IusCommune
IusCommune › Textos › Melo Freire › Liber III · De jure rerum

Mello Freire 3.13De servitutibus.

Abrir no leitor do IusCommune →

1 · Quid servitus, et quotuplex.

pr.Servitus juris Romani sensu est jus in re aliena, quo dominus aliquid pati in suo, vel non facere tenetur ad alterius utilitatem; et vel personalis est, quando res personae servit, veluti ususfructus, usus, habitatio et servitus operarum; vel realis, seu praedialis, quando res rei servit. Praedia item vel urbana sunt, vel rustica; illorum nomine veniunt aedificia, et loca hominum habitationi et voluptati, horum fructibus colligendis destinata, sive ruri, sive in urbe sint posita, II. 198. 211. de verbor. significat. Rusticorum igitur servitutes sunt, quas praedium debet praedio rustico, uti iter, actus, via; urbanorum, quas praedium debet praedio urbano, videlicet oneris ferendi, tigni immittendi, projiciendi, altius tollendi, cet. Omnium ea natura est, ut in re aliena consistant; illarum autem tractatio ad secundum juris objectum pertinet.

n1Juris in re species quidem praecipua est servitus (Tit. I. §. XII.), quae recte in personalem et realem dividitur, et hanc divisionem gentes omnes agnoscunt. Paucas tamen nos de servitutibus scriptas leges hebemus, quae illarum naturam, et differentias constituant; ideoque res haec moribus definienda, quibus jus Romanum adcommodandum, illius subtilitatibus explosis.

2 · Servitus in faciendo.

pr.Moribus tamen nostris servitus non solum in patiendo et non faciendo, uti jure Romano, sed etiam in faciendo potest consistere; haec itaque juris Romani subtilitas in usu nec hodie est, nec fuit unquam. Saepe enim nostri homines frumenta in alterius pistrino comminuere, vinum et oleum ex alterius caupona petere, vel alterius vinaria, oleariave officina coquere tenentur non jure conventionis, sed servitutis, quae origine sua feudalis, vel quasi adpellari potest. Haec autem jura et similia bannaria vocari solent, Brunnemann. ad l. 8. n. 7. D. hoc tit., Stryk. Us. mod. Pand. lib. VIII. tit. I. §§. IV. V., Petr. Müller Dissert. de molend. bannar.

n1Jure feudali vassalli nec personarum, nec rerum plenam libertatem habebant, sed vix illius umbram. Eo remisso, et tandem abolito, servitutes quaedam personales remanserunt, tamquam illius reliquiae, quae adhuc in usu sunt, ex eodem derivandae, veluti: 1) quod quotannis in agrorum cultura statutis diebus domino servire teneantur, vel praedio dominanti, quae servitia in emphyteuticis Sanctae Crucis Monasterii antiquis instrumentis fere omnibus permittebantur: 2) quod propria molendina ad fruges suas comminuendas habere non possint, sed dominorum molis, et pistrinis uti teneantur, quibus oneribus inter alios Thomarienses, et Cetubalenses cives subjecti sunt: 3) quod certas possessiones, et fundos in perpetuum colere, et habitare sint obligati sub certa pensione fructuum, et aliis servitiis dominis praestandis, Ord, lib. 2. tit. 17.: 4) quod fructus et pensiones debitas in illorum domus propriis expensis transvehere debeant: 5), nec possint sine eorum consensu fructus e terra levare, vel in cellaria reponere; cetera feudalis juris vestigia, quae hodie etiamnum in vigore sunt, et ipsis foralibus legibus comprobantur.

3 · Subtilitates non nullae Romanorum de servitutibus explosae.

pr.Neque etiam moribus nostris conveniunt subtilitates Romanorum: 1) quod servitutes perpetuam causam habere debeant, 1. 28. de servit. praed. urbanor.; nam servitus itineris, viae, actus, pecoris ad aquam adpulsus, aquae haustus, fumi, cloacae, cet. simileni causam non habent, Groeneweg. de legib. abrogat. ad eamd.: 2) quod ad certam partem fundi servitus nec remitti, nec constitui possit, 1. 11, de servit.: 3) quod ad tempus non valeat constitui, 1. 4. eod.; neque 4) amoe. nitatis, delectationisve gratia, sed utilitatis tantum, 1. 8. eod., Thomas. in Not, ad tit. D. de servit.; et quod denique 5) proprietarius, ne consentiente quidem usufructuario, servitutem possit imponere, auctore Ulpiano 1. 15. §. ult. de usufruct.; cujus rei rationem cum Curtio ad 1. penult. n. 57. de pact., Pinel. ad l. 1. P. II. n. 54. C. de bon. таtern., et aliis me plane ignorare fateor.

n1Pro defendendo Ulpiano in dict. 1. 15. §. ult. de usufruct. multa habent Jacob. Gothofred.cap. V. Animadvers., Huber. Eunom. Jur. ad eamd., Noodt. lib. I. de usufruct.cap. XV.; ea tamen magis speciosa sunt, quam vera. Quod servitus pro parte nec adquiri, nec adimi possit, prout statuit Modestinus in dict. 1. 11., nullam rationem habet; nam servitutes inter vivos pactionibus constituuntur, et partium voluntate omnino dependent tam in adquirendo et conservando, quam in amittendo; adeoque eorum arbitrio relinquendum, quod servitutes possint pro parte fundi constituere, remittere, vel adimere. Bene ergo contra ea Paulus in 1. 6. eod. ait: Ad certam partem fundi servitus tam remitti, quam constitui potest: quae sententia, utpote naturali aequitati convenientior, Modestini sententiae 1 praeferenda est, cujus rationem multum sudando et laborando vix adsequi quisquam poterit. Inanis autem, ut hoc obiter moneam, inutilis, et prorsus otiosa opera est, quae in horum jurium, et legum generaliter omnium conciliatione consumitur, ex ea licet magni vulgo captentur plausus. Nam cui bono Paulus cum Ulpiano, Papinianove, a quo re ipsa dissentit, vel dissentire videtur, conciliandus? Quasi non alterutri liberum fuerit in diversa ire, et vitio verteretur, alterum ab alterius sententia et opinione divortium facere? Et si deridendus, qui Cujacium cum Donello in contraria abeuntes in concordiam reducere tentaret; cur non deridendi, qui in Romanorum Jureconsultorum dissentionibus componendis multum diuque laborantes mirum in modum torquentur? Quare si diversa Jureconsultorum responsa proferantur, non jam de illorum conciliatione quaerendum, sed investigandum quodnam meliori ratione nitatur, et magis moribus nostris adcedat, illudque praeferendum; namque inter nos cum non habeant legis vigorem, haberi tantum debent et aestimari, tamquam effata quaedam hominis vere sapientis, cui multum quidem tribuendum, sed non temere credendum. Illud vero, quod dicitur in l. 4. D. h. tit.: Servitutes ipso quidem jure neque ex tempore, neque ad tempus, neque sub conditione, neque ad certam conditionem (verbi gratia, quamdiu volam) constitui posse, incivile prorsus est, ne dicam absurdum, vel ineptum. Nam cum nihil magis fidei humanae congruum sit, quam ea, quae placuerunt, servare, l. 1. de pact.: quae naturalis, vel civilis ratio paciscentibus obstabit, quominus possint obligationes suas ad tempus constituere? Sed vero aiunt: Ad tempus non potest deberi, §. 3. Inst. de verb. obligat.; quia illud modus non est constituendae, vel tollendae obligationis, 1. 44. §. 1. de oblig. et action. Sed nonne hoc ipsum est principium ex principio, cujus rationem quaerimus, petere, ut Logici loquuntur? Deinde obligatio non constituitur tempore, neque perimitur, sed consensu; adeoque citatum principium, quamvis verum esset, et illius qualiscumque ratio adsignari posset, non bene quaestioni de servitutibus, ceterisque conventionibus ex tempore, vel ad tempus constitutis adplicatur, quibus cum modus recte adjiciatur dict. 1. 4. §. 1., tempus quoque recte adjiciendum videtur. Neque profecto exceptio pacti conventi, vel doli mali, quam jus Romanum concedit, ex qua scilicet repellendus, qui ultra tempus contra placita petit, illud ab injustitia, iniquitateque defendit; cum injustum manifeste sit et iniquum, ut quis ante diem venientem, vel ultra praestitutum tempus petat, et jure agat; et si actioni effectus denegatur, opposita doli exceptione, ad quid concedenda? Adcedit quod legibus Romanis permissum sit usumfructum ex die, et in diem dare, 1. un. §. 3. Quand. dies ususfruct. legat. ced.; quae dispositio ad praediales servitutes trahenda, quas inter et usumfructum nulla hac in re differentia facienda est.

4 · Quid ususfructus.

pr.Ususfructus, praecipua servitutis personalis species (§. 1.), definitur jus alienis rebus utendi fruendi, salva earum substantia, 1. 1. D. de usufr. Verba utendi fruendi significant fructuario jus esse omnes fructus percipiendi ex re provenientes, tam ad necessitatem, utilitatemve, quam ad voluptatem pertinentes, in quo ab usuario differt; nam usus necessitate utentis circumscribitur; fruitio omnem utilitatem et emolumentum continet. Verba salva rerum substantia ad modum et officium fructuarii referenda, qui tamquam bonus et frugi paterfamilias re fructuaria uti et frui debet, §. 38. Inst. de rer. divis.

n1Verbo ususfructus majores nostri plerumque olim significabant dominium utile; adeoque censuarius et ipse em phyteuta, ceteri, qui ex re aliena, certa pensione, seu canone praestito, omnem utilitatem percipiebant, fructuarii dicebantur. Jure Romano introducto, ususfructus non jam dominii pars est, sed servitus. Loquimur hic de usufructu formali, ut vocant, a proprietate sejuncto, nam causalis dominio cohaerens domino in re sua competit. Philosophia D. Chrysostomi, qui Homil. II. ad popul. Antioch. morem divellendi proprietatem ab usufructu deridet, quasi usum duntaxat bonorum, non veram proprietatem habeamus, non omnibus placet, neque in vita civili locum habere potest. Bene ergo Pufendorf. de jur. Nat. et Gent. lib. IV. cap. VIII. §. 1.: Cum non ideo res inter mortales sint divisae, ut omnis bonorum communicatio cessaret; inde contingit, ut non solum ex lege humanitatis alteri saepe res nostrás, earumve usum debeamus concedere; sed etiam, ut alii jus aliquod perfectum aut minus perfectum in re nostra sibi quaerant, adeoque ex re nostra utilitatem, aut commoditatem aliquam suo sibi jure comparent.

n2Quibus modis ususfructus constituatur.

5

pr.Constituitur ususfructus vel ab homine inter vivos, aut testamento, vel a judice in judiciis divisoriis, si res aliter exitum habere non potest, Ord. lib. 1. tit. 68. §§. 37. 38., §§. 4. 5. Inst. de offic. jud., vel a lege. Legitimus ususfructus competit 1) patri in bonis filii adventitiis, Ord. lib 4. tit. 97. §. 19. (Inst. de Jur. Personar. Tit. IV. §. XIII.), non matri, SS. 6. et 15. ibid.: 2) utrique parenti, qui ad secundas nuptias, prioris matrimonii liberis exstantibus, convolavit, in bonis demortui filii ab intestato successione habitis, Ord, lib. 4. tit. gr. SS. 2. 4. (Tit. V. §. XIV. h. lib.): 3) mulieri quinquagenariae iterum nubenti, liberis prioris matrimonii exstantibus, in bonis jam hoc tempore habitis, vel postea adquisitis, Ord. lib. 4. tit. 105. (Inst. de Jur. Personar. Tit. IV. §. XII.): 4) Novella Constitutione 17. Aug. 1761. §. 7., quae hac in parte abrogata non est Decret. 17. Jul. 1778., viduae nobili conceditur ususfructus in decima redituum annuorum parte ad viri hereditatem, seu patrimo nium quoquo modo adtinentium.

6 · Et quibus amittitur.

pr.Modos autem, quibus ususfructus jure Romano amittitur, non omnes recepimus. Enimvero quod morte naturali, rei nteritu, consolidatione, et nonusu tempore legitimo, amittatur, expeditum est; capitis autem deminutione, cujus plane usus nullus est, non amittitur. Non maxima, quippe servos nullos habemus; non media, quia deportandi jure non utimur; de minima autem nullus dubitat. Groeneweg. de legib. abrogat. ad 1. 1. D. Quib. mod. ususfr. amitt. Ususfructus legitimus patri competens, filio quovis modo emancipato, prorsus exstinguitur, Ord. lib. 4. tit. 97. §. 19. ibi: e tanto que for emancipado, ou casado, logo the serão entregues, para delles haver o senhorio cumprido. Jure Romano pars dimidia pristini ususfructus patri emancipatori relinquebatur, 1.6. §. 3. G. de bon. quae lib. Male etiam utendo ususfructus amittitur, §. 3. Inst. de usufr. Quare non solum extraneus, verum etiam pater, qui bonis filiorum adventitiis abutitur, eaque paterni officii immemor male consumit et disperdit, usumfructum amittit. Stryk. Us. mod. Pand. lib. VII. tit. 4. §. 6.

7 · Usufructuarius quemadmodum caveat.

pr.Cautio fructuaria de re boni viri arbitratu utenda, eaque, finito usufructu, restituen da, in praxi servatur. Ea tamen cessat: 1) in usufructu inter vivos a domino constituto, qui illius mentionem non fecit: 2) in testamentario, si a testatore fuerit remissa; secus jure Romano, 1. 1. C. de usufr.: 3) in usufructu legitimo, qualis est qui à lege patri conceditur in bonis adventitiis, et viduae nobili in decima parte redituum bonorum mariti, quamdiu ad secundas nuptias non convolaverit (§. V.). Satis autem est cautio juratoria, si usufructuarius fide dignus sit, nec fidejussores reperire possit, Authent. Generaliter C. de Episc. et Cleric. Nec ipse usumfructum amittit, cautione non praestita; ab eo tamen possessio auferenda est, et alicui, a quo annuos fructus capiat, judicis auctoritate tradenda. Stryk. Us. mod. h. tit. n. 3. Aliter Proculo et Ulpiano visum est, 1. 7. Usufr. quemadmod. cav. De usufructu earum rerum, quae usu consumuntur.

8

pr.Res fungibiles, quibus uti non possumus, salva earum substantia, verum usumfructum non recipiunt, sed quasi, praestita cautione de rebus ejusdem quantitatis et bonitatis, vel illarum aestimatione proprietario, eo finito, restituendis, in qua tota quanta est hujus servitutis substantia consistit ex l. 2. de usufr. ear. rer. quae usu consum., §. 2. Inst. de usufr. Ego vero hanc quoque cautionem remitti posse existimo; ea quippe non tam constituendi ususfructus rationem respicit, quam proprietarii securitatem et favorem, cui renuntiare potest. Eisdem igitur modis constituitur quasi ususfructus, ac verus, et constitui potest tam in re una fungibili, quod raro adcidit, quam in rerum universitate, veluti si uxori omnium bonorum ususfructus a marito relinquatur, quo casu pro rerum diversitate modo verus, modo quasi ususfructus relictus videtur ad effectum, ut rebus fungibilibus abuti, non fungibilibus uti tantum et frui possit.

9 · De usu, habitatione, et operis servorum.

pr.Usus, alia personalis servitus (§. I.), in quo ab usufructu differat, satis constat ex S. 1. Inst. de us. et habitat. Apud nos tamen verba uso, et usufructo idem prorsus significant; vulgus enim haec vocabula haud distinguit. Quare usus in sensu juris Romani tunc demum inter nos concessus videtur, si quid praeterea a domino additum fuerit, ex quo consequi possit eum usum, non usumfructum dare voluisse, veluti rem concedendo pro alicujus indigentia; quo casu quid hoc verbo, et similibus concessum intelligatur, magis ex antecedentibus verbis, et consequentibus, et ex communi loquendi consuetudine deducendum est, quam ex verborum significatione juridica. Idem dicendum de habitationis servitute, hoc est, de jure aedes alienas, salva earum substantia, inhabitandi, quae vix ab aedium usufructu distinguitur, Servitus autem operarum, qua venit jus utilitatem ex servi alieni operis, illarumque mercede percipiendi, in usu non est, quia servos nullos habemus, nec adscriptitios homines, Ord. lib. 4. tit. 42.

10 · Servitutes praediales.

pr.Praediorum vero servitutes, quarum meminit jus Romanum, in usu sunt, imo et plures aliae pro diversa rei rusticae, et aedificandi ratione, explosis ejusdam juris subtilitatibus (SS. II. III.). Res autem haec pro ipsius dignitate, et frequentia non satis est legibus nostris definita. Et tamen servitutis oneris ferendi, tigni immittendi, aquae, vel stillicidii recipiendi mentio fit Ord. lib. 1. tit. 68. SS. 22. 35. 38. 39.; altius tollendi, prote gendi, luminis, prospectus, SS. 24. 27. 33. Servitutis itineris, actus, viae, aquae haustus, pecoris ad aquam adpulsns, pascendi, aquae ductus, aquae intercipiendae, cet. specialem mentionem dicta Ordinatio non facit; sed vero de earum usu dubitari vix potest: eas autem aut dominus jure suo constituit, aut judex ex necessitate, cit. Ord. §§. 37. 38. Differentia inter servitutes urbanas, et rusticas in praxi nulla est. Thomas. Not. ad Inst. lib. a. tit. 3., ad Pand. lib. 8. tit. 4., et Disput. Lips. de servit. stillicid. §. 15. et seq.

n1Hae servitutes vocantur reales, et realia jura inde provenientia comparatione ad servitutes personales, non quasi personae non competant, sed quoniam non alii competunt, quam cui est praedium dominans. Grot. lib. I. cap. I. §. IV. Illud hic iterum monendum, quod servitutes juris Romani, veluti via, actus, iter, cet., quamvis moribus nostris sint receptae, illarum tamen significatio non ex ipso jure Romano, sed ex loci, loquendique consuetudine, et ex antecedentibus et consequentibus verbis, cum uno tantum inter nos explicari non possint, petenda est. Idem dicimus de servitute pascendi, quae inter rusticas praecipua habetur; nam quae pastura eadem contineatur, eodem modo ex regionis consuetudine cognoscendum. De hoc autem jure cum frequentes sint in foro controversiae, haec generaliter tenenda: 1) pastus in alieno citra servitutem competit nemini: 2) pascendi servitus vel personae quaeritur, quo casu cum persona interit, vel praedio, et tunc ad quemvis praedii possessorem transit: 3) hoc item jus non solum personae, et praedio, sed et certo municipio, et civitati quaeri, et constitui potest, quo casu perpetuum etiam est; sed iis tantum pecoribus pastus concedendus, quae ad municipii incolas pertinent: 4) jus pascendi personale non recte aliis locatur, praediale non nisi cum ipso praedio: 5) jus compascui, quod vicini jure mutui, precarii, et familiaritatis sibi constituunt, pro lubitu, altero invito, potest revocari; secus compascui servitus: ea enim constituta, non jam licet domino praedii servientis loca pascuis destinata muro cingere, vel quaevis alia facere in suo, quae servitutis causam deteriorem reddant, cum non possint nec sua pecora pasci, praedii dominantis domino invito, nisi pastura abundet, et utriusque pecoribus sufficiat: 6) quando praedia ita contigua sunt, ut quis pecus suum pascere vix possit, quin vicini praedium contingat, pastus, nulla etiam servitute constituta, a loci Senatu, cui rei pecuariae cura incumbit, pro numero jugerum dividendus est, et vicinis adsignandus: 7) in pascuis communibus ad loci Senatum adtinentibus ea pastura, pecora, et illorum numerus a Decurionibus adsignandus est non pro lubitu, sed prout ab antiquo fieri solitum erat, et agriculturae favor postulaverit; quo casu pastus per communem pastorem ab eisdem nominatum expediri debet, et hoc quidem commodius est, ne alter alteri pastum praeripiat, Ord. lib. 1. tit. 66. §. 6. Plura habent Stryk. Us mod. ad tit. de servit. praedior. rust. §§. 10.11.12.13.14.15. 16., Anton. Fernand. de Oter. De pasc. et jur. pasc. capp. 16. 18. 24. Servitus altius tollendi, praecipua inter urbanas, tum demum locum habere potest, quando fastigio aedium, sive metu ruinae, sive ne terrae tremore urbs universa deleretur, publica lege modus fuit impositus; quo casu servitute opus est, ut, invito vicino, modum excedere liceat: nam, ea non exstante, jure tunc nostro tollimus aedes, id est, altius erigimus. Vera enim est juris Romani et Patrii regula, quod licet etiam cum incommodo vicini altissime aedificare, 1. 11. Si servit. vindic., 1. 9. C. de servit. et aq., Ord. lib. 1. tit. 68. §. 24., cujus enim est solum, ejus est caelum. Olisiponi tamen certa aedificiorum forma praescripta est, quam excedere non licet, Diplom. 15. Jun. 1759. §. 3. (Vid. Decret. 23. Novembr. 1805.). Praedicta autem regula, quod possit quis cum incommodo etiam vicini aedificare, ita intelligenda, si in propriam utilitatem, non in vicini aemulationem, injuriamve aedificaverit, Novell. 63. cap. 1. ibi: aedificia faciens tamquam necessaria sibi, et inevitabilia futura, non autem propter vicini laesionem construat parietes, 1. 3. de operib. publicis ibi: praeterquam si ad aemulationem... pertineat, vel materiam seditionis praebeat: nam aequitas postulat, etsi jure deficiamur, ut ea non faciamus, quae nobis prodesse non possunt, et aliis nocent, Paul. 1. 2. §. 5. D. de aq. et aq. pluv. arc. Aliter suo more philosophatur Thomas. Disput. inscripta: Non ens actionis, forensis contra aedificantem ex aemulatione, et in Not. ad tit. de servit. praed. rust ubi ait: Porro et principiis juris Germanici, et Romani, et juris naturalis etiam con veniens est, ut liceat vicini lumina, qui non habet servitutem, ne luminibus officiatur, quocumque modo obscurare, etsi pragmatici limitationem addant, nisi id fiat ad aemulationem. Sed et haec limitatio repugnat rectae rationi, et principiüs omnis juris. Zenonis constitutio relata l.

n212. C. de aedif. privat., quae altius quidem tollere permittit, modo vicino non tollatur directus, et omni ex latere domus inviolatus in mare prospectus, quamvis illius mentio fiat Decret. 12. Jun. 1758., apud nos recepta nunquam fuit, ut jam alibi monuimus, Inst. Jur. Public. Tit. X. §. VI. Ex ea tamen decerpta multa sunt, quae de servitutibus, et aedificicandi modo habentur Ord, lib. 4. tit. 68. §. 22. usque ad finem, excepto capite de maris prospectu non impediendo, et quibusdam aliis; illud autem, cum descriptum non fuisset, rejectum idcirco videtur.