IusCommune
IusCommune › Textos › Melo Freire › Liber III · De jure rerum

Mello Freire 3.6De adquirenda vel omittenda hereditate.

Abrir no leitor do IusCommune →

1 · Hereditas quid.

pr.Hereditas recte a Grot. II. Manud. XI. tribus verbis definitur: Patrimonium defuncti cum oneribus: vel, ut Cic. ait: Pecunia (quo nomine res omnes, et jura continentur, I. 222. de verb. signif.), quae morte alicujus ad aliquem jure pervenit: itaque improprie in 1. 24. de verb. signif., 1. 62. de reg. jur. dicitur: Successio in universum jus, quod defunctus habuit; nam successio nơn hereditatis, sed heredis est, ut bene notat Vinn. in princ. Inst. de reb. corporal. et incorporal. n. 4., et in §. 7. n. 3. Inst. per quas person. cuiq. adquir.

n1Hereditas nondum adita, quam jacentem vocabulo e jure Romano petito vocat Ord. lib. 3. tit. 80. §. 1., eodem jure tamquam persona quaedam consideratur, quae in omne jus defuncti succedit, eumque repraesentat, et heredem quoque, eventu aditae hereditatis spectato: et ita Ulpianum in 1. 34. de adquir. rer. dom. cum Pomponio in 1. 24. de novat. componit Vinn. in §. 2. Inst. de hered. instit. Sed quis non videt inutiles prorsus esse, otiosas, et derisorias has, et similes juris fictiones: nam cum hereditas juris intellectu res nullius non sit, sed alicujus, a lege enim ad heredes legitimos, vel scriptos, statim a morte defertur, eidemque, quamdiu adita non fuerit, curator dari debeat, Ord. lib. 1. tit. go., qui defuncti jura, et bona defendat, et illius personam interim sustineat, seu, ut Juristae loquuntur, repraesentet, cui bono hereditatem personatam fingere? Nihil igitur his larvis et fictionibus opus est. Vid. Novell. 9. Septembr. 1769. in praefat.

2 · Heredes omnes voluntarii.

pr.Hodie non dantur heredes necessarii, quia servos nullos habemus, neque sui et necessarii, quia jure Naturali et Civili Patrio liberum est filio parentis hereditatem omittere, vel adquirere. Omnes igitur heredes sunt, voluntarii. Neque inter suos, et emancipatos ulla etiam differentia est tam in causa testati, quam intestati; namque omnibus pariter hereditas ipso jure defertur. Suitatis tamen vestigium etiamnum exstat in substitutione pupillari, Ord. lib. 4. tit. 87. §. 7., et in tutela, tit. 102. S. 2. eod.

n1Cum Novell. 115. cap. 3. non solum filius, et filia, verum etiam nepotes, patre mortuo vel exheredato, debeant nominatim a patre, matreve, avo, vel avia institui, vel exheredari; quia a lege ad successionem proxime vocantur, adeoque praeteriti rumpunt testamentum: sequitur suitatis jus omnino a Justiniano esse sublatum tam in causa testati, quam intestati, et liberos omnes suos heredes jam non esse juris Romani sensu, quamvis alia significatione sui et necessarii vocari possint, vel quia a parentibus sunt necessario instituendi, vel ob arctissimam sanguinis conjunctionem, vel ratione demum potestatis naturalis, quae patri aeque ac matri jure naturae, et gentium communis est. Quae omnia potiori jure apud nos locum habere debent, * cum neque in citatis Ordinationibus, neque alibi invenire liceat verba: Suidade, herdeiro seu, et similia.

3 · Liberi omnes ipso jure heredes.

pr.Neque etiam hodie filii differunt in modo adquirendae hereditatis; namque emancipatus ipso jure heres est, et sine aditione hereditatem adquirit, quemadmodum filius in potestate; hoc tamen de legitima tantum videtur intelligendum, cum eam habeat non patris judicio et voluntate, sed legis dispositione. Surd. Cons. 343., Menoch. Cons. 994. 11. 34. Quod igitur de suis heredibus di citur in 1. 14. de suis, et legit. heredib.: In suis heredibus aditio non est necessaria, quia statim ipso jure heredes exsistunt: ad filios generaliter onnes protrahendum est. Groeneweg. de legib. abrogat. ad dict. 1. 14., et ad §. 2. Inst. de hered. qualit. et differ. Hereditas quibus modis adquiritur et repudiatur.

4

pr.Filii ergo dumtaxat hereditatem ipso jure, vel saltem legitimam adquirunt: idem de parentibus dicenduni. Extranei non nisi verbis, vel factis, ex quibus constet eos heredes esse velle; qui vero, si voluntatem suam verbis declarant, adire; sin factis, pro herede gerere dicuntur. Eisdem modis hereditas ab extraneis repudiatur; nam sui hereditatem proprie non adeunt, neque repudiant, sed se immiscent, vel abstinent, et ita Jureconsulti loquuntur. Haec autem verborum proprietas, quamvis jure nostro nullibi sit definita, nihil impedit, quod iis utamur non juris quidem Romani sensu quo suitas significabatur, sed naturali et obvio,, quasi filii cujuscumque ordinis tam emancipati, quam in potestate proprii, sui, et domestici veluti heredes sint a natura, et a lege ad parentum successionem vocati.

n1Haec tamen ita intelligenda, ut hodie inter beneficium abstinendi liberis concessum, et repudiationem hereditatis, qua non nisi extranei utebantur, inter immixtionem suorum, et pro herede gestionem extraneorum vix, ac ne vix quidem discrimen sit.

5 · An possit pro herede gestio, vel repudiatio pro parte fieri, vel sub conditione.

pr.Aditione autem, hoc est, verbis expressis potest quis hereditatem adquirere totam, vel pro parte, per se, vel per procuratorem, pure, vel sub conditione, si hereditas solvendo sit, vel quavis alia: haec enim res tota ex arbitrio heredis pendet, nisi a testatore restrictum illud sit, vel publica et speciali lege, quam certe in re, de qua agimus, non habemus; cum enim aditio actus legitimus non sit, neque jam certa et solennia verba requirat, nihil profecto obstare potest, quod conditionem admittat, vel procuratorem, speciali tamen mandato instructum. Aliter jure Romano civilibus et peculiaribus rationibus constitutum, II. 77. 123. de reg. jur., quae nostris moribus haud conveniunt, sunt enim ex regula testati et intestati, de qua Tit. V. §. XXXII., potissimum deductae. Gestione autem pro herede universa hereditas adquiritur, et quidem pure; et ita ex facto heredis praesumendum, qui, nulla declaratione facta, agros hereditarios coluit, et debita exigit, cetera, ex quibus adpareat ea se heredis animo fecisse. Non potest tamen hereditas semel adita repudiari; nisi privilegio aetatis, Ord. lib. 4. tit. 87. §. 3.; ex illius enim aditione creditoribus, et legatariis quaesitum jus est, quo privari non debent.

n1Quod hereditas pro parte adiri, et pro alia repudiari non possit, facit dicta regula testati, et intestati, quae mera subtilitate nititur. Adcedit, quod hereditas plerumque emolumentum continet, et beneficium, quod invito non confertur, adeoque liberum esse debet heredi eamdem in totum, vel pro parte adceptare. Per heredis autem gestionem universa hereditas, et patrimonium defuncti adquiritur; nam hores, qui, nulla declaratione facta, quidquam quasi heres facit, facto suo demonstrat se velle non partem hereditatis, sed totam adquirere: eam autem quovis modo aditione, vel pro herede gestione semel adquisitam repudiare non potest in praejudicium legatariorum, et cre ditorum, quibuscum quasi contraxit.

6 · De furiosis, et aliis heredibus instituendis.

pr.Furiosi, mente capti, infantes, minores, cum voluntatem suam non possint jure explicare, per curatores, vel parentes adeunt, 1. 18. С. de jur. deliber., 1. ult. §. 3. C. de curat. furios. Filiusfamilias justae aetatis suo tantum arbitrio hereditatem sibi delatam adire potest; debet tamen consensum patris requirere, quo denegato, plenam hujus peculii proprietatem adquirit, Ord. lib. 4. tit. 98. §. 3., 1. ult. in princ. et SS. 1. 2. C. de bon. quae liber.

7 · Succedit heres tn universum jus defuncti.

pr.Heres defuncti personam sustinet, et in illius jus succedit, Ord. lib. 4. tit. 48. §. 3., et per aditionem non solum universa jura hereditaria consequitur, sed etiam possessionem, quamvis eam manu et corpore non adprehendat, Diplom. 9. Novembr. 1754.; secus jure Romano, 1. 23. in princ. de adquir. vel amitt, possess. Tenetur ergo heres contractus a defuncto celebratos ratos habere, Ord. lib. 4. tit. 42. in fin., et tit. 45. §§. 1. 2. 3. Eisdem juribus, quae quidem transmitti possunt, ex illius persona utitur; et huc spectant Ord. lib. 3. tit. 11. §. 2., tit. 38. §. 6., tit. 59. §. 12.; sunt tamen quaedam jura, quae ad heredes non transmittuntur, de quibus Ord. lib. 3. tit. 25. §. 10., et lib. 4. tit. 63. §. 9.

8 · Sed non tenetur ultra vires hereditatis.

pr.Qui semel adiit hereditatem, jure Romano in solidum a creditoribus conveniri potest, quamvis hereditas solvendo non sit, 1. 8. de adquir. vel omitt. hered., 1. Jo. C. de jur. delib. Hoc autem jus, cum legibus nostris nullo modo adprobatum inveniatur, et ex individua defuncti repraesentatione, quocum heres eadem persona censetur, originem suam trahat, quae ratio mere civilis est et superstitiosa, ne dicam futilis et inepta, locum hodie in nostra civitate habere non debet. Non tenetur ergo heres ultra vires hereditatis, etiam si inventarium non confecerit.

n1Wisigothi non patiebantur heredes onerari ultra vires hereditatis, 1. 8. tit. 5. lib. 7. Idem Saxonibus, et aliis Magnae Germaniae populis placuit, Heinecc. Elem. Jur. Germ. lib. II. tit. X. §. 299. et seq. In Orbe etiam Romano ex Gordiani constitutione milites sine inventario adeuntes intra facultates tantum defuncti tenebantur, l. ult. §. ult. C. de jur. deliber. Idem hodie servatur ex sententia Interpretum, quam probat Perez. ad eumd. tit. n. 14., in fisco occupante bona tamquam vacantia, vel ratione delictia defuncto commissi, qui, omisso inventario, non obligatur ultra vires hereditatis. Neque profecto jus naturale patitur, ut heres universum aes alienum solvat, sive ei expungendo bona hereditaria sufficiant, sive non sufficiant: quod tandem jus ipsum Romanum agnovit, quando beneficium inventarii introduxit.

9 · De beneficio inventarii.

pr.Beneficium inventarii, quale Justinianus primus adinvenit in l. ult. C. de jur. deliber., nunquam fuit apud nos legibus, vel moribus receptum; ejus tamen passim mentionem faciunt Scriptores nostri non alia sane de causa, quam quod illud vident in jure Romano, quod nimium superstitiose venerantur, adprobatum; ceterum quamvis, eo omisso, heres non teneatur ultra vires hereditatis, non bene tamen rebus suis consulere videtur, qui, hoc beneficio neglecto, hereditatem adierit.

n1Haec cautela necessaria est; namque doctrina juris Romani in foro dominatur: hoc autem jure, ut beneficium heredi prodesse possit, inventarium rite fieri debet, id est, ad modum, quem Justinianus praescripsit dict. I. ult. et Novell. 1. cap. 2. §§. 1. 2. Incipiendum enim illud erat intra triginta dies, et absolvendum intra sexaginta vel annum a delata hereditate, vel a die scientiae computandum: citandi praeterea legatarii, creditores, et alii, quorum interest, et subscribendum demum ab herede, ceteraque peragenda, quae a Justinano cit. loc. minutissime definiuntur. Ea tamen non omnia in praxi sunt recepta: nam satis est seripta testificatio coram Magistratu de hereditate beneficio inventarii adeunda, neque in illius ordinatione desiderantur heredis obsignatio, creditorum, vel legatariorum vocatio, et alia jure Romano solennia, teste Alvar. Valasc. Consult. 52.

10 · Et juris deliberandi.

pr.Quo tempore adeunda hereditas, jure nostro definitum non est. In praxi tamen, de qua Valasc. Consult. 96. a 11. 7., et de prax. partit. cap. VII. n. 33., Net. de testam. lib. V. tit. 10. n. 6., induciae ad deliberandum non conceduntur: judex vero a creditoribus, vel substituto rogatus dies octo, vel decem adsignat, quibus elapsis, hereditas pro repudiata habetur, si a substituto sint petiti, et pro adita, si a creditoribus, vel legatariis. Beneficium igitur deliberandi in usu non est; neque profecto necessarium, vel quia pinguius est, et in promtu remedium inventarii, vel quia heres oneribus defuncti non nisi intra vires hereditatis tenetur (§. IX. h. tit.). De inventario ab herede, vel aliis conficiendo.

11

pr.Inventarium autem conficere tenentur quicumque res alienas administrant (Tit. XII. §. XI. h. lib.), vel qui rei suae bene consulere volunt, et huc in primis spectant heredes testamentarii, et legitimi (§. IX. h. tit.). Maritus quoque, vel uxor, quamvis a defuncto conjuge non sit institutus, institutave, debet inventarium conficere, Ord. lib. 4. tit. 95.; quod, minoribus exstantibus, si intra duos menses non fecerit, illorum successione privatur, tutela, bonorum administratione, et usufructu, Ord. lib. 1. tit. 88. §. 8. Judici Orphanorum ex officio injunctum, ut intra triginta dies inventarium minorum conficere curet, in quo omnia bona describenda mobilia et immobilia, et nomina debitorum, praestito prius jurejurando ei, in cujus possessione sunt, de eisdem bonis fide bona describendis; quae quidem si dolo malo oocultaverit, vel quidquam fecerit, ne describerentur, duplo mulctatur, cit. Ord. §. 9., cui inter majores quoque locus est. Valasc. de partit. cap. VIII. nn. 39. 40. 41. 42., Gam. Decis. 122. Haec omnia ad minores, furiosos, mente captos, et absentes trahenda sunt, quorum similiter bona in repertorium a Judice Ordinario describenda, Ord. lib. 1. tit. 79. §. 13. et 78. §. 7. Episcopo defuncto, inventarium conficit Praeses Provinciae (Corregedor). Cabed. P. I. Decis. 84., Perer. Decis. 95. n. 16., et de Man. Reg. cap. XVI. a n. 19., Guerr. de invent. lib. IV. cap. IV. Et haec est praxis, de qua iidem testantur. Speciali non nunquam rescripto Rex in mandatis dare solet Praesidi, ut famulis salarium, et cetera Episcopi demortui debita persolvat. Cabed. supr. n. 4. Qui si testamentum fecerit, in quo exsecutores nominaverit, ii tenentur, quamvis Ecclesiastici sint, rationes tantum reddere in foro saeculari, quod hic in transcursu notandum. Cabed. P. II. Arest. 88. Illud autem certum est, heredes neque agere, neque conveniri posse intra tempus inventarii conficiendi. Valasc. supr. cit. n. 20. et seq. Hereditas non adita transmittitur, modo sit delata.

12

pr.Heredes omnes, etiam extranei, post mortem testatoris, hereditate nec adita, nec repudiata quidem, decedentes, eamdem transmittunt ad heredes quoscumque. A morte enim testatoris hereditas pure relicta defertur, et heredibus quibuscumque sive testamentariis, sive legitimis statim legis potestate adquiritur, Diplom. 9. Novembr. 1754. Nullius ergo usus quae jure Romano de hereditatis transmissione ex capite suitatis, jure sanguinis, vel jure deliberandi sunt constituta. In conditionali transmittitur spes debitum iri,

n1Herede, vivo testatore, mortuo, transmissioni nullus locus relinquitur; viventis enim nulla est hereditas, nec quidquam est, quod transmitti possit: secus eo post testatorem mortuo, quo tempore hereditas, vel jus hereditarium jam adquisitum est.

13

pr.Mortuo etiam herede post mortem testatoris, pendente conditione, sub qua fuit institutus, transmittitur etiam ad liberos quoscumque non hereditas ipsa, quia nondum delata est, sed jus hereditarium, seu spes debitum iri, quod jus Romanum in contractibus omnino concedit, 1. 57. de verb. obligat., S. 4. Inst. eod., §. 25. Inst, de inutilib. stipulat.; prorsus autem negat in ultimis voluntatibus, 1. 4. 1. 5. §. 2. Quando dies legat. vel fideic. cedat.

n1In stipulatione conditionali (quo nomine in jure veniunt contractus omnes) tantum spes est debitum iri, quod quidem, jure Romano inspecto, in heredem transmittimus; aliud obtinet in institutionibus, et legatis sub conditione relictis. Diversi hujus juris ea differentiae ratio adsignari solet, quod scilicet stipulationes ex praesenti vires adcipiunt, actus autem morientium suspenduntur, et praesertim quia in contractibus stipulator non solum sibi, sed etiam heredibus suis prospicere videtur; contra vero testator solum legatario favere, eive, quem successorem elegit, non illorum heredibus saepe sibi ignotis. Everard. Ott ad §. 4. Inst. de verb. oblig., cet. Quae ratio non satis facit; nam licet morientium actus ad mortem usque suspendantur, ea tamen sequuta, resolvuntur, et jam deberi incipiunt, quae sunt pure testamento relicta; quae vero sub conditione, non debentur quidem, cum ante illius adventum non cedant: est tamen spes aliquando posse deberi, conditione quandocumque exsistente, quam ad heredem transmittere nulla juris ratio prohibet. Et quamvis hereditates, et legata ob benemerita, vel aliam ob causam dari soleant, non ideo dicendum jus eventuale, et spem debitum iri, quod institutus, et legatarius statim a morte testatoris adquirit, ad illorum heredes transmitti non posse, qui in omnia jura defuncti succedunt. Adcedit quod tam hereditas, quam legatum natura sua perpetuum est, et ad heredes, nisi specialis ratio obstet, transmittendum. Quare ad ultimas voluntates idemmet jus, quod in contractibus obtinet, producendum videtur, et pro hac opinione non nulli adlegant ipsam Gloss. in l. Is, cui 42. de obligat. et act., et Alexandr. ibid.

14 · Exsecutio testamenti ad quos pertineat.

pr.Testamenta exsequi tenentur exsecutores eisdem designati, quos testamenteiros dicimus, et heredes, non datis exsecutoribus. Quae ut exsecutioni mandentur, curare debent et Episcopi, et Regii Provisores. De exsecutoribus testamentariis, legitimis, et dativis.

15

pr.Exsecutores intra tempus a testatore definitum tenentur exsequi testamentum, Ord. lib. 1. tit. 62. in princ., et intra annum et mensem, eo non definito, ab illius morte computandum, S. 2., Guerr. Tract. I. de inventar. lib. IV. cap. VI. a n. 288., et ad rationes reddendas, illarum licet redditionem testator prohibuerit, ead. Ord. in fin. princ., sed in foro tantum domicilii, §. 4. in fin., et ad inventarium similiter eo etiam in casu conficiendum, quo testator illius confectionem remiserit, Valasc. Cons. 52. n. 33., Gam. Decis. 157. Non sunt tamen praecise cogendi ad exsecutionem testamenti, quam nondum susceperunt, Covarruv. de testam. cap. Joannes 19. n. 3. In eo exsequendo culpa, dolove moram facientes tamquam suspecti removentur, et praemium propterea a testatore relictum amittunt, quod captivis adplicatur, S. 12. A lege nullum praemium eisdem adsignatum est pro testamento exsequendo; hoc enim officium natura sua gratuitum est, cum ex amicitia proficiscatur, Gasp. Morard. de testament. Oper. Politico - Moral. P. II. cap. XI. §. LVI.: possunt tamen a judice salarium petere, qui illud suo arbitrio dare, et aestimare debet pro modo facultatum defuncti, et ad loci consuetudinem, Reinos. Observat. 55. n. 23., August. Barbos. Vot. 126. n. 143. Palatii Curia olim poterat tempus pro rationibus testamenti reddendis a lege, vel a testatore datum justa de causa prorogare, cit. Ord. §. 2. in fin., hodie non potest, S. 117. Regim. Palat. Non datis testamentariis exsecutoribus, vel eisdem se excusantibus, vel ob negligentiam, culpamve ab exsecutione testamenti remotis, heredes scripti legitimi veluti exsecutores sunt, quia testamentum exsequi omnino tenentur, et rationes reddere apud competentem judicem, et ab eodem tandem exsecutor dativus constituendus, Guerr. supr. nn. 76. et 124., Henric. Cocc. Disp. XLVII. de exsecutorib. testamentar. et jur. patronat., Lauterbach. de exsecutorib. ultimar. voluntat. vol. 3. Provisores et Episcopi testamentorum exsecutores, et de illorum hodie jurisdictione.

16

pr.Ad Regii Provisoris officium vel maxime spectat curare, ut testamenta intra praestituta a lege, vel ab homine tempora exsequantur; quod cum praecipuum illius munus sit, gratis illud adimplere debet; itaque prohibetur quidquam propterea ex bonis defuncti capere, improbata quacumque in contrarium consuetudine, Ord. lib. 1. tit. 62. §. 23.; potest tamen ex bonis exsecutoris negligentis, vel ex praemio, seu legato, quod eidem pro testamento exsequendo fuit relictum, certam pecuniae modicam summam sibi habere, quam citata Ordinatio declarat. Episcopis quoque, testamentariis non datis exsecutoribus, Jure Civili, Canonico et Patrio testamentorum exsecutio fuit propterea denandata, II. 28. 46. 49. C.. de Episcop. et Cleric., Novell. 131. cap. 11., capp. 6. 19. et toto fere tit. de testam., Ord. lib. 1. tit. 62. §. 4. et passim: iique una cum Summo Pontifice jam a saeculo XIII. ultimarum voluntatum exsecutores jure proprio vocantur in Principum non nullis, Magnatumque testamentis (§§. II. III. Tit. V. h. lib.). Quae autem hodie in testamentis exsequendis Episcoporum jurisdictio sit, jam alibi diximus, Inst. de Jur. Publ. Tit. V. SS. L. LI. LII.