IusCommune
IusCommune › Textos › Melo Freire › Liber III · De jure rerum

Mello Freire 3.8De successionibus ab intestato.

Abrir no leitor do IusCommune →

1 · Successio ab intestato quando locum habeat.

pr.I quis intestatus decessit, nec scripsit omnino testamentum, aut scripsit quod valere non potest, aut si id, quod fecerat, ruptum, irritumve factum, aut destitutum est, legitimae ab intestato successioni locus fit, 1. 1. de suis, et legit. heredib.

2 · Cujus sit juris.

pr.Et quamvis ex simplicitate naturali mors dominium solvat, itaque morientium bona tamquam derelicta summo jure occupanti cedant, et hoc sensu successio legitima juri naturali quodam modo adversari videatur; tamen cum hominum communi opinioni repugnet bona pro derelictis habere, et occupanti cuivis patere; omnes gentes ad turbas vitandas leges agnoverunt de successione legitima, quae hac ratione modo juri gentium, modo civili recte tribuitur, cum eamdem gentes omnes receperint, firmaverint, et multa denuo constituerint, Grot. de jur. bell. ac pac. lib. II. сар. VII. §. 3., Puffendorf. de Jur. Nat. et Gent. lib. IV. cap. XI., Bynkershoek. lib. II. Observat. cap. 1.

3 · Illius ordo.

pr.Successio ergo ab intestato iis defertur, quos mortuus ob sanguinis vinculum maxime amavit, vel amare debuit, quales sunt primum descendentes, deinde adscendentes, postea collaterales et tandem conjuges, et fiscus; et hi quinque sunt legitimae successionis Ordines a Justiniano demum Novell. 118., et jure nostro Ord. lib. 4. tit. 96. in princ. definiti.

n1Novella Justiniani constitutio 118. ubivis fere gentium jure meritoque est recepta, paucis additis vel detractis; eadem tamen multa quidem a Justiniano omissa fuerunt, quae dubiam, et incertam reddunt jurisprudentiam de successionibus ab intestato, uti jam inter alios observavit Thomas. Not. ad Inst. h. tit. Apud nos res haec, quae tanti momenti est, nunquam fuit speciali capite definita; nihil enim in Regiis Ordinationibus, quibus hodie, et olim usi sumus, habemus praeter dictos quinque successionis ordines utcumque digestos, queis quaestiones inter Doctores controversae minime deciduntur, quod quanto cum malo publico conjunctum sit, facile omnes vident.

4 · Filii legitimi, et naturales quemadmodum succe dant.

pr.Prima igitur causa est liberorum, qui sunt vel legitimi et naturales, vel legitimi tantum, vel legitimati, vel illegitimi. Legitimi simul et naturales parentibus succedunt sine differentia sexus, familiae, aetatis, gradus et bonorum; eam quippe non faciunt leges, et mores nostri tam in successione testamentaria, quam in legitima, Ord. lib. 4. titt. 82. 91. 96. in princ.

n1Admittitur ergo filia aeque cum fratribus ad parentis hereditatem, et hoc etiam jure Wisigothi olim utebantur, 1. 9. lib. 4. tit. 2. Illustres quoque feminae una cum fratre aequis partibus parenti succedunt; nam Regium Diploma 17. Aug. 1761., quod nobilium filias primum inter nos legitima successione privavit, quodque eis jus tantum dedit ad alimenta a fratre natu majore petenda, abrogatum hodie est Decret. 17. Jul. 1778. Et hoc nos jure hodie, et jam a Regni initio in allodialibus usi sumus; in emphyteusis tamen, et majoratus bonis quid juris sit, suis locis dicemus. Non idem omnino placuit gentibus, quae in successione legitima deferenda familiarum magis splendorem, quam amoris, et praesumtae defuncti voluntatis rationem habebant, quae filios in paterna successione filiabus praetulerunt, Jacob. Perizon. Dissert. de leg. Vocon. pag. 10g. et seq.

5 · De successione nepotum.

pr.Liberi quocumque gradu succedunt; gradus tamen discrimen statuit ratione portionis. Nam filii succedunt in capita, id est, secundum corum numerum hereditas viritim dividitur; nepotes, et neptes in stirpes jure repraesentationis, id est, locum demortui parentis subeunt, illiusque portionem omnes simul recipiunt. Succedunt ergo, sive soli sint, sive cum filiis concurrant, et semper in stirpes, quamvis soli ex descendentibus supersint. Henr, Cocc. Disput. 96. de success. nepot. vol. I. pag. 1634.

n1Successio vel in capita fit, vel in stirpes. In capita, si pre numero personarum fiat, quando scilicet singuli jure proprio, et quasi jure sui capitis succedunt, Novell. 118. cap. 3. In stirpes, quando remotiores gradus subeundo in locum parentuin praemortuorum, eorum partem capiunt, quod jus repraesentationis vocatur, quia non jure proprio succedunt, sed quia stirpem, ex qua nati sunt, repraesentant, adeoque eam dumtaxat portionem adcipiunt, quam ille, cujus personam induunt, habiturus esset, etsi plures ex eodem stirpe nati exstent. Hoc autem jus, quod in linea descendentium ad omnes generaliter, et in infinitum extenditur, inter collaterales non nisi usque ad tertium gradum locum habet, adeoque inter filios tantum fratrum ex dict. Novell. 118. cap. 3. vers. Hujusmodi vero, quae apud omnes ferme Gentes peraeque observatur; pro fundamento enim habet rationem naturalem, Grot. de jur. bell. ae pас. lib. II. cap. VII. §. 6. Inter Wisigothos repraesentationem: primus Chindasvindus admisit, 1. 4. lib. 4. tit. 5.; nam antiquae leges eam non concedebant, filiis extantibus, l. 2. lib. 4. tit. 2. Nepotes autem, quando soli sunt, in stirpes, an in capita succedant, Justinianus non definivit dict. Novell. 118. cap. 1., ut notat Thomas. cit.; unde hic dissentiunt sentiunt Doctores: verior tamen est eorum sententia, qui existimant eos, quia non jure proprio, sed parentis ad se transmisso ad successionem veniunt, in stirpes succedere.

6 · Clericorum, Monachorum, Equitum Militarium et Melitensium.

pr.Succedunt igitur aeque parenti liberi omnes etiam Clerici, sive cum fratribus concurrant, sive soli sint, 1. 56. §. 1. G. de Episcop. et Cleric. Idem dicimus de Militibus, Equitibus, et Clericis Sacrarum Regni Militiarum, qui ad parentis similiter hereditatem tam ex testamento, quam ab intestato eodem et aequali jure vocantur; cum enim de rebus suis ad legum nostrarum praescriptum recte testentur (Tit. V. §. XXV.), legitima successio, quae a natura est, non potest ei denegari, cui libera conceditur testandi facultas. Equites Melitenses, seu Hospitalarii ab intestato in usufructu tantum legitimae succedunt, Diplom. 12. Maii 1778. Monachi, quo nomine intelligere volumus eos omnes, qui tria solennia vota in Religione adprobata emiserunt, incapaces sunt tam legitimae, quam testamentariae successionis, Novell. 9. Septembr. 1769. §. 10., quae hac in parte abrogata non fuit Augustae Decret. 17. Jul. 1778.

7 · Qui Clerico ab intestato succedant.

pr.Clerico ab intestato decedenti succedunt proximi consanguinei tam in bonis patrimonialibus, quam in clericalibus, Ord. lib. 2. tit. 18. §. 7. ibi: E se os ditos Clerigos, ou Beneficiados em vida, ou per morte não disposerem dos ditos bens, a quem devão vir, virão ao seu parente mais chegado: et ibi: E isto mesmo se entenderá nos bens adquiridos por razão da Igreja. Et haec est III. 8 generalis Hispaniae consuetudo, de qua supra Tit. V. §. XXII. Verum nisi heredes isti onus id simul recipiant, et bona iisdem finibus impendant, quibus ipse olim tenebatur Clericus, non video ego quid in hac consuetudine laudari possit: verba sunt Rieg. P. III. Jurisprud. Eccles. §. CLXXX.

8 · Episcopo.

pr.Episcopo in patrimonialibus proximi consanguinei ab intestato succedunt; in Episcopalibus ratione Officii, vel Beneficii adquisitis Ecclesia, capp. 7. 12. de testam. (Tit. V. §. XXIII.). Excipiuntur immobilia, quae sine Regis licentia Ecclesia adquirere non potest (eod. Tit. §. XXXI.).

9 · Et Monacho.

pr.Monasterium non dicitur proprie Monacho succedere, cum nihil proprium habeat, vel habere possit, neque Monachus in ipsam naturalis parentis legitimam jure succedit ex dict. Novell. 9. Septembr. 1769. §. 10., adeoque nec monasterium ipsum. Ab extraneo si fuerit heres institutus, monasterium institutum videtur, itaque per eum hereditatem capit, si bonorum capax sit; quod intelligendum de mobilibus, ut jam superius monuimus; nam immobilia nullo titulo, etiam lucrativo, habere potest, et adquirere. Novitio succedunt omnino consanguinei, non monasterium, cum ante professionem laicus sit.

10 · De spoliis Clericorum et Episcoporum.

pr.Haec cum ita sint, sequitur jus spolii, quod in colligendis, et vindicandis bonis Clericorum, et Praelatorum ab intestato decedentium consistit, apud nos locum non habere. Quare Clericorum spolia, id est, mobilia bona clericalia ad Episcopos, iis ab intestato decedentibus, non pertinent, sed ad heredes legitimos; neque Episcoporum ad Sanctam Sedem, sed ad Ecclesiam. Hoc enim jus nunquam apud nos fuit receptum, Reg. Epist. 9. Septembr. 1609. data apud Perer. Decis. 95. in fin., Portug. de donat. Praelud. II. §. VII. n. go.

n1Juris spoliorum historiam, quod Praelati superiores a Prioribus sibi obnoxiis, Episcopi a Clericis Beneficiariis, et Sancta Sedes ab Episcopis, vel Clericis ab intestato decedentibus praetendunt, exhibet Thomass. Vet. et Nov. Disciplin. P. III. lib. II. capp. 56. et 57., ubi jus hoc prohibitum esse ait Edictis Caroli VI., Ludovici XI., et Ludovici XII. Apud nos nunquam fuit receptum, et hac de causa expresse prohibitum dicta Epistola 9. Septembr. 1609., quae pro fundamento habuit antiquos Regni mores, quos adlegat, et immemorialem consuetudinem. Plura habet Gabr. Perer. loc. cit., Barbos. jur. Eccles. lib. III. cap. XVII. n. 62., Boehmer. jur. Eccles. Protest. ad tit. de successionib. ab intest. §§. 9. 10. 11., Espen. jur. Eccles. Univers. P. II. Sect. IV. tit. I. de pecul. Cleric. cap. VIII. n. 38.

n2De luctuosa.

11

pr.Illud etiam consequitur, non posse Episcopos ex demortui Parochi bonis rem unam mobilem, vel semoventem deligere, et sibi habere, quam Lusitane Luctuosa dicimus; neque illius bona, eo intestato decedente, tamquam vacantia occupare, consanguinei licet non adpareant ad decimum usque gradum.

n1Haec luctuosa, quam ex Clerici mortui supellectile Episcopus suo arbitrio deligit, Const. VIII. Episcopat. Portuens. lib. IV. tit. X. subrogata dicitur in locum portionis canonicae, legitimae, seu mortuarii, quae Episcopo ex bonis Clericorum debetur, cujus mentio fit in cap. 14. et ult. de testam.; sed tamen probabilius mihi videtur eam derivare ex consuetudinibus feudorum, quae non patiebantur vassallum, invito Domino, testari, ei quippe competebat jus res quasdam, id est, luctuosam civilem capiendi ex bonis vassalli, ad cujus exemplum ecclesiastica ex bonis Clericorum introducta esse videtur. Hanc in rem in Codice Alphonsino lib. 2. tit. 47. exstat Joannis I. lex, quae res declarat, in quibus luctuosa consistit, quam demum exigere prohibuit Ordinat. 6. Decembr. ann. 1499. data. Utut sit, luctuosa haec ecclesiastica, sive ex civili originem suam trahat, sive ex dicta portione canonica, seu legitima, cum hanc mores nostri nunquam receperint, et illa jam dudum abolita sit citata Ordinatione, quomodo hodie subsistere potest? Et quomodo illius usus probandus, et refinendus contra publicas Regni leges, Clericorum omnia indiscriminatim bona heredibus ab intestato deferentes? Neque Constitutio Portuensis citata, cetera hac in re utpote mere civili et temporali ullam auctoritatem habent. Jure ergo mortuarii hodie solum utitur Ordo Melitensis, seu Hospitalarius, in bonis Commendatarii ejusdem Ordinis, Statt. 4. 19. 28. tit. V. Del comun Tesoro: nam in Equitibus, et Commendatariis Militiarum Regni locum non habet, neque in ipsis Prioribus Ecclesiarum earumdem Militiarum, quorum scilicet heredes, non dicam jam Episcopo, sed nec Militiae, quam defunctus professus fuit, mortuarium, id est, luctuosam debent ex Definit. 30. Avis. Ord. tit. V. Infirmius autem illud jus est, quod Clericorum bona sine herede decedentium ad decimum gradum tamquam vacantia Episcopo vindicat; nam fiscus Episcopalis sine privilegio Principis vix concipi potest. Rieg. Jurisprud. Eccles. P. III. §. 428., Boehmer. Jur. Eccles. Protest. ad lib. III. tit. XXVII. §. 17., Portug. de donat. lib. 3. cap. 20. nn. 6. et 7. Aliter noster Thom. Valasc. Adlegat. 37.

12 · Filii naturales patri plebeio succedunt.

pr.Patri plebeio ab intestato succedunt liberi naturales una cum legitimis, Ord. lib. 4. tit. 92., Emman. 71.; Equiti non succedunt ex dictis Ordinationibus. Et hoc jure jam dudum moribus utimur, quos primus scripta lege firmavit Dionysius Rex apud Ord. Alphons. lib. 4. tit. 98. Naturales autem sunt non solum qui ex concubina domi rétenta, vel publice habita nascuntur, sed generaliter ex soluto, et soluta progeniti. Equites autem qui sint, Scutigeri et Plebeii, diximus Inst. de Jur. Personar. Tit. III. §§. XI. XIL XIII. XIV. XV. XVI.

n1Filius naturalis in legibus antiquis is tantum dicitur, qui ex concubina tamquam uxore naturali nascitur, et in hoc sensu adcipitur, cit. Ord. Alphons. verbis: Uso e costume he em Portugal, que quando algum homem he solteiro, e se tomou com huma manceba solteira, e fazem algum filho antre ambos, este filho he chamado filho natural, e moormente sendo elle piam. Posterioribus Codicibus naturales dicuntur filii ex soluta habiti, vel ex una tantum concubina; adeoque ex pluribus nati naturales non sunt, Ord. cit. tit. 92. ibi: Se algum homem houver ajuntamento com alguma mulher solteira, ou tever huma so manceba. Hodie vero naturales vocantur quicumque ex iis nascuntur, quos inter matrimonium consistere poterat: itaque ex una, vel pluribus concubinis progeniti, vel ex virgine stuprata, viduave, vel ex Equitibus, et Commendatariis Sacrarum Regni Militiarum, filii naturales sunt. Phoeb. Decis. 68. et 76. nn. 11. 12. et 161., Valasc. Consult. 136. n. 6., Thom. Valasc. Adlegat. 6. a. n. 9.

13 · De aliis filiis illegitimis.

pr.Non succedunt quidem patri nobili filii naturales; succedunt tamen matri, si legitimam sobolem non habeat. Spurii, seu vulgo quaesiti, qui patrem demonstrare non possunt, aeque ac naturales matri tantum succedunt, etiam illustri, quando liberos non habet legitimos, 1. 5. C. ad Senatuscons. Orph., Vinn. ad §. 3. Inst. eod., Lauterbach. de success. secund. Novell. 118. SS. 18. 19. Filii ex damnato, et punibili coitu habiti, veluti adulterini, incestuosi, sacrilegi, neutri parenti succedunt, Authent. Ex complexu C. de incest. et inutilib. nupt., Ord. lib. 4. tit. 93., Emman. 81., Valase. Consult. 94. n. 2. et seq.

n1Haec e jure civili Romano deducta legibus nostris fere omnino probantur. Legem tamen specialem non habemus quae declaret filius naturalis, vel spurius matri illustri, succedat, necne. Ad matrem autem plebeiam quod adtinet, et ad filios ex damnato coitu natos, quaestiones de illorum successione emergentes facile decidi possunt ex cit. Ord. titt. 92. et 9.3. Quae autem hic dicimus de filiis illegitimis, intelligenda tantum sunt de successione ab intestato: nam ex testamento possunt succedere, et heredes institui, liberis legitimis, et aliis necessariis heredibus non exstantibus; nulla enim Patria lege, quam sciam, illorum institutio prohibetur.

14 · De legitimatis, et adoptivis.

pr.Legitimati per subsequens matrimonium pro legitimis omnino habentur, et patri aeque ac vere legitimi sine ulla differentia succedunt, Ord. lib. 2. tit. 35. §. 12.: per rescriptum autem Principis, vel quovis alio modo legitimati parenti ab intestato non succedunt, eosque non solum filii legitimi, sed et collaterales excludunt; et hoc jure hodie, et jam ab Oduardi Regis tempore utimur. Gam. Deciss. 11. 134. et 138. n. 5., Cabed. P. II. Decis. 69., Phoeb. Decis. 97. Idem dicendum de legitimis tantum, seu adoptivis (Inst. Jur. Civ. Lusit. lib. II. de Jur. Personar. Tit. VI. S. IX. et Not.).

n1Filii illegitimi, etiam legitimati, in iis, quae ad patris domum et familiam spectant, jure nostro quasi pro extraneis habentur; adeoque patri ab intestato non succedunt, sed ex testamento dumtaxat, in iis videlicet, quae eisdem pater voluit relinquere, quae clausula in omnibus legitimationis literis hodie, et jam dudum adponitur. Quod vero illegitimi possint ad omnes effectus, et plenissime legitimari, et vere legitimis exaequari tam in testamentaria, quam in legitima successione,: dubitare potest nemo, vel quia omnis successio juris civilis est, vel quia lex civilis, et non natura differentias constituit liberorum, ut bene ait Justinianus Novell. 89. cap. 9. Ex Rescripti igitur verbis, et Principis voluntate tota haec res pendet. Illud vero constat ex dicta Ord. lib. 2. tit. 35. §. 12. vers. E postoque, clausulam de succedendo in iis tantum, quae pater vellet relinquere, ante Legem - Mentalem in legitimationis literis non semper adponi: quinimo his temporibus illegitimi ferme omnes legitimati erant ad succedendum tam ex testamento, quam ab intestato: et hoc modo a Dionysio Rege legitimus factus fuit Alphonsus Sancius, ejusdem bastardus, et a Ferdinando aer. 1413. Gundisalvus Vasquius Asevedus, Francisci Piresii, Prioris Sanctae Crucis, et Theresiae Lorbaniensis Monialis filius apud Joseph. Soar. Silv. Memor. Joannis I. Document. 2 IV., cet.

15 · De filiis prioris matrimonii.

pr.Mortuo communi parente, qui ex primo et secundo matrimonio superstites filios habet, filii prioris dumtaxat matrimonii parenti ab intestato succedunt in iis, quae, eo stante, quavis ratione ad communem parentem pervenerunt, et conjugi utrique fuerunt adquisita, Ord. lib. 4. tit. 91. SS. 2. et 4., Emman. 75. §. 3. et 5. Et, hoc jure salvo, filii ex communi parente suscepti communiter succedunt. Adscendentes quando, et quomodo succedant,

n1Jure Romano conjux, quae ad secundas nuptias convolavit, liberis ex primis exstantibus, proprietatem earum rerum amittit, quae vel ex successione liberorum, vel a priore conjuge, vel occasione prioris matrimonii adquisivit; itaque illarum possessione, et mero usufructu contenta, bona hujusmodi liberis a priore matrimonio susceptis servanda et relinquenda sunt, 1. 3. §. 1. C. de secund. nupt. (Inst. Lib. II. Tit. VIII. §. XI. Not.). Eodem jure conjux, qui, quaeve secundo nupsit, succedit quidem ex testamento liberis prioris matrimonii, ut quilibet alius extraneus; sed ab intestato in usufructu tantum succedit, Authent. Ex testamento, C. eod., ex qua deducta fuit cit. Ord. tit. 91. Quae leges omnes latae fuerunt non in odium secundarum nuptiarum, sed in favorem filiorum primi matrimonii, quibus raro admodum utiles sunt secundae nuptiae; adeoque solum locum habent, iis exstantibus, et ab intestato decedentibus, ex dict. Authent. et Ord. Plura habet noster Benedictus Aegidius ad 1. Titine 100. de cond. et demonstrat. P. III. n. 62. cum seq., Portug. de donat. lib. III. cap. XIX. nn. 16. 17. 18. 19. 20. 21. 22. Plenissime autem (sed non jure quidem) liberis prioris matrimonii consultum fuit Novell. g. Septembr. 1769. §. 27., et Reg. Diplom. 23. Novembr. 1770., quae hodie cessant; jus enim antiquum, iis abrogatis, reductum fuit Augustae Decreto 17. Jul. 1778.

16

pr.Secundus ordo successionis ab intestato adscendentium est (§. 3. h. t.). Deficientibus ergo liberis, ad adscendentes devolvitur liberorum intestatorum hereditas, fratribus etiam germanis, et eorum filiis exclusis, Ord. lib. 4. tit. gr., Emman. 75., Alphons. 102. Proximus autem remotiorem semper excludit; nam inter adscendentes locum non habet jus repraesentationis, Authent. Defuncto C. ad Senatusc. Tertyll., Novell. 118. cap. 2. Parentes illegitimi eodem modo filiis, ac ii parentibus succedunt; nam successio reciproca est, ead. Novell. cap. 3.

n1Dicta Novell. 118. cap. 2. parentes ad filii successionem una cum illius fratribus germanis, vel illorum filiis concurrunt. Contra vero jure Wisigothorum lib. 4. tit. 2. 1. 2. adscendentes collateralibus omnibus praeferuntur; et hoc quidem jus prae Romano majores nostri moribus suis semper retinuerunt, quos primum ad Advocatorum, et Procuratorum supplicationem speciali lege probavit Joannes I. apud Ord. Alphons. cit. An vero pater, et mater sine differentia bonorum aequaliter ad successionem admittantur, non levis controversia est, quam leges nostrae, et Romanae non decidunt. Verior mihi videtur opinio Baldi contra Bartolum, existimantis adscendentes tam paternos, quam maternos, nulla habita differentia bonorum, admittendos ad bona descendentium, salva gradus praerogativa. Portug de donat. lib. III. cap. XIX. nn. 6. 7. 8.

17 · Et collaterales.

pr.Tertius ordo est collateralium, ad quos hereditas in defectum descendentium, et adscendentium ab intestato defertur. Et primo quidem fratribus germanis, germanorumque liberis, 1 qui in stirpes succedunt, sive cum germano fratre concurrant, sive soli sint (§. V. h. tit.); germanis, et germanorum liberis deficientibus, fratres, sororesve unilaterales, eorumque liberi eodem modo succedunt sine discrimine bonorum, paterna sint, an materna, Cocc. jur. civil. controv. ad lib. XXXVIII. Pand. tit. XV. quaest. VIII. Si vero nec fratres germani, vel unilaterales, vel eorum liberi exstent, hereditas tandem devolvitur ad sequentes cognatos proximiores, qui semper in capita, et secundum gradus praerogativam succedunt ex dict. Novell. cap. 3. Illegitimi etiam ex damnato coitu cognatis per matrem conjunctis fiunt heredes legitimi, et inter se succedunt, S. 4. Inst. de success. cognat., Ord. lib. 4. tit. 93., Portug. de donat. lib. III. cap. XVIII. an. 86. 87.

n1In successionibus ab intestato rejicienda est distinctio bonorum paternorum, et maternorum, cujus ne vestigium quidem exstat dict. Novell. 118., et ita ex professo contendit Samuel Cocc. loc. cit. Haec autem quaestio non fuit clare, et, prout oportebat, praefata Novella decisa, et inde occasio dissentiendi inter Doctores, prout superius cum Thomasio notavimus (§. III. Not.). In Castella 1. 6. tit. 13. partit. 6. in bonis paternis praeferuntur consanguinei; in maternis vero uterini; in reliquis succedunt aequaliter: et ita jure Codicis 1. 13. §. 1. de legit. heredib., quod jure Novellarum videtur correctum, Cocc. et Portug. cit. (§. XVI. Not.).

18 · Conjuges quando succedant.

pr.Cognatis non exstantibus intra decimum gradum ad juris civilis rationem compu tandum, succedunt conjuges inter se, Ord. lib. 4. tit. 94., Emman. 69., Alphons. 95., et hic est quartus successionis ordo (§. III.). Et ita ad populi rogationem in Comitiis Helbis habitis speciali lege a Petro I. generaliter fuit constitutum apud Ord. Alphons. cit. Succedit ergo ex hac Petri lege conjugi conjux superstes, sed eo tantum casu, si in justo matrimonio, et mensae torique communione erat tempore mortis; nam separatus fiscum non excludit ex Alphonsi V. authentica ad eamdem interpretatione, deducta ex l. un. D. Unde vir, et uxor, quae in posteriores Codices translata fuit. Quod si conjux separationi causam non dedit, defuncto succedit, et hoc modo Ordinationem lib. 4. tit. 94. intelligit Portug. de donat. lib. III. cap. XIX. nn. 55. 56., Barb. ad rubr. solut. matrim. P. II. nn. 58. 59. 60.

n1Conjugum tam arcta sanctaque societas exigere videtur, ut eorum quoque in successione legitima ratio habenda sit. Ea vero potissimum ex pactis antenuptialibus, testamentis reciprocis, et donationibus conjugum deducenda, quae jus nostrum non omnino ignorat (Tit. V. §§. XVIII. XXXVI. Not.). Diversa quidem sunt hac in re gentium instituta, quae referunt Heinecc. Elem. Jur. Germ. lib. II. tit. IX. a §. 262., Stryk. de success. ab intest. Dissert. IV. cap. III. §. 8. et seq. Apud nos fiscus saepe, cognatis non exstantibus, bona occupabat, et hinc populi querelae cap. LIX. Comitiorum Helbis habitorum, et Petri I. citata lex, quae conjugem fisco praetulit.

19 · De fisci successione in bonis vacantibus.

pr.Ad fiscum tandem defertur ab intestato hereditas; et hic quintus, et ultimus legitimae successionis ordo est (§. III. h. tit.). Succedit ergo fiscus in bona vacantia, et hoc jus inter regalia numeratur, Ord. lib. 2. tit. 26. §. 17.; ea tamen adquirens ad aes alienum tenetur, et ad onera praestanda, quae hereditati inhaerent, Henric. Cocc. Disput. de bon. vacantib. Nam, ut bene ait Grot. de jur. bell. ac pac. lib. III. cap. II. §. 1.: Ut cum oneribus bona transirent, simul cum dominiis rerum introductum est. (Vid. Diplom. 26. Aug. 1801.)

n1Deficientibus omnibus heredum ordinibus, succedit tandem fiscus; quaestionis tamen est, quo jure in bona vacantia veniat, proprio, an hereditario? Eam inter alios tractat Amaya ad tit. C. de bon. vacantib. Quomodocumque autem se res habeat, certum est, fiscum ad ea onera teneri, quibus defunctus, et illius bona jure erant obnoxia, et ita jure Romano, et Canonico statutum, l. Si marito 31. solut. matrim., 1. Mulier 72. de jur. dot., 1. Non possunt 11. de jur. fisc., cap. In literis 5. de raptorib., cap. Tua 9. de usur. Non debent tamen vacantia bona fisco addici, nisi talia esse constiterit, citatis prius iis omnibus, quorum interest, eoque per sententiam judicis successore declarato, 1. 7. C. de jur. fisc., ubi Brunnem. n. 8. Quae de collegii, universitatis, vel Domini successione dicuntur in bonis sui collegae, vel vassalli decedentis sine herede, legibus, et moribus nostris non probantur, adeoque titulus Justinianei Codicis: De hereditatibus decurionum, naviculariorum, cohortalium militum, et fabricensium, in usu non est: quippe quia civitates, collegia, et oppidorum Domini in bonis vassallorum, et collegarum a Joannis I. praesertim tempore fisci privilegiis, et juribus majoribus regalibus haud fruuntur, Amaya ad l. 1. C. de bon. vacantib. a n. 34. De bonis damnatorum, et ereptitiis, quae ut indignis auferuntur, suo loco dicemus, id est, in tractatu de delictis et poenis (Inst. Jur. Crim. Tit. I. §. XVII.).