Mello Freire 4.5De solutionibus et liberationibus.
Abrir no leitor do IusCommune →1 · Quid solutio.
pr.Multis modis solvuntur obligationes, quos inter praecipuus est solutio, quae generaliter quamcumque liberationem denotat, 1. 176. de verb. significat.; speciatim autem adcipitur pro vera, et naturali praestatione ejus, quod debetur, sive pecunia debeatur, sive alia res, sive etiam factum. Hac in re spectandum, quis recte solvat, et cui; quid, et quantum solvendum, quo modo, quo loco, et quo tempore solutio fieri debeat. Modi obligationes solvendi jure Romano definiti, cum rectae rationi conveniant, iis exceptis, quae ad verborum solennitates pertinent, omnibus gentibus placent.
2 · Quis recte solvat, et cui.
pr.Recte igitur debitor ipse solvit vel per se, vel per procuratorem, mandato generali, vel speciali instructum, ll. 56.87. D. de solut. Recte etiam pro debitore, eo inscio et invito, quivis alius solvit; nam a quocumque debitum solvatur debitoris nomine, contingit liberatio, 11. 17. 23. 40. 53. eod. Pupilli, minores, furiosi, cum liberam non habeant rerum suarum administrationem, solvere nequeunt sine tutorum, curatorumve auctoritate ' §. ult. Inst. quib. alien. licet vel non (Inst. de Jur. Personar. Tit. XI. §. XV.). Solvendum autem ipsi tantum creditori, vel ei, cui creditor hoc nominatim mandavit, qualis est procurator specialis hanc in rem constitutus, vel generalis, cui res omnes administrandae commissae sunt; administrationis enim verbo exactio pecuniae concessa videtur. Recte quoque ei solvitur, qui in contractu solutionis gratia adjectus fuit; quod adcidit, cum creditor sibi, aut Titio solvi, sibi dari stipulatur, quo casu adjecto, tuto solvitur, §. 4. Inst. de inutilib. stipulat. Recte etiam creditoris ' creditori solvitur; in ejus enim commodum versa est solutio, neque is debet aliena jactura locupletari; adeoque, si debitum peteret, exceptione doli mali semovendus, 1. 6. D. de dol. mal. et met. except. Quod si non intersit creditoris, ut solvatur creditori suo, vel quia exceptione tutus erat, vel quia compensationem, retentionemve salvam habebat, nulla tunc contingit liberatio. Perez. ad Cod. h. tit., Bachov. ad Treutl. vol. II. Disput. XXIX. Thes. III. lit. A. Quid, quantum solvendum, quo loco, et tem-
3 · pore.
pr.Solvere tenetur debitor id, quod debet, et non aliud, creditore invito, vel ignorante, sive res, sive factum sit, princ. Inst. quib. mod. tollit. obligat. Aliquando tamen rei aestimationem praestando liberatur, veluti 1) si res ipsa periit, vel 2) si in dominio illius non est ac potestate, nec eam ullo modo, vel 3) non nisi cum magno incommodo habere possit. Perez. h. tit. n. 8. In obligationibus faciendi debitor praestando id, quod stipulatoris interest, liberatur. Lauterbach. ad tit. de verbor. obligat n. 39. (Tit. II. §. V. h. lib.). Res fungibiles sive in specie, sive in genere reddantur, debitum dissolvitur, Ord. lib. 4. tit. 50. in princ. lilud autem in totum, non per partes solvendum, 1. g. C. h. tit., Vinn. princ. Inst. quib. mod. tollit. obligat. n. 4.; et solvendum loco convento, 1. 9. D. de eo, quod sert. loc., nisi justa causa sit, ut alio solvatur, veluti si ad illum locum ob bellum, pe stem, vel similem casum tuto adcedi non possit. Brunnem. ad l. 8. C. h. tit. Et solvendum convento 1 tempore et die; de quo si nihil dictum, debitum purum statim quidem peti potest; sed tamen aliquod laxamentum debitori concedendum, id est, decem dies, Ord. cit. lib. 4. tit. 50. §. 1. (Tit. XXII. §. VII.). Modus solvendae obligationis per depositionem, et obsignationem judicialem.
4
pr.Pro solutione habetur oblatio, et consignatio judicialis, quae in eo consistit ut debitor possit rem debitam creditori oblatam, ab eoque, non receptam, in judicio, citata altera parte, obsi, gnatam deponere, 1. 19. C. de usur., Ord. lib. 4. tit. 6. (Inst. de Jur. Rer. Tit. XIV. §. ult.). Legalis hujus depositi is effectus est, ut offerentem ab obligatione liberet, et periculum rei, vel pecuniae depositae statim in creditorem transferat, 1. 9. C. de solut. Itemque per confusionem, rei interitum, novationem, delegationem, mutuum dissensum, adceptilationem, conditionem, adventum diei, compensasionem.
5
pr.Solvitur deinde debitum, et contingit liberatio 1) confusione, 1. 75. D. de solut; ubi enim idem simul est debitor, et simul creditor vix potest contingere, ut a se ipso quis petat, et, sibi solvat: 2) rei, quae in specie debetur, interitu, 11. 23. 49. de verb. oblig.: 3) novatione debiti, tot. tit. D. de novat., Ord. lib. 3. tit. 45. §. 6. ibi: innovar: 4) delegatione, si novus debitor in locum prioris substituitur, Ord. cit.: 5) mutuo dissensu, cum nihil tam naturale sit, quam eodem modo quidquam solvi, quo colligatum est, 1. 35. de reg. jur.: 6) adceptilatione non Romana, quae per stipulationem, et conceptis verbis fiebat, sed simplici pacto et conventione, qua debitum adceptum habetur, id est, remissione, condonatione, seu pacto de non petendo; quod in effectu, et quantum ad liberationem adtinet, nihil a Romana adceptilatione differt. Stipulatio Aquiliana, quam C. Aquilius Gallus, solertissimus cautionum artifex, adinvenit, hodie supervacanea omnino est, Stryk. Us. mod. ad tit. de adceptilat.: 7) conditione deficiente, a cujus eventu obligatio pendebat, S. 4. Inst. de verb. obligat.: 8) die adveniente, in quem promissum est; quod enim obligatio in diem concepta perpetuetur, cum ad tempus deberi non possit, nisi quod creditor ultra tempus constitutum petens exceptione repellatur, §. 3. Inst. eod., fundamentum nullum habet, et ad tricas fori Romani referendum, Heinecc. de Jur. Nat. et Gent. lib. 1. cap. XV. §. CCCCXIV. Not. (Inst. de Jur. Rer. Tit. V. §. XXXII. et Tit. VII. §. VIII. et Tit. XIII. §. III. Not.): 9) compensatione; et hic modus solvendae obligationis summa aequitate nititur; dolo enim quis petit id, quod statim est restituturus: utrimque tamen debitum liquidum sit, oportet, et ejusdem generis; compensationi igitur locus est in rebus fungibilibus, in quas pretium adfectionis non cadit, cum regulariter certam semper acstimationem habeant, Ord. lib. 4. tit. 78. in princ. SS. 4. et 7., Emman. 56., Alphons. 72. Casus, in quibus compensatio cessat, eadem Ordinatione e jure omano recensentur (Tit. XXII. §. XIX. h. lib.).
6 · De cessione bonorum.
pr.Beneficium cessionis bonorum obaeratis concessum (qui non culpa sua, sed casu bonis lapsi sunt), ut bona omnia possint creditoribus cedere, et ita se liberare a servitutis, et carceris injuriis, de quo Ord. lib. 4. tit. 74., Emman, lib. 3. tit. 89., Alphons. lib. 3. tit. 121. eod., et tit. C. qui bon. ced. poss., inutile prorsus est, posteaquam Novella 20. Jun. 1774. §. 19., seu potius solenni Supplicationis Domus Deliberatione 18. Aug. ejusd. ann. humaniter constitutum fuit, ne debitores bonae fidei aeris alieni causa in carcerem conjiceren tur. Itaque hodie cessat Ord. lib. 4. tit. 76. §. I., ubi condemnatus, si bona non habet, vinculis publicis constringitur (Tit. XXII. §. XVIII. h. lib.).
7 · De beneficio competentiae.
pr.Idem ferme dicendum de beneficio competentiae; cujus ea vis est, ut, eo qui utuntur, non teneantur ultra quam facere possunt; et tantum ex bonis excussis eis relinquendum, quantum necesse habent ad necessaria vitae subsidia, arbitrio judicis pro debitoris qualitate aestimanda. Hoc beneficium moribus tribuitur non solum parentibus, liberis, fratribus, sociis, cet., quorum meminit jus Romanum l. 16. cum seq. D. de re jud., SS. 37. 38. Inst. de action.; verum etiam aliis, veluti Clericis in sacris tantum ordinibus constitutis, vel beneficium ecclesiasticum habentibus, cap. Odoardus 3. de solut., Boehm. Exercit.: De Clerico debitore cap. IV., Nobilibus, Doctoribus, Magistratibus, Universitatibus, Ecclesiis, Monasteriis, quibus scilicet necessaria alimenta sunt relinquenda, et Corporibus, seu Collegiis certa adsignanda bona ad publica aedificia reficienda et persolvenda salaria administratorum, domesticorumve, illorum numero, quantum fieri potest, imminuto. Ram. ad tit. de re jud. in adpend.: de privilegio eorum, qui non damnantur ultra quam facere possunt S. XXVII. apud Meerm. tom. VII. Thes. Jur. Rom. pag. 144., Stryk. Us. mod. ad tit. de cess. bon. SS. XXI. XXII. Haec quamvis ita sint, hodie tamen post sancitam dictam Novellam, cum debitores bo nae fidei ultra quam facere possunt non teneri videantur, beneficium competentiae non jam beneficium, seu privilegium certis dumtaxat personis concessum dici potest, sed jus commune omnibus (Tit. XXII. §. XVIII. h. lib.). Ex lege XII. Tabularum, cujus meminerunt Gell. Noct. Attic. lib. XX. cap. I., Quinctil. lib. III. Inst. Orat. cap. VI., qui debitum confessus, vel jure condemnatus intra legitimum tempus non solverit, creditoribus licebat eum prehendere, in jus ducere, nervo, vel compedibus vincire, in partes secare, vel trans Tibrim in servitutem venundare. Bynkershoek. lib. I. Observat. cap. I. Dura hac lege novo jure, sive moribus abrogata, illud tantum in usu mansit, ut debitoris omnia bona creditoribus addicerentur, et ipse in carcerem, eis non exstantibus, conjiceretur. Sed vero novum etiam hoc jus correctum fuit ex beneficio cessionis bonorum, quod Julius Caesar in Italia introduxit, et competentiae, quod Praetoris humanitati debetur. Everard. Otto ad SS. 37. 40. Inst. de action., et in Praef. ad tom. III. Thes. Jur. Civil. pag. 23. Et ex hoc novissimo jure deductae fuerunt Ordinationes superius citatae, quae hodie supervacaneae videntur.
8 · De rescriptis moratoriis.
pr.In usu autem et vigore sunt literae, quas vocant respirationis, seu moratorias, quae, defidefinitore Boehmero speciali Exercit.: De literis respirationis cap. II. §. 2., nihil aliud sunt, quam beneficium Principis debitoribus non sua culpa, sed fortunae vitio obaeratis, ne intra spatium determinatum quid ab eis petatur. Hujus materiei se des est Ord. lib. 3. titt. 37. et 38., Emman. 79. 80., Alphons. III., et lib. 2. tit. 37., Regim. Palat. S. 117. Quae vero ibidem traduntur partim ex ll. 2. 4. C. de prec. Imp. offerend., 1. ult. C. qui bon. ced. poss. deducta sunt, partim ex Doctorum opinionibus. Non debet autem Princeps debitoribus quibuscumque, sed miserationis tantum dignis inducias concedere, neque eas in longius, quam par est, tempus producere, vel ad omnes causas. Itaque, ut rescriptum moratorium justum sit, plura concurrant, oportet. Nam 1) ultra quinquennium concedi non solet, nec profecto debet, Ord. lib. 3. tit. 37. in princ. ibi: por tempo honesto, e razoado, Portug. de donat. lib. III. cap. 42. n. 38., Mello de induc. quest. 34. n. 11. 2) semel concessum vix ac ne vix quidem iterum concedendum, Portug. n. 41.: 3) et concedendum in favorem tantum pauperum debitorum, quales sunt, qui rei familiaris angustia ad dictum diem solvere non possunt, et qui non culpa sua, sed temporum injuria bonis sunt lapsi; namque qui luxuria, ludo, vel rei familiaris prava administratione non solvendo facti sunt, cum damnum sua culpa sentiant, ne sentire quidem videntur, 1. 203. de reg. jur., Boehmer. cit. §. IX.: et 4) iis tantum debitoribus, de quibus spes tandem aliqua supersit, ut aliam instituant oeconomiam, qua possint industria, labore, et sumtuum moderatione rem familiarem deperditam restaurare, Boehmer. cit., Hering. de fidejussorib. cap. V. n. 104.: et demum 5) datis ab eis prius fidejussoribus, vel pignoribus captis de debitis, lapso tempore rescripto contento, solvendis, IV. 5 Ord. lib. 3. tit. 37. in princ. ibi: sem dar fiança bastante em juizo, ou penhores. Igitur satis non est cautio juratoria, vel quia fidejussoria, vel pignoratitia dicta Ordinatione speciatim requiritur, vel quia jusjurandum promissorium jure nostro rejicitur tam in contrahendis, quam in solvendis, differendisve, obligationibus, Ord. lib. 4. tit. 73., Portug. cit. 1. n. 47. in fin. Debita privilegiata, veluti fiscalia, judicialia, cetera Ord. lib. 3. tit. 37. S. ult. recensita, generali rescripto non continentur, nisi specialis illorum mentio fiat. Phoeb. P. II. Decis. 116. n. 18. Neque hoc beneficium, cum personale sit, sine expressa mentione prodest debitoris heredi, vel fidejussori, sed debitori tantum cui fuit concessum, Ord. cit. tit. 38. §§. 5. 6., Por-, tug. de donat. lib. 3. cap. 42. n. 52. Ei tamen semper salvum manet beneficium ordinis, seu excussionis, Ord. eod. lib. tit. 37. SS. 1. 2.
n1Induciae, quas nos dicimus carta de espaço de tempo, ou graça d'el - Rey para não ser demandado até certo tempo, non temere, et quovis praetextu, sed ex justis tantum et gravissimis causis, quales superius memoravimus, hoc est, vix ac ne vix quidem, salva justitia, admitti possunt; creditorum enim jura laedunt, et bonae fidei in contractibus adversantur, qua nihil inter homines sanctius est. Facilius quidem admittendae, et multo majore favore prosequendae induciae a Principe ob causam communem, veluti hostilem incursionem, magnamve agrorum sterilitatem debitoribus concessae, vel in favorem Reipublicae, et illius causa absentibus, aut in bellum ituris terra, marive, in quibus nulla cautio desideratur, Ord. lib. 3. tit. 37. §. 5.; et in hoc tantum ab induciis ob prívatam debitorum commiserationem concessis discriminantur: sed vero in eis quoque bona et justa causa desideratur; cum nec hujusmodi debitoribus moratoria debeat concedi, si non fortunae vitio, sed culpa sua non solvendo facti sunt.
9 · Quomodo a creditoribus dentur induciae moratoriae.
pr.Creditorum vero pacto, et mutua conventione debitoribus induciae recte conceduntur, de quo nullus dubitat, cum quilibet juri pro se introducto valeat renuntiare. Dixi mutuo creditorum consensu; nam uno, minoris licet summae, repugnante, induciae ab aliis concessae in illius praejudicium non valent, Diplom. 14. Mart. 1780. Major igitur creditorum pars sive numero, sive quantitate, sicut non potest partem crediti debitori remittere in praejudicium alterius, et minoris partis creditorum ex cit. Diplom., ita concedere non poterit ullas inducias in debitoris (creditoris?) cujusvis praejudicium, eo non consentiente; et haec, ni fallor, sententia est praefati Diplomatis, quo Ord. lib. 4. tit. 74. §. 3., deducta ex l. ult. C. qui bon. ced. poss., abrogata videtur (Inst. Tit. II. §. VI. h. lib.). Videnda tamen Deliberatio Olisiponensis Senatus 15. Febr. 1791., qua contrarium statutum vide tur, apud novam Collect. N. 296.
10 · Et an possit debitor, cui induciae concessae, debitores suos convenire.
pr.Qui inducias a creditoribus, vel a Principé justa de causa impetravit, quamvis ipse intra tempus definitum conveniri non possit, nec ullo modo inquietari; debitores tamen suos convenire nulla lege prohibetur. Mello de induc. quaest. 33., Boehmer. cit. Exercit.: De liter. respirat. cap. II. §. XII. Multum autem obstat Ord. lib. 3. tit. 38. in princ., Emman. 80.; ea autem intelligenda est de rescriptis iniquis contra jus obtentis in poenam impetrantis. Mello loc. cit. n. 13.
n1Ordinationes citatae deductae fuerunt, et fere ad literam descriptae ex tit. D. quod quisq. jur., quod jam observavit dictus Mello, et Valascus Consult. 25. n. 6. Jam vero hic titulus, ut bene ait Thomasius Not. ad eumd., ad rescripta moratoria parum apte refertur; quia indulta moratoria ad privilegia pertinent, non ad jus iniquum, aut dolo impetratum. Neque Edictum pertinet ad majores Magistratus, vel ad Principem, qui jus novum in gratiam alicujus justa de causa introduxit. Stryk. Us. mod. ad tit. quod quisq. jur. §. II. Bene etiam Boehmerus: Quod beneficium Principis ratione miserationis inopi debitori concessum, ad ejusdem debitores fortassis multo locupletiores protraheretur, nihil ei prodesset, et effectu destitueretur indultum, quod eum in finem conceditur ut debitor ad meliorem fortunam venire, atque eo promtius deinde suis, creditoribus solvere possit, quod tamen si ejus debitores contra ipsum retorquere possent, facere ei impossibile foret. Aliter se res habet, si Principem debitoris indulto muniti adeundo indultum subreptitie impetratum esse doceret, atque cassationem illius peteret. Itaque Edictum Praetoris, et Ordinatio pertinent ad impetrantem jus novum, id est, iniquum.