Mello Freire 3.14De pignoribus et hypothecis.
Abrir no leitor do IusCommune →1 · Quid pignus et hypotheca.
pr.Pignus et Romano, et Patrio jure adcipitur vel pro contracto pigneratitio, vel pro re pignori data, vel pro jure in re ipsa oppignerata constituto. Easdem adceptiones recipit hypotheca, a qua vel maxime pignus differt, quod per illud intelligamus jus in re a debitore creditori per tra ditionem constitutum in crediti securitatem: et per hypothecam jus in re per nudam conventionem a creditore in crediti securitatem adquisitum, possessione rei penes debitorem manente, S. 7. Inst. de action. Ex utroque nascitur jus reale dominio proximum, 1. 17. de pignorib., Ord. lib. 4. tit. 3. in princ., et tit. 10. S. 1., et hac ratione ad secun dum juris objectum merito refertur.
n1Quod pignoris nexus rem ipsam adficiat, et illius possessorem sequatur, primus inter nos constituisse videtur Alphonsus III. Ord. Alphons. lib. 4. tit. 49. (§. ult. b. tit. in Not.).
2 · In foro nulla inter pignus, et hypothecam diffe rentia.
pr.Inter pignus igitur, et hypothecam qualemcumque differentiam esse ex traditis definitionibus constat; ea tamen, cum ad jus agendi non pertineat, S. 7. Inst. de action., in foro nullius certe usus et utilitatis est, Thomas. Not. ad Pand. h. tit., Stryk. Us. mod. ad tit. de pignerat. act. §. I. In quibus autem pignus et hypotheca conveniant, et quibus differant, speciali Exercitatione tractat Boehmerus, inscripta: De diverso pignoris, et hypothecae juris.
n1Praecipua differentia his duobus consistit, et quod pignus per contractum, hypotheca vero nudo pacto constituatur, et quod in pignore res creditori tradatur, cum hypotheca penes debitorem maneat; quae nihil in foro valent. Bene ergo Marcian. in 1.5. §. 1. de pignorib. et hypoth. Inter pignus autem, et hypothecam tantum nominis sonus differt.
3 · Illius dominium ad creditores non transfertur.
pr.Cum pignore, vel hypotheca jus in re creditori in debiti securitatem a debitore constituatur (§. I.), inde est, rei oppigneratae dominium ad creditorem non tranferri, sed penes debitorem manere, et ita constitutum speciatim est jure Romano, 11. 6.9. C. de pignerat. act., S. ult. Inst. Quib. mod. re contrah. oblig., Wisigothico, Il. 3. 4. lib. 5. tit. 6., et Patrio, Ord. lib. 4. tit. 10. §. 1. ibi: se o credor demandar ao devedor, ou a algum outro possuidor a cousa, que foi empenhada não he.... movida questão sobre o senhorio della.
n1Apud Germanos dominium utile rei pignori datae ad tempus, hoc est, quamdiu debitum solutum non erat, ad creditorem transibat; vix itaque inter eos differebat pignus pignus a venditione cum pacto de retrovendendo, Thomas. Dissert. De usu pract. distinct. inter emt. et vendit. cum pact. act. de retrovend. et contract. pignerat. Idem jus Saxonibus, et aliis Gentibus hodie etiamnum placet. Heinecc. Elem. Jur. Germ. lib. II. Tit. XI. Illud autem an apud majores nostros olim obtinuerit, scio ego juxta cum igna rissimis.
4 · Pignoris divisio in generale et speciale, et quae res sub generali veniant.
pr.Dividitur pignus 1) in generale et speciale, Ord. lib. 4. tit. 9. in princ. ibi: obrigou geral, ou specialmente. Illud bona omnia debitoris adficit; hoc autem res tantum oppigneratas. In generali ea tantum bona continentur, quorum mentio generalis facta fuit. Quare 1) bonis mobilibus obligatis, immobilia non continentur; nec 2) ea mobilia, quae ad quotidianum usum necessaria sunt, veluti supellex, et vestis; ea enim verosimile non est quemque obligaturum, 11. 6. 7. de pignorib. et hypoth., Ord. lib. 3. tit. 86. §. 23.: 3) nec, mobilibus et immobilibus obligatis, nomina et jura, quia tertiam bonorum speciem constituunt, 1. 15. §. 2. de re judic., Ord. cit. §. 7., Novell. 20. Jun. 1774. SS. 17. et 27.: nec 4) res futurae sub generali hypotheca veniunt, sed praesentes dumtaxat, nisi specialis earum mentio fiat.
n1Aliter Justiniano visum fuit l. ult. C. Quae res pignor. oblig. poss. ibi: si res suas supponere debitor dixerit, non adjecto, tam praesentes, quam futuras, jus tamen generalis hypothecae etiam ad futuras rès producatur. Sed vero debitor, qui bona sua omnia obligavit, quin adjiceret futura, de praesentibus tantum, quae in illius patrimonio erant tempore contractus, cogitare videtur; et in dubio interpretatio atio facienda est contra creditorem, qui futuris bonis sub generali, et indefinita obligatione contentis singularem utilitatem percipiebat. Boehmer. Exercit. XXX. ad Pand.: De interpretatione facienda ada 111. 15 versus eum, qui clarius loqui debuisset. Adcedit quod, argento, veste, ceteris generaliter venditis, donatis, legatis, res tantum praesentes, non futurae intelliguntur ex sententia Pauli in l. 7. de aur. arg. leg.: quia praesens tempus semper intelligeretur, si aliud comprehensum non esset; quae ratio hypothecam generalem comprehendit. Illud vero certum est, quod creditori idem jus in re quaeritur tam ex generali, quam speciali pignore; nulla quippe, quantum ad jus agendi adtinet, et re ipsa inter utruinque differentia est. Pignore utroque in eadem persona conjuncto, creditor speciali insistere debet, nec prius, quam eo excusso, alia bona generaliter obligata prosequenda, 1. 2. C. de pignorib. et hypoth., Ord. lib. 3. tit. 86. §. 7. Debitor autem, qui res specialiter obligatas, secus generaliter, alienaverit, vel iterum oppigneraverit, stellionatus criminis, quod dicimus de burlão e illiçador, reus fit, Ord. lib. 4. tit. 7. §. 2. in fin., et lib. 5. tit. 65.
5 · Pignoris aliae divisiones.
pr.Dividitur 2) pignus in Praetorium, et judiciale: 3) in voluntarium, seu conventionale, et testamentarium: 4) in publicum, et privatum, per scripturam publicam a Tabellione, et apud acta, vel privatam constitutum: 5) in legitimum, seu legale, quod necessarium, vel tacitum adpellari solet.
6 · Praetorium.
pr.Pignus Praetorium illud dieitur, quod ante litem contestatam per immissionem bonorum ob contumaciam debitoris latitantis a Praetore virtute primi, vel secundi decreti constituebatur, tot. tit. D. quib. ex caus. in possess. eat. Hodie vero, praeterquam quod Praetoris, et judicis nulla differentia est, creditores ante sententiam nunquam in debitoris bona mittuntur; et hoc pignus expresse prohibitum invenitur Ord. lib. 3. tit. 15., Emman, 14., Phoeb. P. I. Decis. 79.
n1Immissio bonorum rei servandae causa, quae Praetoris duplici decreto fiebat, citatis Ordinationibus prohibetur, quibus contumacia debitoris creditorum fraudandorum causa latitantis, vel non respondentis non bonorum dicta immissione, sed modis aliis punitur. Videsis Ordinationem Alphonsinam eod. lib. titt. 27.47.48., Boehmer. Exercit. XXIV. ad Pand. De contumacia non respondentis.
7 · Judiciale.
pr.Judiciale pignus vocari potest: 1) quod debitor sua voluntate, vel ad creditoris instantiam in judicio offert: 2) quod quivis alius in judicio offert, uti in casu Ordinationis lib. 4. tit. 6.: 3) quod a judice capitur pro rei judicatae exsecutione ad praescriptum Ord. lib. 3. tit. 86. (Inst. Lib. IV. tit. XXII. §. XI.): 4) cautio pigneratitia a judice imperata; et tandem quaecumque debito judiciali adcedunt, et pro illius securitate a judice capiuntur. Oppigneratio bonorum, quam dicimus penhora, imperio judicis fieri debet; quia ad actus judiciales refertur Ord. lib. 4. tit. 57. §. 1.
8 · Conventionale et testamentarium.
pr.Conventionale, seu voluntarium pignus in differentiam testamentarii illud dicitur, quod inter vivos, et per contractum, et rei traditionem constituitur, vel per pactum, et sine traditione (§. II.). Testamentarium, quod per ultimam voluntatem relinquitur, quod liberum testatori esse debet; nam si ei licet dominium rei suae in alterum transferre, quidni possit jus in re, quod minus est, alteri constituere, 1. 26. D. de pignerat. action., Ord. lib. 4. tit. 11. §. 1.?
9 · Publicum, vel quasi, et privatum.
pr.Publicum pignus, seu hypotheca hic vocatur a modo constituendi, quae videlicet publica fide, et auctoritate nititur, eaque habetur in re, de qua agimus, vel ex publico instrumento a Tabellione confecto, Novell. 20. Jun. 1774. §. 31., vel ex scriptura privata Nobilium coram tribus testibus facta, ab eisque subscripta, et a publico Tabellione recognita, S. 33. ejusd. Novell. Et haec distinctio publicum inter pignus et privatum usum multum habet in concursu creditorum (§. XII. h. tit.). Legale.
10
pr.Pignus, quod dicitur legale, seu tacitum, propterea quod a lege sine ullo hominis facto constituatur, competit I.) ei, qui pecuniam credidit 1) pro novo aedificio construendo, veterive reficiendo tam Olisipone, Diplom. 12. Maii 1758. SS. 10. 11., quam in provinciis, Novell. 20. Jun. 1774. §. 34. Jure Romano pro aedificio tantum reficiendo dabatur, l. 7. C. qui potior. in pign., Novell. 136. cap. 3.: 2) pro nave reficienda, §. 35. ejusd. Novell.: 3) pro locis incultis, et patentibus agris colendis, §. 36.: 4) pro rustico praedio emendo, S. 37.: II.) fisco in bonis eorum, qui ei ex contractu sunt obligati, Ord. lib. 2. tit. 52. §. 5.: III.) locatori praedii rustici in illius fructibus, et urbani in illata et invecta pro pensione solvenda, S. 38. dict. Novell. 20. Jun. (Vid. Diplom. 24. Jul. 1793.): IV.) Ecclesiae pro canone emphyteutico solvendo, Novell. 4. Jul. 1768. vers. Permitto mais (Tit. XI. de jur. emphyt. §. XIII.): V.) uxori pro dote tam aestimata, quam inaestimata, et tam in pecunia numerata, quam in bonis aliis mobilibus, vel immobilibus consistente, Diplom. 17. Aug. 1761. §. 7.: quare dicta Novell. 20. Jun. 1774. §. 40., quae differentiam constituere videtur inter dotem aestimatam et inaestimatam, cum eam non dicam jam jus Romanum, sed nostrae antiquae novaeque leges, et mores ignorent, intelligenda est demonstrative, ut loquuntur, non taxative (Tit. IX. de jur. dot. §. XIX.). Et haec satis proposito nostro. Exempla alia legalis pignoris exstant tit. D. In quib. caus. pign. tacit. contrahit., quae fere omnia mores nostri servant; optima enim ratione cum naturali, tum civili nituntur, et expresse adprobantur cit. Novell. 20. Jun. 1774. S. 41., et 18. Aug. 1769. §. 11.
11 · Quae res pignori dari non possunt.
pr.Cum ex pignore jus reale nascatur, et oppigneratio species sit alienationis; consequens est non posse oppignerari res commercio hominum exemtas, vel alienari specialiter prohibitas. Pignoris itaque nexui supponi non possunt: 1) res sacrae divino cultui destinatae, Ord. lib. 2. tit. 24.: 2) litigiosae, Ord. lib. 4. tit. 10. §. 3.: 3) Nobilium, Equitum, Senatorum, arma, equi, libri, vestis et lecti, bonis etiam aliis non exstantibus, Ord. lib. 3. tit. 86. §. 23., Harpprecht. ad §. 7. Inst. de action. n. 19.: 4) boves aratores, et rustica instrumenta; ea tamen, quemadmodum Plebeiorum arma et vestes, aliis bonis non exstantibus, pignerari possunt, S. 24. cit. Ord. (Vid. Diplom. 5. Octobr. 1792.): 5) res pupillares sine consensu tutorum, curatorumve, vel Magistratus pro illorum differentia et qualitate, Ord. lib. 1. tit. 88. SS. 25. 26., lib. 3. titt. 41. 42., et lib. 4. titt. 102. 103. (Inst. de Jur. Personar. Tit. XI. §§. XV. XVI. XVII.): 6) fundus dotalis, uxore licet consentiente (Tit. IX. de jur. dot. §. XIV.): 7) bona majoratus (Tit. IX. §. XXIX. h. lib.): 8) et capellae (Tit. X. §. IV. h. lib.): 9) em phyteusis sine domini consensu, Ord. lib. 4. tit. 38. in princ. et S. 1. (Tit. XI. de jur. emphyt. SS. XIV. XV.); 10) bona Regiae Coronae sine Regis licentia (Inst. de Jur. Personar. Tit. III. §. XXVII.): 11) annona civilis, quae apud nos venit sub nomine juros, tenças, assentamento, moradia, Ord. lib. 4. tit. 55. (§. XXV. eod. Tit. III.): 12) Justitiae, Regiive patrimonii Officia, Decret. 26. Jun. 1688., Resolut. 7. Aug. 1760. (Vid. Resolut. 9. Jun. 1780.): 13) stipendia, id est, ordenados, Judicibus, eorumque Officialibus adsignata, Diplom. 17. Jan. 1766., Novell. 23. Novembr. 1770., cet. (Inst. Lib. IV. Tit. XXII. §. IX.).
12 · Hypotheca publica praefertur privatae.
pr.Quando eadem res pluribus est obligata, quod frequenter fit, quaeri solet, quinam in pignore sint potiores. Haec quaestio tractatur, et deciditur Novellis 22. Decembr. 1761. tit. 3. §. 13., 20. Jun. 1774. a §. 30. Qua in re, ad creditores hypothecarios quod adtinet, hae regulae tenendae. 1.) Pignus publicum, hoc est, publica scriptura constitutum, privato pignori praefertur, etiam speciali et anteriori, dictis Novellis; privata enim scriptura contra tertium nihil probat, 1. 5. cum seq. C. de probat., eaque dies obligationis in fraudem creditorum facile proferri potest: II.) Pignus privata Nobilium scriptura constitutum privato quoque anteponitur, et pro publico habetur, si ea fuerit coram tribus probatae fidei testibus facta, et a Tabellione recognita, S. 33. Novell. 20. Jun.: III.) hypotheca publica tam generalis, quam specialis, anterior posteriori, sive generali, sive speciali praefertur; adeoque creditores hi hypothecarii priores tempore potiores sunt jure, $$. 31. 32. ejusd. Novell. Namque jus pignoris, priori credi tori generaliter quaesitum, facto debitoris specialiter bona quaedam postea obligantis deterius fieri non potest, 1. 3. C. de remiss. pignor.
n1Quod hypotheca publica privatae anteriori praeferenda sit, a Leone primum constitutum fuit in l. Scripturas 11. C. Qui potior. in pign. non alia sane de causa, quam quia saepe praelato die hypothecae a debitoribus nihil nisi numos quavis ratione extorquere sitientibus per mendacium conficiuntur in fraudem anteriorum creditorum; quapropter hypothecas, quae publice confectis instrumentis nituntur, jure meritoque Leo praetulit hypothecis privata conventione initis. Eadem constitutione quasi publica habetur hypotheca coram tribus testibus masculis integrae fidei, qui eidem interfuerunt, eamque propria manu subscripserunt. Quare simplex Nobilium scriptura quamvis sine testibus fidem faciat, et ex ea debitum probetur, et hac ratione pro publica habeatur Ord. lib. 3. tit. 59. §. 15.; tamen, ad pignoris praelationem quod adtinet, nullius momenti est, et tamquam privata omnino haberi debet, nisi fuerit coram tribus testibus facta, ab eisdemque subscripta, et Tabellionis publica fide munita, §. 33. Novell. 20. Jun. 1774., deduct. ex cit. Leonis constitutione, Boehmer. Exercit. LX. De praerogativa publicarum hypothecarum cap. I. §. VIII. Praefata igitur Novella abrogatae sunt Ordinationes lib. 3. tit. 91., Emman. 74., Alphons. 97., quae, posthabita differentia inter pignus publicum et privatum, et inter anteriorem, posterioremque hypothecam, praelationem eis dabant, qui, lata sententia, rem prius judicis auctoritate oppigneraverint.
13 · Legalis publicae praefertur.
pr.Creditores hypothecarii privilegiarii tacitam, seu legalem hypothecam habentes, §. X. h. tit. recensiti, anterioribus publicis creditoribus omnino praeferendi sunt, SS. 35. 36. 37. 38. 39. 40. cit. Novell. 20. Jun. 1774. Legalis igitur hypotheca et publica est, et privilegiaria. Qua publica privatae praefertur; qua privilegiaria publicae, hoc est, publico instrumento constitutae anteponenda est; firmiore enim et potentiore jure nititur. Inter cre ditores autem aeque privilegiarios prior tempore posteriori praeferendus. Perez. ad tit. C. Qui potior. in pign. n. 18.
n1Controverti solet, an legalis hypotheca publica sit, et an praerogativa et jure praelationis gaudeat. Leyser. Meditat. ad Pand. spec. 226. publicam esse contendit; Lauterbach. ad tit. Qui potior. in pign. §. 10. privatam; Boehmer. cit. Exercit. §. 15. distinguit: ait enim publicam esse, si publico instrumento constituatur, eique tantum praelationem tribuit; privatam, si contractui, et instrumento privato adjiciatur, et huic negat jus praelationis. Ego vero existimo jure nostro hypothecas legales publicas esse, et privilegiarias, et publicis quoque ratione modi constituendi, hoc est, publico instrumento constitutis omnino praeferendas; namque jura nostra praelationem hanc generaliter concedunt, neque distinguunt publico, an privato instrumento sint constitutae, §. 34. dict. Novell. 20. Jun. 1774. ibi: Exceptuo da regra geral o credor, que concorrer com os materiaes, ou o dinheiro para a reedificação, reparação, ou construcção de edificios... seja primeiro graduado que outro qualquer credor, a quem o solo ou edificio antigo tenha sido geral, ou especialmente hypothecado. •
14 · De praelatione inter creditores simplices chirographarios.
pr.Creditores autem hypothecarii chirographariis etiam anterioribus praeferuntur; nam ultra personam in re jus habent, in qua plus cautionis est, quam in persona, 1. 25. de reg. jur. Simplices vero chirographarii inter se praerogativa quoque temporis gaudent, et priores posterioribus anteponuntur, modo illorum debitum constet aut ex publica scriptura, aut ex privata Nobilium, vel mercatorum in rebus ad negotiationem adtinentibus, aut ex sententia in judicio ordinario, et plenario lata, SS. 42. 44. Novell. 20. Jun. 1774. Scriptura mere privata, et sententia, quam dicimus de preceito, propterea quod reum confessum condemnavit, praelationem nullam dat: itaque hujusmodi creditores cum aequale jus habent, in concursu admittuntur sine temporis praerogativa pro debiti quantitate, S. 43. ejusd. Novell. Usus actionis Servianae, vel quasi. 1
n1Haec temporis praerogativa solum locum obtinet inter creditores, qui eamdem habent hypothecam, itemque privilegiarios. Quapropter inter creditores, qui scriptura tantum publica, vel privata, hoc est, chirographo ni- (tuntur, ratio temporis non habetur, jure Romano et Patrio inspecto, Ord. lib. 3. tit. 91.; sed is hoc casu in suo debito obtinendo potior est, cui debitor solvit, aut qui prius, damnato debitore, ex causa judicati pignus adcepit. Quod autem hic sit potior, nec removeatur per priorem creditorem, inde erat, quia omnes chirographarii aequale jus habebant, et personam debitoris, non illius bona eodem modo obligatam. Hodie ex citata Novella aliter se res habet. Nam chirographariis, qui publica, vel quasi scriptura agunt, temporis praerogativa conceditur, eaque chirographariis meris dumtaxat denegatur, qui non nisi ex instrumento rumento, seu chirographo mere privato, vel ex debiti judiciali confessione debitum probant, et denegatur lata etiam sententia, et captis jam pignoribus, quam hoc casu concedebat Ord. cit.
15
pr.Ex pignore recte constituto cum jus reale nascatur, inde est creditorem rem oppigneratam et a debitore, et a quocumque possessore repetere posse actione hypothecaria, cujus mentio fit Ord. lib. 4. tit. 10. §. 1., Emman. 45. Servianae leges nostrae mentionem nullam faciunt, neque illius usus aliquis, vel utilitas est, hypothecaria generali, et pinguiore adinventa. Thomas. in Not. ad Pand. h. tit.
n1Actio Serviana specialis datur locatori praedii rustici ad res pro mercede fundi expresse, vel tacite pignori obligatas persequendas: quasi Serviana, seu hypothecaria generalis cuivis creditori contra debitorem, vel quemcumque rei oppigneratae possessorem ad eamdem cum fructibus et adcessionibus restituendam, §. 7. Inst. de action. In utraque idem effectus est; et cum hypothecaria pinguior ** sit, et locatori quoque praedii rustici competat, quia omnibus generaliter creditoribus hypothecariis datur, Serviana supervacanea prorsus videtur. Citata Ordinatione quaevis actio realis, creditori competens, hypothecaria vocatur.
16 · Hypothecaria contra tertium possessorem.
pr.Hypothecaria contra tertium possessorem instituta alternativa est; ea enim creditor adversus eum agit, vel ut totum ipse debitum solvat, vel ut rem oppigneratam restituat, Ord. lib. 4. tit. 3. in princ. ibi: poderá o credor demandar o possuidor della, que ou lhe pague a divida, por que lhe foi obrigada, ou the dé, e entregue a dita cousa; Emman. tit. 33., Alphons. 49. eod. lib.
n1Vindicatio hypothecae non personam obligat, sed rem... sequitur, ut loquuntur Imperatores in l. 2. C. si un. ex plurib. hered.: quare tertius possessor, qui cum creditore non contraxit, nullo modo ad solvendum debitum obstringi potest. Diversa ratio est debitoris, qui et actione personali ad debitum solvendum, et reali ad pignus restituendum recte convenitur, dict. 1. 2. Potest quidem possessor, si vult, debitum solvere, sed nullo juris vinculo ad hoc adstringitur; eo autem soluto, hypothecaria resolvitur; non quia illud solvere teneatur, sed quia, ut bene ait Paulus in 1. 12. §. 1. Quib mod. pign. vel hypoth. solvit., non debet quaeri de jure possessoris, cum jus petitoris remo-veatur, soluto pignore. Haec cum ita sint, ratio juris non patitur, ut creditor a tertio possessore petat alternatim el vel debiti solutionem, vel rei oppigneratae restitutionem. Contrarium tamen contra jus Romanum in uxore dotem suam repetente statuit Innocentius III. in cap. 5. de pi gnorib., et ex hac Pontificis decisione, Jure Civili posthabito, deducta fuit Ord. cit. lib. 4. tit. 3. in princ. verbis relatis. Boehmer. Exercit. XXVI. ad Pand. De libell. alternat. cap. III. §§. 7. 8. 9. 10. 11., Gam. Decis. 319. in fin.
17 · Ei competit beneficium ordinis.
pr.Agi vero hypothecaria cum effectu contra tertium possessorem non potest, nisi principali debitore prius excusso, et illius fidejussoribus, Ord. cit. lib. 4. tit. 3. princ. verb.: demandando porem o credor primeiro o seu devedor, e fazendo em seus bens, e de seu fiador (se o tever dado) execução, como se per Direito deve fazer; Emman. tit. 33. eod., Gam. Decis. 99. et 315. n. 2.
n1Beneficium ordinis, seu excussionis, possessori competit tam in hypotheca generali, quam speciali; hanc enim differentiam non faciunt citatae Ordinationes, neque jus Romanum, Novell. 4. cap. 2., Novell. 112. cap. 1., Authent. Hoc si C. de pignorib., Authent. Sed hodie C. de obligat. et action., Coccej. Jur. Controv. ad tit. de pignorib. quaest. 14.
18 · De distractione pignoris.
pr.Legibus nostris pignoris conventionalis distrahendi ratio speciatim definita non est. Jure Romano tres casus distinguuntur: nam vel nihil de distractione dictum est; vel ea expresse pacto concessa fuit; vel expresse prohibita. Primo casu, debitore in mora constituto, distractio locum habet, facta ei semel denuntiatione de reluendo pignore: secundo, distractione pacto concessa, ea statim, commissa mora, sine ulla denuntiatione propria auctoritate a creditore fit, tempore puta adjecto, eoque elapso; sin minus, denuntiatio necessaria est, et judicis auctoritas: tertio denique casu, distractione expresse prohibita, pignus utique distrahitur, trina tamen denuntiatio necessaria est per congrua intervalla distincta, et utrobique biennium exspectandum, 1. 4. C. de distract. pign., 1. 3. §. 2. C. de jur. dom. impetr., S. 1. Inst. Quib. alien, lic. Moribus nostris biennium nunquam exspectatur; et sane non magnus pignorum usus esset, si illorum distractio tanto tempore circumscriberetur. Denuntiatio autem, hoc est, debitoris citatio semper est necessaria, et nunquam eo etiam casu praetermittenda, quo expresse pignoris distrahendi licentia fuit concessa, debito intra certum tempus non soluto, et ita intelligenda Ord. lib. 3. tit. 78. §. 7. Necessaria quoque est judicis auctoritas, et sententia, quae distractionem determinet, eaque fieri debet publica auctoritate, Ord. lib. 4. tit. 57., et pignus tandem distrahendum intra dies definitos Ord. lib. 3. tit. 86., eo prius a loci publicis arbitratoribus aestimato ad praescriptum Novellae Constitutionis 20. Jun. 1774., Cald. de exstinct. cap. 13. nn. 11. 12., Barb. in l. Si mora 9. solut. matrim. nn. 64. 65., Negus. de pignorib. Membr. I. P. VI., Brunnemann. in l. 4. de distract. pignor. Pignoris distractio impeditur debito creditori oblato, Ord. cit. lib. 3. tit. 78. §. 7.
19 · De pactis pignorum.
pr.Pacta pignori adjecta, quae illius naturae non repugnant, valida sunt. Et tale est 1) pactum antichreseos, quo conventum, ut creditor re oppignerata uti et frui possit, ad modum tamen legitimarum usurarum, et ea scilicet lege, ut fructus, quos ultra perceperit, debitori restituantur, vel sorti imputentur; hoc enim casu usurarium non est, et ita intelligenda Ord. lib. 4. tit. 67. §. 4., quam in rem bene Rieg. Jurisprud. Eccles. P. III. §. 363. in Not. ait: Pactum antichreticum pignori adjectum legibus nostris non repugnat, dummodo fructus ex re frugifera pignori data percepti quantitatem usurarum ab iisdem determinatam non excedant: 2) pactum addictionis in diem, id est, ut pignus, debito intra certum tempus non soluto, creditori justo pretio venditum sit, Ord. lib.4. tit. 56. in princ. vers. Porem. Non valet tamen pactum commissorium in pignore, videlicet ut pignus creditori committatur, id est, ejus fiat, si debitor die certo eidem non satisfecerit, quod injustum est, et usurarium, propterea quod pignus debitam quantitatem plerumque excedit, Ord. cit. in princ. In venditione autem valet lex commissoria, quia res communiter justo pretio venditur, Ord. lib. 4. tit. 4. in princ. et S. 1. (Inst. de Jur. Publ. Tit. VIII. §. XΧ.).
20 · Quibus modis pignus solvitur.
pr.Pluribus autem modis pignus, vel hypotheca solvitur, de quibus titulo speciali in Digestis et Codice agitur, qui omnes in usu sunt, cum ex natura pignoris descendant, et recta ratione innítantur, quae apud omnes gentes valet. Thomas. 1 Not. ad Pand. h. tit. Quare pignus cum jus reale sit, et in crediti securitatem constitutum (§. I.), sequitur, ut exstinguatur rei oppigneratae interitu, credito quovis modo exstincto, illius quippe adcessorium est, et pignoris remissione, sive expressa, sive tacita. Ergo creditores de pignore distrahendo programmate admoniti non comparentes renuntiare pignori videntur, ne illorum fraudulenta dissimulatio emtoribus noceat, 1. 6. C. de remiss. pign. Eadem ratione remittitur, et solvitur pignus judiciali deposito, et consignatione pretii rei oppigneratae, quam quis privatim, vel sub publica hasta emit, Ord. lib. 4. tit. 6., Emman. 34., Alphons. 52.
n1Alphonsus III. ad Judaeorum Collegii (Communidade) petitionem speciali Ordinatione Olisipone data 8. Mart. aer. 1312. (14. Mart. 1313.?) apud Ordinationem Alphonsinam lib. 4. tit. 49. primus constituit, ut res oppignerata ad quemvis possessorem cum suo onere transiret, isque teneretur vel debitum solvere, vel rem obligatam tradere, quae Ordinatio e jure civili Romano, cujus ibidem mentio fit, achei per Direito, deducta fuit, et in posteriores Codices translata. Hoc autem jus non in universum quidem, quod injustum prorsus esset, sed in favorem dumtaxat eorum, qui bona fide res aliis obligatas emerent, quin eis aliquid possit imputari, Alphonsus V. primus correxit ac emendavit cit. Ord. lib. 4. tit. 52. Namque statuit, ut pignoris emtor, qui illius pretium in judicio obtulit, consignavit, et judicis auctoritate deposuit, ab eoque petiit, quod citentur creditores de jure suo inter se coram eodem acturi, pignoris vinculo soluto, securus hac in parte redderetur, nec posset super eo, pretii consignatione facta, quovis modo, et actione inquietari. Idem judici injunxit (§. 1.), ut ad emtoris postulatum rei oppigneratae pretium statim consignaret, et apud probum virum deponeret, et sex dies praesentibus creditoribus, et absentibus triginta ut plurimum adsignaret, intra quos de suo praelationis jure agerent ad formam Dionysianae Ordinationis (habetur Ordinatione Alphonsina lib. 3. tit. 97.). Et hic notandus specialis modus pignoris inter nos solvendi. Innumerae autem lites cessabunt, si in loci Senatu, vel saltem singulis in provinciis (Comarcas) specialis codex exstaret hypothecis, tam generalibus, quam specialibus referendis destinatus.