IusCommune
IusCommune › Textos › Melo Freire › Liber IV · De obligationibus et actionibus

Mello Freire 4.6De actionibus.

Abrir no leitor do IusCommune →

1 · Actio quid.

pr.Expensis iis, quae ad personarum, veł ad rerum jura pertinere videbantur, nihil jam aliud superest, quam ut de actionibus, et omni re judicata agamus. Actiones nos hic adcipimus non tamquam jura, quae nobis competent, sed tamquam medium jus nostrum in judicio prosequendi, quo sensu ad tertium juris objectum referuntur (Inst. de Jur, Rer. Tit. I. §. I.).

2 · Hodie omnes civiles.

pr.Actiones, hoc est, remedia jus nostrum in judicio prosequendi, ex legibus tantum civilibus oriuntur; itaque inepta hodie est actionum divisio in civiles, et praetorias; nostri enim Magistratus ministri legum, non latores sunt, adeoque non possunt jus novum condere; neque actionem, quam leges ignorant, edictis suis proponere. Omnis igitur actio civilis est, nec ad eam dandam sufficit sola aequitas, quae saepe cerebrosa esse potest, nisi jure nostro, vel longa fori consuetudine agnita sit.

n1Aequitas sola nullam producit actionem, nisi fuerit jure non scripto, vel usu forensi comprobata. Et hinc est, quod, fratre, vel sorore indigente praeteritis, si modo honesta persona sit instituta, nulla eis detur actio, vel. querela inofficiosi, quamvis ubique aequitas sit, ut anteponantur extraneo fratres, vel sorores indigentes.

3 · Et bonae fidei.

pr.Hodie similiter omnes actiones sunt bonae fidei. Nullum ergo usum habet differentia inter actiones bonae fidei, et stricti juris, quae jure Romano amplissima erat, cum contractus, ex quibus tamquam ex fonte promanant, omnes sint bonae fidei. Gudelin. de jure. noviss. lib. III. сар. XIII., Thomas. in Not, ad tit. de action.

n1Hanc tamen differentiam juris civilis Romani amore captus inter alios etiam hodie agnoscit Anton. Faber de errorib. pragmat. decad. IX. err. I., ubi., nisi ea constituatur, totam jurisprudentiam subverti debere ait.

4 · Actiones arbitrariae.

pr.In foro autem maxime frequentantur actiones arbitrariae, ita dictae, quia in eis judici liberum est per se, vel arbitros definire, ac declarare, quae incerta sunt, et generatim libello exposita. Illarum magnus usus est in judiciis familiae erciscundae, communi dividundo, et iis tandem, in quibus fructus, meliorationes, et id quod interest, petitur. Boehmer. in Not. ad §. 31. Inst. de action. Directae, et utiles.

5

pr.Divisio actionum in directas, et utiles, formulis tandem sublatis, nullum usum habet, Ord. lib. 3. tit. 63. §. 6. Bene ergo jam suo tempore Paulus in l. 47. de negot. gest.: Nec refert directa quis, an utili actione agat, vel conveniatur (quia in extraordinariis judiciis, ubi conceptio formularum non observatur, haec subtilitas supervacua est): maxime cum utraque actio ejusdem potestatis est, eumdemque habet effectum (Inst. Lib. III. Tit. VII. §. XX. Not.). Prima actionum divisio in praejudiciales, reales, personales, et mixtas.

6

pr.Quia vero actionibus prosequimur vel jura personarum, vel in re, vel ad rem dicta, consequens est, ut actiones aliae sint praejudiciales, quibus de statu hominum disceptatur, S. 13. Inst. de action.; et aliae in rem, quae vindicationes dicuntur; aliae in personam, quae condictiones adpellantur, S. 1. Inst. eod.; et aliae denique mixtae, quae ex utroque jure nascuntur. Et haec prima, et praecipua est actionum divisio, Ord. lib. 3. tit. 15. in princ. ibi: qualquer aução pessoal, ou real, ou de qualquer qualidade, et tit. 11. S. 4. ibi: sobre o stado de sua pessoa.

7 · Actiones praejudiciales quae.

pr.Cum actiones praejudiciales dicantur, quae ex jure personarum descendunt, et de statu agunt (§. VI.), et hic triplex sit, libertatis, civitatis, et familiae (Inst. de Jur Personar. Tit. I. §. II.), consequens est, ut actiones praejudiciales dentur pro libertatis, civitatis, et familiae juribus tuendis ac vindicandis. Et huc spectat 1) causa liberalis inter dominum et servum, tot. tit. D. de liberal. caus.:2) quaestio praejudicialis pro civitatis, cujusvisve municipii, officii, dignitatis, cui certa privilegia sunt concessa, juribus obtinendis, Ord. lib. 2. titt. 55. 56., Lauterbach. ad tit. D. ad municipal. (Inst. de Jur. Personar. Tit. II. §. II. et seq.); vel 3) pro familiae juribus inter patrem et filium, veluti de partu agnoscendo, et de alimentis, Ord. lib. 3. tit. 9. §. 4. (Inst. de Jur. Personar.Tit. VI. §§. XXI. XXIII.); vel 4) inter conjuges, agnatos, cognatosve, vel pro conjugalis status, familiaeve juribus, Lauterbach. ad tit. de agnosc. et alend. liber., tit. de his, qui sui, vel alien. jur., et ad tit. de obligat. et action., §. 36., Struv. Jurisprud. privat. lib. I. tit. VII. §. ult.; vel tandem 5) inter Dominum et Vassallum, Praelatum et subditum pro dominicis, civilibus, ecclesiasticisve juribus ac praerogativis in judicio prosequendis. Boehmer. de actionib. Sect. II. cap. 1. per tot.

n1Praejudiciales vel ad adserendum, vel ad negandum statum instituuntur; eis namque actor statum suum vel contra negantem adserit, vel ab alterius oppugnatione defendit; adeoque ad exemplum actionis confessoriae, et negatoriae, vel adfirmativae sunt, vel negativae. Illarum fundamentum est non jus in re, vel ad rem, sed status, et

8 · qualitas personae. Boehmer. cit., Mend. in Prax. lib. IV. cap. VII. Quae actionum realium species, natura, et fundamentum.

pr.Ex jure in re oriuntur actiones reales. Hoc autem cum vel ex dominio vero, et pleno, vel ex quasi dominio, vel ex jure hereditario, vel ex servitute, pignore, hypothecave resultet (Inst. de Jur. Rer. Tit. I. §. XII.), consequens est, ut toțidem sint actionum realium species. De illarum natura est, ut dentur tantum adversus possessorem; adeoque non recte agimus, nisi et juris nostri, et alterius possessionis probationem in promtu habeamus, Actio ad exhibendum.

9

pr.Si actoris intersit rem, quam in judicio petiturus est, exhiberi, speciali actione ad exhibendum agere potest adversus quemcumque illius possessorem, vel detentorem, tot. tit. D. ad exhib. Ea tamen hodie in praxi supervacanea videtur, quia cum rei vindicatione cumulari solet, cujus exhibitio in libello judicis mandato petitur. Thomas, in Not. ad tit. D. ad exhib., Schilt. ad Pand. Exercit. XX. §. XCI.

n1Ad exhibendum agimus non solum in rei vindicatione, cujus haec actio praeparatoria est, sed quoties petitoris peculiariter interest rem exhiberi. Illius igitur usus est in actione hypothecaria, si omnia mobilia nexui pignoris sint subjecta; neque enim hypothecaria creditor agit, priusquam ei designatio mobilium sit exhibita. Si optio alicui relicta, agit legatarius ad res, ex quibus optio facienda, exhibendas, 1. 3. §. 6. eod; itaque haec actio viam quoque parat ad actionem personalem ex testamento, quam prudens Advocatus cum actione principali conjungere debet, et rei exhibitionem judicis mandato postulare. Huic vero petitioni obstant exceptiones, quae ostendunt otiosam fore exhibitionem, veluti transactionis, rei judicatae, praescriptionis, et speciatim deficientis interesse ex jure perfecto descendentis, cum ita deficiat actio principalis, 1. 3. §§. 9. 13., 1. 19. ad exhib., Boehmer. cit. Sect. II. cap. II. §. 6.

n2Actio rei vindicationis directa.

10

pr.Pro diversa dominii qualitate diversa est in rem actio. Ex dominio vero et pleno rei vindicatio datur domino adversus possessorem quemcumque ad rem cum omni causa et fructibus restituendam. Debet itaque actor probare rei dominium, et illius possessionem penes adversarium esse, 1. 23. D. de rei vind., §. 1. Inst. de act. Quia vero illius probatio difficilis est, prudens Advocatus hanc actionem cum Publiciana debet conjungere ac cumulare; et haec quidem cumulatio uno verbo fieri potest, si nimirum rem petat ex jure dominii, vel quasi, Thomas. in Not. ad tit. de Public., Stryk. Us. mod. ad tit. de rei vind. §. 2. Necesse tamen non est, ut titulus dominii in libello exprimatur; quippe de eo deinceps, ubi ad probationes venitur, disputandum: res autem ipsa, quae petitur, speciatim designanda, ut adpareat an eam reus possideat, 1. 5. §. ult., 1. 6. de rei vind. Satis est dominium superveniens, et quod actor illud in se translatum ostendat ad sententiam usque; nam clausula: Si paret rem actoris esse: non praecise ad litis contestatae tempus referenda est, Ord. lib. 3. tit. 63. §. 6., cap. 3. vers. Porro praefata, de sent. et re jud. in 6., Barb. ad l. 41. seq. de judic. Pro possessore hic etiam habetur nudus detentor, veluti depositarius, conimodatarius, cet.; nam ab omnibus, qui rem tenent, et habent restituendi facultatem, peti potest, Ulp. 1. 9. h. tit.; qui tamen bene possunt dominum laudare, hoc est, nominare, eumque nominando liberantur, Ord. lib. 3. tit. 45. §. 10., 1. 2. C. ubi in rem act. Fructus restituuntur pro qualitate possessionis. Malae fidei possessor, cum fructus suos non faciat, Ord. lib. 2. tit. 53. §. 5., omnes restituit tam perceptos, quam percipiendos, exstantes, vel consumtos, Ord. lib. 4. tit. 13. §. ult. in fin.; impensas tamen necessarias in rem factas omnino deducit, et utiles exstantes, sed eo tantum casu, si possint sine laesione prioris status auferri, 1. 5. C. de rei vind., 1. 37. D. cod., Ord. lib. 4. tit. 48. §. 7. Contra vero bonae fidei possessor fructus omnes perceptos lucratur, quamvis locupletior factus sit; eos enim juste quis percipit ex re, quam suam esse putat, Barb. 1. 8. p. 2. n. 42. D. solut. matrim., Franc. Gall. de fructib. Disp. XII. art. I. n. 36.; adeoque fructus tantum restituit ad instar malae fidei possessoris a lite contestata, cum ab hoc tempore in mala jam fide sit; et restituit officio judicis, licet in libello non sint petiti, Ord. lib. 3. tit. 66. §. 1., Reinos. Observat. 63. n. 5. (Inst. de Jur. Rer. Tit. III. §. IX. Not.). Obstant huic actioni exceptiones communes rei judicatae, jurisjurandi, transactionis, et speciales usucapionis, retentionis impensarum causa, et rei venditae et traditae adversus auctorem, et ejus heredem.

11 · Et utilis.

pr.Emphyteutae tamquam domino utili competit rei vindicatio utilis adversus quemcumque possessorem, et etiam adversus dominum directum inique rem emphyteuticam detinentem (Inst. de Jur. Rer. Tit. XI. §. XII.). Hoc dominio exstincto (quod variis modis fieri potest, de quibus cit. tit.), dominus directus rem vindicat et ab emphyteuta, et a tertio possessore, cui utilis obstare potest, si jus suum adhuc durare credit. Exceptiones speciales, quae vindicanti obstare possunt, ex emphyteuseos natura deducendae.

n1Haec rei vindicatio utilis vocatur, non quod a Praetore data sit, adeoque lege non contineatur (§. V. h. tit.), sed quod ex dominio utili descendat, et ad differentiam directae, quacum in effectu convenit.

12 · Dotis vindicatio.

pr.Marito quoque, quia rei dotalis, constante matrimonio, dominus est, illius vindicatio competit, 1. 9. C. de rei vindicat.; eo autem soluto, uxori, 1. 30. C. de jur. dot., ad quam dominium dotis revertitur: quare rei vindicatione agere potest adversus quemcumque possessorem, etiam post lapsa tempora usucapionis, quae contra uxorem, constante matrimonio, non currunt. (Vide, sis, Inst. de Jur. Personar. Tit. IX.)

n1Ex dominio limitato, quale est mariti in re dotali, oritur actio rei vindicationis, qua is tantum, constante matrimonio, utitur, non uxor, cujus dominium, cum naturale sit, non potest civiles effectus producere. Soluto matrimonio, cum dominium plenum uxoris reviviscat, dotem vindicare quit ex dict. 1. 30. C. de jur. dot. Si vero maritus dotem alienaverit, cum alienatio nulla sit, eamdem uxor potest, etiam constante matrimonio, vindicare, Ord. lib. 4. titt. 48. et 60. (Inst. de Jur. Personar. Tit. IX. §§. XIV. XV. XVI. XVII.).

13 · Actio Publiciana.

pr.Quia vero possessio bonae fidei dominio aequiparatur, inter actiones reales numeranda Publiciana, qua bonae fidei possessor justo titulo subnixus ad rem restituendam agit contra infirmiore jure possidentem: quae actio, cum in bona fide fundamentum habeat, et facilioris sit probationis, prae rei vindicatione commendanda, vel saltem cum ea in libello conjungenda; adeoque hic fere omnia locum habent, quae de vindicatio1 ne diximus §. X. Obstant agenti exceptiones speciales justi dominii; namque contra verum dominum non datur; vel juris aequalis; quia solum competit ei, qui potiore jure utitur adversus eum, qui vel nullum, vel infirmius jus habet. Boehmer. de action. Sect. II. cap. II. SS. XIX. XX., Thomas. Not. ad Inst. tit. de action.

14 · Rescissoria.

pr.Ex dominio ficto nascitur actio rescissoria, qua is, qui ex justa causa abfuit, et propterea dominium rei per usucapionem summo jure amiserat, ea rescissa, agit, ut restituatur, S. 5. Inst. de actionib. Ea tamen hodie inutilis est, cum novo jure impedito longi temporis praescriptio non currat. Hanc actionem Praetor contra usucapionem strieto jure! completam dabat; eaque summa aequitate nititur, quae non patitur, ut, qui ex justa et necessaria causa abfuit, dominium rei suae amittat; itaque fingebat rem usucaptam non esse, et ex justa absentiae causa restitutionem dabat. Hae vero fictiones hodie cum inutiles sint et derisoriae; sufficit agenti probare se ex justa et necessaria causa abesse, quae ei nullo modo imputari potest, et rem propterea jure dominii, vel quasi, a possessore petere cum omni causa, fructibus et adcessionibus. Haec igitur açtio rei vindicationi similis est, et vix ab ea differt, cum dominium utriusque fundamentum sit.

15 · Revocatoria, seu Pauliana.

pr.Realis etiam est actio revocatoria, seu Pauliana, de qua Justinianus in §. 6. Inst. de action., qua quidem creditores, in quorum fraudem res fuerunt a debitore alienatae, ad illarum restitutionem agunt adversus quemcumque possessorem, doli participem, easdem titulo lucrative possidentem. Ea igitur Praetor restituebat dominium summo jure per alienationem amissum, et, quasi res alienata non esset, revocatoriam, id est, Praetoriam rei vindicationem, rescissa alienatione, concedebat. Illius itaque fundamentum est dominium fictum, quod Praetor adhuc durare fingit propter injustam et fraudulentam alienationem; adeoque huc trahenda, quae superius de rescissoria diximus,

n1Haec actio realis est, re a debitore alienata; quo casu creditores rem a quocumque possessore petunt, eo excepto, qui eam bona fide, et titulo oneroso habet, 1. 6. §. 8., 1. 9. D. quae in fraud. credit.: personalis tamen est, si contra debitorem ipsum, qui fraudem fecit, dirigatur, 1. 1. eod. Eadem quoque revocantur obligationes personales, et debita in fraudem creditorum remissa; cum nulla inde liberatio contingat, 1. 10. §. 22. D. quae in fraud., Mend. in Prax. P. I. lib. IV. cap. IV. §. I., Felician. a Cugna França, illius additionator, ibid.

16 · Petitio hereditatis.

pr.Jus hereditarium cum quaedam species dominii sit, seu juris in re (Inst. de Jur. Rer. Tit. III. §. XI.), reales sunt actiones, quae ejus occasione dantur. Competit igitur heredi testamentario, legitimo, et pactitio seu conventionali actio speciatim dicta petitio hereditatis, qua adversus cum, qui pro herede, vel pro possessore se gerit, agit, cum ut hereditatem cuni omni causa restituat, tum ut heres ipse declaretur (Inst. de Jur. Rer. Tit. XII. §. I.). Parum haec actio a rei vindicatione distat, quacum conjungi potest. Locum hic habent omnes exceptiones, quae testamentum invalidum reddunt, veluti nulli, irriti, rupti, destituti, inofficiosi, cet. Querela inofficiosi testamenti est quaedam species hereditatis petitionis, cum ex jure succedendi descendat, eaque et rescissio testamen ti, et hereditas simul petitur, 1. 17. de inoffic. testam. Querela inofficiosae donationis species etiam est hereditatis petitionis, eaque ad illius similitudinem agunt liberi ad donationem tamquam quamdam anticipatam successionem rescindendam, et ad res donatas cum omni causa restituendas. Liberis institutis, in legitima tamen laesis, ad illius supplementum non realis, sed personalis actio, hoc est, condictio datur ex II. 30. 36. C. de inoffic. testam. Legatariis quoque ad rem legatam habendam inter alias actio rei vindicationis competit (Inst. de Jur. Rer. Tit. VII. §. V.), cui obstant exceptiones speciales testamenti nulli, irriti, rupti, legati ademti, translati, adscripti, exstincti, de ficientis conditionis, cet.

17 · Confessoria, et negatoria.

pr.Pro servitutis sive realis, sive per sonalis juribus adserendis, vel negandis, quae ex dominio, vel jure in re oriuntur (Inst. de Jur. Rer. Tit. I. §. XII.), comparatae sunt actiones confessoria, et negatoria. Pro adserenda servitute datur confessoria ei, qui sibi, vel suo fundo adserit servitutem adversus dominum praedii servientis eam negantem, vel impedientem, et adversus omnes, qui usum servitutis impediunt; qua agitur, ut declaretur servitutem competere, et ut reo injungatur cautio de actore in illius usu sub certa poena non turbando, 11. 7. 10. §. 1. si servit. vind. Datur etiam confessoria pro oneribus et juribus in faciendo adserendis, in quibus legibus nostris et moribus servitus consistit (Inst. de Jur. Rer. Tit. XIII. §. II.). Illius fundamentum in servitute tam reali, quam personali est jus constitutum; itaque tantum competit pro servitute in testamento, vel inter vivos per quasi traditionem jam constituta nam pro constituenda, et promissa in personam agitur, et ad interesse eo casu, quo dominus fundum servituti destinatum alienavit. Actio negatoria pro adserenda praediorum libertate ei competit, qui fundum liberum esse ait, adversus eum, qui servitutem in totum praetendit, vel constitutam augere cum illius praejudicio. Naturalis libertas praediorum, pro qua praesumendum, hujus actionis fundamentum est; probatio igitur reo incumbit. Jura bannaria, cetera, quae in faciendo consistunt, hac actione similiter petuntur. Utraque autem actio differt a rei vindicatione, in qua de dominio inter litigatores contenditur, illudque in dubium vocatur; cum in confessoria, et negatoria de uno solum, alterove dominii effectu contentio fiat, qui, eo salvo adesse potest, vel abesse. Reo vero hae, et similes exceptiones prosunt, veluti 1) servitutis nondum constitutae; quippe pro promissa, et constituenda in personam agitur: 2) deficientis utilitatis, 1. 5. si servit. vind.: 3) servitutis a non domino constitutae: 4) nullitatis testamenti, in quo servitus fuit relicta: 5) non usus legitimo tempore, 1. 6. de servit. praed. urb.: 6) consolidationis, 1. 30. eod.: 7) remissionis expressae, vel tacitae, 1. 8. quemadmod. servit. amitt.: 8) doli mali, si contra fidem pacti ultra tempus exigatur, 1. 4. de servit.

18 · Hypothecaria.

pr.Realis etiam est actio hypothecaria, quae creditoribus quibuscumque, quibus hypotheca fuit constituta, contra debitorem, et contra tertium quoque possessorem em datur; qua alternatim agimus, vel ut debitum in totum solvant, vel ut res oppigneratas restituant, Ord. lib. 4. tit. 3. in princ. Huic actioni speciatim obstat exceptio excussionis, quae possessori competit tam in hypotheca generali, quam speciali (Inst. de Jur. Rer. Tit. XIV. SS. XV. XVI. XVII.). Pigneratitia, quae ⚫ datur debitori adversus creditorem, soluto debito, ad pignus cum omni causa reddendum, in personam actio est.

19 · Actiones personales, et primum ex pacto.

pr.Progredimur ad actiones personales, quae ex obligatione personae, quae illarum utique fundamentum est, oriuntur. Nascitur obligatio ex facto licito, vel illicito, hoc est, ex contractu, vel quasi, delicto, vel quasi, vel ex variis tandem causarum figuris, quae in certum ordinem, et fixum commode referri nequeunt (Tit. I. §. III. h. lib.). Ex pacto generali, cui speciale nomen haud convenit, datur actio non ex stipulatu, cujus hodie nullus usus est, neque condictio ex lege, quippe nulla hanc in rem specialis exstat, sed generalis ex pacto, qua agit is, cui aliquid promissum est, ad dandum, vel faciendum; et huc praesertim spectant pacta de contrahendo, veluti de pecunia mutuo danda. Obstant promissionibus eaedem exceptiones, quae in contractibus, a quibus vi et efficacia non differunt, recte quidem opponuntur, veluti erroris, simulationis, doli, metus, causae debendi cessantis, deficientis consensus tutoris, vel curatoris, promissionis impossibilis vel turpis, nudi tractatus, cet.

20 · Actiones ex contractu, praesertim ex mutuo.

pr.Ex pactis, seu contractibus tam beneficis, quam onerosis competit actio specialis ex contractu, a quo nomen speciale habet. Juvat rem uno tantum exemplo, ne in immensum liber ex crescat, crescat, illustrare. Ex mutuo nascitur condictio certi ex mutuo (et haec causa exprimenda est, ut intelligatur unde haec condictio sit, et ita distinguatur ab iis, in quibus certum ex alia causa petitur, et a condictionibus ex quasi contractibus), quae scilicet competit creditori, ejusve heredi, qui rem fungibilem alicui dedit, ut eadem non in specie, sed in eodem genere, quantitate, et bonitate restituatur (Tit. III. §. VI. h. lib.). Haec actio jure Romano est ordinaria, etiamsi chirographum super ۱۰ mutuo confectum sit; quia scriptura publica, vel privata substantiam actionis non mutat; spectat enim tantum ad probationem: jure autem nostro summaria est, et instituenda ad modum Ord. lib. 3. tit. 25. praescriptum (SS. XXVII. XXVIII. h. tit.). Huic vero actioni obstant speciales exceptiones deficientis causae, 1. 25. in fin. D. de probat., SCti Macedoniani, Ord. lib. 4. tit. 50. §. 2., non factae versionis, si civitati, et minoribus mutuum datum sit, 1. 27. D. de reb. cred., non numeratae pecuniae intra sexaginta dies, Ord. lib. 4. tit. 51. in princ., solutionis, compensationis, praescriptionis intra triginta annos, si hoc tempore debitor non fuerit interpellatus, Ord. lib. 4. tit. 79. Et ex quasi contractu, speciatim de negotiorum gestione.

21

pr.Ex quasi contractu, id est, ex negotio figuram veri contractus habente, quod a lege vim obligandi adcepit, obligationes nascuntur, et inde actiones, quae in foro, in quo quasi contractum est, instituendae, 1. 1. C. de ratiocin., Ord. lib. 3. tit. 11. §. 3. Rem hanc uno exemplo illustrare satis est. Et quidem huc vel maxime pertinet negotiorum gestio, quando quis ignorantis negotia sine mandato gessit; nam ex hoc gestionis facto IV. 6 datur domino actio directa contra gestorem ad rationes administrationis reddendas, et ad damna dolo, vel culpa data resarcienda; et gestori contraria adversus dominum ad indemnitatem, et ad repetendas, vel retinendas impensas utiles, et necessarias in re factas. Obstant agenti hae, et similes exceptiones, quod ex pietate, et animo donandi fecerit, 1. 27. §. 1., 1. 34. de negot. gest., Ord. lib. 4. tit. 99. §. 6. (Inst. de Jur. Personar. Tit. VI. §. XVIII.), quod plus quam oportet impenderit, I. 25. eod., quod proprii lucri causa gesserit, 1. 6. §. 3., quod gestionem dominus prohibuerit, l. ult. C. eod., cet.; quae omnes in jure naturali fundamentum habent, et ex ipsa natura negotii proficiscuntur. Alia exempla ex Tit. IV. h. lib. petenda.

n1Huc pertinent facta licita dicto Tit. IV. recensita, ex quibus quasi contractus resultant, iisque actiones adcom modandae. Pertinent autem vel maxime condictiones omnes indebiti, sine causa, ob causam dati, vel ob turpem causam, et condictio, speciatim dicta ex lege, qua agitur ad revocandam verb. grat. donationem ob causam ingratitu dinis ex Ord. lib. 4. tit. 63. (Tit. III. §. III. h. lib.).

22 · Actio praescriptis verbis, seu in factum.

pr.Actio praescriptis verbis personalis est; et ad hanc necesse est confugere, quoties contractus exsistunt, quorum adpellationes nullae jure civili proditae sunt, prout Jureconsultus ait in 1. 3. D. de praescript. verb. Haec igitur actio necessaria olim erat in contractibus innominatis, in quibus speciales agendi formulae designari haud potuerunt; et, cum in factum dirigeretur, quod in libello actor distincte proponere debebat, in factum etiam dicebatur, II. 1. 21. D. eod. Itaque in praxi hae actiones vix differebant. Hodie, formulis sublatis, cum jam necesse non sit actionis speciale nomen in libello designare, et satis rem gestam, seu factum, ex quo obligatio oritur, prout gestum est, enarrare; omnes actiones, quibus in foro utimur, posita brevi facti narratione, in factum, seu praescriptis verbis vocari possunt.

23 · Actiones personales ex contractu aliorum.

pr.Quamvis ex contractu aliorum summo jure nemo conveniri possit, l. 11. D. de obligat. et action.; tamen ex aequitate, quam jus agnoscit, recte convenitur praeponens ex contractu praepositi, et mandans ex contractu procuratoris intra praepositionis, et mandati limites; itemque pater ex negotio, quod filius de illius jussu gessit, vel quod in rem ejus versum est. Quae actiones nomen ex negotio contracto speciale sortiuntur, qualitate praedicta tamquam proximo fundamento superaddita (Tit. III. §. XXXII. et Tit. IV. §§. II. IV. V. VI. h. lib.). Actiones mixtae.

24

pr.Dantur etiam actiones mixtae, ita dictae, quia ex jure in re, et ad rem participant; adeoque vel reales, vel personales esse possunt, uti sunt judicia divisoria familiae erciscundae, communi dividundo, et finium regundorum; quae et in jure in re veluti hereditario fundamentum habent, et in jure ad rem, seu obligatione, quae ex quasi contractu, id est, ex facto administrationis resultant, et hac ratione personales praestationes continent (Tit. IV. §. VIII. h. lib.). Actioni familiae erciscundae obstant exceptiones collationis nondum factae, renuntiationis, transactionis, et praescriptionis, si alter coheredum bona fide rem hereditariam ut propriam possideat. Stryk. de succession. ab intest. Dissert. XI. cap. V. §. X., Boehmer. de action. Sect. II. cap. III. §. LIX. Communi divi dundo, quod impensas tamquam in rem propriam fecerit, 1. 29. comm. divid., quod res, cujus divisio petitur, communis non sit, sed propria, l. 7. §. II. eod., et quod pactum intercessit, ne intra certum tempus, quod nondum venit, a communione recedatur, l. 14. §. 2. eod. Finium regundorum speciatim obstat exceptio praescriptionis, cap. Ex literis 3. de probat., cap. Quia indicante 9. de praescript. Illius praxim explicat Mend. Pract. Lusit. lib. IV. cap. III. §. III.

25 · Rei persecutoriae, poenales, mixtae. ".

pr.Solennis alia est actionum divisio in rei persecutorias, poenales, et mixtas. Persecutoriis id, quod ex patrimonio nostro abest, et nostra quovis modo interest, in judicio persequimur, 1. 35. de obligat. et action.: poenalibus poenam a legibus constitutam in agentis commodum; qua ratione ab adcusationibus differunt, in quibus criminaliter agitur ad poenam, et vindictam publicam: mixtis et rem, et interesse, et poenas tam conventionales, quam legales, in actoris tamen utilitatem impositas, persequimur. Rei persecutoriae, sive ex contractu, sive ex delicto, vel ejus occasione descendant, ad heredes transeunt pro rata, id est, quatenus ad eos pervenit, cap. 5. de raptorib.; iique ad damna resarcienda intra vires hereditatis tenentur. Thomas. Dissert. de us. action. poenal., cap. I. §. 4. cum seq. De actionibus poenalibus, et adcusationibus, quibus vel ad privatam poenam, vel ad publicam vindictam agitur, commodior erit dicendi locus in Institutionibus, quas meditamur, Juris nostri Criminalis,

26 · Obligatio literalis.

pr.Quod ex literis, seu scriptura non communi, quippe quae probationem tantum facit, sed solenni, certis et solennibus verbis constante, veluti nominum, et cautionum solennium, princ. Inst. de liter. obligat., obligatio jure Romano nasceretur, ad ejusdem juris subtilitates referendum est; nam omnis obligatio ex consensu oritur (Tit. 1 I. §. IX., Tit. II. §. IV.), non ex verbis ore nuncupatis, vel scriptis. Boehmer. de action. Sect. I. cap. III. §. XXVI., Ludewig. Dissert. de nex. script.

n1Hoc jure aliud erat in scriptis contrahere, aliud contractum jam perfectum in scripturam probationis causa redigere. Priori casu obligatio ex scriptura nascebatur; secus posteriori, 1. 4. de fide instrum. Verborum tamen, et literarum obligatio contractus erat adcessorius; itaque necessario causam specialem, cui adcederet, supponebat; qua deficiente, obligatio quidem summo jure competebat, sed ex aequitate exceptione doli, vel pecuniae non numeratae, tamquam deficientis causae, illidebatur, §. 2. de except., 1. 2. §. 3. de dol. mal. except. Sed vero haec jurisprudentia, verborum, et literarum solennitatibus explosis, jam diu ab aula recessit; et cum obligatio in scriptis non constituatur, sed jam constituta in scripturam redigatur, neque scriptura obligandi, sed probationis causa intercedat, nullus hodie est contractus chirographarius, neque obligatio ulla literalis, sed consensualis tantum, Boehmer, cit,

n2Actio chirographaria.

27

pr.Nulla igitur obligatio ex chirographo resultat, sed ex consensu: ea tamen in scripturam redacta, competit creditori actio chirographaria, in qua diversus est procedendi ordo pro diversis cujusvis civitatis legibus ac statutis. In Castella scriptura publica habet exsequutionem paratam, et ejusdem cum sententia ac re judicata auctoritatis est, ll. 1. et 2. tit. 21., lib. 4. Recopilat. Idem jus in Gallia, et Saxonia obtinet, modo scriptura sit certa, nulla falsi suspicione laboret, causam debendi contineat, et post biennium agatur, Boehmer. Sect. II. cap. VIII. cum seq. Jure nostro ex chirographo exsecutive non proceditur, sed speciali actione agitur, quam dicimus assinação de dez dias.

28 · Actio dicta assinação de dez dias ex scriptura publica, vel quasi.

pr.Hac igitur actione decem dies debitori adsignantur, ut possit solutionem, et objectas exceptiones probare; quod si non fecerit intra definitos dies, condemnandus est, et sententia exsequutioni mandanda, non obstante adpellatione, Ord. lib 3. tit. 25., Emman. tit. 16. Quae ut locum tandem habeant, plura concurrant, oportet. Et primum quidem debitoris citatio, Ord. lib. 3. tit. 75. in princ., et scriptura publica a Tabellione publico confecta, non a Notario Episcopi, Ord. lib. 2. tit. 20. in princ. Pro publica autem habetur scriptura privata Nobilis, Doctoris, et aliorum, quorum mentio fit Ord. lib. 3. tit. 59. §. 15., ab eisdem tamen scripta, et subscripta; nam satis non est sola subscriptio ex ead. Ord. ibi.: feitos, e assinados: Gama Decis. 238. (Tit. XVIII. §. VII. h. 1.). Pro publicis etiam habentur literae cambiales, Valasc. Adleg. 76. n. 73., Phoeb. P. I. Arest. 37., Deliberat. Olisip. Senat. 23. Novembr. 1769. apud nov. Collect. n. 251., mercatorum libri, quippe qui contra scribentem plene probant (Inst. Jur. Public. Tit. VIII. §. XXX.), testamentum scriptum, et solenne, Mend. lib. III. cap. XXII. §. 1. n. 10., sententia judicis, quae in rem judicatam transiit, Ord. lib. 3. tit. 25. §. 8., scriptura dotalis, matrimonio contracto, Ord. cit. §. 5., quae ad casus similes, veluti ad dotes Monialium, professione sequuta, amplianda est. Valasc. Adlegat. 76. nn. 23. 24., Cabed. P. I. Decis. 33. n. 10., ead. Ord. in fin. ibi: nos casos semelhantes a este. Porro ex scriptura, quae ad probationem offertur, debitum certum, et liquidum constare debet, et specialis debendi causa. Quocirca, si in ea factum contineatur, et ejus loco nec poena conventionalis, nec interesse sit definitum, cum ad factum praecise nemo cogi possit, interesse illiquidum, et incertum non hac actione, sed ordinaria petendum est, Valasc. Consult. 164. nn. 12. 13. Eadem tamen creditoris, et debitoris heredes nec agere, nec conveniri possunt; nam haec actio specialis propriis dumtaxat auctoribus, et contrahentibus datur, et nec heredibus competit, nec contra heredes, Ord. lib. 3. tit. 25. §. ult. ibi: nas proprias pessoas, que fizerem as taes scripturas, e nam em outras nenhumas pessoas, postoque sejaõ herdeiros: qui singularis est, et Emmanuelis Ordinationi superadditus. Dies reo ad excipiendum praestituti in audientia adsignari debent; iique, cum peremtorii sint, et continui, a judice nec minui possunt, nec augeri, et diebus fastis adsignati nefastis currunt. Dies adsignatus computatur in termino, Ordinat. cit. ibi: dentro nos ditos dez dias: eo autem non computantur novem dies, qui ex Ord. lib. 3. tit. 9. §. 10. reo infirmo conceduntur, Phoeb. P. I. Arest. 88. Quia vero judex de sua jurisdictione certus esse debet, exceptione fori declinatoria pendente, definiti dies reo non nocent, uti bene contra Cabed. P. I. Decis. 30. tenet Valasc. Adleg. 76. n. 59. Huic actioni obstant exceptiones deficientis causae, debiti incerti, et indefiniti, falsitatis, nullitatis, negotii cum alio contracti, non numeratae pecuniae, doli, et metus, transactionis, jurisjurandi promissorii contractui adjecti, quod nullum illum reddit, Ord. lib. 4. tit.

n173. Hae, et similes exceptiones intra decem dies oppositae admittendae sunt, et recipiendae; secus ineptae et frivolae, Ord, cit. in princ.: causa, que o releve. Iis tamen intra eosdem non probatis, condemnandus reus est, et exsequendus, non obstante adpellatione, et actori res tradenda, praestita cauſtione de eadem, sententia per adpellationem rescissa, restituenda; qua non praestita, apud sequestrum deponenda, ead. Ord. in fin. princ. Nullis, vel ineptis exceptionibus objectis, res sine ulla cautione victori tradenda, Ord. cit. §. 1. et tit. 73. S. I.

n2Quamvis Ferdinandi lege Alphonsino Codice relata lib. 3. tit. 64. contractus, qui certam summam excedunt, non nisi per scripturam publicam probari possint; tamen ad Emmanuelem usque Regem invictissimum specialis actio dicta assinação de dez dias, incognita fuisse videtur, et, ab eo primum adinventa sua Ord. lib. 3. tit. 16. Illius usum postea probavit Sebastianus Rex Extravaganti, quam vocant da Nova Ordem do Juizo, 18. Novembr. ann. 1577., et tandem Philippus saepius cit. Ord. lib. 3. tit. 25., qua litium brevitati mirifice consulitur. Sed vero notandum, quod, ex instrumento publico decem diebus adsignatis non agitur exsecutive, uti ex sententia et re judicata, vel ex jurejurando litis decisorio, sed summarie, et ad praefatae Ordinationis praescriptum. Differentias inter utrumque agendi modum explicat Mend. in Prax. lib. III. cap. XXI. §. X. n. 57., Alexand. Caiet, Gom. Dissert. VI. ad dict. Ord. lib. 3. tit. 25.

29 · Et ex mere privata.

pr.Ex scriptura mere privata, a pro prio debitore, non ab alio recognita, idem est procedendi ordo, Ord. lib. 3. tit. 25. §. 9., et tit. 59. S. 10. Ea non recognita, via ordinaria agendum est. Valasc. Adleg. 76. n. 68., Perer. Decis. 79. Ad eam autem recognoscendam judex bene potest debitorem compellere, modo summa eadem contenta sexaginta millia numorum (sessenta mil reis) non excedat, Ord. cit. §. 9. in fin. ibi: não passando a quantia de sessenta mil reis. Haec quamvis ita sint, in foro jam diu obtinuit, ut in majori etiam summa huic actioni locus esset. Alvar. Valasc. Consult. 164. n. 2. et Consult. 170. nn. 13. 14. Et hoc jure utimur: illud tamen tamquam citatae Ordinationis literis, et verbis contrarium improbat Thom. Valasc. Adlegat. 76. a n. 70.

30 · De interdicto retinendae.

pr.Actionum vocabulo etiam interdicta continentur, l. 27. de obligat. et act. Quae respiciunt causam possessionis, dicuntur vel retinendae, vel recuperandae, vel adipiscendae. Interdicto retinendae, seu uti possidetis, agit actor, ut defendatur in sua possessione, et turbatio reo interdicatur, praestita cautione de non amplius turbando: cui potissimum obstat exceptio antiquioris, vel vitiosae possessionis, vel quod talis res sit, quae ab eo proprio nomine non possideatur, nec possideri quidem possit, 1. 1. §. 8. uti possid., 1. 1. in fin., 1. 30. §. 1. de adquirend. vel amittend. possess. Harpprecht. ad S. Retinendae 4. Inst. de interdict. Adplicatur non solum ad res immobiles, de quibus fuit conceptum, et ad mobiles, quarum in possessione sumus, veluti si servum, vel jumentum ducere prohibeamur, l. un. D. utrub., Menoch. de retinend. possess. Remed. II.; sed etiam ad jurium, quae nobis competunt, quasi possessionem tuendam: quo pertinent interdicta de itinere, actuque privato, de aquae ductu, cet., quae ad generale retinendae interdictum referri debent; vix enim quid speciale in foro habent. Hoc remedium, cum possessorium sit, non competit nudo detentori, sed vero tantum possessori; neque in eo locum habet exceptio dominii, nisi in continenti probe tur, et ita intelligenda Ord. lib. 3. tit. 40. S. 2., Thomas. in Not. ad tit. uti possid. Illud autem vel summarium est, in quo is ordo servatur, quem in recuperandae interdicto statuit Ord. lib. 3. tit. 48., cui locus dumtaxat est, ubi metus armorum occurrit, Boehmer de action. Sect. II. cap. IV. SS. XIV. XV. XVI., vel ordinarium (comparate ad summarium), in quo scilicet is ordo servandus, qui in omni possessorio definitus est, hoc est, simplicior, et brevior quam ordinarius, sed non adeo brevis et summarius, nisi litigatores ad arma venire soleant, et vis metuatur. Boehmer. cit. §. XIV.

31 · Recuperandae.

pr.Interdicto recuperandae, quod unde vi vocari solet, agit is, qui vi de possessione rerum immobilium dejectus est, ad eam recuperandam. Datur cuicumque possessori, sive corpore, sive animo tantum possideat, et simplici etiam detentori, veluti colono, si cum domino ipse simul dejectus est, et conductori quoque, locatore absente, 1. 1. C. si per vim vel al. mod. absent. perturb. sit poss., adversus novum possessorem, qui vi dejecit, vel mandavit, ut quis dejiceretur, et adversus illius heredes, in id tantum, quod ad eos pervenit, ad possessionem cum omni causa, et fructibus perceptis, et percipiendis restituendam. Jure Codicis competit, nulla etiam vi adhibita. Quare, qui loca incuria domini, vel procuratoris derelicta mala fide occupavit, hoc interdicto recte convenitur, 1. 5. C. unde vi, l. ult. C. de adquir.vel amitt. poss. Eodem quoque recte conveniri possunt conductores, qui rem detinent, finita locatione; sunt etenim rei alienae invasores, 1. 34. C. Loc., 1. 10. C. unde vi. Jure Decretalium competit etiam contra tertium malae fidei possessorem, spolii conscium, cap. Saepe 18. de rest. spoliator., ubi Boehmer. Jur. Eccles. Protest. Usu autem fori remedium aliud, quod vocant spolii, introductum est, et datur cuicumque, qui sine alterius dolo possessione excidit, quamvis reus in bona fide sit, Ziegler. ad can. Redintegranda 3. Caus. III. Quaest. 1. Datur etiam pro recuperanda possessione, vel quasi, rerum mobilium, et incorporalium, veluti jurisdictionis, honoris, vel juris alterius cujusvis, Portug. de donat. lib. II. cap. XIII. n. 139., Reinos. Observat. 62. n. 4. Exceptio dominii locum hic nullum habet, quippe quae in odium spolii rejicitur, Ord. lib. 3. tit. 40. S. 2., tit. 78. §. 3., et lib. 4. tit. 58. in princ. vers. E posto que. Obstat tamen specialis exceptio defensae possessionis, cujus meminit cit. Ord. lib. 4. tit. 58. §. 2. Hoc judicium summarium est, et nullas juris solennitates desiderat, modo ad recuperandam possessionem intra annum et diem agatur a die spolii commissi quod Lusitane dicimus força nova. Quare solennis hic libellus non requiritur, Ord. lib. 3. tit. 48. in princ.; satis enim est simplex facti narratio, verbo, vel scripto coram judice facta; neque porro necesse est, ut actor certum quid petat, et concludat, si ex narratis illius intentio constet; adeoque sententia non praecise illius petitioni, sed narrationi tantum conformanda. Lite igitur a reo quovis modo contestata, et dilatione una peremtoria adsignata, omnibus aliis solennitatibus posthabitis, et sola facti veritate inspecta, judex sententiam profert; a qua tamen adpellare licet, eaque utrumque effectum habet, Ord. cit. lib. 3. tit. 48., deducta ex Alphonsi IV. lege Codice Alphonsino relata eod. lib. tit. 53., Valasc. Adleg. 58. Cabed. P. I. Decis. 72. Huic vero judicio summario intra annum tantum et diem locus est non solum in vi proprie dicta, et interdicto recuperandae, verum etiam in omnibus interdictis restitutoriis, et in spolio quocumque sine vi commisso, possessore absente, et haec est praxis, de qua testatur Cabed. P. I. Decis. 82. n. 3. Adipiscendae.

32

pr.Heredibus tam testamentariis, quam legitimis, quibus hereditas testamento, vel lege fuit delata, datur interdictum adipiscendae possessionis rerum hereditariarum, quam vacantem propria auctoritate possunt occupare, vel in eam per Tabellionem, nullo repugnante, mitti, Ord. lib. 4. tit. 58. §. ult. Quod si possessio ab alio praerepta sit, et detenta, heres non, nisi eo audito, et causa cognita, in possessionem mittendus est. Mend. in Prax. lib. IV. cap. X. §. 3. Neque possessio naturalis, et civilis, quae hodie ex Novella 9. Novembr. 1754. ad heredes, et majoratus cujusvis successorem transit, praeferenda est possessioni vere naturali, et civili, quam tertius adquisivit, eo non audito, qui interim, et quamdiu in judicio convictus non fuerit, in sua possessione tuendus est. Mend. cit., Valasc. Consult. 191. tom. 2., Molin. de primog. lib. III. capp. XII. XIII. Interdicta spe-cialia quorum bonorum, Carbonianum, Salvianum, Divi Hadriani, quod legatorum, de tabulis exhibendis, cet., jure Romano adinventa, otiosa sunt, et in foro, quin illorum nomina designare necesse sit, sub generali adipiscendae nomine proponuntur, facti narratione posita. Obstant exceptiones omnes, quae testamentum infirmant, et speciatim exceptio de possessione jam habita, vivente testatore, vel quod res, cujus possessio petitur, in illius patrimonio non erat tempore mortis. Mend. loc. cit.

33 · De nuntiatione novi operis, interdicto demolitorio, quod vi, aut clam.

pr.Nuntiatio novi operis, quae vel propria autoritate fit, Ord. lib. 3. tit. 78. §. 4., vel judicis, Ord. lib. 1. tit. 68. SS. 23. 25., interdictum quoddam prohibitorium est, quo nuntians adversus aedificantem agit, ut ab opere incepto desistat, quamdiu de jure aedificandi non consti terit, Ord. cit. Si opus jam perfectum est, cessat nuntiatio; sed locum tunc habet interdictum recu perandae speciale quod vi, aut clam, quo agitur ad restituendum quod clam factum est adversus quemvis possessorem. Clam fecisse dicitur, qui aliquid facit clam eo, quem prohibiturum, si intelligeret, existimat, aut existimare debet, I. 3. SS. 7: 8., 1. 4. D. quod vi, aut clam. Privata nuntiatio eo dumtaxat casu admittenda videtur, quo periculum est in mora, nec facilis datur ad judicem recursus: ea autem semel facta, et spreta, cum vim adpellationis habeat (Tit. XXIII. §. V. h. 1.), qua pendente, nihil est innovandum, opus post nuntiationem factum tamquam verum adtentatum habendum est, et a judice revocandum, ab eoque mandatum, seu interdictum demolitorium impetrandum ex cit. Ord. Hoc judicium summarium est, et intra tres menses finiendum; iis enim exactis, praestita cautione de demoliendo, opus inceptum perficiendum, non obstante nuntiatione, Ord. lib. 1. tit. 68. §. ult., deducta ex l. un. C. de nov. oper. nuntiat. Palatii Curia, nullo tempore exspectato, rescriptum statim concedere solet, ut inchoatum opus, eadem data cautione, perficiatur, Extravag. 24. Jul. 1713. ibi: Licença para se continuarem algumas obras, que fossem embargadas, com a caução de opere demoliendo (Inst. de Jur. Public. Tit. X. SS. VIII. ΙΧ. Χ.).

34 · De cumulatione actionum.

pr.Cumulationes actionum in uno, eodemque libello jure Romano incognitae, 1.6. de except. rei judic.; in praxi tamen obtinent. Et primum cum hodie omnes actiones in factum vocari possint, nec ullis jam formulis sint constrictae, nec necesse sit earum nomina designare (S. XXII. h. tit.), ex re ipsa gesta, seu facto, quod narratur, plures oriuntur actiones, quarum cumulatio necessaria est. Deinde cumulari possunt actiones, quae ad eundem finem tendunt, et haec summa regula est, veluti rei vindicatio cum Publiciana. (§. XIII. h. tit.), hereditatis petitio cum vindicatione, quoties scilicet ignoratur, an reus titulo universali vel particulari rem teneat, personalis ex debito et hypothecaria, si creditor hypothecam possideat, nam ad eundem finem tendunt, quamvis diversam habeant exsequutionem, possessoria cum petitoria; utraque enim ad rem obtinendam spectat, licet diversa ratione et modo. Possunt etiam actiones conjungi, quamvis ad diversa tendant, si ex uno facto oriuntur; et inde recte cumulatur actio rei persecutoria et poenalis. Recte etiam in libello plu. ra debita ex eisdem, vel diversis causis orta, veluti mutuo, vendito, locato, conjunguntur. Plura habet Brunnemannus in tract. De concursu, et cumulatione actionum.