibus, quibus de libertatis, civitatis, et familiae statu agimus. Harum exceptionum, quae ex jure Romano explicari debent, mentio fit Ord. lib. 3. tit. 50. §. 1. in fin. verbis: E quanto he ás excepções prejudiciaes, mandamos que á cerca dellas se guarde a disposição do Direito com-
n1mum.
n2Quando in judicio opponendae.
5
pr.Exceptiones dilatoriae, cum litem differant, omnes simul et conjunctim ante litis contestationem, et intra terminum a judice praescriptum opponendae sunt, Ord. lib. 3. tit. 20. §. 9., et tit. 49. §. 2., nisi vel denuo emerserint, vel ad rei notitiam pervenerint, Ord. tit. 49. §. 3. Peremtoriae, cum litem perimant, et debitum exstinguant, quandocumque opponendae, Ord. cit. tit. 20. §. 15. Exceptiones quoque, quae processum nullum red 10. dunt, veluti specialis nullitatis, judicis non com petentis, suspecti, vel corrupti, et deficientis citationis, recte objiciuntur tam ante, quam post sententiam latam, Ord. lib. 3. tit. 50. in princ. et 87. §. 1. Anomalae etiam post sententiam possunt opponi, non enim aliam ob causam hoc nomine vocantur; et huc pertinet vel maxime exceptio excommunicationis, Ord. lib. 3. tit. 49. SS. 4. 5., Vellejani, Ord. lib. 4. tit. 61. §. ult. ibi: E bem assi queremos que a mulher se possa chamar av beneficio de Velleano em todo o tempo, e gozar delle: Macedoniani, qua opposita, obligatio tollitur, Ord. lib. 4. tit. 50. §. 2. ibi: perca o direito de o pedir, cet. Exceptio declinatoria fori ante omnia praemittenda, et praeponenda ante ipsam quoque suspecti judicis exceptionem, quippe quae eum pro competenti quodammodo habet, Ord. cit. lib. 3. tit, 20. §. 9., et tit. 49. SS. 1. 2. (Tit. VII. h. lib. SS. XXXI. XXXII.). Exceptiones praejudiciales, ex quarum decisione dependet decisio causae principalis, ante omnia instituendae. Boehmer. Jur. Eccles. Protest. ad tit. de ord. cognit. §. III.
n1Forum prorogatur, quotiescumque exceptio declinatoria vel omnino omissa, vel, prout non oportet, instituta fuit, itaque statim rejicienda, si post litem contestatam, vel post alias expectiones opponatur, ex cit. Ord. lib. 3. tit. 20. §. 9., et tit. 49. §§. 1. 2. (Tit. VII. §§. XXXI. XXXII.). Quare privilegiatorum causas ad se judices speciales ab ordinariis advocare non debent, lite quoquo modo apud eosdem contestata, in quo vulgo peccatur. Et ita intelligendae leges omnes speciales de foro privilegiato personali, quod de monetariis speciatim dicitur Ord. lib. 2. tit. 62. §. 3. ibi: pedindo elle a tal remissão no tempo, em que conforme a direito (id est, ante litis contestationem) a deve pedir. Nam privilegia quaecumque ad literam semper interpretanda, et ad leges Regni publicas ac generales, quantum fieri potest, adcommodanda: neque eisdem Regiae Ordinationes publico Codice contentae sine speciali derogatione revocatae intelliguntur, Ord. lib. 2. tit. 44. Exceptio itidem judicis suspecti ante omnia instituenda, Ord. lib. 3. tit. 21. in princ., et 49. §. 1.; quae, cum litis differendae causa instituta videatur, non nisi pecuniaria cautione praestita, majore, vel minore pro judicum qualitate, in judicio admittitur, Ord. lib. 3. tit. 22. in princ., eaque intra quadraginta supra quinque dies continuos terminanda, Ord. tit. 21. §§. 21. 22. De suspicionibus Palatii Curiae Senatoribus objectis notionem habet Cancellarius Regni Maximus, Ord. lib. 1. tit. 2. §. 7.; Cancellarius Domus Supplicationis, et Portucalensis de objectis ejusdem Senatoribus et Officialibus, Ord. lib. 1. tit. 4. §. 4., et tit. 36. §. 3., Cabed. P. I. Decis. 44., Cost. Dom. Supplication. Stil. Adnot. III. n. 7.; Judex Cancellariae Domus utriusque de objectis judicibus aliis, et Officialibus ad Curiam non pertinentibus, Ord. lib. 1. tit. 14. §. 3., et tit. 42. in princ. De suspicionibus reliquis judicibus objectis cognoscit illius superior, si eodem loco sit, Ord. lib. 3. tit. 49. §. 5.: eo absente, arbitri eliguntur de consensu partium, quibus suspicionis sausa committitur, Ord. tit. 21. §. 8. Judice uno Ordinario suspecto, collega suspectus judicatur; adeoque suspicionis cognitio non ei committenda, sed anni proxime anteacti judicibus, Ord. tit. 21. §. 19., et tit. 24. §. 1.: et hoc jure speciali utimur ex antiquis Regni consuetudinibus, adlegatis Ord. Alphons. lib. 3. tit. 28. §. 3., cum, judicibus foraneis, vel quibusvis aliis suspectis, judicium de suspicionibus non illorum antecessoribus, sed arbitris committatur. Cancellarius provinciae (Comarca) cognoscit de suspicionibus, quae illius Praesidi (Corregedor) opponuntur, Ord. lib. 1. tit. 61., et lib. 3. tit. 21. §. 4. vers. E sendo postas.