IusCommune
IusCommune › Textos › Melo Freire › Liber III · De jure rerum

Mello Freire 3.7De legatis et fideicommissis.

Abrir no leitor do IusCommune →

1 · Juris Romani hac in re auctoritas.

pr.Paucas nos de legatis et fideicommissis scriptas leges habemus; moribus tamen nostris ea fere omnia in foro regnant, quae in jure Romano sub hoc titulo praeclare constituta inveniuntur, ad illudque tamquam ad normam quamdam communem recurrendum est, quoties de iis quaestio incidet. Pro lege itaque habenda quaecumque a Jureconsultis facti quibusdam speciebus bene ele-. ganterque adplicantur; si modo (quod plerumque fieri solet) rationem naturalem, et genuinam voluntatis interpretationem pro fundamento habeant; quam in rem non nulla more nostro adnotare placet.

n1Testamentorum usu semel recepto, prius legata, pia praesertim, et fideicommissa, quam solennes heredum institutiones, ut jam alibi monuimus (Tit. V. §. II. Not. h. 1.), cognita fuerunt, Heinecc. Elem. Jur. German. lib. II. tit. VIII. §. 209. Ab eo autem jure, a quo testamentorum et legatorum usum adcepimus, quaestionum huc adtinentium decisio petenda est, eaque omnino tenenda, si hodiernis moribus conveniat. Alphonsus X. Castellae plura e jure Romano de legatis, et fideicommissis exscripsit, quae habentur partit. 6. tit. 9.

2 · Legare qui, et quibus possint.

pr.Legare et fideicommittere ii tantum possunt, quibus testare licet, et iis tantum, qui ex testamento capere possunt; et hoc certi et indubitati bitati juris est, 11. 2. 114. §. 1. de legat. 1., Ord. lib. 2. tit. 26. §. 23.: huc ergo trahenda, quae diximus Tit. V. §§. XX. XXI. XXX.

3 · Libera legandi facultas.

pr.Illud etiam omni procul dubio est, quod, necessariis heredibus non exstantibus, iis vi delicet, quibus jure legitima debetur, libera unicuique manet de bonis omnibus testandi, legandique facultas, ad nostrarum tamen legum praescriptum, de quibus cit. Tit.:: Non debetur legatum, etiam pium, ex testamento nullo.

4

pr.Illud etiam hodie certissimum est, quod ex testamento nullo ob defectum solennitatum, quas dicimus internas, vel externas, vel ex alia quacumque causa, praeteritionis, vel exheredationis excepta, non debetur legatum, etiam pitum, ' Ord. lib. 4. tit. 82. in princ., 1. 13. C. de Sacros. Eccles., Rieg. Jurisprud. Eccles. P. III. §. 412. (Tit. V. §. XVII. h. lib.). Quae actiones legatario dentur jure Romano et Patrio.

5

pr.Potest legatarius rem legatam petere vel actione reivindicationis; siquidem haec actio nascitur ex dominio, l. 23. de reivindicat., quod statim a morte testatoris ad legatarium transit, 1. 80. de legat. 2., vel actione in personam ex testamento, quia heres adeundo hereditatem cum legatariis quasi contrahere videtur, §. 5. Inst. de obligat. quae quasi ex contract.; vel actione denique hypothecaria, quia bona hereditaria legatariis, et fideicommissa 111. 7 riis tacito obligantur pignore, 1. 1. C. Commun. de legat. Jure nostro hae actiones legatario quidem haud denegantur; rarus tamen illarum in foro usus: nam legata apud nos alia actione, quam dicimus assignação de dez dias, quae facilior et promtior est, petuntur. Net. de testam. lib. VI. tit. 8. n. 24., Mend. in Prax. lib. III. cap. 22., Peg. For. I. cap. I. n. 29. De legato debiti.

6

pr.Inutile est legatum puri debiti; quia nulla ex eo in legatarium creditorem utilitas resultat, et solum valet, quando plus est in legato, quam in debito, §. 14. Inst. de legat.: si nihil debeatur, legatum non valet; illudque legatarius nulla ex causa petere potest, nec quasi ex debito, nec ex fideicommisso, quia ex erronea testatoris voluntate, et confessione fideicommissum deberi non potest: contrarium adfirmat Scaevola in 1. 88. §. 10. de legat. 2., quam abrogandam jure meri toque censet Groeneweg. de legib. abrogat. ibid.

7 · Quod creditori legatur, compensandum.

pr.Quod si debitor creditori suo non ipsum debitum, sed aliud quid legaverit, legatum compensandi animo relictum censeri debet; neque distinguimus (quod vulgo fit) inter debitum voluntarium, quod ex contractu, vel ex facto hominis originem trahit, et necessarium, quod ex legis dispositione debetur. Nam omne debitum est necessarium, adeoque semper in testatore praesumendus animus compensandi: et haec, ni fallor, sententia est Ord. lib. 4. tit. 31. §. 11. (Inst. Lib. I. Tit. I. §. XX.).

n1DE LEGATIS ET FIDEICOMMISSIS. 99

8 · De legato ad certum tempus, vel locum.

pr.Legatum ad certum tempus relictum, eo veniente, ipso jure finitur. Idem dicendum de legato, quod ad certum locum fuit restrictum, nam ultra locum peti non potest. Quod enim veteres dixerunt: Obligationem non finiri loco, conditione, tempore: ex stricto, et subtili jure est (Tit. V, §. XXXII.).

n1Bene ergo se habent, quae Pomponius in 1. 55. in prine. de legat. 1. tradit: Nemo potest in testamento suo cavere, ne leges in suo testamento locum habeant. Verum exeinpla, quae regulae hujus, quae optima sane, et publica ratione nititur, adponit de obligatione tempore, aut loco, aut conditione non finienda, hodiernae jurisprudentiae non conveniunt, neque in foro aliquem usum habent. Stryk. Us. mod. ad tit. de legat. §. 20.

9 · Regula de verborum significatione in legatis.

pr.In quaestione de significatione verborum, quibus legatum fuit relictum, interpretatio voluntatis petenda est non ex proprietate Latini sermonis, neque ex juridica verborum significatione, quam testator plerumque ignorat, sed ex naturali, obvia, et populari, quam lingua, qua testator usus fuit, admittit secundum vulgarem ad. ceptionem, et communem loquendi usum (Histor. Jur. Civ. Lusit. cap. XIII. §. CХХІ.).

10 · De legato mobilium.

pr.Quare licet mobilium nomine juris significatione veniant pecunia, nomina, et se moventiá; tamen cum loquendi communi consuetudine, et vulgo res mobiles solum intelligantur, quae ad domus ornatum pertinent, inde est mobilium legato non contineri: 1) fructus etiam perceptos et exstantes: quippe eos non res mobiles, sed fructus vulgus adpellat: 2) pecuniam in arca quacumque de causa repositam, quam semper a mobilibus distinguimus: 3) actiones, jura et nomina debitorum, quia constituunt tertiam speciem bonorum a mobilibus distinctam et immobilibus: 4) oves, boves, et cetera animalia: 5) vasa aurea, vel argentea ad mensam, vel culinam destinata; 6) linum, vel lanam, sive factum, sive infectum, et id genus alia; itaque solum continentur supellex, id est, domus ornamenta, veluti sellae, scrinia, specula, tapetes, tabellae, cetera, quae nos dicimus: Movel, e alfaia de casa.

n1Alia exempla peti possunt e legato vini, quo acetum non venit, neque zythum, neque cervesia, neque hydromeli, ñeque vasa vinaria, sed vinum merum, quae vulgi significatio est; videsis, ll. 9. 15. de trit. vin. et oleo legat., Averan. I. Interpret. Jur. cap. 18.; et a legato tritici, et olei, fundi instructi, penoris, supellectilis, cet.: quorum seilicet interpretatio, et significatio inepte e jure Romano petitur, nequé ca quidem potest uno verbo Lusitane explicari.

11 · Non nocet legato error nominis, neque vocabuli.

pr.Quod dicitur errorem in nomine, vel cognomine legatarii, vel in nomine proprio rei legatae, legato non nocere, si de persona, vel re legata constet, verum est; nam, ut bene Justinianus ait in §. 29. Inst. de legat.: Nomina significandorum hominum gratia reperta sunt: qui si alio quolibet modo intelligantur, nihil interest. Aliud dicendum ex sententia Ulpiani in 1. 4. de legat. I., si quis erraverit in nomine rerum adpellativo, veluti si vestimentum dixerit pro supellectili, linum pro lana, cetera; quia rerum vocabula (inquit) immutabilia sunt, hominum mutabilia. Ego vero in proposito differentiae rationem inter errorem pominis, et vocabuli vix capio; nam esto, rerum yocabula sint immutabilia; in quaestione de voluntate testatoris, cum de ea certi sumus, et nobis constat quam rem ille intellexit, et quam legare voluit, nihil interest quo nomine eam vocaverit; adeoque quod de errore nominis legatarii, vel rei legatae dicitur, ad errorem vocabuli, seu nominis rerum adpellativi trahendum est, et tam in uno, quanı in alio casu idem jus constituendum: cum enim manifestissimus est sensus testatoris, verborum interpretatio nusquam tantum valeat, ut me lior sensu exsistat, 1. 3. C. de liber. praeterit,

n1DE LEGATIS ET FIDEICOMMISSIS. του

12 · Neque falsa demonstratio, vel causa.

pr.Verum etiam est quod dici solet, fale sam demonstrationem legato non nocere, §. 30. Inst. de legat.: nam quidquid rei additur satis demonstratae frustra est, 1. 1. §. &. de dot. praelegat.; neque falsam causam, S. 31. Inst. eod. impulsivam scilicet, et praeteritam, quia ratio legandi legato non cohaeret, 1. 72. §. 6. de cond, et demonstrat. De legato sub modo, et de cautione Muciana.

13

pr.Causa finalis, seu modus legato adjectus non impedit quominus illud statim peti pos sit; debet tamen praestari cautio de modo servando, 1.80. de condit. et demonstrat. Si sub cons ditione potestativa negativa aliquid sit relictum, statim petitur, praestita cautione Muciana, 1.7. D. eod. Et hoc jure utimur; bona enim ratione nititur. Nocet legato conditio impossibilis, et signum contumeliosum.

14

pr.Quod diximus de conditione impossibili natura, vel jure institutioni heredis adposita, eamdem vitiare (Tit. V. §. XXXIII.), de legatis, et fideicommissis similiter dicta volumus, eisdemque omnino adplicanda, quae ibidem habentur SS. XXXIV. XXXV. XXXVI.

15 · Transmittitur legatum conditionale.

pr.Si sub conditione possibili quidquam sit relictum, ex ejus adventu pendet obligatio, nec aliter utile est legatum, quam si ea contigerit, I. 45. §. 1. de legat., 1. 17. SS. 2. et 3. de condit. et demonstrat. Et hoc omnino verum est. Jus autem illud eventuale, quod legatario post testatorem mortuo competit, ad illius heredes transmittitur, ut jam superius notavimus Tit. VI. §. XIII. Renuntiari potest ante conditionem, vel diem, et pro parte repudiari.

16

pr.Pro parte etiam legatum repudiari potest, quemadmodum hereditas, uti ibidem diximus §. V., et in totum renuntiari, quamvis sub conditione, vel ex die certa sit relictum, et quidem antequam dies veniat, vel conditio impleatur,

n1Aliter Pomponius in 1. 45. §. 1. de legat. 2. ibi: Si sub conditione, vel ex die certa, nobis legatum sit; ante conditionem, vel diem certum, repudiare non possumus: nam nec pertinet ad nos, antequam dies veniat, vel conditio exsistat. Quae ratio displicet; nam nulla lege prohibitum est juri futuro, et eventuali renuntiare. Adcedit quod in fideicommissis sub conditione relictis locus est transactioni, I. 1. C. de pact. ibi: Conditionis incertum non iniquis rationibus conventione finitum est; adeoque etiam renuntiatione: nam quae res transactionem admittunt, renuntiationem quoque admittere videntur. Quae omnia aeque de legatis intelligenda sunt.

17 · Pluribus rebus legatis, una peremta, quae superest, debetur.

pr.Quod rei legatae interitu illius legatum exstinguatur, tam certum est, quam quod certissimum. Quaeri autem solet: si ex pluribus rebus legatis una perierit, an, quae supersunt, debeantur? Puto deberi.

n1Hac in quaestione, quae certe difficilis est, ita distinguere solent: quod si res legatae aeque principales sunt, una peremta, quae supersunt, debeantur; secus, si una principalis, qua quidem exstincta, quae supersunt, tamquam illius adcessoriae, non debentur. Quo pertinent sequentia exempla. Ancilla cum suis natis, vel servis ordinariis cum suis vicariis legatis, ancilla, vel ordinariis servis demort tuis, filii nati, et servi vicarii legatarii lucro cedunt, §. 17. Inst. de legat.; quia neque filii matris adcessiones sunt, neque servi vicarii ordinariorum suapte natura; conservi enim sunt: itaque cum omnes aeque principaliter fuissent legati, omnes pariter debentur. E contrario, legato servo cum peculio, vel fundo cum instrumento, mortuo servo, vel fundo alienato, non debetur peculium, neque instrumentum; quia tam peculium, quam instrumentum loco adcessionis habentur, cujus conditionis quae sunt, exstingui solent, re principali exstincta. Idem, et quidem a fortiori, dicendum existimant, si res exstinguatur, et in aliam formam sit redacta: quare mortuo bove legato, neque corium, neque caro debetur ex sententia Pauli in 1. 49. de legat, 2. Ego vero, posthabita distinctione inter res legatas aeque principales, vel non, in ea opinione sum, ut, pluribus legatis, quae supersunt, omnino debeantur, neque jam quaerendum, an res, quae periit, principalis fuerit, necne; sed id tantum investigandum, an testator res legatas etiam eo casu legare voluerit, quo una fuit peremta; adeoque ex ejus voluntate, et non ex dicta distinctione, tota decisio pendet. Haec cum ita sint, dubitare potest nemo, quod, bove legato, vel servo cum peculio, vel funda sum instrumento ea fuit testatoris voluntas, ut legatarii lucro cederet non solum bos vivus, sed etiam caro, et corium, eo mortuo, et non solum servus, sed etiam illius peculium, seu pusillum patrimonium, et similter etiam non solum fundus ipse, sed etiam illius instrumentum; quippe haec omnia legati verbis continentur, et ea omnia testator legavit, omniaque usui esse possunt, et lucro legatarii, cui testator prospicere, et consulere voluit. Et si plures sunt res legatae, quid commune unius interitus cum aliis habet? Neque profecto testatoris voluntas ob rem mutatam, in aliamve formam redactam, vel peremtam mutata videtur; alioquin idem jus statuendum, si res legatae aeque principałes forent. Quod si, grege legato, quamvis ad unam ovem redactus sit, ea debetur, §. 18. Inst. de legat.; et si, domo, insulave legata, eaque combusta, area etiam debetur, et a legatario vindicari potest, 1. 22. de legat. 1., quid obstare potest, ut idem omnino generaliter definiendum non sit in omni, et quacumque rei mutatione, vel interitu? Scio ego quas rationes (eas autem nec referre, nec refellere otium est) pro tantis rebus componendis in medium adferre soleant juris Civilis Interpretes; eae tamen subtiles admodum mihi videntur, et magis philosophicae, hoc est, ad scholam, et scholasticas disputationes adtinentes, quam simplices, et naturales, quae possint in vita civili civium omnium captui adcommodari. Simplicior est ejusdem juris regula, quae dictat: Ut quae non valent modo, quo funt, valeant modo, quo valere possunt; et voluntas, quae ih totum non potest sortiri suum effectum, sortiatur ea parte, qua possit.

18 · Quid fideicommissum universale, vel singulare.

pr.Fideicommissa vel universalia sunt, quibus hereditas ab instituto relinquitur verbis precativis, et titulo universali, §. 2. Inst de fideicommiss. hereditatib., vel singularia, quibus quaevis res privata eisdem verbis relinquitur, princ. Inst. de singul. reb. per fideicomm. relict. Verborum igitur formulis etiamnum differunt legata et fideicommissa: re enim ipsa, et effectu omnia aequata sunt jure Romano et Patrio. ht

n1Fideicommissis etiam nos utimur moribus magis, quam legibus; nam vix illorum mentio fit in Patriarum legum antiquis novisque Codicibus. Verba imperativa quae sint, et precativa, non e jure Romano, sed ex Lusitani sermoniş proprietate, et ex communi loquendi consuetudine, vulgarique verborum significatione judicandum, (§§. IX. X. h. tit.). Fideicommissorum usum jam initio saeculi XIV. probat inter alia testamentum Elisabeth, Reginae sanctissimae, apud Sous. tom. L Probat. ad lib. II. Hist. Geneal. N. 16. verbis.: Mando a minha coroa de esmeraldas á Rainha D. Beatrix, minha filha, e rogolhe que a leixe á Infanta D. Maria sa filha.

19 · De fideicommisso conventionali.

pr.Relinqui potest fideicommissum non solum testamento et codicillis, ut regulariter fieri solet, sed etiam per contractus inter vivos, quod non solum hodiernis moribus, sed et juri civili consentaneum esse videtur; quam in rem elegantem speciem adducit Scaevola in 1. 37. §. 3. de legat. 3., Harpprecht. de fideicommiss. convent. Thes. VII. seq. (Videsis Tit. V. §. XXXVI.) Fiduciarius, restituta hereditate, heres non manet.

20

pr.Heres fiduciarius, qui rogatus fuit hereditatem restituere, ea restituta, heres jam non est: quare aes alienum solvere non tenetur, nec jam potest in judicio agere, vel ulla actione etiam directa conveniri. Aliter jure Romano, S. 3. Inst. de fideicomm. hereditatib., 1. 88. de heredib. instit.

n1Quod Justinianus ait dict. §. 3.: Restituta autem hereditate, is quidem, qui restituit, nihilominus heres permanet, et Gaius dicta 1. 88. in fin.: Non potest adjectus efficere, ut qui semel heres exstitit, desinat heres esse: ex stricto jure est, quo placuit obligationes, et actiones a persona ejus, cui, aut adversus quem semel fuerunt quaesitae, avelli non posse. Hoc autem juris veluti axioma quam-: vis in eo, qui jus suum sponte renuntiavit, et in alium 1.. transtulit, intelligi quoquo modo possit, adeoque non permittendum debitoribus actiones suas, et obligationes in praejudicium creditorum, iis invitis, vel saltem non consentientibus, cedere, Olea de cess. jur. tit. 3. quaest. 9. a n. 8.; locum tamen habere non debet in eo, qui juris necessitate renuntiat: quare fiduciarius, cum hereditatem eidem relictam coactus sit fideicommissario restituere, nulto modo conveniri potest ratione hereditatis, quam, lege jubente, alteri restituit. Quod si jure Romano fiduciarius nec agere utiliter, nec conveniri potest, eique, et in eum competit exceptio restitutae hereditatis, 1. 1. §. 4. ad Senatuscons. Trebel., cui bono jus Romanum ei, et in eum concedit actiones directas, quae, eodem jure inspecto, effectu omnino destituuntur? Et quid est, quod dicamus heredem eum adhuc esse, si jus nullum hereditarium apud eum manet, illudque totum active, et passive, ut loquuntur, in fideicommissarium fuit translatum? Vana igitur est, ne dicam derisoria, distinctio inter actiones directas, et utiles, et nullius in foro usus, neque admittenda, cum nullum in legibus nostris praesidium habeat, ut suo loco dicemus (Inst. Lib. IV. Tit. VI. §. V.). Bene ergo Paulus: Nec refert directa quis, an utili actione agat, vel conveniatur. haec subtilitas supervacua est; maxime cum utraque actio ejusdem potestatis est, eumdemque hubet effectum, 1. 47. §. 1. de negot. gest. Bene etiam Schilt. Exercit. XL. ad Pand. §. 34.: Iniquum est, cum, qui restituit et dominium, et possessionem, adhuc sub praetextu retenti directi dominii, hoc est, in mero nomine, et fictione, non in rei veritate consistentis, vexari posse actionibus hereditariis.

21 · De lege Falcidia.

pr.Ad legata etiam pertinet Lex Falcidia, Augusti temporibus lata anno ab Urbe condita 714., qua cautum, ut nemini liceret ultra dodrantem legare, seu ut ne minus quam partem quartam hereditatis testamento heredes capiant, 1. 1. Ad Leg. Falcid. Hujus autem legis, cum jus nostrum nusquam mentionem faciat, auctoritas nulla est.

n1Ratio Legis Falcidiae primaria fuit utilitas publica; quia expedit suprema hominum judicia exitum habere, 1. 5. Testam. quemadmod. aperiant.: secundario tum heredis causa lata est, 1. 71. Ad. Leg. Falcid., tum testatoris, ne intestatus moreretur, recusantibus scriptis heredibus pro nullo, aut minimo lucro hereditates adire, ut Justinianus ait princ. Inst. eod.: quae rationes ex politica Romanorum testamentaria ad nos pervenerunt, quae hodie alia est; alia igitur esse debet juris dispositio. Nam primo testamentorum usum non jam e republica esse, quinimo e civitate prorsus eliminandum, magni nominis Jureconsulti, et prudentiae civilis Magistri adfirmant apud Heinecc. Exercit. De testam. fact. jur. German. §. 4. Deinde favor heredis in causa esse non debet, ut quartae Falcidiae locus sit contra, vel praeter voluntatem testatoris, qui eam, si voluisset, praelegare poterat; neque favor testatoris, qui nullo commodo adficitur ex deductione Falcidiae, neque ulla injuria propterea, quod testamentum destituatur; neque favor denique legatarii; vel quia institutus, si hereditatem ex testamento non adit, ut eam habeat ab intestato, tenetur legata, et fideicommissa solvere, 1. 1. in princ., 1. 6. §. 3. Si quis omiss, caus. testam.; vel quia testamentum, utut in totum sit destitutum, et ad heredes ab intestato hereditas deferatur, ii quasi ex fideicommisso rogati debent legata praestare (Tit. V. §. LIV.). Adcedit quod Justinianus ipse totam Legem Falcidiam, et antiqui juris rationem fere pervertit, dun testatoribus concessit, ut possent detractionem quartae prohibere, Nov. 1. cap. 2. §. 2., quod antea non licebat, 1. 15. §. ult. eod.: quae quidem prohibitio apud nos necessaria non est, cum nullam legem scriptam habeamus, quae Falcidiam admittat, et frustra ad mores provocatur; nam ii non probantur ex Joannis Carvalii Tract.: De una et altera quarta deducenda, vel non legitima, Falcidia, et Trebellianica: neque ex aliis juris Patrii Scriptoribus, qui jus Civile, vel Canonicum pro munere quisque suo, uti dictus Carvalius, et non Patrium commentari voluerunt, existimantes tempore, quo scripserunt, utrumque apud nos indiscriminatim esse receptum. Debet ergo receptio juris Romani hac in parte probari vel ex legum antiquarum monumentis, vel saltem ex testamentis antiquis a saeculo XIII. ad nos usque, in quibus heredes ultra modum gravati, beneficio Falcidiac semel et iterum usi fuissent: quae non adparent, neque multum quidem ego eisdem tribuerem, quamvis adparerent; quia rationes, quae occasionem dederunt Legi Falcidiae ferendae, hodie omuino cessant. Strykius Us. mod. h. tit. §. 1 XII.: In non nullis locis plane abrogatam esse Falcidiam, uti statuto Norib. tit. 29. 1. 10.; neque enim dubitari potest, quia talia statuta introduci queant, cum tola haec dispositio sit meri juris civilis: Schilt. Exercit. XXXIX. ad Pand. §. 138. In Aragonia Falcidia cognita non est; ibi 1 enim duo haec principia regnant, et quod heres non teneatur ultra vires hereditatis, et quod legatarii, et substituti res habeant non ab herede, sed immediate, et recta via a testatore, Observat. III. et XII. de testam. Portoles. verb. Heres n. 61.

22 · De Senatusconsulta Trebelliano.

pr.Idem de Senatusconsulto Trebelliano dicimus, cujus historiam nec dupondii ignorant ex tit. Inst. de fideicommiss. hered., et ad Senatuscons. Trebellian. Illius etiam, quando nullam ejus men. tionem faciunt Patriae leges, et antiqui mores, mulla similiter auctoritas est.

n1Quae de Lege Falcidia diximus, Trebelliano Senatusconsulto omnino adplicanda: optandum vero erat, quod illius, et Legis pariter Falcidiae usus publica lege proscriberetur; hoc enim veluti ictu cadunt innumerae quaestiones difficiles, implicatae, de quibus nec leges, nec legum Interpretes inter se conveniunt.

23 · De jure adcrescendi in hereditate et legatis.

pr.Ad legata quoque pertinet quaestio ' de jure adcrescendi vexatissima, de qua ego minus sollicitus sum, cum existimem decantatum hoc jus neque in hereditatibus, neque in legatis locum hodie habere, et ita moribus receptum esse docet Groeneweg. de legib. abrogat. ad §. 5. Inst. de he red. instit., ubi plures adlegat, DE LEGATIS ET FIDEICOMMISSIS. год

n1Jus adcrescendi constitutum fuit jure civili, id est, in terpretatione Prudentum ad leg. XII. Tabular. inter here

n2des legitimos, quia hi totam familiam eisdem legibus ha bere debebant; inter scriptos heredes, quoniam tota familia in testamento per aes, et libram erat emta, et heres tol tam defuncti personam repraesentabat; et hinc nata est regula testati, et intestati, de qua Tit. V. §. XXXII. Inter legatarios introductum fuit non juris necessitate, sed ex praesumta voluntate testatoris, quam ex unione sermonis, et rei inferebant. Facile autem unusquisque videt dictas rationes partim superstitiosas esse, veluti quae ex emtione familiae, defuncti repraesentatione, et ex regula testati eriuntur; partim falsas, veluti quae ducuntur ex conjectura voluntatis testatoris. Namque testator, qui scit, vel scire debet leges exstare de successione legitima, quibus locus est, quando; lege permittente, de rebus suis non disponit, cum duos heredes constituit certis ex partibus, veľ pro indiviso, unicuique suam tantum portionem voluit relinquere; quam si non agnoverit, vel repudiaverit, credendum est se velle ad generales de successione leges latas adcommodare, et heredibus legitimis potius salvam relinquere deficientem portionem, quam coheredi scripto. Ad legata quod adtinet bene Schilt. Exercit. XXXIX. ad Pand. §. XVI.: adcedit et ratio civilis, seu legislatoria prudentiae, quod in materia legatorum favor legatarii minor est, quam heredis, atque in dubio praesumatur testator voluisse, ut exiguum heres legatario praestet, ut cum Papiniano Ulpianus loquitur, l. Si ita 14. h. t. Praesumitur itaque testator hoc in casu partem vacantém heredi potius, quam collegatario relinquere voluisse, nisi alterum alteri substituerit, aut rem utrique in solidum reliquerit, Vid. Exercit. XVII §. LIII. et LV,