IusCommune
IusCommune › Textos › Melo Freire › Liber IV · De obligationibus et actionibus

Mello Freire 4.7De judiciis, et ubi quis agere, vel convenire debeat.

Abrir no leitor do IusCommune →

1 · Judicium quid.

pr.Judicium hodie recte definitur: Legi tima causae disceptatio et decisio, a judice competente facta. Heinecc. ad Pand. h. tit. §. II.

2 · Illius divisio.

pr.Divisionem adcipit ratione causarum, personarum litigantium, et modi litigandi. Quare judicia vel civilia sunt, vel criminalia, ecclesiastica, vel saecularia, ordinaria, vel summaria. Et haec praecipua, et summa divisio est, quae subdivisiones multas sub se continet, quas bene, ut mos est suus, explicat Heinecc. cit.

3 · Quid eo veniat.

pr.Substantiam judicii ingrediuntur 1) certus judiciarius ordo, sine quo legitima causae disceptatio intelligi vix potest: 2) judex competens, qui causam decidat, 3) actor, et reus, qui eam instituant, Ord. lib. 3. tit. 20. in princ. Adcedunt Advocati, Procuratores, Defensores, qui litigatoribus adsistunt.

4 · Ordo judiciarius naturalis, vel civilis.

pr.Porro judiciarius ordo vel naturalis, vel civilis juris est. Ille semper fixus, et immutabilis, et ea omnia comprehendit et concedit, quae ad defensionem jurium cum actoris, tum rei sunt necessaria, et nullo jure civili tolli potest: hic, id est, civilis varius est pro causarum diversitate, et Imperantium genio.

5 · Naturalis quae necessario contineat.

pr.In omni judicio jure naturali necessaria est 1) editio actionis quovis modo, verbis, vel scriptis facta: 2) in jus vocatio: 3) rei responsio, cui concedendum tempus necessarium ad deliberandum, et respondendum: 4) probatio per testes, instrumenta, confessionem, vel jusjurandum habita: 5) terminus probatorius ad defensionem necessarius: et 6) tandem causae decisio, hoc est, sententia a judice competente lata. Sam. de Coccej. Dissert. Prooem. XII., Martin. Posit. Jur. Civit. P. I. cap. VI. §. CXXX.

6 · Ordo juris civilis Romani, et Canonici.

pr.Ordo judiciarius juris civilis Romani tam antiquior, ubi judex differebat a Praetore, jus a judicio, et ubi judicium demum incipiebat a lite contestata, quam novus a Justiniano constitutus Novella. 53. cap. 3., Novella 96. cap. 1., Novella 112. capp. 2. 3., de quo inter alios videndus Franciscus Polletus in Hist. For. Rom. tom. II. Thes. Antiquit. Roman., nunquam apud nos fuit receptus, si quaedam capita parvi quidem momenti excipiamus. Majorem certe in foro a saeculo XII. usum et auctoritatem habuit ordo juris Canonici in Decretalibus contentus, quem nostrae antiquae et novae leges fere omnino imitatae sunt, utut in multis differant, quae ex dicendis constabunt. Simplex

7 · Simplex apud nos initio ordo judiciarius.

pr.Quod vero initio lites omnes de plano, et simpliciter sine ullis ambagibus expedirentur, constat ex exemplis a Brandano adlatis Mon. Lus. P. III. lib. IX. cap. 12. (Histor. Jur. Civil. Lusit. §§. XLI. et LXXVIII.). Postea vero quam Alphonsus II. Comitiis Conimbricensibus ann. 1211. judices in oppidis Regni insignioribus constituit, et generales leges dedit, processus ordo eo magis solennior, et scrupulosior esse coepit, quo magis leges nostrae, recepto Romano, et Canonico jure, a pristina simplicitate deviarunt (Inst. de Jur. Public. Tit. II. §. XIII. Not.).

8 · Hac in re quid constituerint Alphonsus II., III., et Dionysius.

pr.Nam primo Alphonsi II. ordinationes judiciariae, quae habentur tom. I. Legg. Antiquar. ab aer. 1249. usque 1393., simpliciores multo sunt, quam posteriores sub successoribus latae; in iis namque saepius Regni consuetudines, fori, et Curiae in primis usus adlegantur, ex quibus potissimum fuerunt deductae. Sub Alphonso III. et sequentibus jura peregrina patriis moribus quasi anteposita sunt. Nam is lege Olisipone data 21. Jul. aer. 1310. eumdem ferme judiciarium ordinem statuit, quem multo antea praescripserat Justinianus cit. Nov. 112. cap. 3. Ex eodem fonte hausit poenas contra contumaces in non respondendo, ibidem statutas. Idem novem dies in causa super bonis immobilibus, et tres super mobilibus agitata reo ad deliberandum dedit: spoliatori vero nullas inducias concessit. Prolixior autem est Dionysii lex 15. Septembr. aer. 1352., qua multa egregia continentur: 1) ut reus exceptiones omnes dilatorias IV. 7 adversus judicis, actoris, vel procuratoris personam eodem citationis die objiciat: 2) ut sequenti easdem in judicio in scriptis deducat: 3) ut eisdem actor sequenti die respondeat: 4) ut, eo lapso, terminus probatorius conveniens a judice detur: 5) ut, termino finito, judex ad ulteriora progrediatur, non obstante adpellatione: 6) ut statim sequatur litis contestatio sive adfirmativa cum causa, sive negativa: 7) ut ad replicandum unus tantum dies actori concedatur: 8) ut exceptiones transactionis, rei judicatae, et jurisjurandi pro contestatione habeantur: 9) ut judex in causa progrediatur, non obstante adpellatione ab interlocutoria. Quia vero Advocatorum fraudibus lites, judice saepius invito, protelantur; idem alia lege 23. Aug. aer. 1341. constituit, ut Advocati et Procuratores non, nisi lite finita, honorarium, salariumve peterent; postea tamen concessit, ut possent illius medietatem initio litis percipere, 1. 17. Aug. aer. 1369. ann. 1361. [male observata temporum ratio]; et hinc originem ducit Ord. lib. 1. tit. 92. §. 17. (Tit. III. §. X. h. lib.).;

n1Ordinationes hoc paragrapho, et sequentibus citatae habentur duobus tom. fol. Legg. Antiquar., quos ex publico Regni tabulario descriptos habemus: ii vero tot mendis et erroribus, praesertim chronologicis, laborant, ut vix, hac in parte eisdem fides adhibenda: nos autem rebus potius, quam verbis, et minutiis aliis, alioquin magni momenti, intenti, illorum correctionem et emendationem iis, qui majore otio abundant, relinquimus.

9 · Alphonsus IV.

pr.Alphonsus IV. leg. 3. Novembr. aer. 1390., et Ordinatione apud Stremotium data 18. Febr. aer. 1470. (1370?) Procuratores et Advocatos omnes in Curia abolevit, ibi: Teemos por bem, que em nossa Corte nom aja Vogado, nem Percurador residente em nenhum preyto. Mais que em hos preytos venhão as partes per si, ou seus Percuradores::: Nom possão filhar outros preytos, ataque esses, que trouxerem, sejão desembargados. (Petrus I. Advocatos etiam exstinxit lege apud Scalabim lata 7. April. aer. 1400., quae exstat in Regni scrinio in libro Cancellariae Petri I. pag. 71.) Eadem Ordinatione decem supra octo leges speciales continentur ad judiciorum tam civilium, quam eriminalium ordinem adtinentes. Multa quoque de adpellationibus, Advocatis, et Procuratoribus ibidem habentur, quae suis locis indicabimus; nam omnia referre institutum nostrum non patitur. Illud tamen hic notandum, quod honorarium, victa parte, praedicta Ordinatione Advocato denegatur: quod an prudenter constitutum sit, alii videant. Adlegationes autem suas advocatus comprobare jubetur non extrinseca Doctorum auctoritate, quae hoc tempore nulla erat, sed ex momentis legum / generalium, municipalium, consuetudinis, vel ex proprio jure domini, foro, seu praerogativa, ibi: poendo suas allegaçoens de direito, ou de costume, ou de foro, ou de postura da terra, ou de leys d'El - Rey, ou de outra Ordenaçom boa.

10 · Alphonsus V.

pr.Antiquissimis his Ordinationibus pauca quaedam addidit et detraxit Alphonsus V. suo Codice lib. 3. tit. 20. Ipse tamen primus in mandatis judici dedisse videtur, ut litigatores in causis civilibus componere, et in amicam concordiam reducere curaret. Firmavit jus constitutum de exceptionibus dilatoriis ante litis contestationem proponendis, et quod, iis decisis, judex ad ulteriora progrederetur, non obstante adpellatione, vel gravamine quocumque interposito, excepta adpellatione ab interlocutoria, quae judicem competentem, vel non suspectum pronuntiavit. Inducias, et certum, fixumque ad deliberandum tempus et ad respondendum reo tantum in omni causa concessit, si spolium excipiamus intra annum et diem, quod jam ab Alphonso III. statutum erat.

11 · Emmanuel Rex.

pr.Plura vero addidit, et denuo statuit Emmanuel, saeculis omnibus memorandus Princeps, suo Cod. lib. 3. tit. 15. Et primo quidem, ut, reo in judicium vocato, judex actori diem ad offerendum libellum constituat; quo veniente, si libellus non offeratur, aut offeratur, sed non bene ordinatus ac dispositus, diem iterum et tertio ad illius oblationem, emendationemve actori adsignet, qui, hoc termino lapso, non amplius forum agere potest, nisi justa de causa restituatur. Prohibetur judex libellum ineptum, vel non oblata scriptura, cujus in eo facta fuit mentio, vel quae alias ad probationem necessaria est, admittere. Actor satisdare debet de judicato, et expensis solvendis; reus autem exceptiones dilatorias ante omnia deducere, et litem demum, iis decisis, praestituto die contestari: secunda tamen, et tertia dilatio eidem concedenda, imo et quarta, si juraverit rem, quam modo deducere intendit, in ejus tunc notitiam pervenire. Iidem termini actori ad replicandum, reo ad treplicandum, et opponenti conceduntur; oppositio enim verus libellus est. Admittuntur praeter libellum, contestationem, replicam, et treplicam, articuli, quos vocant novae rationis, dependentes, adcumulationis, subornationis, et similes, quibus producendis unus tantum terminus, seu dilatio adsignanda. Reo.citato non comparente intra tres audientias, eidem ad contestationem, treplicam, vel alios articulos deducendos adsignatas, judex ob illius contumaciam in causa progreditur ad sententiam usque et exsecutionem: ipse tamen postea adparens potest quidem se defendere, sed litem in eodem statu, quo tunc est, recipere tenetur. Joannes III., Sebastianus; et qualis hodie ordo processus ordinarius.

12

pr.Judiciarium novum ordinem Joannes III. lege 5. Jul. ann. 1526. apud Leon. 3. p. tit. 1. 1. 7. constituit. Summa haec est. Judex principio litigatores de iis omnibus percontari debet, quae vel ad processus ordinem faciunt, vel ad causae decisionem. Actor primo die, quo forum redditur, libellum offerre. Judex eodem libellum recipere, causam tamquam contestatam habere, et audientias duas ad veram contestationem adsignare. Actori ad replicandum, et reo ad treplicandum una tantum adsignanda. Sequuntur termini probatorii pro loci longitudine a judice definiendi. Exceptiones dilatoriae prius quam lis contestetur, deducendae. Peremtoriis, veluti rei judicatae, transactionis, jurisjurandi, praescriptionis, solutionis, lis recte contestatur; hoc autem casu dies decem reo ad illorum probationem dantur; quibus probatis, termini praefixi litigatoribus ad replicandum, et treplicandum adsignantur: sin minus, reus in expensis condemnandus, eique audientia una ad veram contestationem concedenda. Lis etiam recte contestatur exceptione libelli inepti, et deficientis actionis. Terminus ad libellum, vel ad exceptiones deducendas concessus non nisi ex justa causa prorogatur. Instrumentum, cujus in libello, facta fuit mentio, una cum eo offerendum. Articuli adcumulationis, dependentes, et novae rationis dicti, in prima in- stantia oblati, non nisi ante petitam dilationem admittuntur. Adpellatio nulla admittitur ab interlocu toria, quae processum ordinavit. Opponens, qui rem petitam suam esse ait, non adversariorum, admittitur in eodem, vel diverso processu; et termini iidem, et exceptiones in oppositione aeque ac in vero libello, a quo vix differt, admittendi. Adsistens litem in eodem statu recipit, quo erat, cum ei adcessit. Ab omni sententia recursus admittitur, qui vel adpellationis dicitur, vel gravaminis (aggravo). Haec duo remedia differunt inter se, et diver- A sos habent effectus, prout sententia vel definitiva est, vel interlocutoria. Sebastianus Rex lege judiciaria 18. Novembr. 1577. data nihil fere denuo addidit; articulos tamen, quos adcumulativos, dependentes, et novae rationis vocant, in prima instantia omnino prohibuit; in secunda autem novae rationis dumtaxat admisit; ceteris Joannis avi praescriptum ordinem firmavit. Ex his igitur duobus legibus extravagantibus ad literam fere transcripta fuit Ordinatio Philippina lib. 3. tit. 20.; et hic est ordo processus ordinarius, quo hodie utimur.

n1Ordo hic processus partim ex jure Romano, et Glossatorum opinionibus, partim ex jure Canonico, et ex hoc potissimum, decerptus est. Exempla suis locis adnotabimus (Histor. Jur. Civil. Lusit. §. CXXIX. Not.). Jam vero ante haec tempora lites, sola facti veritate inspecta, ex bono et aequo decidebantur; adeoque breviter finem adcipiebant: postea vero quam haec jura in Academia, et foro sunt recepta, tot solennibus adhibitis, totque judiciorum generibus adinventis, immortales esse coeperunt. Huic malo, quod tam publicam rem, quam privatam adfligit, Reges nostri omni aevo remedium dare, sed incassum, tentarunt: tanta nimirum juris Canonici, id est, Decretalium, et Romani erat his temporibus auctoritas, ne dicam superstitio ut Juristae, illius tantum principiis innutriti, nullum eo praestantius excogitari posse serio existimarent:, itaque effectum est, ut, cum eorum opera et consilio Principes in ordinando processu uterentur, illorum judiciariae Ordinationes nihil magis, quam peregrina jura saperent, uti facile ex illorum inter se cum praedictis juribus collatione facta unicuique constabit. Res igitur haec nec mero Jureconsulto, nec mero Philosopho committenda videtur, sed ei, qui scientiam utramque cum praxi conjungat, modo illius non sit amore captus, nec multum diuque in foro versatus. Multa equidem hodie egregia scri-, pta sunt de causis, et remediis corruptorum judiciorum, multique litium brevi finiendarum modi a doctis pariter ac indoctis proponuntur. Illorum numero in primis laudandi Mr. de Montesquieu Esprit des Loix liv. VI. chap. IV. et seq., Notions claires sur les Gouvernemens tom. II. chapp. CI. CII., Mr. Formey Exposition du Plan du Roi pour la Réformation de la Justice, Code de l'Humanité verb. Procédure, Encyclop. Méthod. Jurispr. art. Procédure, et Procès, cet., quos inter primo loco nominandus erat noster Aloysius Antonius Verneius Verdadeiro Metodo de estudar tom. II. Carta XIII.; horum enim infinitus est. Ego vero cum Thomasio speciali super hac re dissertatione existimo emendationem nec facilem, nec impossibilem esse; valde tamen difficilem, et caute suscipiendam.

13 · Summarius.

pr.Summarius minus prolixum ordinem requirit. Qualis autem is sit (Inst. Jur. Crim. Tit. XII. §. X.), et quae causae summariae dicantur, nostro jure, quod omnibus bonis optabile erat, definitum non exstat. Ego huc refero causas omnes moram non ferentes, quae scilicet feriarum tempore expediri solent, relatas Ord. lib. 3. tit. 18., Emman. 28., Alphons. 36., veluti praejudiciales, cambiales, agrarias, politicas, possessorias, exsecutivas, pias, parvi momenti, et similes; vel quae ex mutua conventione, vel ex Principis rescripto summariae redditae sunt, Ord. cit. titt. 18. et 30. §. 3. eod. lib., Clement. Saepe 2. de verb. significat. In iis juris naturalis ordo servandus, de quo superius §. V., vel qui in actione dicta assinação de dez dias definitus est, Ord. lib. 3. tit. 25. (Tit. VI. S. XXVIII.).

14 · Tumultuarius.

pr.Distinguendus autem est processus summarius, in quo solennia tantum, a tumultuario, in quo non tam solennia, quam substantialia omittuntur, isque a civitate, in qua jus, et bonae leges regnant, prorsus eliminandus. In omni igitur processu juris naturalis ordo superius traditus §. V. adeo necessarius est, ut, eo omisso, vel contemto, non jam judicium habeamus, sed tyran. nidem. Nec excipimus causas notorias; namque in eis quoque ordo processus summarius, qui justam reo defensionem concedat, servandus est, et ita intelligendus Pontifex in cap. 21. de jurejur. Recte ergo hunc processum tumultuarium damnavit Can. 20. Caus. II. Quaest. I., Evaristo adscriptus, Boehmer. Jur. Eccles. Protest. ad tit. de judic., Rieg. P. II. Jurisprud. Eccles. S. DCCLXVIII, cum

n1seq.

n2Actor quis.

15

pr.Actor, sine quo judicium nullum redditur (§. III.), is dicitur, qui in judicio sibi vel jus in re esse, vel ab aliquo quidvis dari, fierive oportere intendit. Agere possunt quicumque prohibiti non inveniuntur. Prohibentur autem excommunicatus, Ord. lib. 3. tit. 49. §. 4.; bannitus, Ord. lib. 5. tit. 126. §. 7.; infantes, et minores viginti quinque annis sine tutore, curatoreve, Ord. lib. 3. tit. 41. §. 8., nisi matrimonio juncti sint, vel aetatis veniam impetraverint, Ord. cit.; Magistratus temporales, durante officio, Ord. lib. 3. tit. 9. in princ. ibi: não póde citar.

16 · DE JUDICIIS, ET UBI QUIS AGERE, VEL CONV. DEB. 105 Actio ex l. Diffamari 5. C. de ingen. manum., et ex l. Si contendat 28, de fidejussorib.

pr.Et quamvis invitus agere nemo cogatur, 1. unic. C. ut nem. invit. ag. cog.; diffamatus tamen cum diffamante agere potest, ut aut actionem, si suo jure confidit, instituat, aut perpetuum sibi silentium imponi patiatur, Ord. lib. 3. tit. 11. §. 4., deducta ex Olisiponensis Senatus Deliberatione 22. Decembr. 1558., et ex Regis Sebastiani Diplom. 30. Aug, 1564. apud Leon. 3. p. tit. 1. ll. 2: 3. Quae quidem Ordinatio originem suam debet non tam juri Romano, hoc est, legi Diffamari 5. C. de ingen. manumiss., cum ad solam status ingenuitatem pertineat, quam Glossatoribus, qui eam ad omnes diffamationes produxerunt. Gerard. Noodt. h. tit. Fidejussor quoque contra creditorem recte agit, ut actionem adversus principalem debitorem instituat, vel eum a fidejussionis obligatione liberet, quoties ex dilata actione periculum imminet amittendae exceptionis, veluti excussionis, quod fit, si debitor diu in solutione cessaverit, vel sua bona dilapidaverit, 1. Si contendat 28. de fidejussorib. (Tit. III. §. XXVIII. in fin.). Fidejussor similiter, cujus bona ad instantiam creditoris sequestro fuerunt supposita, contra eum recte agit, ut personalem instituat sub poena remoti sequestri. Et hoc jure in foro utimur.

17 · De plus petitionibus.

pr.Poenam plus petitionis actor incurrit, qui plus re petit, vel tempore, vel ante conditionem; sponte enim sua agit, adeoque certus de jure suo ad judicium venire debet. Itaque si plus re dolo petit, triplum expensarum nomine solvit; si culpa, simplum, vel duplum pro illius qualitate, Ord. lib. 3. tit. 34., Emman. 25., Alphons. 32.: si tempore, vel ante adventum conditionis, duplum, refusis expensis, et induciae reo duplicantur, Ord. cit. tit. 35. Qui vero id, quod jam adcepit, eique solutum fuit, iterum petit, duplum rei receptae, et expensarum solvit, ead. Ord. tit. 36., Emman. 27., Alphons. 34.

n1Idem ferme jure Romano statutum invenitur l. 1. C. de plus petit. Poena autem ei data, qui, quod jam habebat adceptum, petit, Dionysii lege primum statuta videtur, Ord. Alphons. lib. 3. tit. 34.

18 · Reus quis.

pr.Reus, sine quo judicium nullum intelligitur (§. III.), est is, unde petitur. Illius partes sustinere in judicio possunt, quicumque res suas libere administrant. Non recte ergo conveniuntur furiosi, mente capti, et minores sine tutore, curatoreve in litem speciatim dato, Ord. lib. 3. tit. 41. §. 9. Et quia defensio nemini deneganda est, in judicio tamquam rei admittuntur excommunicatus, Ord. lib. 3. tit. 49. §. 4.; bannitus, Ord. lib. 5. tit. 126. §. 7.

19 · De satisdationibus.

pr.Cautionem fidejussoriam in judicio ad rei petitionem actor praestat de litis expensis solvendis, Ord. lib. 3. tit. 20. §. 6.; alioquin reus ab instantia absolvendus, Deliberat. Olisip. Senat. 14. Jun. 1788. apud nov. Collect. n. 295. pag. 592. Ad actoris vero postulatum reus, qui bona immobilia non habet, itaque de fuga suspectus est, in personam, vel in rem mohilem conventus, datis pignoribus, vel fidejussoribus, cavet de lite prosequenda, Ord. lib. 3. tit. 31., Emman. 20., Alphons. 25. In usu non sunt satisdationes judicatum solvi, et judicio sisti, de quibus in tit. Inst. eod.

20 · Judex quis.

pr.Judex, principalis in judicio persona (§. III.), hodie quilibet competens Magistratus est, vel vir bonus publica auctoritate juris dicundi causa constitutus. Qui vero magistratus gerere possint, et a quibus ii debeant abstinere, jam alibi diximus (Inst. de Jur. Public. Tit. II. SS. XV. XVI.).

21 · Illius officium, et quae non rogatus facere debeat.

pr.Vir bonus is est, qui officium suum exsequitur, et facit, prout ait Seneca lib. II. Controvers. V., quod facere debet. Officio autem judicis multa continentur, quorum haec summa est. Judex ex officio, hoc est, non rogatus ea omnia peragere debet, quae vel ad ordinandum processum, vel ad investigandam veritatem, et justitiam administrandam pertinent. Boehmer. Exercit. XXXV. ad Pand.: De judice ex officio procedente. In primis ad illius officium spectat lites diminuere, 1. 21. D. de reb. cred., Ord. lib. 3. tit. 63. in princ. ibi: Para que se abbreviem as demandas. Ex quo multa consequuntur: 1) ut in iis, quae vel ad ordinem processus adtinent, vel ad causae decisionem, litigatores ex officio debeat interrogare, Ord. lib. 3. tit. 20. §. 4., et tit. 32.: 2) rejicere articulos, vel positiones notorie impertinentes, et libellum similiter obscurum et ineptum, malitiosasque dilationes, Ord. cit. tit. 20. §. 35., et tit. 53. §. 2.: 3) testes inhabiles, Ord. tit. 56.; 4) vel ultra numerum definitum datos, Ord. tit. 55. §. 2.: 5) rixosas disputationes, et contumeliosas adlegationes, Ord. tit. 20. §. 34.: 6) mandata procuratoria non rite ordinata, ead. Ord. §. 10.: 7) et moram denique liti objectam cohibere, Ord. ibid. SS. 37. 38. Plura habet Strykius Dissert.: De rejectione ab actis: 8) secundum leges, et mores receptos judicare, Ord. lib. 1. tit. 5. §. 4.; 9) viso prius, et bene examinato processu, Ord. lib. 3. tit. 66. in princ. (Tit. XXI. §. II.): 10) secundum tamen acta, et probata, et non ex propria scientia, seu conscientia, ead. Ord.; et tandem 11) sola facti veritate, quae ex actis constat, inspecta, non obstante errore processus, Ord. lib. 3. tit. 63., Emman. 49., deducta ex Alphonsi IV. speciali ordinatione, et authentica Alphonsi V. ad eamdem declaratione suo Codice relata eod. lib. tit. 68.

n1An judex possit quae a litigatoribus omissa sunt, ex officio supplere, apud veteres fuit dubitatum, prout nobis ex iis constat, quae de Favorino, et Aelio Tuberone refert Gellius Noct. Attic. lib. XIV. cap. II. Obtinuit tandem aientium opinio, quam Imperatores probarunt in l. un. C. ut quae des. Advocat. part. jud. suppl., eaque fundamentum est cit. Ord. lib. 3, tit. 63. Adcedit Alexandri III, Decretum in cap. 6. de judic., ubi Pontifex: Provideatis adtentius, ne ita subtiliter, sicut a multis fieri solet, cujusmodi actio intentetur, inquiratis, sed simpliciter, et pure factum ipsum, et rei veritatem investigare curetis. Solennitates igitur juris civilis a litigatoribus, eorumve Advocatis omissae non vitiant processum, easque ante sententiam adlegatas judex bene supplet; secus juris naturalis: et haec summa regula est. Exempla non una citata Ordinatione referuntur, veluti de mandato procuratorio haud sufficienti, vel non rite ordinato, de uxoris citatione deficiente, quam in rem notandum celebre Melchioris Phoebi Arestum 62. p. 2., et id genus alia, quae omissa nec processum nullum reddunt, nec impedimento sunt judici, ut, iis suppletis, causam decidat. Aliud dicendum, neglecta prima citatione, vel re cum falso procuratore acta, vel cum minore sine tutore ex ead. Ord. §. 5. Quae omnia non de judicibus tantum superioribus, uti non nulli existimant, intelligenda sunt, sed de inferioribus quoque ex dicta Ord. in princ. vers. Porem et in §. 1. ibi: se se DE JUDICIIS, ET UBI QUIS AGERE, VEL CONV. DEB. Iog

n2allegar o tal erro no primeiro juizo antes do juiz ter dado sentença, elle mesmo o suprirá. Constantem autem, et fortem judex se gerit, qui, ut Callistratus monet l. 19. D. de offic. praesid., in adeundo quidem facilem se praebeat, sed contemni non patiatur: ne in ulteriorem familiaritatem provinciales admittat: sed et in cognoscendo neque excandescere adversus eos, quos inalos putat, neque precibus calamitosorum inlacrymari oportet: id enim non est constantis, et recti judicis, cujus animi motum vultus detegit. Et summatim ita jus reddet, ut auctoritatem dignitatis ingenio suo augeat.

22 · Et quae rogatus tantum.

pr.Haec autem spectant ad officium judicis, quod vocant nobile, nam mercenarium in causis civilibus non nisi rogatus impertitur: et hinc consequens est, 1) ut solum imploratus alterius citationem determinet, Ord. lib. 3. tit. 1.: 2) ut contumaciam litigatoris non comparentis, vel non respondentis punfat, Ord. lib. 3. tit. 14. in princ.: 3) ut cautionem de lite prosequenda decernat, Ord. lib. 3. tit. 32. in princ.: 4) restitutionem in integrum, Ord. lib. 3. tit. 41. in princ.: 5) jusjurandum suppletorium, Ord. lib. 3. tit. 52. in princ.: 6) dilationes, Ord. lib. 3. tit. 54. §. 11. 7) adpellationem, Ord. lib. 3. titt. 64. 70. in princ.: 8) exsecutionem rei judicatae, Ord. lib. 3. tit. 86. in princ., cet., quae longum esset referre. Berger. in Oeconom. jur. lib. IV. tit. V. Not. V., Boehmer. cit, Dissert. cap. I. n. X.

23 · Judex competens, et forum.

pr.Agere quis, et conveniri debet (quae posterior rubricae pars est) coram judice competente; et talis dicitur, cui jurisdictio competit in ea causa, et iis personis, inter quas lis est. Forum competens, quod judicis subest jurisdictioni, vel generale est, vel speciale, ad omnes causas, vel speciales; vel privilegiatum, quod vel causam, vel personam tantum respicit. Reus, cujus forum actor sequitur, illud ex quatuor sortitur causis, domicilio, contractu, re sita, et maleficio.

24 · Forum originis.

pr.Forum originis in sensu juris Romani, quo municipes Romam, vel alio migrantes omnia sua jura in municipio retinebant, nullum apud nos est, cum municipes eodem sensu nullos habeamus (Inst. de Jur. Personar. Tit. II. §. VII.). Eodem jure forum originis illud etiam dicitur, quod quis non a se, sed a patre habet, 1. 3. C. de municip., Gerard. Noodt. ad tit. de judic.; sed ne illius quidem in re, de qua agimus, ullus usus est; nam filius in suo foro, non parentis, conveniendus. Quod si de illius foro et domicilio haud constat, bene poterit in foro originis, id est, parentis conveniri, quod in dubio quilibet retinere videtur, Boehmer. ad tit. D. de judic. §. XVII.

25 · Forum domicilii commune.

pr.Forum domicilii jure Romano vel commune erat, veluti Roma, quae communis patría dicitur in l. 33. ad municipal., qua de causa a non nullis forum originis vocatur; vel proprium, seu singulare, ubi scilicet quis vivit, et fortunarum suarum sedem posuit. Nobis Olisipo, Urbs Regia, Lusitani imperii sedes, commune veluti forum est. Quare cives nostri, ubicumque lares suos habeant, ibidem deprehensi forum sortiuntur, et in omnibus causis respondent coram civili Curiae Praetore, Ord. lib. 1. tit. 39. §. 1., et lib. 3. tit. 3., Emman. et Alphons. eod. lib. et tit. Jus tamen domum revocandi habent Olisiponem evocati vel a Rege, vel testimonii dicendi, adpellationisve prosequendae gratia, nisi ibi simul forum contractus esset, Ord. cit. tit. 3., deducta ex l. 2. §. 3. de judic.

26 · Forum domicilii proprium.

pr.Forum domicilii proprium, seu singulare, aestimatur ex loco, ubi quis eo animo habitat, ut perpetuo ibi sit non inde discessurus, Ord. lib. 2. tit. 56. §. 1. (Inst. de Jur. Personar. Tit. II. §. VI.). Hoc in foro, cum sit generale, omnes actiones tam reales, quam personales recte instituuntur, Ord. lib. 3. tit. 11. in princ. et SS. 5. et 6., Emman. 10., Alphons. 14. Heres sequitur forum defuncti, et in eo adcepto judicio conveniendus, et ita intelligenda Ord. cit. tit. 11. §. 2. Clericus heres laici, in illius foro, lite jam coepta, respon-, dere tenetur, Ord. lib. 2. tit. 1. §. 8.; nam, ut bene ait Jureconsultus in l. 30. de judic., ubi adceptum est semel judicium, ibi et finem adcipere debet (Inst. de Jur. Public. Tit.V. §. XXV.). Vidua retinet forum mariti, Ord. lib. 2. tit. 59. §. 15., 1. 22. S. 2. ad municipal. Qui duobus instructus est locis, et hic aeque atque illic frequenter commoratur, duo domicilia habere videtur; itaque in utroque potest conveniri, 1. 27. §. 2. eod. Relegatus, cum in eo loco, in quem relegatus est, interim domicilium necessarium habeat, ibidem conveniendus, 1. 22. §. 3. eod. Vagabundus, qui nusquam, et ubique habitat, recte ibi convenitur, ubi deprehenditur. Thomas. dissert.: De vagabundo. De foro peregrini, et Legatorum satis proposito nostro diximus Inst. de Jur. Person. Tit. II. §. XI.: qui plura desiderat, adeat Grot. de jur. bell. aс рас. lib. II. tit. XVIII. §. IV., Henric. de Coccej. Disput.: De Legato sancto non impuni, capp. II. III., Bynkershoek.: De foro Legatorum, capp. X. XI XVI. XVII. XX., cet.

27 · Forum contractus.

pr.Forum contractus quis sortitur ex loco, ubi se daturum, facturumve promisit, vel ubi contractus, vel quasi, perfectus est, quia in 1 eum consentire videtur, Ord. lib. 3. tit. 6. §. 2. et tit. 11. §§. 1. 3. In foro igitur contractus actio ex illius obligatione recte quidem instituitur; quod tamen intelligendum, si reus ibidem deprehendatur; nam absens conveniri non potest, et citatus comparere non tenetur, et haec est praxis deducta ex cap. 1. §. Contrahentes 3. de for. comp. in 6., Stryk. Us. mod. ad tit. de judic. §. 31., Lauterbach. ad eumd. §. 41. Qui cum advena statim discessuro contraxit, eique fidem de pretio habuit, reversum in loco contractus convenire non potest; non enim in eum locum consentit, qui eo animo est, ut statim ab eo recedat. Coccej. Jur. controv. ad tit. de judic. Quaest. XVI. Qui vero publico instrumento, vel pro publico habito, foro renuntiavit, et speciatim certum judicem designavit, apud quem respondere promisit, coram eo conveniendus, utut ibidem non sit deprehensus, Ord. lib. 3. tit. 6. §. 2. Aliud dicendum de generali fori renuntiatione sine judicis certi designatione; quo casu reus non ad quemcumque trahendus, quod nimis durum esset ac inhumanum, sed ad judicem dumtaxat loci, ubi fuerit deprehensus, Ord. cit. §. 3.: Bened. Aegid. ad L. Ex hoc jure 5. de just. et jur. p. 2. cap. 13. Claus. 5. nn. 8. 12. Qui alicujus tutelam, curatelamve, vel quaevis alia negotia certo loco administranda suscepit, quamvis ibi domicilium non habeat, ibi se debebit defendere, Ord. lib. 3. tit. 11. §. 2., deducta ex l. 19. §. 1. de judic. Forum

28 · Forum rei sitae, et maleficii.

pr.Ex re sita forum quis sortitur in actionibus realibus, quibus possessor hoc quidem foro, vel domicilio intra annum et diem, quo rem possidere coepit, ad actoris arbitrium conveniri potest, Ord. lib. 3. tit. 11. SS. 5. 6., et tit. 45. S. 10. in fin. Jure Romano hoc forum perpetuum erat, ll. 1. ult. C. ubi in rem actio exerc. deb., 1. 1. C. ubi de possess. ag. oport. Forum maleficii, de quo, Deo dante, in Institutionibus Juris Criminalis (Tit. XII. §. IV.), desumitur ex eo loco, ubi quis maleficium inchoavit, vel perfecit, Ord. lib. 1. tit. 76. §. 1., et lib. 3. tit. 6. in princ. et S. 4.

29 · Forum continentiae causarum.

pr.Judicem competentem ex incompe tente facit continentia causae, quam dividi vetat Constantinus in l. 10. C. h. tit., concinnata ex l. 2.- Cod. Theod. eod., ubi Gothofred. Est igitur continentia causarum, ubi ad eumdem judicem itur; quod fit vel quando plures litis consortes dantur diversae jurisdictionis, quo casu conveniendi coram judice superiori omnibus communi, 1. 1. S. 1., 1. 2. de quib. reb. ad eumd. jud. eat.; vel quando causae ita sunt connexae, ut commode separari non possint, cum una alteri praejudicium facit, quo casu in eodem judicio omnes tractandae. Exempla plura e jure Romano habentur apud Huber. ad Pand. lib. XI. tit. 2., Stryk. Us. mod.; quae in foro gentium legibus, vel moribus sunt recepta, Thomass in Not. ad eumd. tit. Et hoc jure nos utimur. Mend. in Prax. Saecul. P. I. lib. III. cap. III. §. III. n. 13., et P. II. lib. III. cap. III. §. III. n. 9.

30 · 17. 8 Forum prorogatae jurisdictionis.

pr.Forum prorogatae jurisdictionis ex voluntate partium oritur, vel ex legis praescripto. Prorogatur jurisdictio de consensu partium, quando quis alieno judici se submittit; quod vel expresse fit, si proprio foro quis renuntiat (§. XXVII.), vel tacite, si fori praescriptionem omittit, et coram judice non competente respondet, modo illius jurisdictio prorogari non sit prohibita, Ord. lib. 3. tit. 49. §. 2., Cabed. P. I. Decis. 22. (Tit. XIII. §. V. Not.). Et haec est prorogatio voluntaria. Necessaria ex praescripto legis, id est, ex reconventione resultat, cujus ea natura est, et quod ante probationes datas instituta eodem processu, et pari passu cum actione ambulet, et quod coram eo tantum judice institui possit, quem actor sponte sua elegit, et in causa conventionis, quae moram admittat, Ord. lib. 3. tit. 33. in princ. et SS. 1. 7. 8., Emman. 24., Alphons. 29. Et hinc consequitur, I 1) ut reconventio, lite jam contestata, et testibus productis, intentata, separatim sit tractanda, Ord. cit. tit. 33. §. 1.: 2) ut actor nomine proprio agat; nam qui alieno nomine agit, veluti tutorio, vel procuratorio, de proprio debito conveniri nequit, Brunnem. de process. civil. cap. X. n. 14.: 3) ut actor coram eodem conventionis, quem elegit, judice reconveniatur, quem propterea nec declinare, nec suspectum dicere potest, Ord. cit. §§. 2. 3.; cujus enim in agendo actor servat arbitrium, eum et contra se habere judicem non dedignari debet, 1. 11. §. 1. de jurisdict.: 4) ut reconventio coram arbitro non recte instituatur, vel quia jurisdictionem ante susceptum arbitrium non habebat, vel quia non actoris tantum consensu, sed adversarii fuit electus, Ord. cit. §. 8.; nec 5) in secunda instantia; eam quippe actori non sua sponte, sed necessitate compulsus prosequitur, Ord. S. 7.; nec denique 6) in causis criminalibus, vel civilibus, veluti depositi, spolii, et aliis moram haud patientibus, Ord. cit. §. 4.

n1Cum judex competens is dicatur, cujus jurisdictioni subest et causa in judicio decidenda, et persona (§. XXIII.): animadvertendum est, quod non prorogatur jurisdictio de re ad rem, de loco ad locum, vel de tempore ad tempus, sed tantuin de persona in personam. Coccej. jur. controv. ad tit. de jurisdict. Quaest. XV. Necesse tamen est, ut judex speciem illam jurisdictionis habeat, ad quam pertinet causa prorogata, Ord. lib. 3. tit. 33. §. 5. ibi: A reconvenção não ha lugar, nem se pode fazer, salvo no caso, onde ella he de tal natureza, que o juiz tenha jurisdição para della conhecer: nam ea jurisdictio, quae apud Magistratum non est, prorogari nullo modo potest. Prorogationem igitur non admittit jurisdictio judicis Indiae et Minae, Ord. lib. 1. tit. 51. in fin. princ., Mend. in Prax. lib. I. cap. II. §. 4.; judicis Regiae Coronae, Regiive patrimonii, Ord. lib. 1. titt. 9. 10.; judicis orphanoruma, Ord. lib. 1. tit. 88. §. 45.; judicis criminalis in causis civilibus, vel civilis in criminalibus, Lauterbach, ad Pand. lib. II. tit. I. §. 33.; judicis ecclesiastici in causa temporali contra Laicos, Ord. lib. 2. tit. 1. §. 14.; contra vero prorogari potest jurisdictio judicis saecularis contra Clericos in causa temporali (Inst. de Jur. Public. Tit. V. §. LIX. in Not.), Cabed. P. I. Decis. 22., Perer. Decis. 29.

31 · Forum privilegiatum ratione causae.

pr.Forum privilegiatum est vel ratione causae, vel personae (§. XXIII.). Privilegiata est causa mere ecclesiastica, Ord. lib. 2. tit. 20. in princ. verb.: e de outras cousas semelhantes meramente ecclesiasticas, ou spirituaes; aedilitia, Ord. lib. 2. tit. 1. §. 20.; fiscalis, Ord. lib. 1. titt. 9. 10., et lib. 3. tit. 5. §. 5., et ea tandem, quae vel lege, vel rescripto speciali certi dumtaxat judicis cognitioni committitur. Privilegium causae fortius est, et praestantius privilegio personae, eique praefe rendum; hoc autem foro communi domicilii, con tractus, et rei sitae.

32 · Et ratione personae.

pr.Foro privilegiato ratione perso nae, cum rei partes sustinent, fruuntur 1) Ecclesiastici (Inst. de Jur. Public. Tit. V. §. XXX.): 2) milites in causis criminalibus, nam in civilibus foro communi utuntur, Diplom. 24. Octobr. 1764., 14. Febr. 1772. §. 2. (Inst. de Jur. Public. Tit. XI. §. XII.): 3) Scholastici Conimbricensis Academiae albo adscripti, Ord. lib. 3. tit. 12. §. 1. in fin.: 4) Equites Melitenses in omnibus causis (Inst. de Jur. Personar. Tit. III. §. LIV.): 5) Equites Militiarum Regni in criminalibus (Inst. eod. §. XLVIII.). Foro privilegiato, sive agant, sive conveniantur, gaudent 1) Monetarii, Ord. lib. 2. tit. 62., deducta ex Extravagg. apud Leon. 2. p. tit. 5., Diplom. 22. Maii 1733.: 2) Senatores, et qui Senatorum privilegio utuntur, Ord. lib. 1. tit. 8. §. 6., lib. 2. tit. 59. SS. 10. 11. 13., lib. 3. tit. 5. in princ. 3) Judices Deputati Bullae Cruciatae, Officiales, et Quaestores, S84. illius Regim. 10. Maii 1634.: 4) impuberes patre orbati, vidua, et femina quaevis honesta, et miserae personae, Ord. lib. 3. tit. 5. §§. 3. et 5. vers. E todo o que dito he, 1. un. C. quand. Imp. inter pup. vel vid. vel al. miser. person. cogn., Valasc. Adlegat. 65.: quibus datum est, ut, sive rei, sive actoris partes agant, possint eligere vel judicem loci ordinarium, vel civilem Senatus Portucalensis Praetorem, utpote suffectum in locum judicis, quem vocabant das Auções novas, Ord. lib. 1. tit. 39. §. 2., vel Curiae civiles Praetores. Cessat hoc privilegium 1) in vidua donataria, Ord. lib. 3. tit. 5. §. 5. in fin.: 2) et in non donataria, quae illud expresse, vel tacite renuntiavit, Aegid. ad I. Ex hoc jure 5. de just. et jur. p. 2. cap. 13. Claus. 5. n. 22.: 3) vel quae cum aeque privilegiata agit; quo casu sequitur forum rei, Ord. cit. §. 3. vers. Porem: 4) vel cum Senatore, cujus privilegium fortius est, ead. Ord. §. 7., et lib. 2. tit. 59. §. 13.: 5) in causis fiscalibus, Ord. lib. 3. tit, 5. §. 5.: 6) aedilitiis, Ord. cit. §. 9., Extravagg. 23. Octobr. 1604., 9. Mart. 1678. apud Ord. lib. 2. tit. 59. Collect. I. Nn. 4. 5.: 7) spolii, depositi, et similibus, Ord. eod. §. 3. vers. salvo. Mendicantes Religiosi, si bona in communi possideant, non habentur tamquam personae miserae, nec ullo fori privilegio fruuntur, Deliberat. Senat. Olisipon. 7. April. 1607. apud nov. Collect. N. VII. (Tit. XIII. §. V. Not.).

n1Et hae sunt potissimum personae privilegiatae, et exceptae a jurisdictione judicis ordinarii; nam omnes referre longum foret. Jam vero hoc fori privilegio, si quid mei judicii est, nullum aliud Reipublicae exitiosius excogitari potest; nam praeterquam quod eo reddantur lites immortales, difficiles, implicatae, cum super illius competentia infinita dubia excogitari soleant; quid magis, quaeso, ab justitiae, humanitatisque ratione alienum, quam agrorum cultores, artifices, cet., e longinquo ad Curiam evocare? Et ad potentiorum praesertim, qui eadem commorantur, postulatum, in qua multum auctoritate valent, et divitiis multis abundant? Optandum erat, quod res omnes simpliciter, quantum fieri posset, agerentur; nihil autem simplicius est, et rationi naturali convenientius, omniumque captui adcommodatius, quam unumquemque in foro domicilii, et apud judicem loci ordinarium circumvenire: itaque proscribenda fora privilegiata, maxime personalia; itemque communia, seu generalia, contractus, rei sitae et jurisdictionis ex consensu partium prorogatae. Omnium, autem tolerabilius est forum ratione causae. Verum hae Deo curae erunt.

33 · Judicia ecclesiastica, praesertim Episcoporum.

pr.Quia vero judicia vel ecclesiastica sunt, vel saecularia (§. II.): illorum nomine prae sertim veniunt episcopalia, de quibus nihil est, quod hic moneamus; praecipua namque jam nos occupavimus Inst. de Jur. Public. Tit. V. Illud tantum hoc loco subjungendum, in foro Episcoporum civili, externo, et judiciali, quod tam in fieri, quam in conservari, prout loquuntur, ab Imperantis auctoritate pendet, eum ordinem servandum esse, quem leges nostrae praescribunt. Itaque, processus ecclesiasticus cum ad saecularis normam ordinari debeat, otiosa paene sunt, et supervacanea, quae de ordine procedendi in judicio ecclesiastico speciatim Pragmatici notant, et noster quoque Mend. in Prax. Eccles. lib. II. (Tit. XXIII. §. XXI. h. lib.). Nuntii Apostolici.

34

pr.De Nuntii Apostolici jurisdictione civili, et externa, et illius Curia haec tantum notanda. Et 1) quod Curia haec judicialis non nisi Rege permittente haberi possit: 2) quod illiusjurisdictio dignoscatur ex Summi Pontificis literis ad Nuntium datis, Regi omnino praesentandis: 3) quod literas exorbitantes Rex possit, soleat, et debeat pro officio suo restringere, limitare, modificari: 4) quod Nuntius Apostolicus eam tantum externam, judiciariam, et oeconomicam jurisdictionem valeat exercere, quae literis Regis nomine ad eum datis, praescripta est; quam si excedat, oppresso competit recursus extraordinarius ad Principem, et ordinarius ad Regiae Coronae Auditorium. Modificationes literis Apostolicis adponi solitae huc tendunt, ut non possit uti jurisdictione sibi commissa in praejudicium jurisdictionis Ordinariae. Itaque non potest disciplinam in Ecclesia Lusitana receptam alterare; Monasteria etiam exemta visitare; Regularium regimini, et particulari oeconomiae sese immiscere; Patrias leges, et mo res intervertere; causas quascumque ad forum ecclesiasticum adtinentes tam ordinarias, quam summarias in prima instantia judicare; bene tamen in secunda, si litigatores sint exemti, vel in tertia, Episcopi, et Archiepiscopi judicio demum absoluto. Excipitur casus dati et probati gravaminis, quo veniente, causa ad Nuntii Curiam devolvitur; qui tamen stricte adcipiendus, quippe quia non totam causam alienae subjicit cognitioni, sed caput dumtaxat gravaminis speciale. Idem quoque, cum judicia exercet, debet a censuris abstinere, Extravag. 18. Jan. 1765.; nec potest sententias suas quemadmodum nec sanctissimi Episcopi, exsecu- 2. tioni dare, nisi Brachii saecularis auxilio implorato, Ord. lib. 2. tit. 8., cet.

n1Haec fere omnia continentur Marci Antonii Asevedi Coutinii, Regis Administri, literis 14. Jun. 1744. ad Nuntium datis, quae pro fundamento habent ipsum Trident. Sess. XXIV. de Reformat. cap. XX. Hoc igitur jure nos hodie, et jam diu (Inst. Lib. I. Tit. V. §. XV. Not.), et gentes fere omnes, quae christiano nomine gloriantur, utuntur. Van - Esp. P. I. tit. XXI. cap. IV., Mend. de jurisdict. Eccles. lib. II. cap. I. §. VI., Camin. de libell. Adnot. 72., Covarruv. Pract. quaest. cap. 35. §. 4., Bobadill. lib. II. cap. II. de la jurisdicion Real, y mixto fuero, Berard. tom. I. Dissert. II. cap. IV., Dissert. Historico - Canonic. de Legat. et Nunt. Apost., Selzbourg. 1785., Histoire Pragmatique de la Nonciature établie à Munich, Francfort 8. ann. 1787., Relation du différent élevé depuis peu entre les Archevéques, et Evéques d'Allemagne, et les Nonces du Pape à Munich, et à Cologne, Paris 1787. Illud denique hic adnotare placet (vulgo enim notum non est), Regiae Supplicationis Domus Senatores Adsessores olim esse, seu Adjunctos in Nuntii Apostolici Curia; qua de causa facile omnes vident: quod tandem prohibitum Decreto 24. Octobr. 1663., Domus Supplicationis Commentariis relato lib. 10. pag. 187. ibi: O Conde Regedor advirta da minha parte aos Desembargadores da Casa da Supplicação, que não convem sejão accessorios da Legacia, tanto pela auctoridade de menos dos meus, quanto pelo encontrado das jurisdicçoens. Quod vero Episcopi in omnibus causis tam civilibus, quam criminalibus civiliter intentatis coram judice tantum saeculari, non coram Nuntio conveniri debeant, nemo ignorat, Ord. lib. 2. tit. 1. in princ. et §. 6., lib. 1. tit. 8. §. 3., et lib. 3. tit. 6. §. ult. (Inst. Lib. I. Tit. V. §. XXIII.).