Mello Freire 4.2De pactis.
Abrir no leitor do IusCommune →1 · Quid pactum.
pr.Pactum definitur: Duorum, pluriumve in idem placitum de dando aliquo, faciendove consensus, l. 1. §. 2. D. eod. Quia vero hodie inter pacta, et contractus nomine tantum distinctio est, praefata definitio tam pacto nudo et simplici conventioni, quam contractui recte adplicatur. Jure Romano pactum stricte dictum est conventio sine nomine, et causa, in quo a contractu differt, qui nomen, et causam habet.
2 · Summa regula in doctrina de pactis.
pr.Ante omnia in re, de qua agimus, summa haec regula tenenda: Quaecumque ex principiis juris Naturalis et Gentium in doctrina de pactis et obligationibus contrahendis Romani adoptarunt, ea omnia egregia sunt, et usum multum habent; contra vero nullius inter nos usus, nec unquam recepta, quae illorum propria fuerunt, adeoque ex juris Romani subtilitate descendunt. Thomas. Not. ad tit. D. de pact.
3 · Et quae illius consectaria.
pr.Cui consequens inter alia est, pacisci eos tantum posse, qui possunt consentire, quique firmo judicio praediti sunt; adeoque furiosos, mente captos, prodigos, quibus bonis interdictum fuit, impuberes, minores, et filiosfamilias sine tutoris, curatoris, patrisve consensu, jussu, et auctoritate vix pacisci posse, et civiliter obligari; itemque nullius momenti esse majorum pacta dolo, vi, metuve extorta, vel scriptis legibus, aut bonis moribus contraria, cetera hoc titulo in Pandectis a Romanis e jure Naturali tradita, quae apud nos, et apud omnes gentes peraeque custodiuntur (Inst. Jur. Public. Tit. VIII. §. IV. et seq.).
4 · Alia ejusdem regulae consectaria.
pr.Eidem regulae consequens etiam est: 1) omnia pacta deliberato animo inita eamdem obligandi vim habere, quam Romani stipulationibus et contractibus suis quantacumque solennitate perfectis tribuerunt: 2) ex omni pacto actionem hodie dari, et exceptionem: 3) nullum hodie esse discrimen inter pacta, et contractus: 4) itemque inter pacta nuda, et non nuda, seu vestita, legitima, praetoria, et adjecta in continenti, vel ex intervallo, bonae fidei, vel stricti juris contractibus: 5) omnes contractus hodie esse consensuales; adeoque divisionem in contractus reales, verbales, literales, consensuales, nominatos, et innominatos, quae n jure Romano utramque facit paginam, nullius usus esse, cum ex solo consensu obligatio oriatur: illud tamen notandum, pactum de mutuando, commodandove actionem quidem producere; ea autem ex mutuo non est, vel commodato, quale nondum contractum est, sed ex pacto, vel promisso: 6) actionem ex pacto tantum dari, si actor sua interesse ostendat, pactum adimpleri; nam, eo cessante, poenitentiae locus est in omni contractu, cum exceptio Tua non interest omnem agentem repellat: 7) locum hodie poenitentiae non dari neque in pactis, neque in contractibus innominatis; nam qui dare aliquid, vel facere promisit, ad fidem liberandam obligatur: 8) pactum de non petendo cum debitore initum non solum exceptionem producere, sed obligationem tollcre ipso jure: 9) alteri per alterum adquiri obligationem, modo illius ratihabitio adce dat; alterum vero obligare sua promissione neminem posse; quam in rem bene Gaius in l. 39. de negot, gest.: Naturalis enim simul et civilis ratio suasit, alienam conditionem meliorem quidem etiam ignorantis et inviti nos facere posse; deteriorem non posse. Plura habent Stryk. Us. mod. ad tit. de pact., et in tract. de cautel. contract. Sect. III. cap. V., Thomas. Not. ad eumd. tit. et ad tit. Inst. de obligat.
5 · Factum promittens liberatur praestando id, quod interest.
pr.Non adeo tamen vis et efficacia pacti protrahenda est, ut qui factum promisit, ad illud praecise adimplendum adigi possit; quamvis enim hac de re nec Juris Civilis Romani, nec Naturalis scriptores conveniant, ego semper eorum opinionem sequutus sum, qui existimant promissorem praestando interesse liberari. Vide, sis, 1. 13. §. 1. de re jud., 1. 114. de verbor. obligat., Stryk. Us. mod. h. tit. n. 10., Thomas. Dissert. singul.: An qui factum promittit, liberetur praestando id, quod interest, et in Posit. Huber. Inst. de verbor. obligat. (Inst. de Jur. Personar. Tit. V. §. IV. Not.). Pactum creditorum partem debiti remittentium dissentientibus non obest.
6
pr.Quia vero alter alterum promissione sua obligare non potest (§. IV. h. tit.), inde est pactionem creditorum debitori communi majorem licet debiti partem remittentium aliis invitis non nocere, eisque semper suum jus salvum manere, Diplom. 14. Mart. 1780., quo revocatum fuit Decretum 4. April. 1777., itemque Ord. lib. 3. tit. 78. §. 8., deducta ex l. 7. §. 19., 1. 8. D. de pact., quibus scilicet pactum majoris partis debitum remittentis reliquos obligabat. Idem dicimus de induciis cum ceteris creditoribus pactis, quae aliis invitis et dissentientibus obtrudi non possunt; itaque Ord. lib. 4. tit. 74. §. 3., quae has inducias admittit, praefato Diplomate revocata videtur (Tit. V. §. IX. h. 1.).
7 · Tractatus a pactis, et contractibus separandi.
pr.Separandi autem sunt tractatus de contrahendo ab ipsis pactis, seu contractibus; namque ex nudis tractatibus et sermocinationibus nulla nascitur obligatio; quippe quia, quamdiu negotium adhuc tractatur, deficit consensus duorum in idem placitum. Ad meros tractatus pertinet promissio vaga et indefinita, non ex animi sententia, sed joco facta, 1. 19. §. 3. de aedilit. Edict.
8 · De constituto.
pr.Eamdem hodie vim habet pactum simplex, ac geminatum; quare constitutum, hoc est, ८ pactum, quo quis spondet se soluturum esse quod ipse, vel alius debet, inutile prorsus est; nam in proprio debito opus non est iterata promissione, cum ex simplici obligatio oriatur, et in alieno constituens habetur tamquam verus fidejussor. Schilt. Exercit. ad Pand. XXIV. §. 70. seq., Thomas. Not. ad tit. de pecun. constit.
9 · Quid transactio.
pr.Pactum, quo res dubia, dato aliquo, vel retendo, vel promisso deciditur, transactio vocatur; in eoque a reliquis pactionibus, quae de re certa ineuntur, differt, 1. 1. D. de transact., Ord. lib. 3. tit. 78. §. 1. ibi: se dous litigassem sobre huma cousa, e fizessem transaução sobre essa demanda. Pactum transactioni inest.
10
pr.Moribus tamen omnium fere gentium confusa sunt pactionum, et transactionum jura; omni namque transactioni pactum inest; ideoque de re etiam certa et pacisci, et transigi potest, Groeneweg. de legib. abrog. ad tit. D. de transact. in fin. Transactionis igitur pacto ea fere omnia adplicanda, quae de reliquis pactis diximus.
11 · De quibus rebus transigi potest.
pr.Et hinc est, quod ea transactio, quae tamquam transactio valere non potest, tamquam pactum valet; adeoque de quibus rebus honeste paciscimur, de iis et transigere licet, Tabor ad Barbos. axiom. lib. XVIII. cap. XXV. axiom. XIV.: neque necesse est, ut negotium, de quo transigimus, juris ratione incertum sit; sufficit enim lubricum eventus, et quod is quacumque de causa dubius, vel difficilis reddatur. Thomas. ad tit. de transact. in Pand. An de re judicata, relictis testamento, et de alimentis
12
pr.Valet ergo transactio super re judicata, quae pro veritate habetur, Stryk. Us. mod. lib. II. tit. XV.; et super rebus testamento relictis, tabulis testamenti nondum inspectis, Noodt. in Jul. Paul. cap. VII., et ad tit. de pact. et transact.; et super alimentis praeteritis; secus super futuris, nisi auctore Praetore, et praevia causae cognitione, prout Oratione Marci Antonini constitutum est 1. 8. D. de transact., 1. 8. C. eod.: Cum hi, quibus alimenta relicta erant, facile transigerent, contenti modico praesenti. Et huic quidem rationi multum tribuendum, non quia Ulpiani est, sed quia summa aequitate nititur, eumque propterea contra Groeneweg. de legib. abrogat. ad 1. 8. C. de transact. defendunt Samuel de Coccej. Jur. Controv. lib. II. tit. XV. Quaest. V., Antonius Schultingius Dissertatione singulari, Hieronymus Gundlingius cum Dissertatione singulari, tum alia, quam: Singularia de transactionibus inscripsit §. XX. seq.
13 · Et quid de criminibus.
pr.Cum vero unicuique liberum sit de rebus suis transigere; inde est, quod privati (secus procuratores fiscales, et justitiae promotores) possint de obligationibus, et damnis, quae ex delicto publico, vel privato, capitali, vel non capitali nascuntur, transigere, id est, jus suum remittere retento aliquo, vel adcepto. Hujus transactionis, effectus est, ut transigens reum adcusare non possit, nec privatum suum interesse in judicio prosequi: vindicta autem publica, inquisitio, et prosequutio criminis semper salva manet: nec tollitur transactione.
n1Doctrina juris Romani de transactione in criminibus, cujus sedes primaria est in 1. 18. C. de transact., huc redit, quod transigere licet de criminibus capitalibus, de non capitalibus non licet citra falsi crimen, et infamiae notam. ' Haec tamen doctrina semper mihi difficilis visa est, et a juris simplicitate, aequitateque aliena. Nam primum leges omnes unicuique concedunt jus suum gratis remittere, et quomodocumque de eo transigere ac pacisci. Deinde legibus nostris privatus reum nunquam adcusare compellitur, nec adcusationem prosequi, quam semel in judicium produxit; ab ea enim quacumque litis parte et desistere permissum est, et reo crimen, id est, suum interesse, et privatam satisfactionem remittere, ac condonare, Ord. lib. 1. tit. 3. §. 9. Jam vero, si licet privatum interesse absque praejudicio fisci, et vigore publicae discipline remittere, cur transigere non licebit? Neque crimen aliquod, vel infamiam juris incurrit, qui munusculum quodvis, vel pecuniam adcepit pro remittenda adcusatione, remittendove interesse, quod actori ex criminis prosequutione poterat obvenire. Neque propterea transigentes pro confessis habendi sunt, nisi aliis probationibus conv convicti fuerint, et multo minus pro indignis; liberum enim unicuique est conditionem suam meliorem facere, et de jure suo quovis modo disponere: neque pro indigno haberi potest, qui parentis, alteriusve necem ultus non fuit, quique damnum, vel injuriani sibi illatam remisit; sed pro probo, honesto, et christiano viro. Adcedit, quod doctrina juris Romani de indignis (quod hic in transcursu adnotare placet) quamvis adprobata videatur Ord. lib. 2. tit. 26. §. 19., de iis tantum indignis intelligenda, qui tales legibus nostris declarantur, nam qui referuntur in titt. D. et C. eod., moribus fere omnium gentium pro indignis non habentur. Et cum poenae fiscales, eodem jure difficillimis temporibus. adinventae et excogitatae, hodie non obtineant, nisi specialiter sint receptae, et, si dicendum quod res est, vix ae ne vix quidem obtinere, et locum unquam habere debeant; indigni hac in parte cum incapacibus omnino conjungendi sunt, adeoque in his, quae alterutris relinquuntur, non fiscus, sed ii succedunt, qui citra delictum de jure, vel consuetudine succedere debuissent. Groeneweg.
n2de legib. abrog. ad tit. C. de his, quib. ut indign. Quae de indignis tradunt Scriptores nostri Cabedus P. II. Decis. 58., Portug. de donat. lib. III. capp. 29. 31. 32. 33., et alii, non magni quidem facienda; vel quia non aliud praeterea vident, quam quae in jure Romano scripta leguntur, vel quia Patriam nullam legem adsignant, quae declaret, qui apud nos pro indignis habendi.
14 · Et de adulterio.
pr.Super adulterio quoque et pacisci, et transigi licet, Thomas. Not. ad tit. de transact. in Pand., et nov. addit. ad Huber. eod. tit., Carpzov. ' Pract. Crim. Quaest. LV. n. 14. Jure Romano, excepto adulterio, de omni crimine capitali valida erat transactio, 1. 18. C. de transact.; hanc tamen exceptionem emblema Triboniani esse, vel alterius imperiti interpretis, putant Thomas. cit., et Costa Ambiguit. Jur. lib. I. cap. XXXVI. apud Otton. tom. IV. Thesaur. Jur. Roman. pag. 1195. Leno igitur non est, qui de adulterio transegit, sed qui eidem consentit; adeoque honesta est transactio, nisi lenocinium aliunde probetur. Lenocinii autem nullo modo reus est, qui cum adultero pactus fuit, eumque gratis, inviolatisque manibus dimisit, 1. Mariti 29. S. 2. ad leg. Jul. de adulter., Ord. lib. 5. tit. 25. SS. 2. 3. 4.
15 · Transactionis effectus.
pr.Inter plures transactionis effectus praecipui hi sunt: I) quod strictae interpretationis sit; adeoque ad alias causas, quam de quibus propalam contractum, nec ad personas, quae non transigerúnt, proferri debeat, Ord. lib. 3. tit. 81. §. 2.: 2) quod rescindatur ob enormem laesionem, quemadmodum reliqui contractus, Ord. lib. 4. tit. 13. §. 6., Pinel. ad l. 2. C. de rescind. vend. cap. IV. n. 5. (Inst. Jur. Publ. Tit. VIII. §. XI. Not.); quamvis enim de re dubia fiat, itaque laesionem non admittere videatur, dubio tamen resoluto, cum ex eventu laesio adparere possit, laeso tunc succurrendum est: 3) et ob instrumenta denuo reperta, cum de non cogitatis transactio non fiat, Stryk. Us. mod. h. tit. §. ult., Ord. lib. 3. tit. 52. §. 3.: 4) quod non possint transigentes a transactione sponte sua facta recedere, ab eave adpellare, Ord. lib. 3. tit. 78. S. 1. ibi: se dous litigassem sobre huma cousa, e fizessem transaução sobre essa demanda em prejuizo de terceiro, os que assi fizessem transaução, não poderão appellar.