Mello Freire 4.1De obligationibus.
Abrir no leitor do IusCommune →1 · Ratio ordinis.
pr.Exposuimus praecedentibus libris jura personarum, a, et rerum, et satis quidem, quantum fieri potuit, pro more institutoque nostro. Sequuntur jura in rem dicta, quae ex obligatione, tamquam ex fonte, promanant. Quia vero obligatio actionum veluti mater dicitur in l. 42. §. 2. de procurat., eas nos hic, cum ad idem juris objectum referantur, eodem libro comprehendimus. Et haec est ratio scriptionis nostrae.
n1Haec methodus generatim, quod per me licet, non omnibus placet; non nullis vero speciatim displicet, quod obligationes conjunctim cum actionibus tradantur; sed vero, cum illius ratio aliqua inter se constet et nexus rerum tractandarum, hoc satis est homini occupato, id est,, Jureconsulto.
n2IV.
2 · Definitio obligationis.
pr.Obligatio est juris vinculum, quo necessitate adstringimur alicujus rei solvendae, faciendae, vel praestandae secundum nostrae civitatis jura, princ. Inst. de oblig. Haec igitur definitio obligationis naturam bene explicat, ab eaque, utpote authentica, recedendum non est.
3 · Prima obligationis divisio.
pr.Oritur obligatio non solum ex contractu, vel quasi contractu, et ex delicto, vel quasi delicto, sed etiam ex pacto, et conventione nuda, et ex variis tandem causarum figuris, uti Gaius loquitur in l. 1. de obligat: et action. Et haec est prima et praecipua obligationis divisio. Nos hic obligationes tantum ex contractu, id est, ex facto licito provenientes, explicamus. Obligatio naturalis, civilis, mixta, perfecta, et imperfecta.
4
pr.Divisio obligationis in mere naturalem, mere civilem, et mixtam, quae in jure Romano utramque facit paginam, moribus nostris, et legibus in sensu ejusdem juris non recte adcommodatur. Nam obligatio mere naturalis omni prorsus effectu destituitur; mere civilis perpetua exceptione illiditur; adeoque otiosa est, et frustra conceditur, quia, ut bene Paulus ait in l. 112. de regul. jur.: Nihil interest, ipso jure quis actionem non habeat, an per exceptionem infirmetur. Mixta utroque se vinculo fundat, et efficaciam in foro habet. Sed vero simplicior est obligationis divisio in perfectam, quae ex debito justitiae, et imperfectam, quae ex debito amoris, vel ex honestate, aequitateque mere naturali venit. Thomas. in Not. ad tit. D. de obligat. et action.
n1Ad obligationem mere naturalem, et imperfectam pertinent omnia officia humanitatis, et obligatio in primis antidoralis, quae nec Romano, nec Patrio jure actionem producit. Quam in rem bene Pufendorf. de jur. nat. et gent. lib. III. cap. III. §. 17.: Equidem ingratos, inquit, poenae post mortem manent, per sententiam divini Tribunalis infligendae. Merito quoque idem exosi et detestabiles reliquis hominibus sunt, et indigni, quibus deinceps benigne quid fiat. Sed quare ob simplicem ingratitudinem neque bello quis peti, neque in foro civili actione pulsari queat, ratio in aprico est. Nam ea ipsa de causa beneficium alteri dedi, id est, ejus, quod dedi, refusionem mihi stipulatus non sum, ut et alteri foret occasio ostendendi, se honesti amore, non ex metu coactionis gratiam retulisse: utque ipse non spe lucri, sed studio humanitatis exercendae videar erogasse, de quo recipiendo mihi caveri noluerim. Bene etiam Cicer. de Offic. lib. II. §. XVIII.: Omnes enim immemorem beneficii oderunt: eamque injuriam in deterrenda liberalitate sibi etiam fieri; eumque, qui faciat, communem hostem tenuiorum putant. Haec igitur obligatio naturalis omni prorsus juris effectu destituitur.
5 · Obligationis naturalis effectus.
pr.Quod dicitur, obligationes mere naturales omni prorsus juris effectu destitui, de iis obligationibus intelligendum, quae vel intra terminos merae honestatis consistunt, vel a jure civili quacumque ratione improbantur. Et talis est obligatio pupilli, qui quod facit, intelligit, et prodigi, cui bonis interdictum est, sine tutore, curatoreve, ex quo nullus effectus resultat, pupillo, prodigove noxius. Ejusdem generis est obligatio mulieris, quae pro alio intercessit, et filiifamilias, qui ab alio pecuniam mutuam adcepit. Idem dicendum de obligationibus adcessoriis conventioni a jure improbatae adjectis, Ord. lib. 4. tit. 48. S. 1. Nam ceterae obligationes naturales, una actione demta, eosdem paene effectus habent, qui obligationibus mixtis, seu perfectis jure tribuuntur. Vinn. ad tit. de obligat. a n. 4., Heinecc. ad Pand. P.VI. §. CCCLXXXI. in Not.
6 · Obligatio omnis civilis est.
pr.Alia divisio obligationum in Civiles, et Praetorias, judicis, et Praetoris differentia sublata, inter nos nullius usus est. Omnes igitur obligationes, cum a lege et jure proficiscantur, civiles sunt.
n1Haec divisio satis constat ex §. 1. Inst. de obligat. Ea tamen nullum usum practicum habere potest non dicam jam hodie, sed ne Justiniani quidem tempore, qui obligationes Praetorias civiles fecit, dum eas Codice suo inseruit; nam eod. §. civiles obligationes dicuntur, quae aut legibus constitutae, aut certo jure civili comprobatae sunt. Magistratus autem nostri non possunt neque jura, neque statuta condere.
7 · Alia obligationum divisio.
pr.Recte autem obligationes dividuntur in principales, et adcessorias, beneficas, et onerosas, quae scilicet ex conventionibus principalibus, adcessoriis, beneficis, et onerosis, tamquam ex fonte, promanant.
8 · Qui possint obligari, et quaenam obligationes valeant.
pr.Obligari possunt, qui possunt consentire, et de rebus suis disponere. Impuberes, et minores non obligantur sine tutorum, curatorumve consensu et auctoritate (Inst. de Jur. Personar. Tit. XIII. SS. V.VI.); neque filii minores sine parentis jussu; majores se obligant, non patrem (Inst de Jur. Personar. Tit. IV. §. XIV.). Obligari quoque filii parentibus possunt, et e contrario, et pactiones inter se inire, nulla licet praevia emancipatione, modo minorennibus constituantur tutores, daturi operam, ne quid liberi detrimenti ex conventione capiant. Jus Romanum nullam obligationem inter patrem et filium agnoscit, cum eos pro una eademque persona habeat. Quae ratio mere civilis est. Non valet autem obligatio de rebus tur-- pibus, vel a jure improbata, Ord. lib. 4. tit. 70. S. 3., vel vi, dolo, simulatione, metuve extorta, Ord. lib. 3. tit. 34. §. 1., et lib. 4. tit. 71. (Inst. de Jur. Publ. Tit. VIII. §§. IX. X. XI. XII: XIII. XIV.). Et hoc jus, cum ratione naturali nitatur, omnibus fere gentibus placuit, et expresse adprobatum est ipso Codice Wisigothico, quo olim usi sumus, lib. 2. tit. 5. 11. 6. 7. 9.
n1Carcere privato detentus obligari non potest; vi enim et metu obligatio extorta videtur, Paul. in l. 22. quod met. caus. Publico vero carcere mancipatus obligatur quidem ex omnibus contractibus cum aliis initis; ei autem, qui illum in carcerem detrusit, non nisi judice auctore potest obligari, Ord. lib. 1. tit. 78. §. 11., et lib. 4. tit. 75., Emman. 49., Alphons. 58.
9 · Formula nulla obligationibus praescribitur, et quomodo contrahantur.
pr.Obligationi contrahendae nulla jure nostro formula praescripta est; ei vero, si in scripturam est redacta, adcedere debent duo saltem testes praeter scribentem, Ord. lib. 1. tit. 78. §. 4., et exprimendus dies, mensis et annus, Ord. eod. lib. tit. 24. §. 16. Perfecta autem obligatio cum non ex scriptura, sed ex consensu resultet (Tit. VI. §. XXVI. h. 1.), per eosdem numero testes sine ulla scriptura recte contrahitur; publicam tamen requirit, si summam Ord. lib. 3. tit. 59. definitam excedat (Inst. Jur. Publ. Tit. VIII. SS. VI. VII. VIII.). Obligationes ergo hodie sine ullis ritibus contrahuntur, quamvis non nisi iis adhibitis majores nostri vix quidquam alicujus momenti adgrederentur; eosdem autem referre, cum in usu non sint, stultus labor videtur: vide, sis, tamen Brand. Mon. Lus. P. VI. lib. XVIII. cap. 30., Everard. Ott. Jurisprud. Symbolic. lib. II. cар. Х.