IusCommune
IusCommune › Textos › Melo Freire › Liber IV · De obligationibus et actionibus

Mello Freire 4.3De conventionibus beneficis, onerosis et adcessoriis.

Abrir no leitor do IusCommune →

1 · Quid conventiones beneficae, et quae.

pr.Pactionum ea naturalis divisio est, prout jam supra monuimus Tit. I. h. lib. §. VII., quod aliae sint principales, aliae adcessoriae; principales autem vel beneficae, vel onerosae, eaeque vel de re certa, vel de incerto lucro ineuntur. Per conventiones beneficas illas intelligimus, quibus nobis ab altero aliquid gratis dari, fierive stipulamur, et tales sunt donationes, commodatum, mutuum, precarium, depositum, mandatum, de quibus primo hoc titulo a nobis agendum est.

2 · Regulae in contractibus beneficis.

pr.Et primo quidem ex Thomasii Notis ad tit. Inst. quib. mod. re contrah. obligatio in con tractibus beneficis has regulas damus: I.) in eis aequalitas praecise non spectatur, quemadmodum in onerosis: II.) beneficium a principio promittere et praestare liberae voluntatis est; postea tamen fit necessitatis. Quare si promittens sponte beneficium praestet, id et beneficii nomen retinet, et effectum; quod si actione ad implendum cogatur, ejus coacta praestatione omnis beneficii vis amittitur, nec alter janı grato animo esse debet: III.) beneficium nemini debet esse damnosum, et tam danti, quam adcipienti. Et hinc est, quod in dante exceptus videatur casus necessitatis, et propriae indigentiae, de qua tempore promissi cogitatum non fuit; et in adcipiente quod damnum repetat, quod dolo, culpave dantis passus fuit, et impensas extraordinarias, ad quas ferendas non obligatur ex natura conventionis: IV.) beneficium non datur invito, nam ad amicitiam, et gratum animum exhibendum nemo cogi potest. Et hinc est, quod si quis, me prohibente, negotia mea gerat, non poterit me convenire ex regula tertia, nisi ejus gesta postea rata habuerim.

3 · De donationibus.

pr.Donatio, praecipua inter beneficas conventiones, recte definitur liberalitas nullo jure cogente facta, 1. 15. §. 2., 1. 29. de donat, et dicitur vel inter vivos, vel mortis causa. Valent donationes tam adhibitis testibus, quam confectis instrumentis, Ord. lib. 4. tit. 62. §. 1.: debent tamen insinuari, si summam Ord. lib. 4. tit. 62., et Novell. 25. Jan. 1775. contentam excedant (Vid. Dom. Supplicat. Consultum 21. Jul. 1797.). Excipiuntur tantum donationes Regiae dicta Novella, de cujus intelligentia non nulla diximus Inst. de Jur. Personar. Tit. IX. §. XX. Nominatio emphyteuseos non indi get insinuatione; vel quia vera donatio non est, vel quia magis ab institutore, quam ab emphyteuta nominante proficiscitur. Cald. Perer. Cons. XIX. n. 12., Barb. ad Ord. lib. 4. tit. 62. n. 16. Nullas solennitates desiderat, nisi quod in iis, quae Ecclesiis, vel Monasteriis olim dabantur, vel relinquebantur, certas formulas, et imprecationes (quae jam dudum in usu non sunt) adhibere solebant donatores, existimantes non posse se majore praesidio munire donationes suas, quam additis hujusmodi inanibus terriculamentis. Exempla passim in Historia nostra occurrunt, nosque non nulla dedimus Inst. de Jur. Rer. Tit. V. §. II. Not. Vide, sis, Mabillon. de re diplom. lib. II. cap. VIII. Donatio autem semel facta temere revocatur; eam tamen ex aequitate revocare leges concedunt, vel ob injuriam gravem, damnumve, aut insidias a donatario structas, vel ob modum, conditionem, clausulamve ab eo promissam, et non praestitam, Ord. lib. 4. tit. 63. SS. 1. 2. 3. 4. 5. Haec autem facultas donatori tantum, non illius heredibus conceditur, $ 9. cit. Ord. Revocatur quoque donatio ob supervenientes liberos, sive a conjuge conjugi, vel extraneo, sive a caelibe, vel matrimonio juncto facta proponatur, modo donator donationis tempore filium non habeat; et ita intelligenda Ord. lib. 4. tit. 65. in princ., et quae diximus Inst. de Jur. Personar. Tit. X. §. V., Portug. de donat. lib. I. Praelud. II. n. 23.; et ita nimirum matrimonii, et liberorum favor, et causa ipsa publica exigere videtur; nec facile donator rem esset daturus, si de liberis cogitasset. Mons. d'Olivier Réforme des loix civiles P. I. n. 74. pag. 323. Ob paupertatem quoque supervenientem revocatur donatio, Schilt. Exercit. XLIII. S. 23. ad tit. de donat.; namque ex regula III. superius tradita beneficium nemini debet esse damnosum. Mortis causa donatio cum legatis fere confunditur; ditur; in eo autem ab ultimis voluntatibus vel maxime differt, quod a donatario sit adceptanda, 1. 38. D. de mort. caus. donat.; nam, ut bene Javolenus ait in 1. 55. D. de obligat. et action.: In omnibus rebus, quae dominium transferunt, concurrat, oportet, adfectus ex utraque parte contrahentium: nam sive ea venditio, sive donatio, sive conductio, sive quaelibet alia causa contrahendi fuit, nisi animus utriusque consentit, perduci ad effectum id, quod inchoatur, non potest.

4 · De commodato.

pr.Commodatum, benefica alia conventio, in jure nostro significatur verbo emprestido, hodie emprestimo, quo etiam mutuum intelligitur, Ord. lib. 4. titt. 50. 53. (Inst. Lib. II. Tit. IV. §. XIV. Not.); illud tamen re ipsa a mutuo discriminatur eisdem Ordinationibus. Quare commodatum contractus est, quo res non fungibilis ad certum usum gratis datur, eo finito, in specie restituenda: itaque commodatarius neque dominium rei habet, nec possessionem, sed usum tantum, Ord. tit. 53. in princ. et S. 1. Differt a mutuo, in quo res fungibilis ita datur, ut fiat adcipientis; a precario, in quo res non ad certum usum, et modum, sed ad lubitum conceditur; et a locatione conductioneve, in qua res non gratis, sed pro certa mercede traditur, Ord. cit. in princ. et S. 1., deducta ex jure Romano, quod in commodato fere omnino leges nostrae probant, et mores. Regulae de damni praestatione in contractibus.

5

pr.Juvat hic subjicere doctrinam de praestatione damni in contractibus, quam Doctores quoque tractare solent in tit. D. Commod. Damnum IV. 2 igitur cum possit contingere dolo, casu, vel culpa, generales hae regulae sunt tenendae: I.) res suo domino perit, Ord. lib. 4. tit. 50. in princ., et tit. 53. §. 1. in fin: II.) dolus in omni contractu praestandus est, et ne conveniri quidem potest, ut non praestetur, 1. 23. de reg. jur., ubi Jacob. Gothofred.: III.) casus non praestatur; eum quippe dominus sentit, nisi quis speciali conventione illum in se susceperit, vel in mora sit; sed tunc non tam casum, quam culpam suam praestat, Ord. tit. 53. SS. 3. 4.: IV.) in contractibus, in quibus penes alterum omne commodum est, et penes alterum incоттоdum, ille culpam levem et levissimam ordinarie praestat, hic tantum latam, dicta Ord. tit. 53. §. 2. Quare commodatarius, qui in sui tantum gratiam rem commodatam adcepit, praestare culpam etiam levissimam tenetur ex cit. Ord. DE CONVENTION. BENEF. ONER. ET ADCESSOR. ig

n1Mutuum, et commodatum, de quibus in antiquis Codicibus specialis nullus titulus exstat, uno eodemque verbo emprestimo significatur. Singulares igitur sunt tituli 50. 53. lib. 4. Philippinae Ordinationis, iique a jure Romano depromti. Ex eodem etiam jure est divisio culpae in latam, levem, et levissimam; quippe quia nullum in legibus nostris praesidium habet; et quae his diversis vocabulis, et doli nomine hodie intelliguntur, majores nostri generali culpae nomine, vel aliis verbis et circumlocutionibus explicabant (Inst. Jur. Crim. Tit. XI. §. III.). Doctrina similiter de damni praestatione, quam in commodato ex culparum diversitate citata Ordinatio tit. 53. §. 2. statuit, e jure quoque Romano petita est. Sed, praeterquam quod ea difficilis sit, implicata, et incerta, de qua nec Jureconsulti Romani, nec illorum Interpretes inter se conveniunt, eadem a Compilatoribus praefata Ordinatione commodato tantum utcumque adplicatur; reliqui autem contractus omnino omittuntur. Haec itaque jurisprudentiae pars nobilissima arbitraria inter nos est, cum nec jure Patrio, nec Romano pro eo ac oportet sit definita: quod quanto cum Reipublicae incommodo in re adeo frequenti conjunetum sit, ignorat nemo. Enimvero, si rationem, aequitatemque sequamur, rei interitum, cujus nimirum usus gratis alteri fuit concessus, vel damnum quovis modo, etiam

n2casu, contingens, praestare is debet, cui beneficium factum, adeoque commodatarius: et hoc quidem jus et apud Hebraeos obtinebat, Exod. XXII. 14., et apud antiquos Germanos, Schilt. ad tit. Commodati §§. 13. 14. 15. 16. Exercit. XXV. Nam, ut bene Pufendorf. de jur. natur. et gent. lib. V. cap. IV. §. VI.: Mea mihi benignitas nimio constaret, si praeter usum gratuitum re quoque ipsa mihi sit carendum, quam non eram perditurus, absque altero si fuisset. Neque adparet, cur ipse magis, quam alter infortunium praestare debeam. Legibus Wisigothorum lib. 5. tit. 5. 1. 1., qui rem certa mercede custodiendam suscipiebat, casum praestabat; sin gratis, culpam tantum. Vide, sis, Heinecc. Elem. Jur. Germ. lib. II. tit. XIII. §. 372. seq., Schilt. cit., Thomas. Dissert. De usu practico doctrinae de culparum praestatione in contractibus, et Not. ad tit. Commodati in Pand., Henric. Coccej. tribus disputationibus: De doli, culpae, et negligentiae praestationibus, vol. I.

6 · De mutuo.

pr.Mutuum commodato proximum est; in eo autem vel maxime ab eo differt, quod in rebus fungibilibus tantum consistat (§. IV. h. tit:), quales sunt pecunia numerata, vinum, oleum, cetera, quae numero, pondere et mensura constant; et propterea non in specie, uti in commodato, sed in genere, id est, tantumdem restituendum, Ord. lib. 4. tit. 50. in princ. Ad hunc contractum, quia beneficus est, usurae non pertinent, nisi speciatim promittantur, Antonius Genuensis omnino videndus lib. I. de Offic. cap. XVII. §. XI. et seq.; vel ob moram (Inst. Lib. I. Tit. VIII. §. XX.); quo casu debetur id, quod interest. De usuris non nulla diximus Inst. de Jur. Public. Tit. VIII. §§. XIV. XV. XVI. XVII. XVIII. XIX. XX. De mutuo pecunioso filiofamilias dato agitur cit. Ord. §. 2. seq., de quo vid. Inst. de Jur. Personar. Tit. IV. §. XIV. Not.

7 · De precario.

pr.Precarium, benefica alia conventio, illud genus liberalitatis dicitur, quod petenti tamdiu conceditur, quamdiu is, qui concedit, patitur. Is igitur, qui precario rem adcepit, nec illius dominium, nec possessionem, sed usum tantum habet; eum tamen incertum, et pro lubitu revocabilem; in quo a commodatario distinguitur. Apud nos, et quidem magis proprie, significatur verbo emprestimo, illudque citata Ord. lib. 4. tit. 53. in prínc. intelligitur verbis: E se fosse... para uso não certo, seria outra specie de contracto, et tit. 54. §. 3. ibi: a emprestou... em quanto the aprou-

n1ver. T De deposito

8

pr.De deposito specialis nullus in jure nostro titulus exstat; illius tamen multis in locis mentio fit, et ubique ferme recepta, quae de eo et jus gentium statuit, et civile Romanorum. Depositum igitur dicitur, quando quis rem suam alteri gratis custodiendam committit ad ejus lubitum in specie restituendam, Ord. lib. 4. tit. 49. §. 1. Quare depositarius nec illius dominium, nec possessionem, nec usum, uti commodatarius, sed custodiam tantum habet; adeoque eadem uti non potest, nec eamdem alteri concedere; eamque si deponenti reddere recusaverit, in carcerem intra novem dies conjiciendus est, Ord. lib. 4. tit. 49. §. ult. in fin. et tit. 76. §. 5. Haec de deposito conventionali. Judiciale datur, quando res alterius, eo invito, alteri judicis auctoritate traditur, Ord. lib. 1. tit. 62. §. 26., lib. 2. tit. 52. §. 7., lib. 3. tit. 86. §§. 3. 15., lib. 4. tit. 49. S. r., et passim. Depositarii publici dicuntur, 1 qui publica lege, et auctoritate sunt constituti, et talis erat Depositarius Curiae, et Supplicationis Do mus Custos, de quo Ord. lib. 1. tit. 28., pecuniis publicis, et privatis in Curia custodiendis destinatus. Hodie Olisipone privatis depositariis exstinctis, publici eorum loco sunt suffecti, et specialis Depositi Curia creata Diplomatt. 21. Maii 1751., 13. Jan. 1757., 21. Jun. 1759., 1. Decembr. 1767. Idem depositi genus Portucalensi civitate denuo fuit constitutum Diplom. 25. Aug. 1774. Aliis Regni oppidis, sive majoribus, sive minoribus Senatus publicos depositarios eligit, et quidem suo periculo; illo. rum namque fidem probavit, S. 28. ejusd. Diplom. 25. Aug. 1774. De obligatione Principis ex facto Ministri speciali Dissertatione tractat Stryk. tom. IV., Cabed. P. II. Decis. 80. Distinctio juris Romani inter depositum simplex, et miserabile, quale dicitur, quod fit tumultus, incendii, ruinae, et naufragii causa, legibus nostris incognita est. Depositum irregulare, ut vocant, quando nimirum res fungibilis, vel non fungibilis, alteri utenda datur, vix a mutuo, vel commodato differt.

9 · De sequestro.

pr.Depositum rei litigiosae vocatur sequestrum; quod vel voluntarium est, quando litigantes rem litigiosam ultro apud alium deponunt; vel necessarium seu judiciale, quando sine eorum consensu rei custodia alicui judicis auctoritate de- 2 mandatur. Est autem regulariter sequestratio prohibita, l. un. C. de prohib. sequestrat., eaque non nisi ex magna, et justa causa admittitur, veluti fugae, dilapidationis, armorum; qua cognita, citata prius parte, a judice tum demum decernenda, si alia ratione litigantis juri cautum esse nequit. Jure nostro decernitur I) in poenam, uti in casu Ord. lib. 2. tit. 13., et sexcentis aliis: 2) ob delictum capitale, etiam contra absentes, Ord. lib. 5. titt. 126. et 127.: 3) ob rixae metum, vel tumultus in caue sis civilibus, Ord. lib. 4. tit. 95. §. 2.: 3) ob jur. gia, contentiones, vel impedimenta a possessore hereditatis illius partitioni objecta, Ord. lib. 4. tit. 96. §. 12.: 5) ob non praestitam cautionem de ju. dicato solvendo, Ord. lib. 3. tit. 31.: 6) ob securi. tatem rei judicatae, Ord. eod. lib. tit. 86. §. 15., cet. Quid mandatum; et de Advocatis.

10

pr.Mandatum tandem, conventio alia benefica, is contractus dicitur, quo quis alteri nego: tium gratis gerendum committit. Enimvero de mandato, et mandatariis, seu procuratoribus extra judicium specialem titulum non habemus; ea tamen fere omnia legibus nostris et moribus recipimus, quae jure Romano sancita inveniuntur; sunt etenim e jure gentium deducta. De Procuratoribus ju dicialibus, et Advocatis, qui negotia aliena in judicio mandato dominorum agunt, plura jus nostrum statuit, quorum non nulla more nostro referre juvat. Advocatus Hubero in Praelect. ad tit. de postul. est: Vir bonus, juris peritus, a litigantibus rogatus, ut voce, vel scripto causam suam judici exponat, probet, atque ex arte defendat, ad hoc officium publica auctoritate admissus. Quae definitio legibus nostris satis convenit. Nam postulandi offici um publicum est, necessarium, et multo honorificum, neque profecto illud malis rabularum artibus dehonestari debet, 1, 14. C. de Advocat. diversor. judicior. Et hinc est, 1) ut committi tantum de beat doctis et probis hominibus, Ord. lib. r. tit. 48. §. 1. ibi: que alem das letras e sufficiencia, sejão homens de boa fama e consciencia: a) ut iis tantum concedatur, qui Academicis honoribus sunt insigniti, dict. Ord. in princ.: 3) ut in Supplicatio nis Senatu, in quo causae in ultima, ut loquun tur, instantia deciduntur, ne ii quidem ad postu, landum sine praevio examine admittantur, Ord. cit. §. 1., deducta ex Sebastiani Regis Extravag. 25. Jul. 1567. apud Leon. 1. p. tit. 21. 1. 3., 1. Nemini 11. §. 1. C. de Advocat. divers. judic. In Portuensi civitate, et Senatu civilium causarum, et reliquis Regni urbibus, oppidisve sine praevio examine a Gubernatore, Praetore, et judicibus admittuntur, SS. 2. 3. eod. tit.: 4) ut illiterati, id est, qui pu. blico Academiae testimonio destituuntur, non nisi de Palatii Curiae licentia pro aliis possint postulare, §. 4.: 5) ut postulandi officium Advocatus pro pupillo, paupere, et aliis miserabilibus personis gratis quidem obire teneatur, Cabed. P. I. Decis. 214.: 6) ut in dandis Advocatis judex permisceat veteres, quorum fama celebrior est, cum junioribus, seu tironibus, ne peritissimi ab una sint parte, Ord. lib. 3. tit. 20. §. 14., deducta ex l. 7. C.. de postul.: 7) ut damnum praestent, illorum dolo, culpa, vel ignorantia datum, Ord. cit. tit. 48. §§. 10. et 17., Aegid. Director. Advocator. cap. V.: 8) ut eis non proprie salarium, sed honorarium (quod in effectu idem est) debeatur. Salarium Advocatorum Ordinat. lib. 1. tit. 92. definitum est tam in causis civilibus, quam criminalibus, et tempus, quo solvendum (Tit. VII. §§. VIII. IX. h. 1.); ea tamen jam dudum exolevit, Aegid. cit. cap. IX. Quare hodie non ad dictae Ordinationis summam, sed suo arbitrio a judice honorarium implorant; hujus tamen officium est illud aestimare pro modo litis, facundiae Advocati, et fori consuetudine, 1. 1. §. 10. D. de extraordinar. cognition.:9) ut in licentiam conviciandi, et maledicendi temeritatem nunquam prorumpant; agant quod causa desiderat, temperent se ab injuria. Nam si quis adeo procax fuerit, ut non ratione, sed probris putet esse certandum: opinionis suae imminutionem patietur, 1. 6. §. L. C. de postul.: 10) ut non possint de quota litis cum litigatore pacisci, ullamve pactionem cum eo inire; eam quippe litigator non sua sponte, sed necessi tate quadam compulsus inire videtur, Ord. cit. S. 11., dict. 1. 6. §. 2. C. de postul.: nec tandem 11) malam causam scienter suscipere; semel autem sus ceptam, cum eam malam esse cognoverint, ab illius patrocinio desistere debeant, Huber. cit. Haec de Advocatis satis superque; ad Procuratores, qui. buscum fere omnino in foro conveniunt, venia- :. §. XI. De Procuratoribus, qui vel judiciales sunt, vel extrajudiciales, omnium bonorum, пеgotiorumve, unius rei, universitatis, Principis, vel singulorum, haec in summa tenenda: 1) quod, cum in omnibus causis civilibus (de criminalibus suo loco [Inst. Jur. Crim. Tit. XIII. §. VI.] dicemus) Procuratores tandem aliquando admissi sint, eos mandato suo constituere possunt, quicumque rerum suarum liberam habent administrationem; et constitui quicumque jure non sunt specialiter prohibiti. Prohibentur autem minores viginti quin que annis (Inst. de Jur. Person. Tit. XIII. §. IV.); infames qua tales sententia judicis condemnati; potentiores, qui terrori esse possunt adversario, veluti Magistratus, eorumque Officiales, Nobiles Clerici, Religiosi; qui tamen pro se, ecclesia, pauperibus, personis conjunctis, cet. postulare non prohibentur, Ord. lib. 1. tit. 48. a §. 19., Emman. 38., Alphons. 13., et lib. 3. tit. 28., Emman. 34., Alphons. 51. et 117.: 2) quod Procurator non nisi intercedente mandato constituatur per scripturam publicam a Tabellione, vel coram judice apud acta, Ord. lib. 3. tit. 29.; quippe quia Nobilibus tantum concessum, ut possint mandatum procuratorium propria conscribere manu, ead. Ord. Eo autem exprimendum nomen Procuratoris, judicis, et adversarii, annus, et dies; exprimenda causa, et actus speciale mandatum requirentes, et tandem inserenda clausula de rato, et indemnitate: 3) quod non possit Procurator sine speciali mandato ea explicare, quaecumque in praejudicium mandantis vergere possunt; adeoque ei non licere alienare, transigere, jusjurandum deferre, referre, vel praestare, Ord. lib. 3. tit. 2., Boehmer. de Jur. Eccles. Protest. lib. I. tit. 38. §. 10., Lyncker. de form. procurator. Neque distinguimus inter Procuratorem cum libera, vel sine libera; nam alteruter ea tantum peragere potest, quae ei speciatim fuerint commissa, Vinn. ad §. 42. Inst. de rer. divis., et lib. 1. Select. cap. 9.: 4) denique quod officium Procuratoris finiatur 1) mutuo dissensu: 2) lata sententia definitiva; ab ea tamen contra mandantem data adpellare debet Procurator; adpellationem autem sine novo mandato prosequi non potest, Ord. lib. 3. tit. 27., et lib. 1. tit. 48. §. 9., deducta ex cap. penult. de Procurator.: 3) morte mandantis, mandatarií, vel cujusvis litigatoris, Ord. cit. tit. 27. S. 2., Cabed. P. I. Decis. 97., et II. Decis. 197.: 4) revocatione libera mandantis ante litem contestatam, Ord. lib. 3. tit. 26. in princ.: 5) renuntiatione similiter libera, et voluntaria Procuratoris ante litis contestationem, Ord. tit. 26. §. 1. in fin.; nam, ea contestata, cum Procurator dominus litis per contestationem efficiatur, nec mandans sine magna et justa causa mandatum potest revocare, nec mandatarius eidem renuntiare ex cit. Ord, Finitur etiam Procuratoris officium substitutione, quando scilicet Procurator nominatus litis jam dominus factus per contestationem alium substituit, qui suo nomine causam defendat, Ord. lib. 1. tit. 48. §. 28. Haec autem, cum ex ficto litis dominio originem suam ducant, vix ac ne vix quidem hodie debent obtinere. Contra vero in foro nostro obtinent quaecumque de universitatis Procuratore, quem Syndicum dicimus, scripta sunt tit. D. Quod cujuscumque universitatis nomine, vel contra eam agatur. De Procuratore Principis, id est, Regiae Coronae, Regiique Patrimonii, et civilis Concilii, seu Senatus, speciatim agitur Ord. lib. 1. titt. 12. 13.69. Defensores dicuntur, qui sine mandato causam alienam in judicio defendendam suscipiunt; iique admittuntur in causis criminalibus non capitalibus, Ord. lib. 3. tit. 7. SS. 2. 3.

n1mus.

n2De Procuratoribus, et defensoribus,

n3Quod Procurator post litis contestationem dominus litis efficiatur, jure canonico, et civili satis constat ex cap. 1. Licet 1. de Procuratorib. in 6., 11. 22. 23. C. de Procuratorib., 1. 4. §. ult. de adpellat. Et hinc est, quod alium possit substituere, utut substituendi facultatem non adceperit, 11. 8. 23. C. de Procuratorib.; quod in eum proferri • debeat sententia, 1. 1. C. de sentent. et interlocut. (Tit. XXII. §. IV. h. 1.); et quod causam, mortuo mandante, sine novo mandato prosequi possit, et ad finem usque producere ex dict. 1. 23. Alios effectus prosequitur Boehmer. singulari Exercitat. De dominio litis, et in jur. Eccles. ad tit. de Procuratorib. §. 41. seq. Jure autem nostro diserte dominium litis adprobatum invenitur Ord. lib. 1. tit. 48. §. 28. verbis: ou sendo já feitos senhores da lide por ser contestada. Ego vero cum Thomasio Not. ad tit. de Procuratorib. in Pand. existimo, quod licet cit. §. Procurator dicatur dominus litis, nil aliud tamen exinde evincitur, quam quod auctor illius paragraphi ex nimio amore juris Romani hoc praedicatum impertinenter adhibuerit. 1 Conventiones onerosae quae.

12

pr.Haec de conventionibus beneficis. Onerosae, mutuas et certas praestationes habentes sunt permutatio, et contractus omnes innominati, dicti, emtio venditio, locatio conductio, societas, et contractus emphyteuticus, de quo multa dixi mus lib. III. Inst. de Jur. Rer. Tit. XI........

13 · De permutatione, et contractibus innominatis.

pr.Permutatio antiquissimum commer + cii inter mortales genus erat, eaque fere tantum gentes utebantur, antequam adinvenirent pretium aliquod eminens, quod rerum omnium aestimatio nem contineret, prout bene observant Plinius Hist. Nat. lib. XXXIII. cap. 1., et Paulus noster in lan de contrah. emt. Numo tamen adinvento, non ideo frequentari desiit permutatio, quae a venditione non differt, nisi quod hic non res pro pecunia numerata, sed pro re detur. Neque aliud hic monen dum, quam quod in permutatione obligatio perfecta ex solo consensu resultat, etiam ante alterius implementum; adeoque nullus jam locus poenitentiae relinquitur. Idem dicimus de contractibus innominatis do ut des, do ut facias, facio ut des, facio ut facias (Tit. II. §. IV. h. lib.). Quare quod Imperatores aiunt 1. 3. C. de rer. permutat.: Ex placito permutationis, nulla re sequuta, constat nemini actionem competere: hodie jure merito receptum non est. 12

14 · De venditione; et quae de illius essentia.

pr.De contractu venditionis prolixe admodum agitur Ord. lib. 4. tit. 1. usque ad 22., qui bus fere jus Romanum compilatum videmus. Pau cis igitur nos hanc rem explicabimus. Constat inter omnes de essentia venditionis esse consensum, rem certam, et pretium, Ord. lib. 4. tit. a. in princ., Emman. 24., Alphons. 35. et 36. Praeterea jure nostro in venditione rerum immobilium solutio gar bellae (sisa) speciatim requiritur, Ord. lib. 1, 78. §. 14. Illud etiam certum est, venditioni adjiçi posse pactiones omnes honestas, legibus nostris non improbatas, Ord. lib. 4. tit. 4. in princ., Emman, 27., Alphons. 40. Cum ergo consensus de natura hujus contractus sit, et eo solo perficiatur, sequitur, 1) ut ad vendendum, nisi publica utilitate exigente, cogi nemo possit, Ord. lib. 4. tit. 11., Emman. 25., Alphons. 37; minora tamen praedia habentes, quae majoribus inhaerent, eisque retinentur (encravados), illorum dominis, ne inter eos discordiarum detur occasio, vendere jubentur, quo pertinent Diplomata 9. Jul., 14. Octobr. 1773., Decret. 17. Jul. 1778.: 2) ut satis sit consensus contrahentium; namque cognatorum non jam requiritur in ipsis bonis hereditariis, seu avitis, ead. Ord. in fin. princ. (Inst. de Jur. Rer. Tit. I. §. X.): 3) ut omnes, qui consentire possunt, et de rebus suis libere disponere, eas cuicumque vendere possint, nisi specialiter sint prohibiti, et a quocumque eme re ex cit. Ord. Ob suspicionem coacti consensus ab hoc contractu, et quacumque alias licita pollicitatione removentur Judices, et Officiales temporales, corum officio durante, Ord. lib. 4. tit. 15. (Inst. de Jur. Public. Tit. VIII. §. XXIII.): ob eamdem suspicionem nulla est venditio inter patrem et filium sine aliorum filiorum, Regisve consensu, Ord. eod. lib. tit. 12., Emman. 82. Nobilibus, et Clericis non venditio quidem, sed negotiatio prohibetur; vel quia potentiores, vel quia eorum dignitati non satis convenit, et turpis propterea et indecora habetur, Ord. lib. 4. tit. 16., Emman. 32., Alphons. 47. Quia vero res, seu merx de essentia quoque emtionis est, ea certa esse debet, Ord. lib. 4. tit. 2. in princ., nec alienari prohibita, quales sunt res litigiosae, Ord. lib. 4. tit. 10., dona a Rege habita, quae speciatim desembargos vocantur, Ord. lib. 4. tit. 14., officia publica, Ord. lib. 1. tit. 80. §. 20., et tit. 96., cet. Vide, sis, Inst. de Jur. Public. Tit. VIII, §§. XXIII. XXIV. XXV. Quandoquidem vero pretium ad essentiam hujus contractus pertinet, illud certum et Justum esse debet, et in pecunia numerata consi stere; in quo a permutatione differt: pecuniam autem publica auctoritate signatam, cui nihil ad justum pondus deest, recusare licitum non est, Ord. lib. 4. tit. 22. (Inst. de Jur. Public. cit. Tit. §. XXXII.). Porro pretium certum est, quamvis ad arbitrium certae personae referatur, modo illa pretium definiat, Ord. lib. 4. tit. 1. §. 1.; quo casu standum est ejus aestimationi, nisi vel manifesto iniqua, vel cum laesione enormi conjuncta sit, ead. Ord., et titt. 13. et 20. De essentia ergo hujus contractus non sunt nec rei traditio, nec pretii solutio, nec scriptura, neque arrhae; perfecta enim est venditio, et statim utrimque nascitur obligatio, simul ac de re certa pro certo pretio vendenda convenit, ex cit Ord. tit. 2. Venditor autem, quamvis rem venditam emtori tradere teneatur, illius tamen dominium retinet usque ad traditionem, Ord. lib. 4. tit. 7. in princ., Emman. 28., Alphons. 42.; neque, ea tradita, emtor statim dominus efficitur, nisi pretium solvat, vel de eo fides habita sit, Ord. titt. 5. et 7. §. 1., S. Venditae 41. Inst. de rer. divis. In dubio fidem emtoris non sequitur venditor, qui simpliciter rem tradidit, nisi emtor contrarium doceat, Vinn. ad dict. §. 41. n. 3. Quare venditor, cum rei venditae dominus sit usque ad traditionem, si rem duobus vendat, is praeferendus, cui fuit tradita, Ord. cit. tit. 7. SS. 1. et 2. Scriptura eo tantum casu necessaria est, et de substantia contractus, quo expresse conventum, ut venditio in scriptis fieret; vel quo scriptura pro forma contractus, qualis est emphyteusis! ecclesiastica, requiritur; vel quo demum id actum intelligitur, ut non valeat venditio, nisi publico confecto instrumento, Ord. lib. 4. tit. 19., Emman. 36., Alphons. 57., 1. 17. C. de fide instrum., Huber. ad tit. de contrah. emt. an. 2., Vinn. ad princ. Inst. de emt. n. 3. Arrhae, quae in venditione sacpius intervenire solent, ad illius substantiam non spectant; eae vero si ab emtore dentur in signum contractae venditionis, ab ea recedere hoc casu al terutri contrahenti licitum est, et poenitentiae locus relinquitur; modo emtor arrham perdat, et venditor illius duplum restituat; secus, si loco pretii, et pro parte dentur, et solvantur; quo casu poenitentiae jam locus non est, etiamsi venditor arrham perdere malit; cum non in signum, securitatemve contractus, sed illius magis magisque firmandi gratia data videatur, et ita intelligenda Ord. lib. 4. tit. 2, §. I., et cum §. 2. eod. concilianda, Aegid. ad l. Ex hoc jure 5. cap. VIII. a n. go. P. I. D. de just. et jur., Cald. de emt. cap. 18. nn. 37. 38. 39.

15 · De pactis inter venditorem, et emtorem compositis.

pr.Quia vero venditioni recte adjiciuntur pactiones omnes honestae (§. XIV.), sequitur, ut validum sit 1) pactum de retrovendendo, quo cavetur, ut venditori, intra certum tempus, vel quandocumque, idem offerenti pretium, res retrovendatur, Ord. lib. 4. tit. 4. in princ.: 2) pactum addictionis in diem, ut res vendita ei sit addicenda, qui intra certum tempus meliorem conditionem obtulerit; quippe quia honestum est, et citata Ordina tione generaliter adprobatum: 3) pactum legis commissoriae, ut, pretio intra certum tempus non soluto, res sit inemta, Ord. lib. 4. tit. 5. §. 3., quo casu, commissa lege, hoc est, pretio non soluto, in arbitrio venditoris est rem habere, vel pretium repetere, ead. Ord. (Inst. Lib. III. de Jur. Rer. Tit. XIV. §. XIX.): 4) pactum protimeseos, quo venditor sibi stipulatur, ut, si res ab emtore quando. cumque vendita fuerit, ipse tantumdem offerens reliquis omnibus praeferatur, 1. 75. de contrah emt. Hoc pactum inter venditorem et emtorem compositum validum etiam est in favorem tertii, isque extraneis aliis emtoribus praeferendus, Ord. lib. 4. tit. 11. §. 2. A lege protimeseos jus competit domino directo, et ex testamento ei, qui specialiter fuit relictum, ead. Ord. SS. 1. et 3.:5) pactum de fundo vendito ea lege, ut eum certa mercede conductum ipse habeat venditor, quod constitutum dicitur, quia scilicet venditor rem, quam vendidit, se jure conductionis possidere et retinere constituit, validum est, eoque dominium per fictionem brevis manus in emtorem transfertur, l. 75. de con trah. emt., Boehmer. ad eumd. tit. in fin.

16 · De periculo, et commodo rei venditae.

pr.Pertinet ad emtorem periculum, et commodum rei venditae; quia licet venditor illius dominium retineat usque ad traditionem; cum tamen debitor speciei sit, ea peremta, liberatur. Hoc autem eo casu intelligendum, quo emtio et venditio perfecta est; namque, ea non perfecta, periculum pertinet ad venditorem: perfecta autem dicitur, quando constat quid, quale, quantum, et quo pretio emtum et venditum sit. Hanc juris Naturalis, et Romani regulam sequuta fuit Ord. lib. 4. tit. 8., Emman. 31., Alphons. 46., eamque pluri. bus exemplis ex ipso jure Romano petitis compro bavit; quae propterea ex eodem jure interpretanda est. De rescindenda venditione.

17

pr.Rescinditur venditio, ab eaque recedere licet i) ob dolum, vel metum (Inst. Jur. Publ. Tit. VIII. §. IX.): 2) mutuo dissensu, re adhuc integra, id est, nondum soluto pretio, nec re tradita, Ord. lib. 4. tit. 2. §. 3. ibi; sem consentimento da outra parte: nam, re non integra, re cedere quidem ab emtione possunt contrahentes; sed tum nova fit venditio, non prior dissolvitur Ord. lib. 4. tit. 13. §. 3. 3) unius dissensu, altero, invito, si contractus nondum est perfectus, Ord. lib. 4. tit. 19. in princ. et S. 1.: 4) ob laesionem, non quamcumque, sed enormem, seu ultra dimidium; quo casu arbitrio emtoris relinquitur (idem de venditore dicendum) vel rem, quam minoris emit, tradere, vel id, quod justo pretio deest, supplere, Ord. cit. lib. 4. tit. 13. §. 1., deducta ex l. 2. C. de rescind. vendit. Hac Ordinatione non nulla contra juris Romani rationem sunt constituta: 1) ut omnes contractus onerosi, ne ipsa quidem transactione excepta, ob laesionem ultra dimidium rescindantur, Ord. cit. §. 6.: 2) ut rescindantur, sciens licet quis minoris vendiderit, vel majore pretio emerit, §. 9. ibi: ou digão que fazem doação da maioria, que a cousa mais valer: e postoque se diga, ou se possa provar que sabião o verdadeiro preço da cousa: 3) ut huic beneficio renuntiari non possit, ead. Ord. ibid.: 4) ut ei praescribatur spatium decem supra quinque annorum, ead. Ord. §. 5.: et tandem 5) ut laesio enormissima contractum nullum reddat; quo casu non jam electio datur, sed res cum fructibus praecise restituenda est a tempore contractus, Ord. cit. tit. 13. §. ult. vers. E se o engano, qui a Philippistis contra juris Romani, et Patrii rationem additus fuit, Aegid. ad 1. Ex hoc jure 5. P. I. cap. 9. n. 107. seq. (Inst. de Jur. Public. Tit. VIII. §. XI.). Quae autem sit laesio enormissima, ibidem Compilatores non declarant, nec in jure nostro uspiam definitum exstat; res vero haec tanti momenti nec judicis arbitrio, nec Doctorum numero, vel auctoritati relinquenda. Ego equidem, posthabita differentia laesionem inter enormem, et enormissimam (cum quae, et qualis haec sit ignorem), laesione quacumque ultra dimidium interveniente, existimo venditionem a principio validam esse (valida enim necessario est, quotiescumque adest consensus de re certa pro certo pretio tradenda), sed injustam; adeoque eodem modo, et sine ulla distinctione infirmandam, et rescindendam, et fructus a tempore contractus ob malam dumtaxat fidem, non ob laesionem restituendos. Contrarium tamen in foro servatur.

18 · De redhibitoria, et quanti minoris.

pr.Rescinditur quoque venditio ob morbos, vitiaque servorum, jumentorumve a venditoribus non indicata. Quare emtor, qui servum, vel jumentum fugitivum, morbosum, vel vitiosum emit, modo vitium latens sit, nec in oculos intuentium facile incurrat, potest intra sex menses mancipium, et jumentum venditori redhibere, id est, reddere, pretiumque ab eo petere, vel intra annum quanti minoris agere, Ord. lib. 4. tit. 17., Emman. 16., e jure Romano deducta, cui primus legis vigorem tribuit Alphonsus V. Ord. eod. lib. tit. 22. Vitiosa sunt jumenta, quae semetipsa eripiunt, et sine causa turbantur, et bos, qui cornu petit, Ord. cit. §. 8., 1. 43. de aedilit. Edict., Perer. Decis 74.

19 · De locatione et conductione.

pr.Progredimur ad locationem conductionem; quae contractus est de usu rei, vel operis pro certa mercede praestandis. Et quamvis majores nostri pro eisdem paene haberent locationem rerum, et commodatum, et utramque conventionem verbo emprestimo intelligerent; ea tamen distingui coepit, et diversis titulis tractari, postquam jus Romanum receptum est. Hic igitur contractus nullam so IV. 3 lennitatem desiderat, et solo consensu, quemadmodum venditio, perficitur. Merces quoque certa esse debet, justa, et in pecunia numerata consistere. Re tamen locata, quae ex se fructus producit, recte merces constituitur in certa parte fructuum, Ord. lib. 4. tit. 45. §. 2. (Inst. de Jur. Rer. Tit. XI. S.VII. Not.). Illius quantitas locatori utpote rei domino relinquitur, nisi sit a lege, publica utilitate exigente, constituta, quo pertinent Diploinata II. Jun. 1644., 3. Jul. 1699., Collect. I. ad Ord. lib. 4. tit. 23. Nn. 1. 2., Decret. 3. Decembr. 1755. Non potest locator ante definitum tempus conductorem sine justa causa expellere; et talis est: 1) si is mercedem non solvat constituto tempore, vel quo ex loci consuetudine solvenda est, Ord. lib. 4. tit. 24., Emman. 58., Alphons. 74.: 2) si re locata abutatur: 3) si locator ea indigeat; vel 4) eam velit reficere, Ord. cit. Successor itidem singularis, veluti emtor, qui rem locatam emit, potest conductorem, quocum non contraxit, expellere; is tamen adversus locatorem regressum habet, Ord. lib. 4. tit. 9., Emman. 29., Alphons. 43. Finito locationis tempore, liberum est locatori rem sibi habere, vel eamdem alteri locandam dare, nec vetus conductor, licet tantumdem offerat, novo praefertur, Ord. lib. 4. tit. 23. in princ., Emman. 57., Alphons. 73. In aedium locatione aequitati et juris rationi consentaneum est, ut usus rei a conductore non intempestive auferatur, sed ei competens spatium, quo sibi de alia domo prospicere possit, concedatur. Groeneweg. de legib. abrogat. ad l. 16. C. de locat. n. 7. Jure nostro speciatim cavetur, ut locator intra triginta dies ante finitam locationem hac de re conductorem admoneat, qui triduo debet declarare, locationem renovare, an deserere malit, Ord. cit. SS. 1. 2. Transtagana in provincia ob specialem agriculturae favorem conductores, qui pensiones debitas solvunt, nec re locata abutuntur, non possunt a finita jam locatione removeri, nisi causa in Palatii Curia cognita, Decret. 21. Maii 1764., Resolut. Reg. 6. Novembr. 1770., Diplom. 20. Jun. 1774. Conductoribus debita pensio remittitur, vel ob calamitatem publicam, quae eos re locata frui non permittit, vel ob magnam, insignemque fructuum sterilitatem, Ord. lib. 4. tit. 27. in princ. et §. 1., Bynkershoek. lib. II. Observat. cap. 13. Locatione in plures annos facta, ob ubertatem, quae sequentibus annis contigit, remissio antea facta revocatur, ead. Ord. §. 1. vers. Porem, ubi jus Romanum, quod habetur in 1. 15. §. 4. D. Locat., observari diserte jubetur. Et quia demum locari possunt non solum res omnes, quae in commercio sunt, quaeque usum praestant, nec eo consumuntur, uti fungibiles, sed etiam operae omnes honestae, quae mercedem admittunt; locator ad eas praecise praestandas, vel ad interesse tenetur. Operarum merces ab illarum quoque locatore aestimari tantum debet; nisi quod aliquando non in perpetuum quidem, sed ad tempus lege publica definiri possit, quo spectat Decret. 15. Jun. 1756. Haec autem cura urbis Decurionibus speciatim demandatur Ord. lib. 1. tit. 66. §. 32. Locatio semel contracta tacite renovatur: 1) si conductor, tempore locationis finito, in eadem, domino sciente, permanserit, 1. 16. C. de locat., et ibi Brunneman.: 2) si denuntiationi de locatione renovanda, vel deserenda tacitus adquieverit, Ord. cit. tit. 23. in princ. et §. 1.: 3) Olisipone non inscriptis praestituto tempore literis de aedibus locandis, Lusitane pór escritos nas casas, Diplom. 22. Maii 1771. Hlud tandem hic notandum, locationem in longum tempus, puta decennium, hodie ne minimum quidem a simplici locatione differre; quippe quia ex ea neque dominium, neque jus aliquod in re transfertur, Diplom. 3. Novembr. 1757. (Inst. de Jur. Rer. Tit. XI. §. IV. Not.). Finita locatione, conductor rem locatam (idem de commodata, et deposita dicendum) restituere tenetur, quin possit quaestionem dominii locatori rem suam repetenti referre, Ord. lib. 4. tit. 54., Emman. 59., Alphons. 75., neque eam aeris alieni causa, quod ex locatione non oriatur, retinere, Coccej. Jur. Controv. ad tit. Locati. Quaest. XL. Quare bene poterit rei locatae insistere, eamque ob meliorationes necessarias, vel utiles detinere, Ord. cit. §. 1., Lauterbach ad tit. D. Locati

n1n. 117.

n2De societate.

20

pr.Societas, conventio alia onerosa, de し rebus, aut operis honestis lucri causa communicandis, vel universalis est, quae universa bona tam praesentia, quam futura quocumque titulo, etiam lucrativo, adquisita comprehendit, vel particularis, in qua ea tantum, quae ex quaestu veniunt communicantur, Ord. lib. 4. tit. 44. §§. 1. 2. Inter و socios, nisi aliud pacto definitum sit, par ratio lucri, et damni habenda est, et aequalitas servanda non arithmetica, sed geometrica pro ratione collatae pecuniae, vel operae, Ord. cit. §§. 9. 10. Non. valet tamen societas leonina, ex qua unus omne lucrum, alter omne damnum sentit, dict. §. 9. in fin. Finitur societas lapsu temporis, ad quod fuit inita, Ord. cit. §. 8.; renuntiatione, modo dolosa non sit et intempestiva, SS. 5. 6. 7.; et morte unius ex sociis, cujus industria fuit electa, vectigalium societate excepta, quae ad heredes transit, ead. Ord. in princ., Phoeb. P. II. Decis. 198., Valasc. Consult. 63., Alexand. Caiet. Gom. Dissert. IX. ad Ord. lib. 4. tit. 44. in princ.

n1Ord. cit. tit. 44. lib. 4. singularis est, et ex tit. D. pro soc. fere transcripta. Qui agrum alienum colit pro tertia, vel dimidia parte fructuum, magis socius est, quam conductor (§. XIX.). Dicitur colonus partiarius, quia fructus cum domino partitur, nobis parceiro, parceria; adeoque huic contractui conveniunt quaecumque in genere de societate dicuntur Ord. lib. 4. tit. 45., Emman. 60., Alphons. 76., Valasc. de jur. emphyt. quaest. 30.

21 · Contractus aleatorii.

pr.Progredimur ad conventiones principales, quarum lucrum incertum est, incertaeque praestationes. Et huc pertinent contractus omnes aleatorii, vel adsecurationes, fenus nauticum, ludi, sponsiones, spei, et futurarum rerum venditiones. Hae quidem pactiones omnes valent, modo non sint de rebus turpibus, dolove malo initae, vel legibus publicis prohibitae.

22 · Adsecurationis contractus.

pr.Adsecuratio nihil aliud est, quam conventio de periculi mercium alio transvehendarum aversione pro certo praemio suscipienda. Illius substantiam ingrediuntur consensus, res certa, periculi aversio, et praemium; quae omnia mercatores, qui sibi cavere sciunt, in literis, quas dicimus de seguro, referre solent. Quia igitur haec conventio consensu constat, eoque perficitur; sequitur, ut adsecurationem promittere possint, quicumque consentire possunt, et negotiari; adeoque leges quascumque suo arbitrio contractui dare, videlicet paciscendo, ut navis certam vim teneat, certosve portus evitet et ut locis periculosis viae periti adhibeantur, cet. Securitas promitti potest non solum rebus, quarum certa est aestimatio, sed et liberis personis ad eum effectum, ut, iis a piratis captis, certa pecuniae summa ab adsecuratoribus pro certo praemio praestetur. Periculi nomine omnes casus fortuiti veniunt, et ad eos omnes adsecuratores tenentur qui extrinsecus per vim majorem obveniunt, non qui ex vitio rei oriuntur, veluti si vinum acescat, vel ligna a teredine corrodantur. Certo tamen periculi genere expresso, veluti naufragio, de reliquis non tenentur. Mercibus deperditis (casu, non culpa), quarum periculum adsecurator recepit, is debet illam summam, quam promisit, adsecurato solvere; et vicissim adsecuratus, nave, rebusque salvis, praemium conventum adse curatori: et hinc utrimque dantur actiones. Praemium pro magnitudine periculi intendi potest; illud autem ut plurimum certum est, et legibus maritimis definitum. Ad rem vero nihil facit, sive praemium statim solvatur, sive in diem in totum, vel pro parte solvendum promittatur, Coccej. Disp. De adsecuratione, Stryk. de caut. conv. Sect. III. cap.

n1Praemium in contractu adsecurationis datur non pro re, sed pro illius periculo avertendo, et in hoc a simplici venditione vel maxime differt. Videndae leges maritimae dictae Ordonnance de la marine lib. 3. tit. 6. Des assurances, quae apud omnes gentes custodiuntur; sunt etenim ex jure naturali deductae, Mons. Pothier tom. 3. Traité des contrats aléatoires Paris. 1775., quem prae omnibus brevitate sua et perspicuitate commendo. Haec etiam adsecuratio pro rebus per loca inhospitalia terrestria transvehendis, et aliis negotiis, quibus alea subest, praestari potest; et speciatim aedes, certo praemio dato, vel promisso, adsecurantur in casu incendii. Videndum Diplom. 11. Aug. 1791., et adse curationis articuli, qui ejusdem Diplomatis partem faciunt, et veluti adpendices sunt. (Vid. etiam Dom. Supplicat. Consult. 7. Februar. 1793.)

23 · De nautico fenore.

pr.Conventio, qua quis pecuniam trans mare vehendam ea lege credidit, ut illius periculum sustineret, usque dum navis ad portum destinatum adpulerit, fenus nauticum dicitur, illudque jam le ge Rhodia fuit stabilitum. Schilt. Exercit. ad Pand. XXXV. §. XIV. De illius essentia inter alia est: 1) ut certa pecuniae summa credatur: 2) ut trans mare vehatur: 3) ut fenerator periculum recipiat itus, et reditus, vel alterius tantum: 4) ut, rebus salvis, usura promissa praestetur, cet. Differt hic contractus a mutuo, in quo res fungibiles fiunt adcipientis; eique propterea pereunt, cum fenerator earum periculum sustineat, donec cum pecunia debitor ad portum perveniat. Differt etiam ab adsecuratione, cui multum quidem adsimilatur; nam adsecurator pecuniam non credidit, sed adsecurationem tantum promisit. Effectus hujus obligationis est, ut, re salva, et periculo cessante, debitor feneratori rem creditam, vel tantumdem cum usuris promissis restituat; quae licitae sunt, modum licet legitimum excedant; quia non ex vi mutui solvuntur, sed ob periculum susceptum, Ord. lib. 4. tit. 67. §. 6. (Inst. de Jur. Public. Tit. VIII. §. XX.). Fenus hoc etiam ex ea pecunia praestatur, quae non quidem trans mare vehitur, sed per loca in terra periculosa ob incursum hostium, praedonumve transfertur, L 5. de nautic. fenor., Cujac. lib. IX. Observat. cap. XVIII.

24 · Ludi aleatorii.

pr.Ludus aleatorius, vel mixtus, in quo fortuna magis, quam ars, et ingenium dominatur, quamvis juri naturali adversari non videatur, cum in se nihil aliud sit, quam reciproca sub certa conditione donatio, legibus Romanis prohibitus est toto tit. D. et C. de aleatorib., et nostris Ordd. lib. 5. tit. 82., Emman. 48., Alphons. 40. 41., et Extravagg. ad eumd. tit. Collect. I. ex eodem jure deductis. Lusores igitur cit. Ord. poena carceris, exsilii, flagellationis, et pecuniaria pro eorum qualitate damnantur, et eorum omnium amissione, quae in ludo lucri fuerunt; eisdem tamen, si verba et literam inspiciamus, neque victori actio denegatur ad petendum id, quod ei ex victoria debetur neque victo conceditur condictio indebiti, si sol-, vat, uti jure Romano, 1. ult. §. 1. de aleatorib., II. 1. 3. C. eod., Molina de contractib. tract. 2. disput. 514., Aegid. ad 1. Ex hoc jure 5. de just. et jur. cap. 7. p. 1. n. 40. Moribus victus in aleae lusu conveniri non potest; solutum autem repetere potest: 1) si alter dolo malo vicit: 2) quando non pecunia, sed pallium, aliaeve vestes in solutum datae sunt: 3) quando quis in magnum familiae suae dispen. dium ingentem pecuniae acervum aleae lusu profudit: 4) si victor repetentem ad ludendum sollicitaverit: 5) et hoc praecipuum est, si liberam ille nom habuerit rerum suarum administrationem. Haec aliter se habent in lusionibus, et ludis publica lege permissis. Est enim tunc ex pacto solutum id, quod naturaliter saltim debetur. Id vero condici non posse tamquam indebitum ex ipso etiam jure Romano satis notum est, 1. 66. de condict. indeb.

25 · Sponsiones, et lotariae.

pr.Sponsiones, quas dicimus apostas, quamvis legibus Romanis sustineantur, l. 3. de aleatorib.; tamen cum aleam contineant, et eisdem pariter ac in ludis homines res suas et fortunas profundere soleant, moribus nostris, et legibus improbantur, Ord. cit. tit. 82.; nisi tales sponsiones sint, ubi pro virtute certamen est, vel in quorum eventu partium utilitas vertitur, veluti in adsecurationibus. Groeneweg. de legib, abrogat. ad l. 108. de verbor. obligat. Quare bene Strykius Us. mod. Pand. lib. XI. tit. V. §. 21. ait: Certe sponsiones non plus justitiae continent, quam si talis, seu tes seris ludatur, cum ex fortunae eventu dependeant omnia, nulla vel virtute, vel arte spondentium concurrente; imo exempla bene multa sunt, ubi patrimonium aeque sponsionibus, quam aliis fortunae ludis, pessime consumtum. Sponsionibus igitur adplicanda, quae de ludo superius diximus. Idem dicimus de privatis lotariis, sive ollis fortunae circumforaneorum, qui mille dolis, et fraudibus alios circumvenire conantur, quas nemo probare poterit: publica autem auctoritate institutae in favorem piae causae tolerari possunt, Stryk. S. XXII., Pufendorf. de Jur. Natur. et Gent. lib. V. cap. IX. §. 7., Molin. de just. et jur. tom. 2, tract. 2. de contractib. disput. 109.

26 · Emtio spei, et rei futurae.

pr.Conventio de re futura emenda, vendendave, utut aleatoria, licita in se est, et honesta. Valet, igitur venditio spei, quod fit, cum captus piscium, vel avium emitur, quo casu, qui spem emit, licet praeter spem nihil emerit, totum pretium solvit, 1. 8. §. 1. de. contrah. emt., Henr. Coccej. Disput. de adsecurat. SS. XXVIII. XXIX. Emi quoque et vendi possunt fructus nascituri; quo casu totum pretium non aliter debetur, quam si fructus aliqui nascantur, dict. 1. 8. Fructuum in herbis venditio, quamvis jure naturali, et Romano sit permissa, 1. 78. §. ult. de contrah. emt., 1. 25. de action. emt., ob infames tamen dardanariorum artes in favorem agricultorum, qui saepe modica praesenti pecunia spem messis futurae vendunt, legibus nostris prohibita est, Ord. lib. 5. tit. 76. §. 4., Reg. Declarat. 12. Aug. 1695. ad eamd. Collect. II. N. 2. §. 6. Nihil autem impedit, ut fructus etiam pendentes, et in herbis eo pretio vendantur, quod tempore messis justum fuerit, et hoc pactum in pi gnore expresse probat Ord. lib. 4. tit. 56. in prine.

27 · Contractus cambiales.

pr.De contractibus cambialibus haec tantum adnotare placet. Cambium vel reale est, seu manuale, quod vix a permutatione distat, vel locale, mercantile, seu trajectitium, quod per tesseras collybisticas exercetur, et definiri solet: Negotium ex variis contractibus conflatum, paratam habens exsequutionem, quo, intervenientibus literis cambialibus, certa pecuniae summa a Petro uno loco numerata a Paulo alio loco recipitur. Tesseras collybisticas vocamus solennem illam scripturam, qua quis alterum solvere jubet certam pecuniae summam easdem praesentanti, quaque suo nomine satisfactionem promittit. Plures inter cambii species ea praecipua est, qua vel pecunia ipsa numeratur, vel illius valor et aestimatio in mercaturis recipitur. Porro cambium vel statim solvendum, quod dicunt á vista, vel intra sex dies v. gr. a literis datis, vel certo die, puta Calendis Octobris, vel tempore consueto, quod ab usu vocant. Cambii praeterea exigendi jus in alterum cedi, et transferri potest, et tunc cambium dicitur cessum, seu indossatum, quia in dorso literarum cessio fit. His necessario exprimendum 1) nomen remittentis, seu trassantis: 2) praesentantis: 3) dantis: 4) tempus solutionis: 5) genus monetae: 6) locus, ubi cambium fuit scriptum: 7) dies, mensis, et annus: 8) summa pecuniae exactori solvendae. Adceptatio literarum in scriptis fit, eaque pura esse debet et expressa; neque tacita admittenda eo etiam casu, quo quis literas cambiales aliquamdiu secum retinuit, quin adversus eas quidquam monuerit; modo dolus malus absit, nec interea trassans bonis defraudetur. Denegata adceptatione, locus fit protestationi apud acta, vel adhibitis notario, et duobus testibus; quibus praesentibus, exactor cambium iterum praesentat, et illius adceptationem petit; qua tandem negata, notarius super eo instrumentum conficit, a se, et duobus testibus subscriptum, quod praesentanti tradit. Protestationis rite factae is effectus est, ut praesentans adversus trassantem, vel indossantem regressum habeat ratione sortis, usurarum, damnorum, et impensarum; haec autem protestatio triduo tradenti denuntianda est, si eodem loco commoretur, Diplom. 19. Octobr. 1789. Adceptatione vero semel facta, adceptans ad solutionem praestandam omnino tenetur. Processus cambialis summarissimus est; habet enim paratam exsequutionem, et comprehenditur Ord. lib. 3. tit. 25., Emman. Barbos. ibid. n. 7., Phoeb. P. I. Arest. 73. Et haec satis pro instituto nostro: qui plura desiderat, adeat laudatum Pothier Traité du contrat de change, quem prae omnibus commendo (Inst. de Jur. Public. Tit. VIII. §. XXII. et Not.).

28 · De fidejussoribus.

pr.Supersunt conventiones adcessoriae, quae reliquarum firmandarum causa repertae sunt: et huc in primis spectant pignora et hypothecae, de quibus non nulla jam diximus Inst. de Jur. Rer. Lib. III. Tit. XIV., et fidejussiones. Dicitur fidejussor, qui alienae obligationi etiam naturali adcedit majoris securitatis gratia. Is magis se obligare potest, sed non in majus, seu in duriorem causam, quae natura est contractus adcessorii; majorem tamen summam promittens, quam reus principalis debet, in concurrentem saltim obligatur, l. 1. §. 4. de verb. obligat. Pluribus fidejussoribus simpliciter datis, partibus non expressis, pro quibus fidem suam esse jubeant, omnes in solid um tenentur, et singuli conveniri possunt. Beneficium igitur divisionis, quod Hadrianus adinvenit, jure nostro fidejussoribus non competit, Ord. lib. 4. tit. 59. §. ult., Emman. 46. in princ., Cald. de emt. cap. XXXIII. n. 49.; quod notandum est; nam Alphonsus III. speciali super fidejussione Ordinatione, quam Rex Alphonsus ejusdem nominis V. probavit, et in suum Codicem retulit lib. 4. tit. 54., fidejussoribus simpliciter datis divisionis beneficium haud denegavit. Eis tamen et Romano, et Patrio jure omnino competit beneficium ordinis, seu excussionis; quod indulget, ut fidejussor non teneatur solvere, priusquam debitor principalis sit excussus, Ord. lib. 4. tit. 59. in princ., et tit. 3. in princ. Hoc autem beneficium cessat: 1) si fidejussor ante litis contestationem eo non utatur; est enim exceptio dilatoria, quae, lite jam contestata, non admittitur, Ord. lib. 3. tit. 49. §. 2.: 2) si eidem expresse renuntiaverit, Ord, lib. 4. tit. 59. §. 2.: 3) si reus principalis non solvendo, vel latitans conveniri non possit; quo casu temporis spatium arbitrio judicis eum in finem conceditur, ut debitorem queat in judicio sistere, ac praesentare, ead. Ord. in princ.: 4) si dolo negat se fidejussisse, dict. Ord. §. 1., 1. 10. §. 1. D. eod.: 5) si tamquam principalis debitor se obligavit, ead. Ord. §. 2.: 6) inter mercatores, campsores, numularios, Hering, dę fidejussorib. cap. 27. p. 1. n. 281. seq.: 7) si pro debitore naturaliter obligato, veluti pupillo, fidejubeat; aequum enim est, ut debitor prius conveniatur, cum nihil intersit creditoris, a quo debitum consequatur, Coccej. jur. controv. ad tit. de fidejussorib. quaest. XII. Potest tamen fidejussor, et hoc aeque notandum, quomodocumque se obli gaverit, bona principalis debitoris pignerationi subjicere, ac nominare, in eisque suis expensis exse quutionem prosequi. Peg. tom. 12. ad Ord. lib. 2, tit. 52. §. 9. n. 18. seq., Barb. ad Ord. lib. 4. tit. 59. in princ. n. 3. Competit etiam fidejussori beneficium cedendarum actionum, Ord. lib. 3. tit. 92.; quo fit, ut conventus solvere non teneatur, nisi ei prius a creditore contra debitorem, et confidejussores actiones cedantur. Nam quamvis contra debitorem actione mandati, vel negotiorum gestionis agere possit, et contra confidejussores eadem quoque actione negotiorum gestionis uti veleat, illorum enim negotium gessit; utilius tamen est, ut actiones petat; et ad eas quidem cedendas creditor tenetur, utut fidejussor huic beneficio renuntiaverit. Groeneweg. de legib. abrog. ad 1. 11. C. de fidejussorib. Hanc autem cessionem petere potest ante, vel post solutionem; et haec opinio, posthabita Modestini sententia in l. 76. D. de solut., in foro regnat. Stryk. Us.mod. ad tit. de fidejussorib. §. XXVII. Illud vero certum est, fidejussorem, antequam solvat, agere non posse, ut liberetur, nisi debitor diu in solutione cessavit, aut certe bona sua dissipavit ex sententia Marcelli in 1. 38. §. 1. D. Mandati, et Imperatt. in l. 10. C. eod. (Tit. VII. §. 16. h. lib.). Et hoc jure in foro utimur. Cald. de emt. cap. 33. n. 123., Barb. cit. ad Ord. n. 10. seq., Hering. de fidejussorib. cap. 25. a n. 36. et cap. 30.

29 · De beneficio Vellejani.

pr.Illud etiam certum est, feminis pro aliis intercedentibus beneficium SCti Vellejani competere, Ord. lib. 4. tit. 61., Emman. 12., Alphons. 18. Quale autem sit hoc beneficium, satis ex jure Romano constat. Cessat, 1) si mulier pro servo manumittendo, vel pro dote promissa fidejusserit, Ord. cit. §§. 1. et 2.; eo tamen juvatur, si pro marito intercedat, Authent. Si qua mulier C. ad SCtum Vellejan.; quia multo facilius maritus, quam extraneus, blanditiis uxoris intercessionem impetrare potest: 2) si in dolo fuerit versata, veluti si veste virili induta virum se simulaverit, vel quovis alio modo creditorem deceperit, Ord. §. 3.: 3) si in rem suam, et utilitatem fidejusserit, vel fidejussionis pretium integrum adceperit; nam tune non dicitur laesa, Ord. §§. 4. 5. 6., cet. ex jure Romano petitis. Speciale tamen est, et contra ejusdem juris rationem cit. Ord. SS. 9. et 10. constitutum: 1) quod mulier Vellejano, etiam de illius vi edocta, non possit renuntiare: 2) quod eo juvetur, fidejussionem licet post biennium iteraverit; 3) et eo etiam casu, quo partem pretii, vel rem quamvis aliam pro fidejussione adceperit. Feminae illustres jurisdictionalia exercentes non aliter ac viri ex sua fidejussione obligantur, Struv. Exercit. XXI. Thes. XII., Lauterbach. ad tit. D. ad SCtum Vellej. n. 4.; saniore enim instructae sunt consilio, adeoque praesidium infirmitatis pro se nequeunt adlegare. Feminae similiter mercaturam exercentes, non modo in iis, quae ad mercaturam spectant, sed in omnibus causis fidejussione sua tenentur; nam in his cessat imprudentia, et sexus fragilitas. Lauterbach. n. 25., Boehmer. singulari Exercit.: De efficaci mulierum intercessione cap. II. nn. 11. 12., Deliberatio Supplicat. Senat. 2. Decembr. 1791.

n1Cum unusquisque ex sua conventioue deliberato animo inita obligetur, dubitare potest nemo, mulieres, in quas judicium et voluntas, et hujus declarandae facultas liberrima cadit, pro aliis intercedentes jure naturali obligari. Pufendorf. de jur. Nat et Gent. lib. III. cap. IV. Hаес cum sit juris naturalis dispositio, an jure civili immutari possit vel ob periculum rei familiaris, vel ob sexus, et judicii muliebris infirmitatem, vel ob specialem indolem, et naturam fidejussionis, propterea quod officium civile sit, alii videant. Nobis eorum sententia adridet, qui existimant Vellejanum vix uno, vel alio casu admittendum, et praesertim ea in civitate, ubi feminae legibus Fundamentalibus ad illius successionem et regimen vocantur. Henricus IV., Galliae Rex, generali Edicto ann. 1609., quod immerito sugillat Ulric. Huber. Eunom. Rom. ad l. 1. D. ad SCtum Vellej., peregrina hac lege abrogata, intercessiones mulierum ad simplicitatem legum naturalium redegit, Boehm. cit. Exercit.: De efficac. mulier. intercess. cap. І.

30 · De duobus reis.

pr.A fidejussoribus distinguendi correi promittendi, sive debendi, qui pro aliis se obligant tamquam principales, adeoque proprio, non alieno nomine, obligationi adcedunt. Haec igitur correalis obligatio, qua fit, ut quis in solidum obligetur, vel in solidum agere possit, nullam verborum solennitatem desiderat, et nudo pacto ho-: die contrahitur: sed ita demum, si nominatim dictum, expressumque fuit, ut singuli in solidum teneantur. Et hinc est, et quod rei debendi singuli in solidum recte conveniantur, quin beneficium divisionis adlegare possint, Novell. 99., Ord. lib. 4. tit. 59. §. ult.; et quod unus ex correis credendi solidum queat a singulis petere, quin illud correo pro parte communicare teneatur, nisi socii sint, vel correi ex causa onerosa. Perez. ad tit. C. de duob. reis n. 15. Inde etiam est, quod unus reorum totum solvens actionem summo jure non habeat adversus correum ad repetendam partem solutam, quia suum debitum solvit, de quo late Ant. Faber conject. lib. II. cap. 6. seq. In foro tamen ei conceditur actio utilis negotiorum gestorum, vel condictio ex l. Si me et Titium 32. D. de reb. cred., quae naturali, et civili ratione nititur, Stryk. Us. mod. ad tit. de duob. reis §. 3., Henric. Coccej. Disput.: De obligatione correali S. 44.

31 · De mandatoribus pecuniae credendae.

pr.Pro alio quoque intercedere is videtur (mandator jure dicitur tot. tit. de fidejussor. et mandat.), qui alium rogavit, ut pecuniam Titio crederet. Nam, credita pecunia, duo ex hac causa obligantur, et primum is, cui pecunia credita est, qui obligatur ex mutuo, qui idem reus est principalis; alter is, qui mandavit, qui ex mandati causa tenetur creditori contrario judicio mandati, ut illi praestet quod is rogatus credidit; et in hoc potissimum mandator pecuniae credendae cum fidejussore convenit. Differt autem, quia fidejussoris obligatio adcessoria est; non enim aliam causam et fundamentum habet, quam debitoris principalis obligationem; mandatoris non item, cum ex mandato oriatur; qui contractus principalis est, non adcessorius. Alias differentias mandatores inter et fidejussores, et diversa jura inde nata bene explicat, et hodiernis moribus adcommodat laudatus Pothier Trait. des obligat. p. 2. cap. 6. Sect. 8. Наес vero obligatio solum nascitur ex vero mandato; namque simplex commendatio, simplexve consilium obligatorium non est, 1. 12. §. 12. D. Mand., §. 6. Inst. eod., 1. 47. D. de reg. jur. Quomodo praeponens ex praepositi contractibus obligetur.

32

pr.Qui alium publicae negotiationi praeposuit, ex contractibus cum praeposito suo secundum legem praepositionis initis obligatur. Hаес obligatio, cujus fundamentum est praepositio, adcessoria itidem est; namque principalis respicit personam debitoris, quocum fuit contractum, Vinn. ad §. 2. Inst. quod cum eo n. 1. Ea tamen diversa est a fidejussoris, mandatorisve obligatione, quia in utilitatem praeponentis, non debitoris principalis contrahitur. Vide, sis, SS. IV. VI. seq. Tit.