IusCommune
IusCommune › Textos › Melo Freire › Liber III · De jure rerum

Mello Freire 3.9De successione majoratus.

Abrir no leitor do IusCommune →

1 · Definitio majoratus.

pr.Majoratus successio ob rei ipsius dignitatem, quamvis alia multa deessent, specialem tractatum desiderat. Per majoratum intelligitur: Jus succedendi in bonis ea lege relictis, ut in familia integra perpetuo conserventur, proximoque cuicumque primogenito ordine successivo deferantur, Molin. de primogenit. lib. I. cap. I. n. 22.

2 · Et origo.

pr.Illius origo in universa Hispania ad Principatum refertur. Nam cum ejus Regna hereditaria sint, in eisque filius natu major solus succedat; Nobiles ad Regni, et Principatus exemplum majoratus instituere coeperunt, id est, certa bona designare, quae ad unum tantum, eumque primogenitum adtinerent.

n1Sub Wisigothis filius parenti non succedebat, nisi, eo vivo vel mortuo, de patrum consensu fuisset electus, Concil. Tolet. IV. can. ult. et V. can. 3. Legionis vero, quod Gothico successit, regnum a Pelagii tempore sive lege, sive consuetudine hereditarium est, in eoque filius tantum natu major, vel quicumque alius proximus primogenitus succedit, De Portugallia nullus dubitat. Haec cum esset Regni constitutio, et successio, a jure feudali magna ex parte repetenda (Regnum enim feudum magnum erat, quod minora alia continebat), eaque perpetuo in Regni majoratus successione, seu Principatus remaneret: Domini feudales majores, vel minores, quibus hoc jure prohibitum erat bona hereditaria alienare, eodem multum imminuto, vel fere omnino exstincto, cum jam de hereditariis rebus possent disponere, in illorum locum certa bona fideicommissi perpetui vinculo supposuere, quae majoratus vocarunt, propterea quod ad majorem natu pertinerent; et hoc modo genus, nomenque suum, familiam, et agnationem in aeternum et ultra conservare voluerunt. Ex hoc igitur fonte majoratus origo et institutio potissimum deducenda, eaque in Castella ad tempora praesertim Alphonsi X., dicti Sapientis, referenda est, et in Portugallia ad Joannem I., quo regnante, jure feudali exstincto, Romanum intravit, Molin. cit. in praefat. Quaestio de majoratuum, jam institutorum, vel instituendorum, justitia, aequitate et utilitate celebris inter Jureconsultos et Politicos in utramque partem disputatur; eam vero ego in medio relinquo; de qua inter alios videndus Gaspar Morard. de testam. Oper. PoliticoMoral. P. I. §. 170. et II. §. 41.

3 · De successione Regni.

pr.Cum ergo Regni successio, ad cujus exemplum majoratus institutus fuit, jure sanguinis uni tantum, eique primogenito, deferatur per lineas et gradus, et deferatur tam descendentibus, quam collateralibus, tam masculis, quam feminis, nisi quod masculus natu minor filiae majori in eodem ordine praeferatur, haec autem sit Fundamentalis de Regni successione lex; illud consequitur, eadem, specialibus legibus non exstantibus, decidendas esse quaestiones ad majoratus adtinentes. Molin. cit., Retes de fideicommiss. perpet. famil. relict. cap. I. §. 18. apud Meerm. Thesaur. tom. VII. pag. 631., Cabed. P. II. Decis. 51. n. 9.

n1Ordo in Regni successione servandus primis Regni Comitiis apud Lamecum habitis potissimum continetur. Adcessit Lex Comitiorum 12. April. 1698. apud Sous. tom. V. Probat. ad lib. VII. H. G. N. 84. pag. 96., qua caput illud Lamecensis abrogatum, quo Regis filius, qui fratri successit, Rex non erat, si non fecerint eum Episcopi, et procurantes, et nobiles Curiae Regis (Hist. Jur. Cir. Lus. §§. XL. et LXVI. Not. (a)]. Et hae tantum duae leges in re, de qua agimus, pro Fundamentalibus habendae videntur; nam lex Comitiorum 11. Decembr. 1679. specialis est, et ad casum dumtaxat, de quo loquitur, restringenda: caput enim Lamecensis, quae Regni hereditate privavit Regis filiam, quae externo Principi nuberet, eadem non fuit abrogatum, sed dispensatum in gratiam Principis Isabellae, Petri II. filiae. Alia quoque Comitiorum lex 23. Novembr. 1674. agit non de Regni successione sed de Regis impuberis tutela. Ex Lamecensi igitur lege tota, fere quanta est de Regni successione quaestio pendet, cui omnino conjungendae Regni traditiones et usus, et Regum quoque testamenta, quamvis haec non eadem, sed multo minore auctoritate valeant, cetera, quae huc facere videntur. Hac itaque tota lege perspecta, prout ex illius verbis infra citandis adparebit, constat: I.) Alphonsi I. descendentes ad Regni successionem admittendos, servata praerogativa sexus et gradus; adeoque Regnum et jure sanguinis, et hereditario quodammodo deferri: II.) admittendam in linea descendentium repraesentationem in infinitum: III.) successionem non, nisi una linea exstincta, ad aliam transire: IV.) admittendos collaterales, filiis, vel filiabus non exstantibus: V.) masculum in eadem linea feminae praeferendum: VI.) admittendam filiam, eamque collateralibus, et masculis alterius lineae, et ordinis anteponendam: VII.) excludendos bastardos, et legitimatos, quippe qui filii nomine eadem lege non intelliguntur, neque pater sua agnitione jus populo et successori quaesitum auferre potest; et hoc jure, quod Regni consuetudo omni tempore probavit, Emmanuel, Dux Pacensis, Georgio, Joannis II. filio naturali legitimato, in Regni successione praelatus fuit. Mirifice haec omnia probant praefata Lamecensis legis verba: Vivat dominus Rex Alphonsus... Si habuerit filios varones, vivant, et habeant Regnum... Cum fuerit mortuus, filius habeat, postea nepos, postea filius nepotis, et postea filios filiorum in saecula saeculorum per semper... Si fuerit mortuus primus filius, secundus erit Rex, si secundus, tertius, si tertius, quartus, et deinde omnes per istum modum. Si mortuus fuerit Rex sine filiis, si habeat fratrem, sit Rex in vita ejus... Etiam filiae domini Regis sunt de lumbis ejus, et volumus eas intrare in Regno... si Rex non habuerit masculum. Eumdem successionis ordinem probant priorum Regum testamenta: Alphonsi II. apud Sous. tom. I. Probat. ad lib. I. N. 19. pag. 34. ibi: Mando quod filius meus Infans D. Sancius, quem habeo de Regina D. Urraca, habeat Regnum integre, et in pace. Et si iste mortuus fuerit sine semine legitimo, major filius, quemcumque habuero de Regina D. Urraca, habeat Regnum meum integre, et in pace. Et si filium masculum non habuero de Regina D. Urraca, filia mea, Infans D. Lianor, quam de ipsa Regina habeo, habeat Regnum. Similia fere leguntur Sancii II. testamento apud eumd. Sous. ibid. N. 24. pag. 48., et Joannis I. ibid. ad lib. III. N. 4. pag. 356. ibi: Fazemos nosso testamenteiro... o Infante D. Duarte, meu filho primogenito, e herdeiro, que prazendo a Deos, despois de nossos dias ha de ficar em nosso lugar... ou seu filho, ou neto lidimo descendente por linha direita, segundo se requere por direito e costume em successam destes Regnos, e Senhorio, ou algum de meus filhos per sua direita ordenança, a saber, primeiramente o Infante D. Pedro, e despois de sua morte seu filho, ou neto na maneira suso dita, e nom o havendo hi, fique o Infante D. Henrique, deshi aos outros meus filhos pelo modo sobredito. Joannis II. apud eumd. tom. II. Probat. ad lib. IV. N. 28. pag. 167. ibi: Ey o Duque D. Manoel meu Primo por meu verdadeiro herdeiro, e successor, não me dando Nosso Senhor filho, ou filha legitimos. Idem successionis ordo constat ex dotalibus instrumentis inter Beatricem, Ferdinandi Portugalliae Regis filiam, et Joannem I. Castellae Regem celebratis, apud eumd. tom. I. Probat., ad lib. II. N. 3g. pag. 296., et ex Petri II. testamento tom. V. Probat. ad lib. VII. N. 78. pag. 83., et ex multis aliis monumentis, quae longum esset referre; haec autem veluti per indicem adnotare necesse fuit, multum enim faciunt ad rei, de qua agimus, intelligentiam. In Castella Regni successio definitur l. 2. tit. 15. partit. 2. ibi: Que el señorio del Reyno heredassen siempre aquellos, que viniessen por la liña derecha. E porende establescieron que si fijo varon y non oviesse, la fija mayor heredasse el reyno. E aun mandaron, que si el fijo mayor muriesse anteque heredasse, si deixasse fijo, o fija, que oviesse de su muger legitima, que aquel, o aquella lo oviesse, e non otro ninguno. Pero si todos estos falleciessen, deve heredar el reyno el mas propinco pariente.

4 · De majoratu leges speciales.

pr.Leges speciales, quae majoratus successionem declarent, paucas quidem habemus. Nam de majoratu titulus nullus exstat in Alphonsino et Emmanuelino Codice: exstat tamen in Philippino lib. 4. tit. 100.: Per que ordem se succederá nos morgados, e bens vinculados; isque fere digestus fuit ex Taurinis legibus a Joanna Castellae Regina datis anno 1505., ex tit. 7. lib. 5. Nov. Recopilat., et ex Sebastiani Regis Extravagantibus duabus 15. Septembr. 1557. apud Leon. 6. p. tit. 1. 11. 12. et 13. Josepho I. feliciter imperante, prodierunt Const. 9. Septembr. 1769. §. 11. seq., et 3. Aug. 1770., ex quibus potissimum tota hodie haec res pendet.

n1Atque hae ferme sunt de majoratu leges, quae quidem, si verum amamus, rem plane non conficiunt: itaque hodie etiamnum nostra de majoratus successione jurisprudentia arbitraria est, et magna ex parte pendet ex praejudicio auctoritateque Doctorum. Joannis I. lex Mentalis non de majoratus, sed de bonorum Regiae Coronae successione tractat, adeoque frustra huc trahenda. In Castella similiter vix verbum majoratus occurrit in antiquis legibus Fori, Or-. dinamenti, Stili, et Partitarum, et primum hac de re pro illius dignitate actum in Comitiis apud Taurum sub Joanna Regina, quae postea in suam Recopilationem transtulit Philippus II. dict. lib. 5. tit. 7. Molin. cit. in praefat.

5 · Is distinguendus a primogeniturae jure, et fideicommissis perpetuis, et capellis.

pr.Neque majoratus nostri confundendi cum praerogativis, vulgo senioribus adtributis, neque cum primogenitorum juribus, de quibus Genes. Capp. XXV. XXVII., Molin, de primogen. lib. I. capp. I. et II., Peg. de majorat. cap. 1.; in quo autem inter se differant, facile unusquisque videt. Neque etiam confundendi cum fideicommissis perpetuis Romanorum, quae ad primogenitum praecipraecise non pertinebant, et inter plures de familia dividi poterant, in eisque filius natu minor filiae majori non praeferebatur, Ret. cit., neque tandem cum capellis, uti capite sequenti dicemus (Tit. X. §. I.). Majoratus olim regulares erant, vel irregulares.

6

pr.Majoratus sine Regis licentia olim institui poterat, et vel successionis erat regularis, quando scilicet filius vocatur, isque filiae quamvis seniori praefertur; vel irregularis, seu extraordinariae, quando v. g. per virilem tantum descendentes, feminis perpetuo exclusis, succedunt. Irregularis etiam est majoratus liberae, certaeve nominationis, in quo extraneus, vel unus de familia a possessore majoratus, vel a collegio, seu confraternitate vocatus succedit. Has differentias omnes, quae ex speciali institutionis lege pendent, generaliter adprobavit Ord. lib. 4. tit. 100. §. 3. ibi: não declarando, ou dispondo o instituidor... em outra maneira; porque o que elle ordenar, e dispozer, se cumprirá. III. 9

n1Institutio majoratus cum multum exorbitans a jure sit, non nisi per legem scriptam, vel diuturnos mores sustineri potest. Ret. cit. Moribus autem apud nos recepta fuit a Joannis I. tempore, vel paulo antea, eaque fere relinquebatur privati cujusvis arbitrio, quasi tantum proficisceretur ex sola dominii natura, seu facultate, domino concessa, de re sua quomodocumque disponendi; itaque necessaria non erat Regis specialis licentia. Dicitur majoratus regularis, qui Regni successionem imitatur, et ad illius exemplum et normam fuit institutus; irregularis, qui ab ea deviat, et diversas vocationes, clausulas, et conditiones continet.

7 · Omnes hodie regulares.

pr.Hodie vero majoratus omnes effecti sunt regulares, explosis masculinitatis, et agnationis clausulis, conditionibus ineptis et frivolis; iique solum de licentia Regis institui possunt ad eum modum, quem definit Nov. Constit. 3. Aug. 1770. SS. 8. 9. 10. 13. 24. et 25. Quae hodie ad majoratus institutionem requirantur.

8

pr.Quare hodie majoratum non jam cuicumque suo arbitrio instituere licet, sed de Regis tantum licentia ad Palatii Curiae consultationem data, dict. Novell. §. 13.; eaque in gratiam Nobilium, et eorum tantum conceditur, qui armis, literis, commercio, agricultura de Republica bene meriti sunt, SS. 15. 16. 17.; et eo tantum in casu, si bona majoratui destinata libera ab omnibus oneribus, sive piis, sive profanis, possessori reddiderint Olisipone sex millia numorum annua, id est, 2.4000; tria millia in provinciis dictis da Estremadura e Alem - Tejo, 1.200); decies centena, 1.000), in aliis, SS. 18. 19. 20. 21.

9 · De conditionibus majoratui adjectis.

pr.Conditiones impossibiles natura, vel jure majoratui adpositae, sive in contractu, sive in testamento instituto, institutionem vitiant; itaque huc trahenda, quae Tit. V. SS. XXXIII. XXXIV. XXXV. hoc lib. diximus. Conditiones autem possibiles, sed ineptae, frivolae et exoticae (salva institutione) vitiantur, et pro non scriptis habentur, SS. 10. et 25. Et tales sunt: 1) conditio, sive clausula agnationis, masculinitatis, et quaevis alia, quae majoratum irregularem faciat, SS. 9. et 24.: 2) unionis perpetuae Tertiae possessoris, §. 5.: 3) liberae, vel restrictae nominationis a possessore, vel collegio aliquo dependentis, §. 8. Haberi etiam debet tanquam frivola et exotica conditio nubendi, vel non, cum persona certa, vel de certa familia, vel commorandi certo quodam oppido, et generaliter quaecumque libertati hominis cum naturali, tum civili adversatur, et ea demum, qua impleta et sequuta, nullum inde verum emolumentum veraque utilitas tertio resultat.

n1Libertas, quae vulgo domino tribuitur, de re sua sub quacumque conditione disponendi, legibus civilibus restringi quidem debet; publice enim interest, ne quis re sua male utatur. Ea enim retenta, cum innumera inde jurgia et contentiones in foro oriantur; bene prudenterque praefata Novella 3. Aug. 1770. pro non scriptis habitae fuerunt conditiones frivolae et exoticae; quae autem hae sint, laudata Novella neque verbis, neque uno saltem exemplo, prout necessarium esse videbatur, declaravit. Mihi tales videntur, quae incommodum magis possessori majoratus, quam commodum alterius, et veram utilitatem continent, vel quae magis in onere, et personali quadam servitute, quam in honore, et vero emolumento consistunt. Haec igitur onera ego quidem ad dictae Novellae sensum frivola voco et exotica, eaque omnino rejicienda, salvis tamen praestationibus, pensionibus, et muneribus, quae cum dictis oneribus institutor conjunxit, 1 quae utique, si licitae fuerint et utiles, servari et praestari debent. Conditiones quoque, quae matrimonio possessoris, et illius habitationi adponi solent, ego etiam, si quid mei judicii est, frivolas et ineptas esse existimo; nam praeterquam quod bono publico, quod ex libertate matrimonii, liberoque commeatu resultat, opponantur; nonne stultissimus mortalium is videtur, qui non jam dicam de rebus suis, sed de actionibus ab eo descendentium tam seriis, et tanti quidem momenti in naturali, et civili vita, quae ad eum nihil omnino pertinent, sed ad illos dumtaxat, et ad societatem, ad millesimam usque generationem, et ultra disponere praesumit? Et ita intellecta citata Novella, nihili facienda aresta Senatus, et Doctorum in contrarium opiniones.

10 · Qui possint majoratum instituere.

pr.Regia licentia petita, et obtenta, majo: ratum instituere possunt Clerici aeque ac Laici, etiam de bonis adquisitis intuitu Ecclesiae, de quibus jure testantur, Ord. lib. 2. tit. 18. §. 7. in fin., Molin. de primog. lib. II. cap. X. n. 53. (Tit. V. §. XXV.); nihil enim obstat, quod hujusmodi institutiones in foro externo sustineantur: majores XXV. annis, et puberes minores in testamento, vel in contractu, auctore curatore, patresfamilias, et filiifamilias de bonis, quae ad eos pleno jure spectant, caelibes, et orbi, et ii quoque, qui matrimonio juncti sunt, quamvis filios habeant, in unius gratiam, ceteris exclusis, de tertia bonorum, salva semper legitima eisdem debita, tempore mortis computanda, a qua nullo jure privari possunt.

n1Ea vulgo opinio est, legitimam filiorum, iis haud consentientibus, vinculo majoratus de Regis licentia instituto supponi posse, et haec praecipua differentia erat inter majoratum, propria, vel Regis auctoritate institutum, Molin. de primog. lib. II. cap. II., Peg. de majorat. lib. I. cap. III. nn. 1. 2. Ego vero contra existimo filios neque alimentis, neque legitima in illorum locum suffecta, a patre, qui majoratum, utut de Regis licentia, instituit, et ne ab ipso quidem Rege, privari posse. Portug. de donat. lib. III. cap. XVIII. n. 9.

11 · Et in quibus bonis.

pr.Majoratus, cum natura sua perpetuus sit, in bonis tantum immobilibus constitui potest. Excipiuntur mobilia pretiosa, veluti annuli, gemmae, vasa aurea, vel argentea eximii valoris, et arma gentilitia, cetera, honorem et antiquitatem familiae prae se ferentia, quae immobilium loco habentur, Molin. lib. II. cap. X. n. 7. Annui reditus, pensiones, et usurae redemtioni subjectae, quamvis inter res immobiles numerentur, Ord. lib. 3. tit. 47. in princ., non recte majoratui supponuntur, nisi ea adjecta clausula, ut pecunia ex illorum redemtione proveniens immobilibus comparandis convertatur, Molin. n. 8. et ibid. Maldonad. Emphyteusis perpetua (nam de temporali, seu ad vitas nullus dubitat) non recte quoque, domino directo non consentiente, majoratus vinculo supponitur; invitus enim privari non debet laudemiis, jure praelationis, cet. Phoeb. Decis. 5., Gam. Decis. 70., Cabed. P. I. Decis. 130., Molin. de primog. lib. II. cap. X. n. 72. et ibid. Additionat. Alii aliter, inter quos praecipue numerandus Emman. Alvar. Peg. Forens. cap. IX. a n. 32. Quibus modis instituatur, et de illius probatione.

12

pr.Illud vero certum est, quod, Regis licentia praecedente, vel subsequuta, majoratus recte instituitur tam in testamento, quam inter vivos; et hoc modo institutus naturam actus sequitur, cui fuit adjectus, id est, contractus, vel ultimae voluntatis. Probatur illius institutio ex ipso testamento, et ex publica, privatave scriptura pro conditione institutoris, fundatorisve, et ex Regio Diplomate eumdem confirmante. Ex consuetudine, praescriptioneque immemoriali majoratus quoque institutio admittitur et adprobatur, 1. 41. Tauri, 1. 1. Recopilat. lib. 5. tit. 7., Ord. lib. 1. tit. 62. §. 51., Novell. 3. Aug. 1770. §. 4.

n1Judicis sententia, quae certa bona majoratus esse declaravit, illius institutio vel maxime probatur ex cit. Novell. Plura hanc in rem, et de majoratus probatione habent Larrea Decis. 56., Maced. Decis. 15., Peg. cit. cap. VI.

13 · In majoratu successio solum cognatica admissa.

pr.Majoratus successio vel hereditaria est, quando nimirum secundum gradus proximitatem quis vocatur, vel linealis, quando non gradus, sed ordinis, et lineae ratio habetur. Haec rursus vel agnatica est, quae feminas perpetuo excludit, vel cognatica, quae easdem admittit in eadem linea, masculis deficientibus, vel tandem mixta, quae feminas solum admittit, exstinctis omnium linearum masculis. Grot. de jur, bell. ac pac. lib. II. cap. VII. a S. 12. Apud nos nulla hodie est successio agnatica, neque mixta, sed cognatica; nam feminae primae lineae postponuntur quidem masculis ejusdem lineae, sed praeferuntur masculis secundae, vel tertiae, Constit. 3. Aug. 1770. SS. 9. et 24., Ord. lib. 4. tit. 100. §. 1., quae hoc modo intelligenda est.

n1Grot. loc. cit. agit de Regni successione, sed bene Coccej. ad eumd. §. 12. ait: Tot eum fingere successionum species, ut vix concipi possit controversia, quae non defendi aeque, ac refelli ex iisdem principiüs possit; et ibi: Quamvis usurpatorem, qui juxta naturalem succedendi ordinem a successione excluderetur, ex his principiüs arma, utut injusta, defendere, et pro lubitu naturam successionis definire posse. Haec cum ita sint, quae Grotius hic inculcavit, non omnino, et sine delectu debent ad majoratus successionem traduci; vera enim non sunt, et clara principia hac in re ab eodem tradita, sed multum difficilia, et intricata, prout dictus Coccejus magno adparatu ibidem, et peculiari disputatione demonstravit.

14 · Et linea substantiae.

pr.Quia vero hodie majoratus omnes sunt regulares (§. VII.), in illius successione deferenda ratio tantum haberi debet lineae substantiae, ut vocant, non qualitatis. Quare qualitates, quae in successore lege institutionis requiruntur, aeque ac conditiones, et clausulae exoticae, pro non scriptis habendae.

n1Linea consanguinitatis communiter definitur: collectio personarum consanguinitate conjunctarum ab eodem stipite descendentium diversos gradus continens. Dividitur in lineam descendentium, adscendentium, et collateralium, rectam, et obliquam, paternam, vel maternam. Propius ad rem spectat divisio in lineam substantiae, et qualitatis. Illa est, in qua naturaliter comprehenduntur descendentes, adscendentes, et transversales absque distinctione marium et feminarum, concessa inter eos praelatione, adtenta linea, sexu, gradu, et aetate. Linea qualitatis dicitur, quae ex iis tantum personis componitur, quae qualitates eas habent naturales, vel adcidentales, quas institutor majoratus praescripsit, et haec plures sub se species continet. Carol. Anton. de Luc. tract. de lin. legal. art. 1. n. 20. et art. 10. Est ergo majoratus regularis ob lineam substantiae, et irregularis ob lineam qualitatis.

15 · Qualitas ab institutione rejecta.

pr.Rejicienda ergo ab institutione qualitas, quod in majoratu tantum succedat vel Clericus, vel agnatus, vel masculus, Doctor, vel Magistratus, vel quaevis alia hujus generis. Idem dicendum de bastardi qualitate, quae aeque rejicienda. Quacumque igitur qualitate, quae majoratum irregularem faciat, ex linea expuncta, qui in ea est, succedit, quamvis illam non habeat; adeoque, ut rem vel uno exemplo declarem, quando Doctores ab institutore tantum sunt vocati, hac qualitate rejecta, qui in linea proximior est, admittitur, militiam licet et arma profiteatur.

n1Haec omnia necessario consequuntu sequuntur ex verbis et sententia saepius cit. Const. 3. Aug. 1770., quae majoratus omnes regulares fecit, in quibus praefatae qualitates non admittuntur, nam illius naturae repugnant. Qualitas de bastardi successione propria est majoratus irregularis; nam in regulari legitimus tantum succedit; adeoque bastardus expresse licet ab institutore vocatus, collaterali proximiori hodie non praefertur. Et hoc modo post dictam Constitutionem clausulae, et qualitates irregulares in antiquis majoratibus adpositae pro non scriptis, et supervacuis haberi debent, in iis videlicet, quae Regni et majoratus regulari successioni adversantur.

16 · Graduatio in majoratu recepta.

pr.Ordo successorius in majoratu, seu graduatio, uti vocant, ex jure feudali deductus hic est, ut primo scilicet adtendatur linea; secundo in linea gradus; tertio sexus in gradu; quarto in sexu aetas. Praerogativa lineae potentior est, et alias omnes vincit, gradus etiam praerogativa non obstante; eam autem primogenitus transmittit in omnem ejus posteritatem, Ord. lib. 4. tit. 100. in princ. ibi: per sua ordem, de Luc. cit. art. 8. n. 5., Phoeb. P. I. Decis. 22. n. 12., Maced. Decis. 16. nn. 5. 6. 7.

17 · Successio linealis.

pr.Hac in re sequentes regulae tenendae, in quibus omnes fere conveniunt, et ex iis praecipuae de majoratus successione quaestiones decidendae, quas non dicam jam exponere, sed ne indicare quidem, et per indicem veluti referre, patitur lex, quam scriptioni nostrae dedimus. I.), Primogenia de primogenito in primogenitum transeunt: II.) linea primogeniti in infinitum censetur vocata, et omnibus anteponenda; cui consequens est, ut haec linea omnes alias excludat, usquequo omnes ii deficiant, qui ex primogeniti linea processerunt: III.) semper in majoratu linea recta succeditur adeo, ut nec successio retrotrahatur, nec de una ad aliam lineam transitus fieri debeat: IV.) linea non ab omnibus, qui ab institutore, vel quovis majoratus possessore descendunt, sed ab ipsis tantum primogenitis, qui gradatim succedunt, constituenda est; itaque inter filios, nepotes, et pronepotes primogeniti lineam tantum efficiunt, et successive admittuntur: V.) exstincta linea primogeniti majoris, statim succedit secundogenitus, ejusque linea; et, hac exstincta, tertiogenitus, et illius linea: VI.) exstincta linea recta descendentium, ad lineam primogeniti collateralium majoratus defertur, et succedit inter ipsos transversales primogenitus; eis autem omnibus finitis, admittitur transversalis ex linea secundogeniti: VII.) exstincta una linea, non consideramus personam proximiorem, sed lineam proximiorem, et in tali quaerimus eum, qui descendit per ipsam lineam rectam ex filio majore, de Luc. cit. art. 8. a n. 40., ubi n. 47. vers. Ex eisdem ait: In successione majoratuum regulariter servari debet ordo linearum, per lineam rectam discurrendo, et praeferendo omnes de linea, in quam successio semel intravit, et lineam rectam semper considerando, idque tam descendentium, quam transversalium respectu: VIII.) linea actualis, quam possessor majoratus constituit, praecipue consideranda; majorem quippe inter omnes praerogativam habet, Perer. Decis. 59. n. 5.: IX.) linea habitualis primogeniti, quam ipse sibi, et suis descendentibus constituit, post actualem statim sequitur; isque, et ab eo descendentes, eo etiam praemortuo, secundogenitum, et ejus descendentes perpetuo excludunt, de Luca nn. 51. 52. Repraesentatio in majoratus successione admittenda.

18

pr.Et inde est jus repraesentationis. Quare filius, vel nepos primogeniti praemortui, licet patre vivente, eum repraesentat, et in jus primogeniturae succedit; et cum illius locum subeat, et in eadem linea sit actuali, vel primogeniturae, patruo secundogenito, utut gradu proximiori, praefertur, Ord. lib. 4. tit. 100. in princ., 1. 45. Tauri, 1. 5. tit. 7. lib. 5. Recopilat., Molin. de primogen. lib. III. cap. VI. Repraesentationis ergo hoc jus in majoratu ab adscendentibus instituto in linea descendentium hodie in infinitum producitur; a transversali vero si institutus proponatur, ad fratris tantum filios extenditur; et ita nimirum, opinionibus aliis explosis, saepius cit. Novell. 3. Aug. 1770. §. 26. constitutum fuit.

n1Jure ergo nostro definita est celebris quaestio de patruo, et nepote, de qua jam non licet disputare inter nos. Regulà, quod proximus in gradu in majoratu succedat, intelligenda est, nisi jure repraesentationis ab alio excludatur. Cum enim primogenitus, vivo etiam patre, et statim a nativitate ad majoratum jus habeat, et illius jam successor, et administrator videatur, si non in actu, certe in habitu, seu potentia, uti loquuntur; hoc jus, sive jam delatum, et adquisitum, sive adquirendum, ad descendentes transmittit, qui propterea patruo, gradu licet proximiori, anteponuntur, de Luc. cit. Hanc igitur juris transmissionem et repraesentationem personae Ord. lib. 4. tit. 100. in princ. in infinitum concedit descendentibus ab institutore, itemque collateralibus, qui ab eoden descendunt; iis autem transversalibus ab institutore non descendentibus repraesentationem quoque concedit, sed restrictam, et intra secundum gradum ad juris communis formam, eadem Ordinatio in fin. princ., quam bene inter alios explicant Gabr. Perer. Decis. 59. n. 7. et Decis. 116., Maced. Decis. 16. nn. 11. 12. 13. 14. 15. 16. Paulo aliter se res habet ex cit. Novell. §. 26.: ea namque differentia constituta fuit non inter descendentes, vel transversales ab institutore procedentes, vel non, quam Ordinatio facit, sed inter majoratum ab adscendentibus, vel transversalibus institutum; itaque repraesentationem perpetuam statuit in linea descendentium in majoratu, quem adscendentes fundarunt, et intra secundum dumtaxat gradum, hoc est, inter fratres et filios fratrum, si a transversalibus majoratus fuerit institutus. Res vero haec majore adhuc, et clariore indiget explicatione. Plura habet de Luc. art. 27.

19 · Solus primogenitus succedit, licet impubes sit, vel furiosus.

pr.In majoratu cum unus tantum succedere debeat, praeferendus inter omnes primogenitus, cui jus succedendi ex momento nativitatis quaesitum fuit, quod ab eo quidem, qui postea natus est, auferri non potest; et haec eadem est natura Regni, et Principatus, cujus vis, ut bene ait Sallustius Crispus in Tacito Annal. 1. 6., resolvitur, eaque conditio est, ut non aliter ratio constet, quam si uni reddatur: et praeferendus, quamvis infans sit, furiosus, vel mente captus.

n1Nulla ratio est, cur minor natu majori praeferatur; qui enim prior est tempore, potior est jure. Ob aetatem autem jus ad majoratum non magis auferri potest, quam ob valetudinem, absentiam, vel aliud impedimentum temporarium: furor quoque superveniens auferre non potest primogenito jus a nativitate statim adquisitum; administratio tamen aliis interim committenda, id est, tutoribus, vel curatoribus. Et hoc jus locum habere debet non solum in majoratu simplici, et in eo, cui jurisdictio temporalis fuit adnexa; verum etiam in ipsa Regni successione, qua privari non potest primogenitus, propterea quod impubes sit, vel furiosus. Cocc. ad Grot. lib. II. cap. VII. §. 12. Alii aliter, Gomes. ad 1. 40. Taur. n. 69.

20 · Si gemini nascantur, quis praeferendus.

pr.Si gemini nascantur, praefertur qui primus in lucem prodiit; in dubio uterque admittitur, et, bonis aequaliter divisis, in majoratu succedit; et haec est receptior sententia, quae in Castella adprobata videtur, 1. 12. tit. 33. partit. 7. ibi: Nascen a las vegadas dos criaturas de una vez del vientre de alguna muger, e contece que es dubda qual dellas nasce primero: e dezimos que si el uno es varon, e el otro hembra, que deuemos entender, que el varon salio primero, pues que non se puede averiguar el contrario. E si fueren ambos varones, e non puede ser sabido qual dellos nacio primeramente: estonce ambos deven aver aquella honrra, e el heredamiento que auria el que ante naciesse, a quen dizen en latin primogenito: Anton. Gom. ad l. 40. Taur. n. 68.

n1Haee quamvis ita sint, et in foro nostro recepta, ego contra majoratum resolverem, cum veniat ad casum, a quo incipere non possit, nec exitum habere; itaque, illius vinculo soluto, bona allodialia judicarem. In ea enim jam dudum opinione sum, majoratus exitiosos multum esse, et vix tolerandos (Vid. Cod. de l'Humanité verb. Majorat.): adeoque in dubio, et quando legem nullam specialem habemus, quae ejusdem conservationem hoc in casu determinet, pro exstincto haberi debet; facile enim res ad suam revertitur naturam, secundum quam bona allodialia sunt, et liberi omnes parenti sine differentia succedunt. Diploma 9. Jan. 1788., cum casum specialem contineat, ei tantum adplicandum, nec potest regulam generalem constituere.

21 · Non succedunt bastardi, neque legitimati.

pr.Defertur itaque majoratus successio primum possessoris descendentibus, et inter eos primogenito (§. XIX.), sed legitimis tantum. Quare non succedunt bastardi, seu spurii, Ord. lib. 4. tit. 100. in princ. ibi: filho, ou neto, ou descendentes legitimos: 1. 2. tit. 15. partit. 2. ibi: si dexasse fijo, o fija, que oviesse de su muger legitima: 1. 40. Tauri, 1. 11. tit. 7. lib. 5. Recopilat. Et ne matri quidem succedunt, quamvis ipsa in majoratu successisset, de Luc. cit. art. 8. n. 63. vers. Extenditur, Non succedunt etiam legitimi, seu adoptati, neque legitimati per rescriptum Principis; secus per subsequens matrimonium, cum in omnibus pro naturalibus et legitimis habeantur, Ord. lib. a. tit. 35. §. 12., Molin. lib. III. cap. III.

n1Et hic est ordo successionis regularis, qui in regni quoque successione servatur (§. II.); succedebat tamen bastardus expresse vocatus ex Ord. lib. 4. tit. 100 §. 3.: hodie post latam Novell. 3. Aug. 1770., quae omnes majoratus fecit regulares, non succedit (§. XV.).

22 · Neque Clerici, Monachi, Monasterium, perduelles et eorum filii.

pr.Neque Clerici, vel Monachi, Extravag. 9. Septembr. 1769. §. 11.; adeoque possessor majoratus, qui majores ordines suscepit, vel Monasterium fuit ingressus, ibique solennem emisit professionem, ea sequuta, illius statim possessionem et administrationem amittit, quae ex dictae Novellae sententia non Monasterio, sed ei deferenda est, ad quem majoratus jure pertinere debet, et ita hodie intelligendus Cabed. P. I. Decis. 133.: neque perduelliones, Ord. lib. 5. tit. 6. §. 15.: Gomes. 1. 40. Tauri n. gr., neque eorum filii ex cit. Novell. 3. Aug. 1770. §. 11., quae hoc modo praefatam C.dinationem intellexit, neque denique ii omnes, qui a primo adquirente non descendunt, eidemve sanguine conjuncti non sunt.

23 · Neque adscendentes.

pr.Adscendentes in majoratu descendentibus non succedunt, quia non sunt de eorum linea et radice, seu substantia. Et inde est, quod si filius, qui in majoratu, ad quem vocatus fuit, successit, patre superstite, decedat, non is quidem, sed illius frater, vel patruelis succedere debet, de Luc. art. 8. a n. 74., Gabr. Perer. Decis. 5. et 48. Et haec est opinio in foro recepta, quae limitanda, si pater fuisset majoratus institutor, vel majoratus illius contemplatione, vel ob ejus benemerita in persona filii ab extraneo constitutus, de Luc. n. 86., et Perer. Decis. 48. n. 5.

24 · Succedunt transversales.

pr.Liberis non exstantibus, succedunt collaterales, qui aeque in Regni successione admittuntur (§. II.). Ii autem collaterales solum succedunt, qui vel ab institutore descendunt, vel ab eo familiam ducunt, et inter eos praeferendus, qui ultimo possessori sanguine conjunctior fuerit, Ord. lib. 4. tit. 100. §. 2. ibi: succederá o parente mais chegado ao ultimo possuidor, sendo do sangue do instituidor: deducta ex Sebastiani Regis Extravag. 15. Septembr. 1557. apud Leon. 6. p. 1. 13. tit. J., Perer. Decis. 59. n. 7., Molin. de primog. lib. III. cap. IX., de Luc. art. 9. a n. 7., Peg. de majorat. tom. II. cap. IX. nn. 89. et 130.438. 440. 707., ubi plura de transversalium successione invenire licet, quae prosequi instituti ratio non patitur. Sanguinis autem proximitas, quae requiritur, consideranda est ex ea parte, ex qua successio praetenditur, hoc est, respectu institutoris, Gam. Decis. 258. n. 4., Portug. de donat. lib. III. cap. XXI. nn. 10. 11. In Regni quoque successione is praefertur, qui Regi ultimo possessori, non Regni fundatori proximior fuerit, ex l. 9. tit. 1. partit. 2. ibi: La primera es, quando per heredamiento hereda los Reynos el fijo mayor, o alguno de los otros, que son mas propincos parientes a los Reyes al tiempo de su finamiento.

25 · Femina quando succedat.

pr.Masculis in eadem linea et gradu deficientibus, succedit femina, quippe quia a masculis tantum in eodem gradu et linea excluditur, Ord. lib. 4. tit. 100. §. 1., deducta ex Sebastiani Regis Extravag. 15. Septembr. 1557. apud Leon. 6. p. tit. 1. 1. 12., Cald. de nominat. quaest. 17. n. 37. Et inde est: 1) ut inter feminas jus quoque primogeniturae detur ad instar masculi primogeniti; adeoque 2) filia senior quasi regina est inter sorores, eisque in majoratus successione praeferenda; 3) praeferenda etiam masculis inferioris lineae; 4) et consanguineis remotioribus, si sanguine proximior fuerit ultimo possessori; 5) adscendentibus et collateralibus; 6) et filio suo, ultimi administratoris nepoti, quem gradus praerogativa vincit, neque is plus juris, quam mater habere potest, Coccej. Disput. LI. de ordin. succed. feminar. illustr. Sect. III. §. VIII. Ipsa tamen praefertur a fratre juniore, etiam ex secundo matrimonio habito, Perer. Decis. 122., et in linea transversalium a masculis quibuscumque in eodem gradu. Et haec satis proposito nostro, quae quidem hodie plana sunt, et inoffenso currunt pede, posteaquam Novell. 3. Aug. 1770. SS. 9. et 24. clausula masculinitatis et agnationis in novis et antiquis majoratibus fuit explosa, quae vix admittenda ubicumque terrarum legibus Fundamentalibus feminae ad Regni successionem vocantur.

26 · De successione fisci, exstincta familia.

pr.De successione fisci duo haec notanda. Primum quod, fundatoris familia exstincta, fiscus tandem succedit; ea autem tum demum est exstincta, collateralibus non exstantibus ad millesimum usque gradum, qui ab eo familiam ducant, quod in majoratus successione speciale est; nam in ordinaria fiscum dumtaxat excludunt consanguinei intra decimum gradum. Emman. Barbos. ad Ord. lib. 4. tit. 100. §. 2. in fin. Ii vero consangui nei remotissimo etiam gradu fiscum excludunt, qui de sanguine sunt institutoris; nam possessoris tantum consanguinei, cum eidem sint extranei, non debent in majoratus successione, quae jure sanguinis defertur, fisco anteponi; anteponuntur autem in successione bonorum hereditaria intra decimum gradum, et in successione quoque capellae cum onere Missarum absque vocatione familiae, et alienationis prohibitione, quae hereditaria est; capella namque ita instituta non recte majoratus dicitur, cum illius bona possint vendi, alienari, et dividi inter heredes. Gam. Decis. 30., Port. de donat. lib. III. cap. XXI. nn. 25. 26. Alterum, quod notandum duximus, hoc est, quod fiscus, exstincta familia, majoratum occupat non jure quidem hereditario, neque fiscali ordinario, quod in bona vacantia habet, sed jure non scripto, et ex generali Regni consuetudine, quae majoratus, et capellas vacantes Principi dedit, non ut apud eum perpetuo remanerent, sed ut illorum nominaret administratorem. Portug. cit. loc. n. 19, Gam. Decis. 193. et 288., Cabed. P. II. Decis. 51. Quare licet de jure, quod commune vocant, bona majoratus, vel fideicommissi familiaris vinculo subjecta, exstincta familia, libera et allodialia efficiantur; itaque, vinculo hoc soluto, ultimus possessor de familia possit de eisdem bonis pro arbitrio disponere: apud nos aliter se res habet; nam bona ad Regem veluti privatum cum sua causa deferuntur, isque ab institutore vocatus intelligitur non ad majoratus ipsius successionem, sed ad nominationem administratoris; neque legali huic vocationi ultimus de familia suo testamento derogare potest. Portug. n. 27.

n1Familia institutoris exstincta, Princeps ea potius, quam diximus, lege et modo succedit, quam fiscus; ideoque de causis hujusmodi non judex fisci, sed Regiae Coronae cognoscit. Princeps autem quamvis ex recepta Regni consuetudine suetudine non possit sibi perpetuo majoratum habere, eum tamen hodie et jam dudum ad vitam, vel in perpetuum, recte concedit, Portug. n. 30., quod olim multum controversum fuit, Gam. Decis. 288.

27 · Et ob delictum possessoris.

pr.Neque ob delictum possessoris fiscus in majoratum succedit, ei quippe legitimus ex lege institutionis successor tamquam verus creditor in illius successione praeferendus est; vivo autem possessore, qui absens condemnatus fuit, commoditates omnes, et jura majoratui adnexa ad fiscum, non ad successorem pertinent, Ord. lib. 5. tit. 6. §. 15. Publicatur tamen majoratus de bonis Regiae Coronae institutus, in eoque fiscus filiis, et nepotibus possessoris delinquentis praefertur, S. 16. cit. Ord. Transversales an admittantur, et fisco praeferri debeant, quaestio est implicata, quam in transversalium favorem resolvit Portug. lib. II. cap. XXIX. nn. 135. 137. Quale dominium possessoris majoratus, et quae inde corollaria.

28

pr.Solet dubitari quantum, et quale jus in bonis majoratus vinculo subjectis possessor habeat? Quidam possessorem merum usufructuarium faciunt, quidam dominium utile ei adtribuunt, et directum esse aiunt vel penes proximum successorem, vel totam familiam. Ego vero in possessore verum dominium, et perfectum agnosco, sed restrictum, temporale et speciali horum bonorum naturae et conditioni adcommodatum. Molin. lib. I. cap. VII. n. 8., et cap. XIX. a n. 4. cúm seq., Heinecc. Elem. Jur. Germ. lib. II. tit. II. §. XLI. Ex quo consequens est, ad possessorem, III. 10 tamquam verum rei dominum, pertinere omne lacrum et damnum, et fructus ex re provenientes, et augmentum omne, praesertim si naturae beneficio adcrescat, jus patronatus tam ecclesiasticum, quam saeculare, jurisdictionem, et imperium merum, vel mixtum, majoratui adnexum, et jus denique res alienatas a quocumque extraneo possessore vindicandi. Quia vero illius dominium temporale est, restrictum, et restitutioni subjectum, inde etiam est non posse eum res ad majoratum adtinentes alienare, vendere, permutare, in emphyteusim dare, pignoris hypothecaeve vinculo subjicere, in longum, vel longissimum tempus locare, servitutem eisdem imponere, praescriptionem, quae successori noceat, implere, eidemque facto suo praejudicium qualecumque inferre, cet.

n1Bona majoratus extra veluti commercium sunt, ideoque alienari non possunt (liberam tamen similium bonorum alienationem sapienter prudenterque concessit Henricus VII., Angliae Rex); ea autem bene possunt cum aliis permutari de Palatii Curiae licentia, et de successoris consensu, §. 39. Reg. Palat., Cabed. P. I. Decis. 176., Mend. in prax. p. 2. lib. 1. cap. 2. n. 14., et de eadem licentia in emphyteusim dari, vel sine ea, si talis facultas ab institutore sit concessa, Ord. lib. 4. tit. 41. ibi: que teverem poder para aforar os bens da Coroa, capellas, morgados: Carval. ad cap. Raynaldus 18. de testam. 2. p. n. 312., Phoeb. Decis. 6.: emphyteutica autem haec concessio non aliter firma est, quam si fuerit auctoritate judicis facta sub hasta publica, Ord. lib. 1. tit. 62. §§. 45. 46.. Reinos. Observat. 70. nn. 49. 50. Fructus tamen majoratus, cum rebus mobilibus adnumerentur, in quibus majoratus non consistit, libere a possessore vendi possunt, et alienari, sive jam nati, sive nascituri, iique, eo mortuo, si jam a fundo fuerint separati, inter heredes dividuntur; secus pendentes, qui non ad omnes heredes, et successores, sed ad majoratus tantum successorem pertinent, Gomes. n. 74. ad 1. 40. Tauri (Tit. XII. §. IX. h. 1.). Locatio autem in modicum tempus certe possessori conceditur: contra vero in longum tempus, id est, decem, vel viginti anno rum; ex ea quippe utile quasi dominium transfertur, et adquiritur, Ord. lib. 3. tit. 47. in princ. ibi: porque em taes arrendamentos de dez annos o senhorio proveitoso da cousa arrendada passa áquelle, a que o arrendamento he feito. Vivo auteın dumtaxat possessore, locatio vires habet; nam successor adstare non tenetur contractui antecessoris, et ex sua persona tempus implere, quod locationi ab eo fuit praestitutum. Gomes. ad 1. 40. Tauri n. 84. Servitutem quoque possessor propria auctoritate praedio imponere non potest: in illius autem arbitrio est permittere, ut quis praedio utatur; haec enim obligatio personam, non rem ipsam adficit. Molin. lib. I. cap. XX. nn. 4. et 8. cum seq. Transactio similiter super rebus majoratus successori non nocet, neque prodest, sed transigenti. Gomes. n. 86. An vero successor possit in vita possessoris rem ab eo non jure alienatam, oppigneratam, in emphyteusim datam, vel servitutis onere adfectam vindicare, et agere coram judice, ut haec omnia adnullentur, et rescindantur? Quaestio est, de qua Scriptores non bene inter se conveniunt. Ego post mortem tantum possessoris jus agendi successori concederem, cum non nisi ea sequuta dies veniat, et cedat, et interim ab antecessore gesta non irritanda. In bonis majoratus longi temporis praescriptio locum non habet; habet triginta, vel quadraginta annorum contra eum, qui rem alienavit, non contra successorem; immemorialis omnibus nocet. Gomes. n. go., Reinos. dict. Observat. 70. nn. 45. et 46., Perer. Decis. 52. Illud etiam inde consequitur, non posse eum, qui majoratum praetendit, vivo possessore, agere, ut successor declaretur, cum jus nullum actuale in majoratu habeat, sed ut plurimum habituale, Gomes. n. 79. Portug. de donat., Praelud. II. §. 2. n. 30.; neque majoratus restitutionem petere, propterea quod possessor illius bona disperdidit, et dilapidavit, quod ei summo jure concessum videtur, cum verus illorum dominus sit, quamvis ob hanc causam non majoratu ipso, sed ejus dumtaxat administratione, si eadem in familiae detrimentum abutatur, tamquam prodigus privari possit, eaque vel successori, vel alio cuicumque arbitrio judicis concedenda. Maldonad. Addit. ad Molin. lib. I. cap. XVI. ad nn. 1. 2. 7. 9. Ex codem tandem fonte est, ut non possit successor a possessore majoratu privari ex ea etiam causa, ob quam exheredatio conceditur, Gomes. n. 71.; majoratus enim non continetur in hereditate possessoris, sed auctoris, seu institutoris, a quo dependet, et proficiscitur; ei enim successor legitimus, non ultimo possessori succedit, et in 10.

n2jus, quod ille habuit, non quod hic relinquit. Coccej. tom II. Disput. LI. de ordin. succed. feminar. illustr. Sect. II. §§. 3. 4. 5. 6., et Disp. LXII. de fideicommiss. famil. e man. hered. non capiend. a §. 34. Bene ergo Alphenus ait in 1. 3. de interdict. et relegat.: quae non a patre, sed a genere, a civitate, a rerum natura tribuerentur, ea manere eis incolumia. Denique, ut alia multa omittam, ex eodem fonte est et quod possessor solus super re majoratus in judicium vocari debeat, cum dominus et possessor rei sit, et quod successor, si velit, possit liti adesse, eamque in judicio defendere; sua enim res agitur. Sententia tamen contra possessorem lata successori nocet, co etiam non audito. Gomes. n. 73.

29 · Aes alienum ab institutore, possessoreve conflatum quis dissolvere teneatur.

pr.Dubitari etiam solet, an saltem aeris alieni causa bona majoratus vendi, et alienari possint. Et primo certum est vendi posse pro aere alieno institutoris, Ord. lib. 3. tit. 93. in princ., Emman. 75.; et hoc intelligendum est, sive majoratus institutus sit titulo singulari, et in re certa, sive titulo universali in tota, vel parte hereditatis; valere enim non potest fideicommissum, quando plus est in aere alieno, quam in bonis: hoc autem casu, quando scilicet majoratus in re certa est institutus, venduntur quidem bona, et majoratus re- - solvitur, si alia bona ad nomina fundatoris dissolvenda satis non sint. Idem de capellis laicis dicendum, et ecclesiasticis, Summi Pontificis, Episcopive auctoritate institutis, quorum similiter bona aeris alieni gratia ab institutore conflati vendi pos sunt in ecclesiastico foro, vel saeculari; et ita intelligenda dicta Ordinatio in princ. vers. ult., deducta ex Joannis III. Extravag. 8. Jul. 1553. apud Leon. 2. p. tit. 2. 1. 6. Pro aere alieno possessoris non venduntur quidem bona, sed locantur, et illorum reditus et proventus, solutis prius oneribus realibus, creditoribus adsignantur, ead. Ord. §. 1.; haec autem addictio judicialis, seu adsignatio successori, ad quem bona sine ullo onere, et libere transire debent, non nocet. Mend. in Prax. P. I. lib. III. cap. XXI. nn. 18.19., Perer. Decis. 18. Pro debitis vero communibus a possessore contractis successor non tenetur. Excipiuntur debita, quae 1 vocant qualificata, et talia sunt 1) contracta in ministerio Regis, vel 2) Reipublicae causa, vel 3) pro liberis alendis, ceteris, de quibus Ord. lib. 4. tit. 101., Emman. 35., Cabed. P. I. Decis. 115., et P. II. Decis. 110., Phoeb. Decis. 1. et 84., quae dissolvenda a successore ad eum modum, quem praefata Ordinatio declarat. Excipiendum autem vel maxime est aes alienum ex necessaria causa, et in utilitatem majoratus conflatum a possessore, v. g. pro aedibus reficiendis, quod successor non intra duos vel quatuor annos, ut in casu superiore, sed perpetuo ex fructibus majoratus solvere debet, Molin. de primog. lib. I. cap. X., Gomes. n. 72., Ret. Praelect. de fideicommiss. perpet. famil. relict. cap. II. per tot. et praesertim nn. 18.20. 21. 22. 23. apud Meerm. Thes. Jur. Civil. Rom. tom. VII. pag. 132. Et hinc est, ut meliorationes in rebus majoratus factae, necessariae, vel utiles, alicujus momenti ad heredes meliorantis pertineant, easque successor in majoratu solvere tenetur, Ord. lib. 4. tit. 95. §. 1., Cabed. P. II. Decis. 111., Perer. Decis. 121. (Tit. XII. §. IX. h. 1.). Ad onera vero realia, veluti census et tributa, etiam praeterita, successor tenetur; rem enim ipsam adficiunt: regressus tamen ei datur adversus heredes bonorum allodialium. Ret. ibid. n. 9.

n1Rem quoque ipsam adficit onus alimentorum, quod cum ipsis bonis transit ad successorem, qui propterea, parente mortuo, fratres minores alere tenetur, etiam eo casu, quo mater superstes locuples sit. Aliter visum est. Gomes. ad 1. 40. Taur. n. 75. (§. XXV. Tit. VI. Inst. de Jur. Person. lib. II.).

30 · De majoratus successione a Rege instituti.

pr.De bonorum Regiae Coronae successione jam alibi diximus (Inst. Jur. Privat. lib. II. Tit. III. §. XXVI.). Majoratus autem de bonis hujusmodi a Rege institutus haberi debet, tamquam si fuisset a privato factus et institutus, et illius successio non ex lege Mentali, quae de bonis Regiae Coronae simpliciter donatis concepta fuit, sed ex speciali vocationis lege petenda est; adeoque per lineas et gradus defertur, in eoque tam descendentes, quam transversales succedunt, et statim a morte possessoris, quin ullis opus sit confirmationis literis, et ita intelligenda Ord. lib. 4. tit. 100. §. 4. Facilius tamen hic majoratus ad Coronam revertitur, vel ob delictum possessoris, vel ob familiam exstinctam; quae duo aliter se habent in majoratu a privato, vel a Rege de bonis patrimonialibus instituto (SS. XXVI. XXVII. h. tit.).

31 · Et a conjugibus in eadem charta.

pr.Quando majoratus a conjugibus in eadem charta fuit institutus, quaeri solet, quis in eo succedat? Quidam hic, cum majoratus duo institui videantur, consanguineos mariti et uxoris, pro sua quemque parte, admittunt; quidam consanguineos ex parte mariti tantum, cum caput sit uxoris; quidam denique proximiorem conjugi alferutri vocant. Sed vero haec quaestio hujusmodi est, ut non nisi tota institutionis lege perspecta, et bene perpensa decidi possit. Plura habent Peg. ad Ord. lib. 1. tit. 50. cap. 8. a n. 176., Molin. lib. 4. cap. 2. n. 84., August. Barb. Vot. 126. n. 222., Larrea Decis. 60., Covarruv. rubr. de testam. 2. p. a n. 19., de Luc. art. 9. n. 42.

32 · De piis operibus.

pr.Illud tandem hic monendum, novos majoratus ab anno 1770. constitutos in centesima annuorum redituum parte piis operibus adplicanda gravatos semper intelligi, §. 27. saepius dictae, et citatae Const. 3. Aug. eod. ann.; et hoc a Rege Fidelissimo ad exemplum Emmanuelis Regis factum fuisse videtur, qui operi pio ex reditibus publicis similem donationem fecit art. 206. Reg. Patrim. Reg. 17. Octobr. ann. 1516. ordinati, Diplom. 1. Aug. 1752.