IusCommune
IusCommune › Textos › Melo Freire › Liber III · De jure rerum

Mello Freire 3.12De bonorum partitionibus et collationibus.

Abrir no leitor do IusCommune →

1 · Quid petitio hereditatis.

pr.Ex jure hereditario, quod vel testamento, vel lege defertur, nascitur in primis petitio hereditatis, qua adversus eum, qui pro herede, vel possessore se gerit, scriptus, vel legitimus heres in id agit, ut heres ipse declaretur, eique hereditas restituenda cum omni causa et adcessionibus. Et haec hereditatis petitio universalis cum ex jure in re, seu potius ex dominio oriatur, scriptis omnibus heredibus et legitimis competit, et in effectu et causa parum a reivindicatione differt (Inst. Lib. IV. Tit. VI. §. XVI.). Familiae erciscundae judicium, et quid in eo contineatur.

2

pr.Ex eodem fonte oritur judicium familiae erciscundae, id est, de hereditate inter coheredes dividenda. Hoc igitur judicio res hereditariae ex bono et aequo inter heredes dividuntur, 1. 2. D. Famil. ercisc.: uni tamen adjudicandae, quae commodam divisionem non admittunt, isque ad praestandum quod aliis interest, condemnandus, 1. 22. §. 4. eod. Divisio autem semel facta temere revocatur, S. ult. Inst. de offic, jud. Haec omnia et alia multa, quae jus Romanum statuit, jure quoque nostro statuta sunt, Ord. lib. 4. tit. 96., quae hujus materiei sedes est (Inst. Lib. IV. Tit. IV. S. VIII.).

n1Quae Ordinatione lib. 4. tit. 96., Emman. 77., Alphons. 107. circa bonorum partitiones scripta sunt, auctorem praecipuum habent Alphonsum Regem, Bononiae Comitem, qui speciali lege Alphonsino Codice relata totam hanc rem ad juris fere Romani rationem reduxit, et vel ex hoc tantum illius jam usus et auctoritas, co regnante, probatur.

3 · Partitiones quibus modis instituantur.

pr.Fiunt autem bonorum partitiones vel ab ipsis heredibus extrajudicialiter, et amica pace per conventiones, quae ae utique servari debent, et in scripturam redigi, si summam excedant Ordinatione lib. 3. tit. 59. definitam; vel per partitores et divisores a judice datos de eorum consensu; vel judicialiter, coheredibus in judicium vocatis, lataque sententia, juris ordine servato, Ord. lib. 4. tit. 96. §. 18.; vel ab ipso denique testatore, qui bene potest familiam suam pro arbitrio inter heredes dividere, salva eorum legitima. Valasc. de partit. cap. XX.

n1Partitores hos, divisores, seu aestimatores, nos dicimus avaliadores, partidores, alvidradores; iique vel a loci Senatu, vel a partibus, vel a judice demum ex officio eliguntur. Iis in rei aestimatione dissentientibus, judex alium nominat, qui alterutri tenetur adstipulare, quin possit in alia ire, Ord. lib. 3. tit. 17. §. 2. ibi: escolheráõ outro terceiro a aprazimento das partes, que se acorde coin hum dos principaes arbitradores, que melhor the parecer. Quae Ordinatio difficilis semper mihi visa fuit et multum notanda, propterea quod arbitratori liberum arbitrium adimere videtur, dum ei injungit, ut alterius judicio adcedat, quod re ipsa, vel sua saltem opinione (et: hoc satis) injustuin esse potest. Dicta ergo Ordinatio ex prava 1. 17. §. 6. de recept. qui arbitr. intelligentia depromta videtur, ubi, arbitris dissentientibus, debet praetor cogere arbitros, si non consentiant, tertiam certam eligere personam, cujus auctoritati pareatur; quasi parere idem sit atque eum teneri alteri ex duobus arbitratoribus adstipulari, nec in aliam posse abire sententiam; sed non ita quidem Ulpianus, praedictae legis auctor, intelligendus est: itaque non multum tribuendum citatae Ordinationi ex eadem per errorem, oscitantiamve Compilatorum deductae.

4 · Coheredes omnes ad eas citandi.

pr.Quia vero id, quod omnes tangit, ab omnibus debet adprobari; in familiae erciscundae judicio omnes heredes praesentes citari debent et audiri. Absentes citari etiam debent, si loco certo sint, et ibi facile possint conveniri, Ord. lib. 4. tit. 96. §. 2.: si loco incerto absint, partitiones fiunt, salvo eorum jure, quin necesse sit eosdem per edicta citare, uti alias necessarium est ex Ord. lib. 3. tit. 1. §. 8., tum quia Ordinatio citata tit. 96. §. 2. illorum citationem non requirit, tum quia partitiones debent celeriter terminari, et nulla injuria absentibus infertur, quibus jus suum salvum manet. Minores, si pupillarem aetatem excedunt, una cum tutore citandi sunt, Ord. lib. 3. tit. 41. §. 8.; impuberes non citantur, sed eorum tutor. Idem de filiofamilias dicendum. Valasc. de partit. cap. VII. n. 41. Portiones autem semper fieri debent, auctore Praetore, Ord. lib. 4. tit. 96. §. 6. ibi: com auctoridade do Juiz, a que pertencer.

5 · Petendae ab eo, qui in possessione est.

pr.Heredes autem, quamvis hodie virtute et potestate legis rerum hereditariarum domini, et veri possessores statim a morte defuncti efficiantur, Diplom. 9. Novembr. 1754., non possunt possessionem ab aliis jam occupatam (secus vacantem) propria auctoritate intervertere et adprehendere, nisi prius iis citatis et convictis auctore Praetore. Valasc. de partit. cap. III. n. 5. Quare partitionem et divisionem ab eo petere debent, qui in possessione bonorum fuerit.

n1Ambrosius post Senecam valde laudat divisionis illius modum, quo major dividit, minor eligit, lib. I. de Abraham. Patriarch. cap. III.: Firmior, inquit, dividat, infirmior eligat, ne habeat quod conqueratur, cet. Sed vero haec aequitatis divisio magis ad simplicis honestatis regulas, quam ad legis vim ac potestatem pertinere videtur.

6 · Veluti a conjuge superstite.

pr.Petenda igitur in primis partitio bonorum est a conjuge superstite, id est, a marito, mortua uxore, qui antiquam possessionem servat, et ab uxore, eo mortuo, cum pro possessore ha beatur, Ord. lib. 4. tit. 95. in princ. Et hic praecipuus effectus est communionis bonorum inter conjuges, de qua toto Tit. VIII. Inst. de Jur. Personar., et speciatim SS. XIII. XV. XVI. Et a filio, vel extraneo, qui defuncti bona possidet.

7

pr.Eamdem partitionem frater a fratre, vel sorore, qui, quaeve in parentis bonorum possessione fuerit, petere debet, Ord. lib. 4. tit. 96. $. 9.; neque ei concedendum vel quod in possessionem una cum fratre, propterea quod aeque filius sit et heres, mittatur, vel quod frater, qui in possessione est, ab ea quacumque de causa dejiciatur, Ord. cit. Est autem in possessione bono, rum ad effectum partitionis dandae, Lusitane ficar em posse para dar partilhas da sua mão, is, qui pro herede se gessit, veluti qui claves domus ad manus habuit, salarium, vel victum domesticis dedit, fundos locavit, cet. Heredibus quoque extraneis institutis, partitio ab eo petenda, qui in possessione est: itaque si duo, pluresve heredes, sive sui, sive emancipati, sive omnino extranei res hereditarias possideant, unusquisque in sua possessione tueri debet, et ad divisionem pro sua quisque parte tenetur, Ord. cit. §. 9. Si plures concurrant ad possessionem adipiscendam, et rixae inde vereantur, bona sequestranda, Ord. lib. 4. tit. 95. S. 2., Valasc, de partit. cap. IV. et Consult. 191. n. 38. Res, quae natura, vel jure divisionem non admittunt...

8

pr.Neque profecto res omnes, quae hoc judicio veniunt, dividuntur. Nam quaedam per naturam dividi non possunt, veluti: 1) servitutes, quae tamen pro mensura, et confinio praediorum quoquo modo dividuntur et praestantur, 1. 22. §. 3. D. Famil. ercisc.: 2) nomina, actiones et jura incorporalia, quae, quamvis ipso jure inter heredes pro portionibus hereditariis ercta cita sint, uni ex heredibus de illorum consensu, vel judicis officio, si ita commodius videatur, possunt adjudicari. Valasc. de partit. cap. XXVII. n. 5. Quae dam divisionem quidem per naturam admittunt, sed non sine eorum interitu, veluti servus, equus, torcular, molendinum, cet., quae similiter uni tantum adjudicanda, isque certa pecunia coheredibus condemnandus, qua non praestita, vendenda res est, vel locanda, et inter omnes pretium, vel mer cès dividenda, Ord. lib. 4. tit. 96. §. 5.

n1In adjudicatione rei, quae commodam divisionem non patitur, si is, cui fuit adjudicata, quod pluris ea res valet, in pecunia numerata coheredi solvere non potest, eidem reditus annui, quoad pretium non solvitur, adsignari solent, et haec est praxis, de qua Cabed. P. I. Decis. 166. nn. 4. 5. Res extra commercium positae, veluti mala medicamenta et venena et libri impiae improbataeque lectionis, quamvis in judicium familiae erciscundae veniant, adeoque debeant describi, non dividuntur inter heredes, sed corrumpi recte jubentur 1. 4. §. 1. Famil. ercise. Novell. 9. Jul. 1773. §. 1. prohibitum erat, quod Olisipone, et magnis Regni oppidis domus divideretur, quae sex saltem fenestris prominentibus constaret, et §. 10. quod dividerentur possessiones, quas uno die juncti boves arare poterant, quae propterea uni tantum ex heredibus adjudi candae; sed hodie haec Novella abrogata est, seu potius suspensa ad novi usque Codicis promulgationem, Decret. 17. Jul. 1778.

9 · Majoratus bona non dividuntur; secus illius fructus jam percepti, et meliorationes.

pr.Hoc autem judicio majoratus non venit, quia in defuncti hereditate non continetur, adeoque inter illius heredes non dividitur; pertinet enim ad legitimum successorem secundum vocationis legem, eique statim a morte antecessoris adquiritur, Diplom. 9. Novembr. 1754. (Vid. Dom. Supplicat. Consultum 16. Februar. 1786.). Ad eumdem quoque tamquam ad verum rei dominum spectant fructus pendentes; nam percepti heredum lucro cedunt, propterea inter eos dividendi. Gam. Decis. 308. n. 6., Valasc. de partit. cap. 30. (S. XXVIII. Tit. IX. Not.). Meliorationes in bonis majoratus factae communicantur inter conjuges; itaque inter superstitem, et defuncti heredes dividuntur tamquam lucra, constante matrimonio, quaesita, Ord. lib. 4. tit. 95. §. 1.: sed vero repeti tantum possunt meliorationes, et expensae extraordinariae, insolitae, et alicujus momenti, quae rem perpetuo meliorem reddunt, Ord. lib. 4. tit. 97. S. 22. in fin., Valasc. Consultt. 111. et 116. (§. XXIX. Tit. IX. et S. XIX. Tit. XI.).

10 · Idem fere de bonis emphyteuticis dicendum.

pr.Ad bona emphyteutica quod adtinet, haec summatim dicta sufficiant; et r) quod emphyteusis sive hereditaria, sive familiaris, divisionem per glebas, et regiones nunquam admittit (Tit. XI. §. XVIII.): 2) quod aestimatione hereditaria dividitur inter heredes, uni tamen adjudicanda (§. XX. ejusd. Tit.): 3) quod familiaris ne aestimatione quidem dividitur (§. XXII.): 4) nec nominationis (S. XXIV.), cum inter res hereditarias non numerentur, quae solum hoc judicio veniunt. Dividitur tamen inter heredes pretium emphyteuseos hereditariae, vel familiaris ab alterutro conjuge emtae ante matrimonium, vel eo sequuto (dict. §. XΧΙΙ.). Dividuntur etiam meliorationes extraordinariae (Tit. XI. §. XIX.), et fructus percepti; nam pendentes ad successorem, vel ad dominum pertinent, et rem ipsam sequuntur. Pinheir. de emphyt. Disput. VIII. Sect. VI. §. 1. cum seq.

11 · Inventarii conficiendi necessitas.

pr.Cum partitiones vix, ac ne vix quidem sine inventario fieri possint, qui in possessione bonorum est, illud conficere tenetur intra triginta dies a morte defuncti, Ord. lib. 1. tit. 88. §. 4. Palatii Curia sex menses ex justa causa semel et iterum potest prorogare, Diplom. 24. Jul. 1713. Collect. I. N. 1. ad ejusd. Cur. Regim. Fo referri debent res omnes hereditariae mobiles, immobiles et nomina. Alienae non referuntur, nisi in eis qualecumque jus defunctus habuisset, quod illius modo modo patrimonium auget, videlicet res commodatae, depositae, pignori datae, vel adceptae, Ord. cit. §. 4. Res autem omnes aestimatae in inventario describendae non ab ipsis heredibus, qui illorum valorem possunt ignorare, sed ab arbitris, seu aestimatoribus ab eisdem, vel a judice electis, Ord. §. 5. (SS. IX. XI. Not. Tit. VI. h. lib.). Collatio quid, inter quos, et quibus in bonis locum habeat.

12

pr.Et divisio bonorum et collatio pertinet ad judicium familiae erciscundae. Est autem collatio lucri a vivo parente suscepti in communem hereditatem a liberis facta illatio. Habet igitur collatio dumtaxat locum inter descendentes, et eos solum, quibus legitima debetur, sive ex testamento, sive ab intestato succedant, quae nimirum ea de causa fuit instituta, ut inter liberos servaretur aequalitas. Quare non conferunt: 1) extranei inter se: 2) adscendentes: 3) legitimati per rescriptum Principis, secus per subsequens matrimonium: 4) filii naturales a patre nobili progeniti; secus plebeio. Conferenda autem tantum sunt bona a parentibus habita, id est, profectitia, Ord. lib. 4. tit. 97. in fin. princ. Itaque non conferuntur: 1) adventitia, quae filius proprio labore, industria, vel aliunde adquisivit, Ord. cit. §§. 16. 19.: 2) castrensia, vel quasi, §. 18.: 3) sumtus in studia, peregrinationem, vel dignitatem Equestrem filiorum facti, §. 7.: 4) donationes et munera a Principe habita, quippe quae ad bona quasi castrensia pertinent, §. 10.: 5) annui reditus in perpetuum, vel ad tempus a Rege adsignati, §. 12.: 6) officia a Rege habita, etiam patris contemplatione, et quocumqne titulo adquisita, Ord. cit. dictt. SS. 10. 12., Novell. 23. Novembr. 1770. Plura habet Valasc. de 111. 14 partit. capp. XII. (XIII., quae transcribere nihil vacat, sunt etenim ex jure Romano fere omnia depromta.

13 · De dotis collatione.

pr.Conferenda quoque est dos profectitia, et generaliter quaecumque filiis, filiabusvé a parentibus quavis de causa data sunt, Ord. lib. 4. tit. 97. in princ. ibi: quer em casamento, quer em outra qualquer maneira. Dos a matre constituta ad effectum collationis profectitia habetur, cit. Ord. ibi: Se o pai, ou mai, ou ambos: itaque conferenda; secus ab extraneo, vel a propinquis, quia adventitia est, S. ro, vers. ult., nisi contemplatione patris detur, quo casu conferri debet, S. 21. Ad dotis collationem filia non tenetur, nisi malit heres esse; nam donatione contenta esse potest, quod illius arbitrio relinquitur, S. 1. ibi: se quizer entrar á herança: hoc tamen intelligendum, modo ceteris filiis salva maneat legitima, SS. 3. et 5. Quia vero pro dotis, et donationum nuptialium implemento tertia bonorum ipso jure obligata est, §. 3. in fin., eae tantum donationes et dotes inofficiosae sunt dicendae, quae legitimam filiorum, et tertiam bonorum donantis excedunt tempore mortis, vel factae donationis, prout donatario placuerit, aestimandam, S. 4. Partitiones etiam injustae non revocantur, sed reformantur.

14

pr.Cum partitiones semel factae temere rescindantur (§. II.), inde est: 1) heredes in bonorum adjudicatorum possessionem esse mittendos, non obstante adpellatione, gravamine, vel aliis quibuscumque impedimentis, seu exceptio, nibus eisdem objectis, Ord. lib. 4. tit. 96. §. 22.: 2) et mittendos, quamvis probent laesionem in sexta parte, vel ultra dimidium; nam ne hoc quidem casu partitiones rescinduntur, sed reformantur, Ord. cit. §. 18. ibi: as partilhas outrosi se não desfarão; mas os outros herdeiros the comporão sómente a sua direita parte: 3) laesionem in sexta parte referendam esse non ad totam hereditatem, sed ad portionem dumtaxat heredi debitam, §. 19. ibi: em a sexta parte do que lhe direitamente pertencia haver: 4) eamque adlegandam intra annum a partitionibus factis, §. 19.; laesio autem ultra dimidium intra annos quindecim adlegari potest, prout generaliter in omnibus contractibus definitum est, Ord. lib. 4. tit. 13. SS. 5. 7.: 5) modicas laesiones intra sextam partem portionis heredis tolerandas esse, et nec ab ipso judice, adpellatione interposita, reformandas. Valasc. de partit. cap. 39. nn. 34. et 35. Quae omnia in favorem heredum constituta sunt, quibus ipso jure dominium rerum adjudicatarum adquiritur, quod speciale est in judicio familiae erciscundae, §. ult. Inst. de offic. judic., Ulp. in Fragm. tit. 19. §. 16. In eo autem, quamvis privilegiarium multum sit, partes audiri debent, priusquam judex factas partitiones judicet, easque sententia sua confirmet; et haec est praxis, de qua Guerr. Tract. II. Lib. VIII. cap. V. n. 33., Paiv. Pon. Orphanolog. Pract. P. I. cap. XV. n. 27.

n1Partitiones de expresso partium consensu ordinatae nullam ob laesionem rescindebantur Alphonsi III. lege hic citata §. II. (Ord. Alphons. lib. 4. tit. 107. §. 16.) ibi: Despois que os irmãos, ou parentes fezerem partiçam antre sy... nom pode despois ser desfeita per nenhuma guisa, et ibi: se a partiçam foy feita a prazer das partes a olhos abertos, nom se pode ja correger. Rescindebantur tamen partitiones factae sine heredum consensu a judice, vel divisoribus, quae eadem Ordinatione significabantur verbis: 14.

n2se a partiçam foy nomeada per baraço; et quidem ex iis omnibus causis, ob quas res aliae rescindi solent. Haec cum antiqua lex esset, Alphonsus V. eamdem interpretatus, declaravit partitiones quoque, heredibus praesentibus, et corum consensu factas a prazer das partes a olhos abertos ob laesionem ultra dimidium esse rescindendas: quae declaratio ad Emmanuelis Ordinationem lib. 4. tit. 77. §§. 29. 30. postea translata est. Sebastiani Regis Extravag. 18. Novembr. 1577. §§. 37. 38. statutum primum fuit, ne partitiones semel factae ullam ob causam injustitiae, vel nullitatis (quae ita intelligenda est) rescinderentur, sed tantum reformarentur, et supplerentur ex bono et aequo: et hoc jure utimur ex Ord. dicti lib. 4. tit. 96. §§. 18. 19. 22., deducta ex cit. Extravag. Corriguntur ergo et emendantur, non revocantur partitiones tam judiciales, quam extrajudiciales, vel per adpellationem intra decem dies interpositam, vel per querelam intra annum, officio judicis implorato pro laesione in sexta parte, vel intra quindecim in laesione ultra dimidium (Inst. Lib. IV. Tit. XXIII. §. V.). Eodem modo corrigitur, et emendatur pravum arbitratoris, seu aestimatoris arbitrium, Ord. lib. 3. tit. 17. §§. 5. et 6., et tit. 78. §. 2.