Mello Freire 4.8De iis, per quos agere possumus.
Abrir no leitor do IusCommune →1 · Qui possint in judicio adesse.
pr.IN judicio adesse possunt, vel abesse 1 non solum Advocati, et Procuratores, de quibus Tit. III. §§. X. XI., per quos rem nostram agimus; verum etiam defensores, adsistentes, opponentes (Tit. VII. §. 111.),
2 · Defensores.
pr.Defensores sine mandato reum in judi. cio ab objecto crimine defendunt, in quo a Procu ratoribus differunt, qui mandato constituuntur, et a negotiorum gestoribus, qui in negotiis civilibus extra judicium interveniunt. Cum ergo in causis tantum criminalibus defensores admittantur, Ord. lib. 3. tit. 7. SS. 2. 3., de iis suo loco a nobis agendum erit (Inst. Jur, Crim, Tit. XIII. §. VI.).
n1Jure Romano defensores etiam in causis civilibus pro reo absente admittuntur, quibuscum actor litem agere, et suscipere tenetur, praestita cautione de judicato solvendo, §. 5. Inst. de satisdat., et de rato in rei vindicatione, cum dominus reversus eam possit vindicare, 1. 40. §. 2. de prôcuratorib., Huber. ad eumd. tit. art. de defensoribus. Eos autem in his causis jura nostra ignorant.
3 · Excusatores.
pr.Qui reum non ab objecto crimine, vel re petita defendit, sed eum excusat, propterea quod in judicium vocatus non comparuit, dicitur Escusador; isque admittitur tam in causis criminalibus (Inst. Jur. Crim. Tit. XIII. §.VI., Tit. XXII. §. IV.), Ord. lib. 3. tit. 7. §. 3., et lib. 5. tit. 126. §. 4., quam in civilibus, mandato tamen interveniente, Ord. lib. 3. tit. 20. §. 3.; itaque specialis hanc in rem procurator - est. Adsistentes.
4
pr.Adsistens, qui et suam, et alienam causam defendit, is dicitur, qui judicio adcedit actoris, vel rei adjuvandi gratia, veluti filius patri in causa majoratus, Cabed. P. II. Arest. LXXXVI.; dominus directus emphyteutae in causa emphyteutica; venditor emtori, a quo res vendita, et tradita petitur; et omnes denique auctores, qui in alium rem suo nomine quocumque titulo oneroso transtulerunt, reo super eadem convento, Ord. lib. 3. tit. 45. (Tit. IV. §. XII.). Assistens et ante, et post litem contestatam intervenire potest, imo et post sententiam, quae in rem judicatam non transiit, causam tamen, et processum in statu, quo est, adsumit; nec admittitur, quin statim summarie probet sua interesse, ut liti adjungatur, ne illius protrahendae causa obtrudi videatur, Ord. lib. 3. tit. 20. §. 32, cap. ult. ut lit. pend. in 6., Cabed. P. II. Decis. 97. SS. 13. 14. 15., Huber. cit.
5 · Opponentes.
pr.Opponens liti adcedit, et adjungitur utriusque litigatoris excludendi, non adjuvandi gratia; verus igitur actor est. Causa oppositionis una cum principali in eodem processu tractanda, si opponens ante probationes datas interveniat; separatim vero, si, inquisitionibus apertis, liti conjungatur, Ord. lib. 3. tit. 20. §. 31., deducta ex Joannis III. Extravag. 5. Jul. 1526. §. 28. (apud Leon. 3. p. tit. 1. 1. 7.), Barb. ad l. Si alienam 11. n. 16. cum seq. solut. matrim. Debent autem tam adsistentes, quam opponentes jurare se juris sui prosequendi causa, non alterius opprimendi, litisve protrahendae in judicio intervenire, Ord. lib. 3. tit. 45. §. 1. in fin.
n1122 INST. JUR. CIV. LUS. LIB. IV. TITT. VIII. ET IX.