Mello Freire 3.5De testamentis ordinandis et codicillis.
Abrir no leitor do IusCommune →1 · Testamentum quid, et cujus sit juris.
pr.Ad modos dominii adquirendi titulo universali una tantum hodie pertinet hereditas, quae vel ex testamento, vel ab intestato defertur. Testamentum, id est, voluntatis nostrae justa sententia de eo, quod quis post mortem suam fieri vult, 1. 1. D. qui test, fac. poss., vel Paganicum est, vel Militare. Utriusque origo juri civili tribuenda; naturale enim ignorat dispositionem, quae post mortem valere incipit, Pufendorf. de offic. hom, et civ. lib. I. cap. XII. §. 13., Everard. Ott. ad eumd., Gal vanus, Merillius, Bynkershoek, Thomasius, cet, /
2 · Testamentorum usus.
pr.Testamentorum usum majores nostri a Romanis adcepisse videntur, et jam ab eo tempore, quo eorum imperio subjecti sunt, quod satis probant Codices Theodosianus et Alaricianus saeculo V. in gratiam Provincialium Hispaniae editi, Gothofred. in Prolegom. cap. III., in quibus multa de testamentis, et ultimis voluntatibus e jure Romano repetuntur. Sequentibus temporibus illorum usum maxime retinuerunt Wisigothi, Germani, ceteri, de quibus Heinecc. Elem. Jur. German. lib. II. tit. VII., Thomas. disput. de origine successionis testamentariae. Frequentissima autem fuerunt, posteaquam jus Decretalium prodivit, et magnam una cum civili auctoritatem cum in foro, tum in Academia habere coepit.
n1Usus testamentorum a saeculo XII. praesertim repetendus; et primum quidem inter Principes invaluit, et illustres, deinde inter alios nobiles, et demum inter plebeios cujusvis ordinis, conditionisve; iique omnes testamenta faciebant non tam heredis instituendi gratia, quam ut legata quaedam pia elargirentur pro bono, et remedio animae suae, quae formula in omnibus fere testamentis ab hoc tempore adponi solita erat. Et hinc est, ut multum sua interesse existimarent testamenta post mortem suam non infirmari: ideoque eis non semel exsecrationes inserebant, et dira quaevis imprecabantur iis, qui judicium istud supremum irritum facere auderent. Exemplo esse possunt inter nos testamentum Alphonsi I. apud Sous. tom. VI. Probat. pag. 573. ibi: Placuit mihi de meo habere partem quandam assumere, et dare pro anima mea: Alphonsi III. apud eumd. tom. I. Probat. pag. 54.: Facio testamentum meum, ut Dominus propitietur animae meae, et non consideret peccata mea.... et pro salute animae meae: Constantiae Sanciae, Sancii I. filiae, apud eumd. ibid. pag. 21.: Si aliquis de Parentela mea, seu de extraneis hoc meum testamentum attentaverit impedire. pro attentatione Dei Omnipotentis incurrat maledictionem, et meam; et adjuvantes a Deo sint in perpetuum benedicti: Dionysii ibid. pag. 99.: Pera proll de minha alma.... E o que per alguma maneira per si, ou per outrem, embargar, aja a maldiçam de Deos, e a minha pera todo sempre, e seja condemnado com Judas traedor em fundo do Inferno.
3 · Leges et mores antiqui.
pr.Jam vero a Regni initio ad Alphonsum V. testamentariis nullis ferme legibus usi fuimus sed moribus, iique ad juris Romani, et Canonici praesertim rationem erant adcommodati. Alphonsus hos mores primus in scripturam redegit, eisque multa praeterea addidit et detraxit, ex jure Romano ut plurimum decerpta, quae suo Codice adposuit lib. 4. titt. 97.98.99. 100. 101. 102. 103., eaque postea in Emmanuelinum et Philippinum fuerunt translata titulis concordantibus eod. lib. Paucas admodum, quas sciam, ad tempora usque Al-
n1phonsi V. de testamentis leges habemus: quia tamen jam dudum longo populorum usu testamenta erant recepta, iis condendis partim ad Patrios mores, partim ad jus Romanum, partim ad Canonicum, et hoc potissime provocabatur. Moribus itaque constitutum erat, 1) quod, liberis etiam exstantibus, parentes de tertia bonorum libere disponere possent, Ord. Alphons. lib. 4. tit. 97.: 2) quod quinque testes masculi, vel feminae satis essent ad validitatem testamenti, ead. Ord. tit. 103.: 3) quod patris testamentum valeret sine expressa filii institutione, vel exheredatione, tit. 97.: 4) quod praeteritus tacite institutus crederetur; quod lege postea Joannis I. firmatum fuit, eod. tit.: 5) quod pater solus filio mortuo succederet, et illius fratrem excluderet, tit. 102.: 6) quod filius naturalis plebeio parenti succederet, tit. 98.: 7) quod omnia, quae filius, vivo parente, adquisivit, collationi subjicerentur, tit. 105. A jure autem Canonico, et illius interpretibus petendum, quod valeret testamentum coram Parocho, et duobus testibus: itaque effectum est, quod testium numerus non idem ubique esset, et aequalis; nam in antiquis testamentis modo tres, quatuor, vel quinque testes inveniuntur: quod vix testamentum sine piis largitionibus, et legatis valeret; quod ad illius validitatem legata pia necessaria viderentur: quod hereditatis dodrans Synodalibus non nullis Constitutionibus ad Ecclesiam ipso jure adtineret: quod nemo posset sine Parochi consilio, vel alterius de ejus nomine testari; et quod denique Summus Pontifex a Regibus et Principibus haberetur tamquam supremus testamentarius custos, et exsecutor testamentorum, cui propterea legata relinquebantur. Inter nos exemplo esse potest celebris Matthaei Episcopi Olisiponensis Synodalis Constitutio apud Brandan. P. V. lib. XVI. cap. 73. pag. 148., et P. VI. lib. XVIII. cap. 58. pag. 250. testamentum Alphonsi III. supra relatum verbis: Et mando Domino Papae, qui pro tempore fuerit, 100. marchas argenti, et rogo ipsum tamquam dominum corporis mei, et animae meae, ut ipse sanctissima auctoritate sua faciat compleri, et confirmari omnia, et singula supra dicta, et non permittat aliquod de his omnibus per aliquem impediri. Et supplico Sanctitatem ejus, quod si aliquis, vel aliqui, voluerit, vel voluerint, impedire istud meum testamentum, quod non compleatur, et singula supra dicta non sustineat, sed faciat sicut pro justitia debet facere pro salute animarum: Dionysii superius etiam memoratum, ibi: E eu como filho obediente da Santa Igreja de Deos mando ao Papa, e aos Cardeaes quinhentos marcos de prata, e demnos meus testamenteiros aqui na terra a seu certo recado, que elles sejam lembrados deste meu testamento fazer comprir, e aguardar assy como eu mando, e de rogar a Deos por minha alma: Testamentum Constantiae Sanciae, cujus etiam jam meminimus, ibi: Et si forte praedictus Dominus Rex, vel Domina Regina, vel Dominus Dionysius hujusmodi testamentum defendere nequiverint, vel noluerint, vel ipsi per se impedierint, vel per alios fecerint impediri, Sacrosanctae Romanae Ecclesiae Summum Pontificem deprecor, quantum possum, cui cura ex sollicitudine Pontificalis officii commissa est defendere testamenta, ut voluntas defuncti adimpleatur, quod ipse idem Summus Pontifex hujusmodi meum testamentum tueatur, et defendat taliter, quod juxta voluntatem meam per executores meos suprapositos executioni mandetur cum effectu. Propter quod, et ut faciat servari hoc meum testamentum, et exequi prout jacet, lego eidem Summo Pontifici, qui pro tempore fuerit, duodecim marcas stirlingorum novorum in subsidium terrae Sanctae.
4 · Testamentum quotuplex.
pr.Testamentum vel publicum est, vel privatum, quod publica, privatave fide subsistit: paganicum, vel militare: scriptum, vel nuncupativum: apertum, vel elausum: solenne, vel minus solenne, seu privilegiatum.
5 · Publicum et judiciale.
pr.Dicitur testamentum publicum, quod Principi, itemque judiciale, quod judici offertur, et apud acta conditum est, 11. 18. 19. C. de testament. Illiús leges nostrae mentionem non faciunt; dubitari tamen non potest de ejus validitate sine ullis solennitatibus externis, Stryk. in Tract. de caut. testam. cap. VII., Lauterbach. tom. III. Dissert. Acad. 133. Testamentum apertum vocari etiam potest publicum in differentiam clausi, quia publiee et palam fit.
6 · Apertum a Tabellione scriptum.
pr.Vocatur in primis testamentum apertum, quod a publico Tabellione factum est. Constat praeter Tabellionem, qui illud scripsit, fideque sua munivit, quinque testibus masculis puberibus, et liberis, vel pro liberis habitis, qui omnes una cum testatore illud debent subscribere. Is autem si literas ignoret, vel infirmitate impeditus nomen suum adponere non possit, unus testium de illius jussu subscribet, cujus rei expressa mentio facienda est, Ord. lib. 4. tit. 80. in princ., Emman. 76. (Vid. Supplicat. Dom. Consultum, Assento, 17. Aug. 1811.).
n1Haec est formula testamenti aperti, diserte tradita citaردن tis Ordinationibus, quae si abfuerit, testamentum prorsus nullum est: praeterea autem nihil omnino requiritur. Qua in re summa haec regula tenenda, quod scilicet ea solum pro forma ad validitatem testamenti requiruntur, quae claris et manifestis verbis continentur praefatis Ordinationibus; itaque cetera impune praeteriri et negligi possunt. Et ex ea dumtaxat decidendae quaestiones innumerae, quas Scriptores nostri et alieni per longas paginas tractant. Moribus antiquis feminae inter alios testes esse poterant in testamento scripto, uti jam supra monuimus (§. III. h. t.), Ord. Alphons. lib. 4. tit. 103.
7 · A testatore, vel privato.
pr.Apertum testamentum a testatore, veľ privato quocumque ad illius petitionem factum quinque similiter testibus constat, majoribus, liberis, et puberibus; et testator, isque, qui testamentum scripsit, loco Tabellionis habetur. Debet tamen testamentum coram testibus legi, priusquam testes illud subscribant, Ord. lib. 4. tit. 80. §. 3. ibi: as quaes testemunhas assinaráō no testamento, sendo primeiro lido perante ellas: quod notandum est; nam in testamento aperto, a Tabellione scripto, citatis Ordinationibus in princ. pro forma expresse non requiritur, quod prius legatur coram testibus, et satis esse videtur, quod testator dicat suum illud esse testamentum. Valasc. Cons. 7. n. 4., Ord. lib. 4. tit. 102. §. 3., et lib. 1. tit. 78. §. 4.
8 · Testamentum clausum.
pr.Testamentum clausum, seu mysticum, de quo plura Gothofred. ad l. 3. Cod. Theod, de testum., a testatore, vel alio de illius jussu conditum et obsignatum testator ipse coram quinque testibus masculis, liberis, et puberibus Tabellioni tradit, isque coram eisdem testatorem de suo testamento percontari debet; qui, si suum illud esse confirmat, adprobationis suae instrumentum scribere debet, ab eodem testatore et dictis testibüs subscribendum, quod in eadem charta incipiendum est, qua testamentum desiit, ut ita fraudis omnis suspicio evitetur, Ord. lib. 4. tit. 80. §§. 1. 2.
9 · Nuncupativum.
pr.Nuncupativum tempore mortis factum! testes sex requirit, sive masculos, sive feminas, Ord. lib. 4. tit. 80. §. ult.; infirmatur autem, sitestator convalescat, uti diserte traditur eod. §. vers. Porem; quod singulare est, et a juris communis ratione alienum. Testamentum autem nuncupativum alio tempore factum (nihil enim prohibet, ut quis et corpore, et mente sanus testari possit, sive in scriptis, sive viva voce) perpetuo valet, id est, quamdiu revocatum non fuerit; testes tamen omnes masculos desiderat. Barbos. Remiss. ad Ord. cit. S. ult.
n1Hac Ord. vers. Porem additus fuit contra vel praeter Pa trias leges, vel mores, quibus nostri antea utebantur: abest enim ab Emmanuelis, et Alphonsi Codice. Nullum igitur est testamentum nuncupativum (secus scriptum), testatore a morbo convalescente, ex citata Ordinatione, quae etiam eo casu intelligenda, que testeś omnes masculi sint; multum enim singularis hanc in rem est opinio Corder. Dubitat. Tract. I. de testam. dubit. 2. Per nuncupationem autem testari cuicumque permissum est, et quocumque tempore, hanc licet facultatem ad mortis tantum restringant Scriptores non nulli, sed nulla legum auctoritare suffulti. Gravi, et acuto morbo laborantes, vel vertiginibus obnoxii Josephi I. generali Edicto 25. Jun. 1766. §§. 1. 6. nullo modo testari poterant, quod in hac parte ab eodem abrogatum fuit Novell. 9. Septembr. 1769. §. ult in fin. Hodie Augustae Decret. 17. Jul. 1778. testamentum facere possunt tam bene valentes, quam lectulo adfixi, si modo judicio firmo praediti sint.
10 · Testamenta quemadmodum aperiantur.
pr.Mortuo testatore, testamentum demum aperitur, publicatur, vel reducitur. In scriptis factum a Tabellione, vel ab eo publico instrumento adprobatum, a Parocho, vel quovis alio extrajudicialiter aperitur, quae apertura nullam publicationem, citationem, testiumve recognitionem requirit; non enim alia de causa fit, quam ut de voluntate testatoris possit constare. Privata manu testamentum conditum vel a testatore, vel ab extraneo, cum privata tantum fide nitatur, judicialiter aperiri et publicari debet coram judice Ordinario loci, vel alio quocumque (actus enim est voluntariae jurisdictionis), a quo testes de suis signis, subscriptionibus, ceteris, quae ad testamenti validitatem sunt necessaria, diligenter inquirendi, citatis iis, quorum interest hereditatem ab intestato deferri, et ab eodem judice illorum dicta in scripturam judicialem, seu ad publicam formam, ut loquuntur, et ad perpetuam rei me moriam reducenda, Ord. lib. 4. tit. 80. §. 3. vers. E neste caso, Reinos. Observat. 39. n. 21., Gom. ad l. 3. Tauri a num 35. Similia de testamento nuncupativo dicta sunto, quod eodem modo publicandum, et reducendum; neque illud in scriptum mutatur, quamvis nuncupatio postea in scripturam memoriae causa sit redacta.
n1Quo tempore testamentum aperiendum, leges nostrae non definiunt: definitum autem exstat jure Romano, ut infertur ex Paul. lib. IV. Sentent. tit. VI., Novell. 115. cap. 5. §. 1. Illud notandum, quod quamvis publicatio fidem testamento privato conciliet, non inde inferendum illud, ea non facta, statim infirmari ac destitui. Pro testamenti igitur validitate praesumendum, quamdiu contrarium evidenter non probatur, licet testes omnes mortui sint, itaque non possint subscriptiones suas recognoscere; namque in jure nunquam traditum est, testamentum irritum fieri ob defectum publicationis, Stryk. ad tit. III. lib. XXIX. Pand. §. 4.: uno quoque, vel alio teste mortuo, testamentum per duos, qui supersunt, probari et recognosci potest: alia enim est ratio condendi, alia probandi testamenti. Boehm. ad tit. Qui test. fac. poss. §. 36.
11 · Qui in testamento testes esse non possunt.
pr.In testamento testes esse possunt quicumque expresse non sunt prohibiti. Prohibentur autem mulieres, praeterquam in testamento tempore mortis, Ord. lib. 4. tit. 80. §. ult., impubes, furiosus, mutus, surdus, caecus, prodigus, heres scriptus, vel nuncupatus, illius filius, pater, vel fratres sub patris potestate constituti. Mater autem, et avus, fratres emancipati, domestici, et legatarii testes esse possunt, Ord. lib. 4. tit. 85.
n1Haec omnia e jure Romano sunt decerpta. Eodem jure, et eadem Ordinatione testimonio in testamentis vel maxime arcentur servi, nisi vulgi opinione pro liberis habiti sint: non quod error communis jus faciat, ut Accursius nugatur; hie enim canon Jureconsultis incognitus est; sed ob proba* bilem facti ignorantiam, et quia juris aequitas postulare videtur, ut actus bona fide gestus subsistat, et ita intelligenda dicta Ordinatio verbis: pois pelo erro commum, em que todos com elle stavão, era tido por livre. Idem omnino dicendum, nec testamentum infirmatur, si impubes, vel mulier sexum ementita testis fuerit adhibita, aut siquis Ta-, bellio hodie non est, sed pro tali habitus. Govean. lib. I. Far. lect. cap. 6. n. 7., Cujac. lib. X. Observat. cap. XIII. in. fin.
12 · De Clerico, et Monacho teste.
pr.Nulla autem lege apud nos prohibentur filiifamilias, Clerici, vel Monachi in testamento testes esse, vel aliorum testamenta conscribere. Legatum tamen, vel hereditas in testamento, quod Monachus alieno nomine scripsit, Monasterio relicta non valet, Extravag. Philippi IV. 26. Mart. 1634., cap. 8. Comitior. ann. 1641., Diplom. 2. Maii 1647. apud Ord. lib. 4. tit. 80. Collect. I. N. 1., Novell. 25. Jun. 1766. §. 1., quae hac in parte revocata non est, quippe quia jus antiquum confirmat.
n1Eadem Novella hereditas vel legatum cognatis intra quartum gradum Clerici, vel Laici, qui testamentum alieno nomine scripsit, relictum nullum etiam erat: hodie, dicta Novella abrogata Decret. 17. Jul. 1778., valet, si modo fraus et dolus abfuerit. Vide tamen ll. 20. 12. 27. Cod. Theod. de Episc. et Cler., et ibid. Gothofred.
13 · Solennitates testamenti externae.
pr.Testium rogatio specialis praecise non requiritur, uti jure Romano, 1. 21. §. penult. Qui testam. fac. poss.; casu enim inventi fidem faciunt, dummodo praesentes non absint, et, quod testator velit, intelligant. Cald. de emtion., cap. VI. n. 23. Requiritur tamen illorum subscriptio, Ord. lib. 4. tit. 80.; et, si literas ignorant, satis est quod venerabile Crucis signum in testamento adponant, et hoc jure (seu potius Pragmaticorum adinventione) utimur; itaque necessaria non sunt signacula eodem, vel diverso annulo. Gudelin. de jur. noviss. II. 5. Neque etiam necessaria est subscriptio testatoris; testis autem, qui pro eo subscribit, id debet nominatim declarare. Testamentum, privata manu factum, debet praeterea legi coram testibus, priusquam ab eisdem subscribatur. Et quod dici solet, testamentum uno eodemque contextu, et actu continuo fieri debere, verum quidem est; hoc tamen non ad actum scripturae, cui perficiendae plures dies consumi possunt, sed ad solennitatis interpositionem, videlicet testium subscriptionem, et Tabellionis adprobationem referendumi. Donationes, contractus, et reliqui actus, qui externi vocantur, inter testandum celebrari recte possunt; nulla enim Patria lege prohibentur; quinimo donationes expresse adprobantur, Ord. lib. 1. tit. 62. §. 7. in fin. Et hae praecipuae sunt solennitates testamenti externae, quarum si una tantum praetermittatur, testamentum nullum est. Valasc. tom. II. Cons. 149., Gam. Decis. 45. et 126.
14 · Testamentum juris Canonici.
pr.Solennitates autem multas jus Canonicum remisit; nam Alexander III. in cap. 10. de testam. voluit, ut testamenta, quae Parochiani coram Presbytero suo, et tribus, vel duabus aliis personis idoneis in extrema fecerint voluntate, firma permaneant. Haec tamen constitutio, de cujus ratione, seu praetextu videndus inter alios Connanus, lib. IX. Comment. cap. 2., in Lusitania nunquam fuit legibus, vel moribus generaliter recepta.
n1Alphonsus V. testamentorum solennia e jure civili decerpsit, uti manifeste idem declarat Ord. lib. 4. tit. 103. §. 6. verbis: mandamos que valham assy como se tevessem sete ou cinquo testemunhas, segundo a forma do Di: reito commum. Ex eodem jure deducta sunt, quae de re testamentaria in posterioribus Codicibus scripta legimus: quare legibus nostris nullum prorsus est testamentum ad juris Canonici formam ordinatum. Dubitari tamen vix potest, quod olim, et ad Alphonsum usque haec testamenta, si nom ubique, quibusdam saltem in locis firma et valida haberentur; tanta nimirum erat illis temporibus juris Canonici, id est, Decretalium auctoritas (§. III. h. tit.)!
15 · Testamentum militis.
pr.Hae vero solennitates non omnes in testamentis privilegiatis remittuntur. Et huc in primis spectant militum testamenta, quibus in expeditione constitutis, quomodo velint, et quomodo possint, testari licet. Et haec est summa privilegii, cujus causa non militum imperitia, sed imminens periculum est; nam, eo depulso, et in hibernis jure communi utuntur, Ord. lib. 4. tit. 83.
n1Hae Ordinationes ad literam ferme e jure Romano sunt deductae. Hoc autem privilegium, si dicendum quod res est, magis militum odio, quam favore constitutum esse videtur, e re namque ipsorum est non valere testamentum, quod fecerunt in tot, tantisque periculis constituti. Illud autem inepte ad Equestris Ordinis Milites extenditur, et ineptius ad Clericos, et Doctores, in quibus ratio privilegii cessat.
16 · Alia Testamenta privilegiata.
pr.Testamentum parentis, inter liberos eosque solos testantis, valet sine ullis solennitatibus; et satis est, si de illius voluntate constat, vel per scripturam propria, alienave manu subscriptam, vel per duos testes, 1. 21. §. 1. C. de testam., Authent. Quod sine, eod., Novell. 107. cap. 1. Et hoc jure in foro utimur, Gam. Decis. 61., Cabed. P. I. Decis. 199., Perer. Decis. 32. Illius tamen leges nostrae mentionem nullam faciunt. In testamento rure facto sufficiunt tres testes, testes, si alii commode inveniri non possint, et ita Ord. Alphons. lib. 4. tit. 103., et Emman. tit. 76. §. ult., 1. ult. Č. de testam. statutum, quae in Philippinam translata non fuit. Valase. Consult. 117. Idem testium numerus sufficere videtur in testamento tempore pestis facto; neque praeterea ad illius validitatem necesse est, quod testes jungantur, et quod eodem momento, et tempore subscribant, 1. 8. C. de testam., Gothofred. Dissert.: De testamento tempore pestis, vel a testatore peste contacto condito, Portug. de donat. lib. III. cap. XVI. n. 33., Gam. Decis. 81. et 210
17 · Testamentum ad pias causas.
pr.Pium, quod vocant, testamentum, ab co factum, qui testandi jus hon habet, vel sine requisitis a jure solennitatibus, non valet; namque constitutio Alexandri III. in cap. Relatum 11. de testam. in Lusitania nunquam fuit legibus, vel mo- / ribus generaliter recepta, quemadmodum testandi formula ab eodem cap. 10. statuta (§. XIV. h. tit.).
n1Jus Canonicum in materia temporali, qualis est testamentaria, non valet, nisi quatenus receptum est, et solum recipi potest praeter, et non contra juris Patrii rationem. Jam vero, cum juris nostri fons in testamentis ordinandis sit jus Civile, non Canonicum, ut jam supra monuimus (§. II. h. t.), quod testamentum pium non aliter valere patitur, quam si justum sit, et perfectum, et omni juris ratione munitum, 1. 13. C. de Sacros, Eccles.: sequitur testamentum ad pias licet causas factum sine juris solennitatibus validum non esse: itaque Doctores, qui illius validitatem ex jure Canonico defendunt, leges nostras aperta vi oppügnant.
18 · Et inter conjuges.
pr.Conjugum inter se testamentum, vel aliorum de manu communi, ut loquuntur, factum, III. 4 in quo mutuo ipsi instituuntur, privilegiatum non est, omnes quippe juris solennitates desiderat; illud tantum speciale, quod in eadem charta recte scribitur, quae quamvis duo testamenta contineat, idem tamen satis est numerus testium, et subscriptio, Valase. Consult. 7., ubi plures hanc in rem quaestiones decidit.
19 · Solennitates internae.
pr.Internae testamenti solennitates petendae potissimum sunt et a persona testatoris, et a testandi: modo. In testatore requiritur 1) mentis integritas, non corporis: 2) plena libertas: 3) caра1 citas civilis. Ad modum testandi pertinet institutio heredis, et in testamento parentis liberorum institutio, vel exheredatio. Haec autem omnia, et ea praesertim, quae ad modum testandi spectant, jure nostro in universum vera non sunt, uti ex dicendis constabit. De furioso, et aliis, quibus non est permissumm facere testamentum.
20
pr.Quia vero in testatore mentis integritas requiritur, hinc est: 1) quod testari non possint furiosi: 2) mente capti: 3) impuberes (secus minores, etiam sine curatore), qui scilicet nullum, vel non satis firmum judicium habent. Valet tamen testamentum furiosi conditum tempore, quo furor intermissus esi; de quo si dubitetur, et proferatur testamentum bene ordinatum, credendum intervalli tempore factum. Prodigus, cui bonis interdictum est, cum paene pro furioso habeatur, eique simillimus multum sit, testari non potest; itemque mutus et surdus a nativitate; nam saepius vitium corporis cum animi debilitate conjunctum est: ex ad, cidenti mutus et surdus literarum non ignarus recte in scriptis testatur; eas autem si ignorat, non nisi de Principis licentia, Ord. lib. 4. tit. 81. in princ., et SS. 1. 2. 4. 5., e jure Romano notissimis in locis deducta, quae singularis est; nam in antiquis Codicibus titulus nullus specialis exstat de iis, quibus permissum est testamentum facere.
n1Furioso comparatur iratus, qui aliqua re, utut minima, lacessitus facile excandescit: illius itaque testamentum non valet, in quo, ira in eum concepta, qui ab intestato vocatur, extraneum heredem fecit, si in iracundiae furore decedat, 1. 48. de regul. jur., Boehmer. ad tit. D. Qui testam. fac. poss. n. 4., Lauterbach. Dissert. de ira, ejusque in jure effectibus vol. 3. Testamentum quoque melancholici (inolestia, non temperamento) nullum est, quemadmodum furiosi, et de ejus validitate ea omnia dicenda, quae de furiosi testamento statuit Ord. cit. lib. 4. tit. 81. in princ. §§. 1. et 2. Ex senteutia enim Medicorum, quos inter satis sit referre Carolum Lorry de melanchol. et morb. melancholic. tom. I. P. II. cap. 5. art. 3. ibi: In omni melancholico delirium adest, dum de suo morbo loquitur.... Et id habent peculiare, quod de rebus ad se non pertinentibus nunquam, aut vix delirent melancholici; de se vero, objectisque ad se solos pertinentibus semper insaniunt. Pro gradu vero morbi adhuc varietas inest in deliriis. Haec cum sit Medicorum sententia, quibus hac in re standum videtur; sequitur melancholici testamentum, quemadmodum furiosi, nullum esse, nisi ex ejus tenore adpareat illud ab homine sanae et integrae mentis esse ordinatum. Haec igitur quaestio pertinet ad jurisprudentiam Medicam, de qua videndi Michael Albert. System. jurisprud. Med., Paul. Amman. Med. Crit., Paul. Zacchias lib. II. tit. I. quaest. 9. n. 26., Menoch. de praesumt. 45. n. 58., Thomas. in praefat. ad jurisprud. Medic., Albert. n. 5. et Dissert. inaugural. de praesumt. furor. et dement. §. 32., Christophor. Andr. Ramer. disput juridic. de imputatione actionum ex melancholia provenientium.
21 · De filiisfamilias, servis, deportatis, ceteris.
pr.Ex eodem jure est, eademque Ordinatione, §. 3., quod filiusfamilias cujuscumque aetatis, cum capacitate civili, id est, activa testamenti factione non gandeat, de bonis paganicis testari non possit, pater licet consentiat; secus de castrensibus, vel quasi, eo etiam invito, et repugnante; quod ad bona adventitia extraordinaria, in quibus filius plenam habet proprietatem, producendum minime videtur; nam de eis jure Romano testari non potest, Vinn. ad princ. Inst. Quib. non est permis. fac. testam. n. 6. Quod vero eodem jure dicitur de servis, bello captis, deportatis, et peregrinis, nom omnino receptum est; nam servos nullos habemus, ut jam alibi demonstravimus (Inst. Lib. II. Tit. I. S.. IV.): bello capti, et obsides hodie servi non sunt, et nullius usus fictiones legis Corneliae, et postliminii, Valasc. Consult. 30.; nulla quoque hodie differentia inter relegationem, et deportationem, Aegid. ad L. 1. C. de. Sacros. Eccles. 1. p. S. 6. n. 3.; et cum peregrinos hodie, et jam dudum non tamquam barbaros, et hostes, sed tamquam cives do mesticos, et humaniter excipiamus; sequitur captivos, deportatos, seu relegatos, et peregrinos. jure testari posse. Non idem dicendum. de damnatis ad mortem, quibus tantum permissum de tertia bonorum disponere ad pias causas et usus, Ord.. lib. 4. tit. 81. §. 6., Anton. Gam. Tract. De Sacramentis praestandis ultimo supplicio damnatis, ac de eorum testamentis, Quaest. VI. Vid. Inst. Jur. Privat. lib. II. tit. I. SS. IV. VI. VII. XI. XIL XIII.
22 · De testamentis Clericorum: ".
pr.Possunt Clerici testamentum con dere non solum de bonis patrimonialibus, et adventitiis, sed etiam de clericalibus, seu profectitiis, quae ex reditibus Ecclesiae, vel officii sacri ratione adquisiverunt, Ord. lib. 2. tit. 18. §. 5.: Concedemos a todos os Clerigos, e Beneficiados.... que os bens, que assi comprarem, ou per outro qualquer titulo acquirirem, elles os possão em suas vidas possuir, e gozar, com tanto que querendo - os alhear em suas vidas, ou per suas mortes, OS alheem, e deixem a pessoas leigas e da nossa jurisdição; et §. 7.: E isto mesmo se entenderá nos bens acquiridos por razão da Igreja naquelles casos, em que seus parentes mais chegados lhes succedem ab intestado conforme ao costume geral, que ha. Idem in Castella servatur, 1. 3. tit. 21. part. 1., et haec est generalis Hispaniae consuetudo. Perer. de Man. Reg. cap. 64. n. 27., et Decis. 95., Gam. Decis. 113., Valase. de part. cap. 35., Covarruv. de testam. cap. 7. n. 23., Espen. Jur. Eccles. Univers. P. II. Sect. IV. tit. I. cap. VII. a n. 21., Rieg. Inst. Jurisprud. Eccles. P. III. §. 403., Веrard. tom. II. Dissert. VI. cap. III. pag. mihi 338. cum seq. Debent autem solennitates omnes testamentorum observare, quae Ord. lib. 4. tit. 80. continentur (Hist. Jur. Civ. Lus. §. LXXXIX. Not.).
n1Valent in foro externo testamenta Clericorum de proventibus ecclesiasticis etiam in usus profanos, aut in favorem consanguineorum non indigentium: et ita lites paene infinitae, et odia evitantur, cum non facile clericalia bona a propriis possint separari ac distingui. Testamenta autem Cleriei ordinare debent secundum formulam a jure civili praescriptam, Rieg. §. 398. Noster Valascus Consult. 74n. 13. existimat in Clericorum testamentis satis esse duos, vel tres testes hac addita ratione: Quia Clerici legi tantum divinae, et canonicae sunt subjecti, et non civilibus constitutionibus: unde non ligantur legibus civilibus testamentorum: quae profecto tam inepta est, ut nihil supra. Illud hie addendum, Joannis III. Extravag. 6. Septembr. 1553. apud Leon. 2. p. tit. 2. 1. 9. et 10. jus canonicum, quo Clericis prohibitum est testari de bonis intuitu Ecclesiae adquisitis, adprobatum videri: ea tamen postea in Philippinam, qua utimur, Ordinationem translata non fuit, at notat idem Valasc. in Prax. partit. et collat. cap. 35. n. 8., adeoque nullius auctoritatis est.
23 · Episcoporum.
pr.Non possunt tamen Episcopi de bonis per Ecclesiam quaesitis testari, cap. 7. de testam., 1. 42. §. 2. C. de Episc. et Cleric.; namque consuetudo, quae in Castella et Portugallia inva luit, ut Ecclesiastici de bonis et reditibus ecclesiasticis disponere queant tam inter vivos, quam in ultima voluntate, de Clericis tantum inferioribus loquitur; itaque producenda non est ad Episcopos. Franciscus Sarmentus, Episcopus Astoricensis, de reditib. Eccles. P. II. cap. I. et P. IV. cap. VI., Cavarruv., Perer., Espen., et alii supra. Bene tamen testamentum condere possunt de bonis ante Episcopatum, vel postea titulo mere laico adquisitis, Novell. 131. cap. 13., capp. 1. 2. 7. et 9. de testam. Quaecumque autem Episcopus tempore mortis habet, de Ecclesia esse praesumuntur, nisi contrarium ab illius heredibus probetur; praesertim vero si inventarium ante susceptum Episcopatum non fecerit. Gam. Decis. 313. Dispensatione autem Summi Pontificis an Episcopi, vel alii Praelati majores de bonis ecclesiasticis testari possint ad usus non pios, et in favorem consanguineorum non indigentium, tractant Rieg. P. III. §. 402., Espen. n. 30, et seq., Sarment. P. IV. cap. VIII. Illud nos adserere non dubitamus, rescriptum hoc Pontificium nullius in foro auctoritatis esse, nisi Regis literis adprobetur, Ord. lib. 2. tit. 14., Alphons. tit. 12., cet.
24 · Monachorum.
pr.Monachi, quo nomine eos omnes hic intelligimus, qui tria solennia Religionis vota emiserunt, testari non possunt, Ord. lib. 4. tit. 81. S. 4. ibi: nem o Religioso professo, cap. 2. de testam., Authent. Ingressi C. de Sacros. Eccles., Novell. 123. cap. 38. Novitii possunt, cum ante professionem laici sint, Covarruv. ad cit. cap. 2.; ea autem sequuta, sicut testamenta condere, ita ante conditum revocare nequeunt, quia hoc modo indirecta via de bonis suis disponerent, Barbos. de offic. et potest. Episc. P. III. Alleg. 99. n. 14. et ad Trid. Sess. XXV. de Regularib. cap. XVI. n. 20., Valasc. Prax. partit. et collat. cap. XVI. n. 18. Testamentum tamen quamvis testator, monachus jam factus, revocare non possit, non ideo hereditas, quae viventis nulla est, vel legatum statim debetur, et peti potest post professionem, quam mortem civilem vocant, sed exspectanda est naturalis, et interim Monasterium bona administrat, et per Monachum fructus suos facit, Benedict. Aegid. ad 1. 1. C. de Sacros. Eccles. P. IV. §. 2. a n. 5., de Luca de testam. Discuss. XXXVI. n. g., Boehmer. ad tit. de pecul. Clericor. §. 19.
n1Trident. Sess. XXV. de Regularib. cap. XVI. ibi: Nulla renuntiatio, aut obligatio Novitii ante professionem facta valeat, nisi cum licentia Episcopi, sive ejus Vicarii intra duos menses proximos ante professionem fiat: locum non habet in testamentis, neque aliis ultimis voluntatibus; semper enim integrum est Novitio professione desistere, et ita a Congregatione Concilii decisum fuit 22. Jan. ann. 1598. Gallemart. ibid. et Barbos. n. 14., Valasc. dict. cap. XVI. n. 15.
25 · Equitum et Clericorum Militiarum Regni, et Melitensium.
pr.Milites, Equites, et Clerici sacrarum Regni Militiarum Bulla Julii II., quae incipit: Ad pia et meritoria opera, data 12. Decembr. ann. 1505. apud Carval. tom. I. pag. 700., Honestis Clementis VIII. 14. Octobr. 1600. apud eumd. pag. 677. cet., et peculiaribus Ordinum Equestrium Statutis, ac Diplomatibus testari possunt tam de propriis, quam de Militiarum bonis, reditibus, proventibus et fructibus. Equites Melitenses, seu Hospitalarii, non nisi de licentia Magni Magistri, Stat. I. tit. 18. Delle proibizioni, e delle pene, Stat. XX. tit. 8. Del Maestro, quae solum de bonis patrimonialibus, seu hereditariis concedi solet; itaque de adventitiis, vel quovis alio modo adquisitis testari nequeunt, Gallemart. ad Trid. Sess. XXV. de Regularib. capp. I. II. Discurs. XXXIV. n. 15., Luca de testam, Supplem. lib. XVI, P. III. Discurs, XCI. n. 2. Magni autem Magistri rescriptum sine Regio placito exsecutioni mandari non debet, Ord. Alphons. lib. 2. tit. 12. ibi: Das letras, que veem da Corte de Roma, ou do Gram Meestre de Rhodes, que nom sejam pubricadas sem carta d'ElRey.
26 · Cardinalium.
pr.Bulla Decet Romanum Pontificem Pauli IV. 28. Maii 1555. tom, X. Mémor. du Clerg. de Franc. pag. 984. Omnes, et singuli S. R. E. Cardinales, pro tempore exsistentes, ex omnibus, et singulis suis bonis, etiam ex fructibus cathedralium, etiam Metropolitanarum Ecclesiarum, aut Monasteriorum, et aliorum Beneficiorum Eccle siasticorum quorumcumque perceptis, et pro tempore percipiendis, tam inter vivos, quam in ultima voluntate, inter quascumque personas libere testari, et disponere poterunt; nec ad aliquam particularem licentiam, seu facultatem desuper obtinendam ulla unquam necessitate cogantur. Sed tamen, quamvis ex hac Bulla, quae Compactum paulo ante inter Cardinales ipsos, sede vacante, initum comprobavit, eisdem concessa sit libere testandi facultas tam de propriis, quam de ecclesiasticis bonis, et sine ullis solennitatibus, de Luca de testam. Discurs. VI., Gallemart. Adnotat. ad Trid. Discurs. XLII. n. 7.; cum Summorum Pontificum constitutiones in re testamentaria, quae mere civilis est, extra territorium temporale Ecclesiae nullius ferme auctoritatis sint, nisi publicis legibus expresse, vel tacite, vel quovis alio legitimo modo a potestate civili robur et firmitatem adcipiant; quod hodie cum Universalis Publici juris principium sit, de quo jam dubitare potest nemo; ex eodem de effectu praefatae Bullae, seu Compacti, et de Cardinalium testamentorum validitate in foro externo sine ullis solennitatibus judicandum; de amplissima autem de bonis ecclesiasticis disponendi facultate, eadem concessa, ex veris et genuinis juris Canonici principiis.
27 · Regum.
pr.Reges autem bene possunt de privatis bonis testari. Ii vero cum testantur, vel heredes instituuntur, an juris civilis solennitates omnes servare teneantur, et an jure possint hereditatem ex testamento imperfecto capere, tractant inter alios Coccejus Disput. XIX. de testam. Princip. P. II. §. 5., alter Coccejus Dissert. Prooem. XII. lib. IV. cap. III. Sect. IV. nn. 5.7., et jur. civ. controvers. ad tit. de testam. milit. quaest. XIII., Gundelingius in Dissert. De Principe herede. Non possunt tamen de bonis publicis, et Domanialibus, seu fiscalibus, quae necessario ad successorem venire debent, disponere, Cocc. 1. c., neque de Regni successione contra leges Fundamentales, idem Cocc., neque dubiam Regni successionem testamento judicare, Grot. de jur. bell. ac pac. lib. II. cap. VII. §. 27., Cocc. Disput. LXVI.: De justitia belli ac pacis in Statu Regni Portugallici Art. III. Quaest. I. Aliter Gronovio in Not. ad Grot. visum est; sed vir doctissimus ibidem potius quid optandum, quam quid juris sit, demonstrare videtur. Non debent igitur Regum testamenta pro publicis, privatisve legibus haberi, vel pro civilis Status Constitutione, quam minime licet pro libito formare ac constituere; neque iis profecto tene. tur Regni successor, quem nulla lege Rex nunc regnans obligare potest. Exemplo nobis esse possunt Sancii I. et Joannis II. testamenta, quae Alphonsus II. et Emmanuel nihili paene fecerunt. Et haec satis instituto nostro.
28 · Plena testatoris libertas.
pr.Ad solennitates internas testamenti vel maxime pertinet plena testatoris libertas (S. XIX.). Et hinc est: 1) nullum esse testamentum vi, metu, dolove malo extortum; nihil enim magis libertati contrarium est, quam vis et metus: 2) hereditate tamquam indignum privari eum, qui aliquem testari prohibuit non introducendo testes, vel Tabellionem, vel impediendo, quominus venirent, Ord. lib. 4. tit. 84. in princ. et SS. 1. 2. 3., titt. D. et C. Si quis aliq. testari prohibuer.: illius autem tantum portio, non legitimorum heredum, fisco adplicatur, 1. 2. C. Si quis aliq. testari prohibuer., Perez, ad eumd. tit. n. 3.; iniquum enim est proximiores agnatos, quibus lex et natura hereditatem destinarunt, eadem alterius facto privari: 3) nullum quoque esse, et effectu destitui testamentum, siquis multis et adsiduis persuasionibus, blanditiis immodicis et instantissimis, vel precibus armatis, et minis potentiorum ad testandum inductus sit, Phoeb. P. I. Decis. 25., Barbos. ad Ord. lib. 4. tit. 84. §. 4., Cocc. Disput. LXXVI. de suggestionibus earumque jure cap. III.; secus și blanditiae et suggestiones modicae fuerint, et sine dolo, Stryk. de succession. ab intest. Dissert. XII. cap. I. §. ult.; unicuique enim licet rem suam bene 1 agere, nec cogit qui rogat: 4) non valere testamentum a Monacho scriptum in eis, quae Monasterio sunt relicta, ob periculum suggestionis; cetera, quae testamento relinquuntur, valent; nam utile per inutile non vitiatur, Diplom. 26. Mart. 1634., сар. 8. Comitiorum sub Joanne IV. an. 1641., et ejusdem Diplom. 2. Maii 1647. apud Ord. lib. 4. tit. 80. Collect. I. N. 1.: 5) inane etiam esse, et nullius momenti testamentum nuncupativum praesertim in articulo mortis ad alterius interrogationem factum; neque enim hoc tempore in plena libertate est testator mortis cogitatione, et morbo oppressus, et praeterea interrogationibus vexatus, Cocc. cit. Disput. de suggestionib. Quare optandum erat, ut hujusmodi interrogationes Principum constitutionibus ab ultimis voluntatibus plene eliminarentur, quod jam dudum in votis habuit Julius Clarus lib. III. Receptar. Sententiar. S. Testamentum quaest. XXXVII. n. 5.
n1Heredis institutio non est de essentia testamenti.
29
pr.Solennitatibus internis testamenti adnumeratur etiam heredis institutio (§. XIX.), quae veluti caput atque fundamentum totius testamenti dicitur in §. 34. Inst. de legat. Hoc tamen non ita adcipiendum est, quasi valere sine heredis institutione testamentum non possit; nihil enim prohibet, quod quis multiplicibus legatis universa sua bona distribuat; et hanc dispositionem recte dicimus testamentum, heredes autem non recte vocamus eum, eosve, quos testator singulares sibi successores elegit, sed legatarios; hoc enim nos mine successor tantum universalis designatur, Vigl. in princ. Inst. de testam. n. 32., Stryk. Us. mod. ad tit. de hered. inst. SS. 1. et 6., Gam. Deois. 196., et illius Addition. ibid. Testamentum Comitis Martini Aegidii Sousae 23. Novembr. aer. 1350. ordinatum apud Brand. Mon. Lus. P. VI. in Adpend. p. 578. legatis tantum constabat. In Castella sine heredis institutione testamentum subsistit, 1. 1. tit. 4. lib. 5. Recopilat.
30 · Summa de heredum institutione regula.
pr.Heredes recte instituuntur quicumque in jus defuncti possunt succedere, et hereditatem ex testamento capere. Hoc autem jure, et passiva, ut loquuntur, testamenti factione ii omnes gaudent, qui legibus nostris, vel moribus speciatim non inveniuntur prohibiti, quibus exceptis, liberum omnino est testatori in defectum descendentium et adscendentium, quibus legitima debetur, agnatis et cognatis praeteritis, extraneos quosvis heredes instituere, et de bonis quibuscumque testamento disponere.
n1Libertas haec testandi, a jure Romano, et legibus, moribusque nostris adprobata, revocata primum fuit a Josepho I. Nov. g. Septembr. 1769., qua omnino prohibitum est testari de bonis hereditariis, et de adventitiis, seu adquisitis non nisi in favorem agnatorum intra quartum gradum; sed Augustae Decret. 17. Jul. 1778. jus antiquum reductum fuit, praefata Novella abrogata, seu suspensa ad Novi usque Codicis promulgationem.
31 · Heredes qui prohibeantur institui.
pr.Prohibentur vero 1) Religiosus, Ord. lib. 4. tit. 81. §. 4.; alimentorum autem legatum, et reditus annuos ad vitam capere potest ad certam summam, quam declarat Nov. 25. Jun. 1766. §. 10.; ea tamen hodie indefinita est Decret. 17. Jul: 1778.: 2) proscriptus, hoc est, desnaturali zado, cum haec successio juris civilis sit, cujus communione non gaudet; secus peregrini, et relegati, quos degradados dicimus, sive perpetuo, sive ad tempus, cum civitatem et bona exsilio et relegatione non amittant, Authent. Omnes peregrini, C. Commun. de successionib., Stryk. Dissert. de jur. peregrinor., Thomas. Not. ad tit. Inst. de capit. deminut. Damnati similiter ad mortem, et banniti, de quibus agitur Ord. lib. 5. tit. 126. §. 7., heredes institui possunt, quia liberi, et cives moriuntur, Thomas. ibid., Stryk. Us. mod. ad tit. de hered. instit. §. 2. (§. XXI. h. tit.): 3) haereticus, Ord. lib. 5. tit. 1. princ., 11. 4. 5. C. de haeret.: 4) apostata, ead. Ord. §. 4., 1. 3. C. de apostat., cap. 25. de haeret. in VI.: quae jura praefata Ordinatio adprobare videtur verbis: punindo os hereges condenados, como per direito devem... e The daremos a pena segundo direito: 5) filii perduellium, et nepotes, Ord. lib. 5. tit. 6. §. 13.; secus filiae, S. 14.: 6) Clericus a Clerico institui non potest, neque ejus ab intestato hereditatem ultra annum habere, Ord. lib. 2. tit. 18. §. 7.: et 7) denique Collegia et Corpora etiam licita, sive ecclesiastica, sive saecularia, veluti Ecclesiae, Monasteria, Ordines Equestres, Confraternitates, cet. ex testamento capere prohibentur, non quia hereditatem cernere non possint, sed quia amorticinii legibus jam a Regni initio latis omni prorsus successione privantur, Novell. 4. Jul. 1768., 12. Maii et 9. Septembr. 1769. §. 10.
n1Collegía licita non possunt sine Regis licentia bona immobilia adquirere titulo oneroso, vel lucrativo; nam quoeumque titulo et modo adquirantur, ratio legum intrinseca, et publica eadem est. Si tamen ad earum verba et literam animum oculosque intendamus, negari haud potest non solum antiquas leges, verum etiam novas, nostris temporibus latas, obscuritate quadam sua et difficultate laborare, praesertim circa adquisitionem titulo legati, vel hereditatis ex testamento, et occasionem etiamnum dare, ut dubitari possit, an corpora ipsa simpliciter, et absolute (nihil enim prohibet, quod Scholasticis verbis clarioris explicationis gratia non nunquam utamur) prohibeantur ex testamento capere, an secundum quid, hoc est, an adquisitio ipsa immobilium hoc titulo, et a principio prohibeatur, nulla et injusta sit, an retentio tantum ultra annum et diem? Ego vero quamvis in ea opinione sim, ut existimem Collegiis et Corporibus passivam testamenti factionem legibus nostris denegari, adeoque hereditatem testamento eisdem relictam adquirere nec momento quidem posse, non sum tamen tanta auctoritate praeditus, ut possim eorum sententiam condemnare, qui in contraria eunt, quique non adquisitionem, sed conservationem tantum, et retentionem ultra annum prohibitam esse censent. Res autem haec ejus generis est, ut non nisi ex ipsarum legum adsidua lectione et meditatione cognosci et decidi queat; quae cum non in omnium manibus versentur, nec facile haberi possint, earum summam, et Documento- 1 rum huc adtinentium collectionem ad calcem hujus libelli subjicere placuit [hanc collectionem omisit auctor, libri magnitudini ut consuleret], ex quibus tantum inter se collatis ac perpensis, et non ex praejudicio doctorum praepositae quaestionis decisio petenda est. Amorticinii legum historiam alibi dedimus, §. LV. Hist. Jur. Civil. Lusit.
32 · De institutione ex die, et regula Testatus.
pr.Cum vero libera esse debeat testatoris voluntas, et licitum cuicumque de rebus suis, modo leges speciales non obstent, disponere; consequens est, ut, introducto semel testamentorum usu, possit quis heredem pure, vel sub conditione, et in re certa instituere, et hereditatem ex die, vel ad diem dare, quin rei certae mentio, vel adjectus dies pro supervacuo habeatur; itaque herede ex certo tempore, vel ad certum tempus instituto, eo elapso, vel antequam illud veniat, hereditas ab intestato defertur. Groeneweg. de legib. abrogat. ad $$. 5. 7. 9. Inst. de hered. instit., Gudelin. de jure noviss. lib. II. cap. V., Vinn. ad §. 5. n. 7. et S. 9. n. 5. de hered. instit., Thomas. in Not. ibid., Schilt. Exercit. XXXVIII. §§. 80. 81. seq., Stryk. Us. mod. ad eumd. tit. SS. 7. 8., Perez. ad tit. C. de hered. instit. n. 10. Nullius ergo usus, auctoritatis, et momenti sunt sequentes juris Romani regulae, et principia decantata: I.) ignominiosum est sine herede decedere, §. 1. Iust. Qui, et quib, ex caus.: II.) Jus nostrum non patitur eumdem in paganis et testato, et intestato decessisse; earumque rerum naturaliter inter se pugna est, testatus et intestatus, 1. 7. de regul. jur.: III.) hereditas non recte datur ex. die, vel ad diem, isque adpositus pro non scripto habetur, §. 9. Inst. de hered. instit.: IV.) heredi sine collega ex fundo instituto universa adcrescit hereditas, detracta fundi mentione, 1. 1. §. 4. de hered. instit., cet., de quibus suis locis.
n1Testamentaria Novella 9. Septembr. 1769. in praefat. hae juris Romani regulae, seu axiomata, ut vocant, tamquam superstitiosa, et mera subtilitate subnixa, jure meritoque improbantur, quae licet hodie abrogata veluti sit ad Novi usque Codicis promulgationem Decret. 17. Jul. 1778., magni semper facienda est: improbantur etiam Novell. 18. Aug. eod. ann., quae in vigore est, cum sint mere civilia, et juris naturalis simplicitati, rectaeque rationi adversentur; quin imo jam improbata erant Ord. lib. 3. tit. 64., Emman. lib. 2. tit. 5., qua non universum jus Romanum, sed illud tantum, quod bona ratione nititur, receptum fuit. Nulla igitur adficitur injuria, ignominiave, qui sine testamentario herede decedit: neque ignominiosa est possessio bonorum ex edicto Praetoris: et si ignominiosa, ignominiam, seu facti infamiam non effugit, qui servum heredem facit, ut ejus nomine creditores res hereditarias vendant. Nulla etiam testati, et intestati inter se naturalis pugna pro diversa portione, et qualitate bonorum, sed civilis tantum, ea tamen prorsus absurda; non enim ex alio capite, quam ex defuneti persona individua nascitur, quam propterea pro parte, et diverso successionis jure repraesentari juris Romani subtilitas haud patitur, quae ratio tam inepta, et stulta est, ut nihil supra. Et quid obstare potest, ut unius hominis plures dissimilibus ex causis heredes fiant? Et ut quis heredem unum habeat ab intestato in bonis emphyteuticis, majoratus vinculo suppositis, vel hereditariis, et alium ex testamento in allodialibus, adventitiis, et proprio labore, vel industria adquisitis? Jam vero jure nostro concessum est, ut institutus heres allodialia bona ex voluntate testatoris habeat, emphyteutica a le ge, Ord. lib. 4. tit. 36. in princ., et ut extraneus ter tiam bonorum ex testamento capiat, et filii legitimam ab intestato, Ord. lib. 4. tit. 82. in princ., quod idem est atque diversi generis heredes habere, et pro parte testatum, et pro alia intestatum decedere. Obstat tamen Ord. lib. 4. tit. 83. §.3., quae praedictam regulam, ex qua tot. tantaeque lites ortae sunt, adprobare videtur in testa mento paganico, cum illius exceptionem ponat in militari; sed videtur tantum, re autem ipsa eamdem expresse non adprobavit, quod necessarium erat. Deinde haec Ordinatio ex saeculi genio intelligenda est, quo jus Romanum, tamquam si foret e caelo delapsum, in omnium ore, honore, et superstitiosa quadam veneratione habebatur, eaque no stro huic saeculo, hodiernis moribus, et praesenti rerum statui, quantum fieri potest, adcommodanda: et hanc quidem interpretandi rationem in antiquarum praesertim legum adplicatione necessariam omnino negligunt Scriptores no stri, qui Romani juris lectioni adsueti, et ejus amore capti, nihil aliud praeterea vident, nihilque in contrarium non dicam jam scribere, sed ne sentire quidem ausi sunt. Ego vero contra ea dicam fidenter quod sentio, praedictam scilicet regulam Testati indignam prorsus esse, cui hoc tempore aliquis honor tribuatur: idem judicium esto de regu la, quae prohibet hereditatem ex die, vel ad diem dari, quae eamdem pro fundamento habet.
33 · Conditio impossibilis vitiat institutionem.
pr.Extranei heredes recte instituuntur sub quacumque conditione possibili; nam impossibilis, turpis, vel omnino derisoria vitiat institutionem, eaque pro nulla et ridicula haberi debet, tamquam si fuisset ab homine non sanae mentis facta, quod et ipsi Romani agnoverunt in ceteris causis, ultima voluntate excepta. Groeneweg. de legib. legib. abrogat. ad tit. Inst. de hered. instit. §. 2., Grot. Introd. lib. II. p. 18. n. 32. Aliter Strykio Us. mod. ad tit. de condit. instit. §. 1., et aliis visuı est. Remittitur conditio jurisjurandi, et si non nupserit.
34
pr.Distinguenda vero est conditio impossibilis, vel turpis ab ea, quae lege civili tantum ratione, non naturali improbatur. Et talis est conditio jurisjurandi, quae ex sua natura honesta est, et ea tantum de causa prohibita, quia faciles sunt non nulli hominum ad jurandum contemtu religionis, alii perquam timidi metu divini numinis usque ad superstitionem; et ne vel hi, vel illi aut consequerentur, aut perderent quod relictum est, conditio jurisjurandi remittitur, et pro non scripta habetur, salva institutione, 1. 8. de condit. instit., Schilt. Exercit. XXXVIII. ad Pand. SS. 100. 101., Stryk. Us. mod. ad tit. de condit. instit. §. 2. Conditio similiter: Si non nupserit, si in viduitate permanserit, si caste vixerit: remittitur, et hereditas, legatumve sub eadem relictum validum est, et debetur, nuptiis etiam sequutis; vel quia nuptiae omni jure licitae sunt, vel quia caelibatus nulla lege jubetur, sed commendatur, Il. 22. 64. de condit. et demonstrat., Perez. ad tit. C. de indict. viduit. et leg. Jul. Miscell. tollend., Ramos ad 1. Jul. et Pap. lib. IV. Reliquat. XXVII. tom. V. Thesaur. Meerman. pag. 487., Bened. Aegid. Relect. leg. Titiae 100. de condit. et demonstrat. P. I.
35 · Ineptae, et futiles vitiantur.
pr.A conditionibus natura, vel jure impossibilibus distinguendae quoque sunt ineptae, futiles, inutiles, frivolae, exoticae, quae institu II. 5 tioni adpositae eam non vitiant, sed vitiantur, et pro non scriptis habentur; et ita in majoratibus expresse cautum est Novell. 3. Aug. 1770. §. 10. De institutione contumeliosa, captatoria, pactitia, et in alterius arbitrium collata.
36
pr.Institutio extranei, verbis contumeliosis, et cum maledicto facta, pro turpi, et derisoria habenda est, quasi testator videatur non heredem instituere, sed vel jocari, eumque deridere, vel injuria adficere, quae singula testamen tum nullum reddunt. Non idem dicendum de suis, et legitimis heredibus hoc modo institutis; qui cum a natura ipsa, et civili lege ad successionem sint vocati, maledictum non heredis deridendi, injuriave adficiendi causa, sed caritatis exuberantia, et in obsequium legum adpositum censeri debet; quae ratio in extraneo cessat, cui non nisi ob benemerita heres instituitur; et haec fortasse juris ipsius Romani sententia; nam 1. 48. §. 1. de hered. instit. de filio tantum loquitur. Institutio, quam captatoriam vocant, hoc modo, vel simili concepta: Qua ex portione Titius me heredem scriptum in tabulis suis recitaverit, ex ea parte heres esto: valida est; cessat enim hodie heredipetarum odium, captatio testamenti, et periculum alienae mortis hac de causa procurandae, cujus exemplum vix, ac ne vix quidem nostris temporibus adparet. Thomas. Dissert. de captat. instit. §. XLI. et de injust. heredipetar. jur., Bynkersh. Diatrib. de captat. instit. Valent ergo testamenta reciproca conjugum, aliorumve in eadem charta, Schilt. Exercit. XXXIX. ad Pand. §. 57. (§. XVIII. hoc tit.), et pacta successoria, quamdam licet captionem continere videantur, Stryk. Us. mod. ad tit. de hered. instit. §. 12. et in Tract. de succession. ab intest. Dissert. VIII. cap. XII. §. 26. Ea namque adprobarunt Wisigothi, l. 6. lib. V. tit. II., et Romani ipsi in testamento militis, 1. 19. C. de pact., Heinecc. Elem. Jur. Germ. lib. II. tit. VI. S. 153. et seq., et majores nostri; nihil enim frequentius, quam pacta successoria in donationis literis, et aliis instrumentis a saeculo XIII. Nihil etiam hodie impedit, quod institutio in alterius arbitrium conferatur non solum tacite, et per indirectum, quod jure Romano permissum est, 1. 68. de hered. instit., sed etiam expresse, quod jus ipsum negat, 1. 32. eod., et concedere videtur Canonicum, cap. 13. de testam.; dummodo de voluntate testatoris legitimo modo constet, id est, per scripturam publicam, vel privatam, vel nuncupationem eisdem solennibus atque testamentum ipsum ordinatam, ex quibus rite et recte cognoscatur eum testari per alium voluisse. In Castella admittitur testamentum per procuratorem commissartum alterius nomine, 1. 6. tit. V. For. Reg., 11. 5. 6. 8. 9. 10. lib. V. tit. IV. Recopilat. Testamentum autem ad pias causas ex communi et recepta sententia in alterius arbitrium conferri potest, Brunnem. ad l. 32. de hered. instit. in fin. Aegid. ad l. 1. C. de Sacros. Eccles. P. VI. SCI. n. 10. DE TESTAMENTIS ORDINANDIS ET CODICILLIS. bg Quo tempore in herede capacitas requiratur,
n1Pacta successoria vel sunt de succedendo, et viventis futura hereditate adquirenda, vel de non succedendo, hoc est, de eadem hereditate renuntianda, repudianda, dividenda. Pactum de succedendo, quo scilicet id actum fuit, ut quis ab alio heres instituatur, adeo nullum est ex recepta juris nostri Scriptorum, sententia, ut ne jurejurando quidem confirmari possit; de non succedendo autem tum demum valet, quando eidem jusjurandum, vel poena, vel consensus illius adcessit, de cujus hereditate agitur; et ita Regia Ord. lib. 4. tit. 70. §§. 3. et. 4. constitutum esse videtur, deducta ex Jure Civili 1. ult. C. de pact., et Canonico cap. 2. de pact. in VI., Cabed. P. I. Decis. 164., Cald. de emt. cap. 30., Aegid. ad 1. 5. de just. et jur. P. II. cap. XIII. Clausul. g. n. 7., Gam. Decis. 375., Valase. Prax. partit.cap. p. XVI. et Cons. 99. et 130.7 Guerr. de ration. reddend. lib. VIII. cap. 17. Hac igitur Ordinatione improbatur omnino pactum de succedendo; alia autem pacta successoria non omnino, et valent utique si jurejurando, vel poenae adjectione fuerint confirmata, vel ex voluntate demum illins, de cujus hereditate pactum est: quae omnia, et singula conjunctime, an divisim requirantur, juris nostri Interpretes haud conveniunt. Ego vero existimo pacta de non succedendo valida esse, nulla licet poena adjecta; quippe quia actum, cui adjicitur, poena nec infirmare potest, nec validum reddere: neque necesse etiam est, quod consentiat is, de cujus successione quaeritur, cum paciscentium, non illius negotium geratur: neque denique jusjurandum, propterea quod pactioni, cui adcedit, fihil addat, vel detrahat; quinimo, eo adposito, ipsa infirmatur, Ord. tit. 73. eod. lib. Quare sine jurejurando, et poenae alicujus adjectione, qui in longinquas regiones proficiscitur, vel Religionem ingreditur, bene potest paternae successioni in favorem alicujus renuntiare, et bona, quae jam habet, vela patre sperat, dividere, fratri, vel sorori in totum, vel pro parte dare, de futura les gitima quovis modo pacisci, eique certos modos, onera et pensionem constituere, Gam., Valasc., Guerr., loc. cit. Pactum similiter de succedendo validum est: namque tur pitudo nulla itsest pactioni de alio herede faciendo, quae propterea now odiosa dicenda, vel plena tristissimi, periculosique eventus, ateJustiniano visur fuit in l. ult. C. de pact., neque etiant hodie metuendum, quod insidiae promissoris vitae parentur hereditatis captandae gratia: quae si metinendae, et mali ominis hujusmodi pactiones essent, non debebant utique in civitate permitti et tolerari conju gumy reciproca testamenta, majoratus institutiones, et leges ipsae successionis legitimae, cet., cum fieri possit, ut lueri causa conjux conjugi, frater fratri, agnatus agnato insidie tur; quod absurdum est. Hoc autem pactum successorium, cum similitudinem ultimae voluntatis prae se ferat, quae deambulatoria est usque ad mortem, 1. 4. de adimend. legat., quocumque tempore immutari a promissore potest, et ita a Wisigothis expresse statutum invenitur l. 8. tit. a. lib. 5., et a Justiniano in pactionibus de non succedendo, dict. I. ult. C. de pact. Sed quorsum haec, cum contrarium decidat Ord. dict. lib. 4. tit. 70. §§. 3. 4.? At vero cum ea fuisset e jure Romano, et Decretalium sine ullo delectu dedueta, et nunquam nostris moribus, etiam antiquis, conveniret, et nitatur praefata ratione, partim superstitiosa, qua lis habenda, quae de malo omine, et tristissimo eventta
n2dicitur, partim falsa, quae in periculo alienae mortis captandae consistit, non multum sane eidem tribuendum esse videtur, namque Regiae Ordinationes, quae pro fundamento rectam rationem non habent, neque patrios mores et leges, sed mere civilia et peculiaria Romanorum instituta, abrogatae hodie inveniuntur, Novell. 18. Aug. 1769. Quod si opus est, et ad officium boni civis, et Jureconsulti spectat praefatam Ordinationem quoquo modo interpretari, intelligenda ea est de poena adjecta, quae solum eadem improbatur, quia libertatem testandi impedit, non de pacto succedendi, quod paciscentis libertatem non minuit, cum eidem, uti supra diximus, stare haud teneatur. Deinde quamvis de pacto intelligatur, cum non declaret, an is, de cujus successione agitur, voluntatem suam pactioni adcommodaverit, et in ea usque ad extremum vitae suae spatium perseveraverit, vel non, adcipienda eo tantum in casu est, quo ab ea divortium fecit, et ita quodammodo adplicanda dictae l. ult. C. de pact. Adcedit, quod Ordinatio pacta Successoria nec probat expresse, nec reprobat: nihil enim aliud adfirmat, quam ea jure improbari, et propterea statuit poenam eisdem adjectam non deberi. Vid. Inst. de Jur. Publ. Tit. III. §. X. in Not,
37
pr.Heredes ii tantum institui possunt, quibuscum est testamenti factio, quam satis est habere tempore, quo hereditas defertur. Jure Romano trią tempora requiruntur, facti testamenti, mortis testatoris, et aditaę hereditatis, et in insti. tutione conditionali etiam tempus exsistentis conditionis, 1. 49. §. 1. de hered. instit,, S. 4. Inst. de hered. qualit. et different.
n1Jure nostro definitum non est quo tempore heredis capacitas aestimanda: ea vero quamvis e jure Romano aestimari soleat, ego contra non tempus testamenti conditi, neque mortis testatoris, uti eodem jure cautum est, sed aditae tantum hereditatis aestimandum et inspiciendum esse censeo. Quare qui tempore testamenti, vel mortis jus hereditates capiendi non habet, si hoc jure usufruatur tem-. pore, quo hereditas adquiritur, non debet eadem privari, praesertim si testator cognoverit capacem eum non esse, et in sua voluntate ad mortem usque perseveravit. Obstat regula Catoniana, quae definit: Quod, si testamenti facti tempore decessit testator, inutile foret; id legatum, quandocumque decesserit, non valere, l. 1. de reg. Caton., vel, ut Paulus ait 1. 29. de reg. jur.: Quod initio vitiosum est, non potest tractu temporis convalescere. Haec vero regula in multis falsa est, ut notat Celsus: nam ad leges novas, et institutiones conditionales non pertinet, neque ad hereditates et legata, quorum dies non a morte testatoris, " sed post aditam cedit hereditatem, ll. 3. 4. 5. de reg. Caton., et cessat omnino in testamento militis, §. 4. Inst. eod., et in contractibus bonae fidae, 1. 41. de pigner. act., 1. 32. de.. pignorib., 1. 22. de usucap., cet. Itaque cum tot, et tantas exceptiones habeat jure Romano, qua ratione in universum, et sine ulla exceptione erit in foro nostro admittenda? Haec cum ita sint, regula Catoniana in actibus tantum jure solennibus locum habere videtur, et in iis nogotiis, in quibus semel dumtaxat velle possumus, vel in quibus leges pro forma conditionem, et qualitatem personae, et praesentem statum spectare jubent: cessat autem in minus solennibus, in quibus similia pro forma non requiruntur, vel in iis, quae ad praesens non aestimantur, perficiunturve, sed in futurum aut a lege, aut a testatore, aut a contrahentibus conferuntur. Hinc est non convalescere testamentum impuberis, filiifamilias, mente capti, eo pubere facto, emancipato, vel a morbo restituto, quia leges puberibus tantum, patribusfamilias, et sanae mentis hominibus testamentum facere permittunt, Ord. lib. 4. tit. 81. Contra vero hereditas, vel legatum cum non cedat, neque debeatur tempore testamenti, sed mortis, vel ab adita hereditate, satis est, ut heres, vel legatarius jus capiendi tunc habeat. Idem Celsus, et Paulus 1. 1. §§. 1. 2., et l. 2. de reg. Caton. non nulla exempla legatorum proferunt, quae debentur, et convalescunt, quamvis a principio essent inutilia, et non deberentur, si testator statim ac testamentum condidit, decessisset, Gothofred. ad 11. 29. 201. et 210. de reg. jur.
38 · Liberi omnes necessario instituendi.
pr.Ad liberorum necessariam institutionem, vel exheredationem quod adtinet, cum ea ad solennitates internas testamenti pertineat (S. XIX.), omissis differentiis inter filios, filias, et ne potes, sive jam natos, sive nascituros, et inter patrem et matrem Romano antiquo jure constitutis (eas enim scire nihil prodest), certum est jure nostro, quod liberi omnes cujuscumque aetatis, ordinis, gradus et sexus, sive sui, sive emancipati, tam a patre, quam a matre debeant institui, vel nominatim exheredari; et quod, iis praeteritis, vel injuria, et sine causa, vel, ea non dicta, exheredatis, testamentum nullum est; legata tamen valent, si tertiam bonorum non excedant, Ord. lib. 4. tit. 82. S. 1. Similia ferme Justinianus, rerum novator egregius, tandem constituit l. ult. C. de liber. praeter., §. 5. Inst. de exhered. liber., Authent. Ex causa C. de liber. praeter., Novell. 115. cap. 3.
39 · Etiam postumi.
pr.Postumi quoque sive sui, sive alieni, ex filio emancipato, vel ex filia habiti, debent omnino institui; et praeteriti testamentum rumpunt, et nullum prorsus reddunt tam institutionis ipsius ratione, quam legatorum, Ord. lib. 4. tit. 82. §. 5. Nullum similiter prorsus est testamentum, filio jam nato praeterito, quem pater non scripsit heredem, propterea quod eum mortuum credit, §. 3. ead. Ord., ex parte deducta ex l. ult. de hered. instit. Inutilia ergo, et nullius usus sunt, quae de postumorum jure et differentiis legibus Romanis constituta inveniuntur, et magis inutilia, quae de vexatissima et famosa lege 29. D. de liber, et postum. disputantur. Pure, non sub conditione, licet potestativa,
40
pr.Haec omnia intelligenda tantum sunt de portione legitima, in qua liberi omnes institui debent pure, non sub conditione, etiam potesta tiva, quae semper gravamen continet, cum ante illius implementum institutus filius hereditatem non capiat; legitima autem nullo modo gravari potest, 1. 32. C. de inoffic. testam. Quod vero ultra legitimam filio relinquitur, sub quacumque conditione dari potest, Struv. Exercit. XXXIII. §. 47., Stryk. Us. mod. ad tit. D. de cond. instit. §. 3.
n1Tertia bonorum in legitimam non computatur; itaque eam bene potest pater extraneo relinquere, Ord. lib. 4. tit. 82. in princ., et tit. 92. in princ., et ita moribus antiquis receptum, quos primus lege scripta firmavit Alphonsus V. suo Cod. lib. 4. tit. 97. Novell. Const. 9. Septembr. 1769. §. 2. Tertia, liberis exstantibus, alterutri solum poterat relinqui; ea tamen hodie in vigore non est.
41 · Instituti censentur, si pater de tertia disponit.
pr.Necessaria tamen non est specialis liberorum institutio, quando pater de tertia bonorum in alterius favorem disposuit; hoc enim facto filios in reliquis duabus non praeterire quidem, sed instituere videtur, Ord. lib. 4. tit. 32. in princ., deducta ex Joannis I. lege Ordinatione Alphonsina relata tit. 97. eod. lib. Parentes similiter et fratres instituendi, vel exheredandi.
42
pr.Et non solum filii, sed etiam parentes, quo nomine adscendentes omnes intelligimus et fratres, cum eisdem quoque certo respectu legitima debeatur, necessario instituendi sunt, vel exheredandi. Quare parentes praeteriti, vel injuste exheredati testamentum rescindunt aeque ac liberi, Ord. lib. 4. tit. 82. §. 4. vers. E isso mesmo. Idem de fratribus dicendum, si turpis eis persona praeferatur, Ord. lib. 4. tit. go. §. I., Emman. 74., Alphons. 101. eod. lib.
43 · Causae exheredationis liberorum.
pr.Parentes non possunt filios pro libito exheredare, sed certis tantum et justis de causis, quae recensentur Ord. lib. 4. tit. 88., Emman.72., Alphons. 99. Et tales sunt 1) injuria realis, §. 4. cit. Ord.: 2) verbalis atrox, §. 5.: 3) adcusatio criminalis sponte facta, S. 6.: 4) consuetudo cum maleficis, §. 7.: 5) insidiae vitae parentum structae, SS. 8. et 9.: 6) incestus cum noverca, vel patris concubina, S. 10.: 7) delatio criminalis, ex eaque damnum sequutum, S. 11.: 8) fidejussio pro patre carcere detento non praestita, §. 12.: 9) impedimentum patri in ordinando testamento objectum, $ 13.: 10) cura patris furiosi, vel infirmi non habita et neglecta, SS. 14. 15.: 11) λυτρον non solutum pro patre captivo, S. 16.: 12) haeresis, §. 17.: 13) filiae minorennis vita meretricia, vel publicus concubinatus, §. 1. ejusd. Ord. verb.: dormir com algum homem (Inst. Jur. Crim. Tit. X. §. X. Not.): quae sic intelligenda est; aliter Barb. ad l. 1. D. solut. matrim. P. IV. n. 45.: 14) ejusdem matrimonium, inscio vel invito patre, contractum, SS. 1.2.3. Et hae sunt justae filiorum exheredationis causae e jure Romano petitae, praesertim ex Novell. 115. cap. 3. An aliae ejusdem generis admittantur, quaestio est, quam non eodem modo juris interpretes decidunt.
n1Filia viginti quinque annis minor, quae, patre matreve inscio vel repugnante, nupsit, Dionysii lege Scalabi lata Calend. Febr. aer. 1339. exheres erat, et quidem ipso jure, quin speciali exheredatione opus esset, neque pater, utut maxime vellet, eam poterat heredem facere. Haec autem lex ex Alphonsi V. declaratione, illius Ord. lib. 4. tit. 99. §§. 2. et 3. habita, locum non habet, liberis aliis non exstantibus, quo casu parenti permissum filiam heredem scribere, et, iis exstantibus, de illorum consensu. Emmanuelis Ordinatione lib. 4. tit. 72. §. 2. exceptio alia Dio nysianae legis adponitur de filia, quae digniori nupsit; quo itidem casu non censetur exheredata, heredata, et cum fratribus aeque ad successionem admittitur; neque pater eam potest ab omni portione legitima, quae obventura erat, sed a dimidio tantum semovere: quae tandem exceptio, seu intelligentia postea translata fuit ad Ordinationem, qua utimur, lib. 4. tit. 88. §. 3. Videsis Inst. de Jur. Personar. lib. II. tit. V. §. VII.
44 · Parentum et fratrum.
pr.Parentes ob septem causas a filiis exheredari possunt, Ord. lib. 4. tit. 89., Emman. 73., Alphons. 100., deducta ex dict. Novell. 115. cap. 4.: 1) ob insidias, filiorum vitae structas, §. 1. cit. Ord.: 2) ob stuprum mulieri, vel concubinae filii illatum, §. 2.: 3) ob impedimentum filio testamentum condituro objectum, §. 3.: 4) ob venenum a patre filii matri, vel ab ea patri datum, S. 4.: 5) ob curam filii furiosi non susceptam, neglectam, vel derelictam, §. 5.: 6) ob filium a captivitate non redemtum, §. 6.: 7) ob parentis haeresim, S. 7. Frater fratrem etiam germanum impune potest praeterire, nisi turpem personam instituat, quo casu instituendus, vel exheredandus. Exheredari autem potest ex magna et insigni ingratitudine, quae continget: 1) si fratris vitae insidias: 2) criminis adcusationem: 3) bonorum fere omnium jacturam inferret: 4) illiusve uxorem cognoverit, Ord. lib. 4. tit. go. §. 2., deduct. ex Novell. 22. cap. 47.
45 · Exheredationis causa a quo probanda.
pr.In parentum et filiorum exheredatione causa testamento adjici debet, et ab herede scripto probari, Ord. lib. 4. tit. 82. §. 2., Novell. 115. cap. 3., et interim filii et parentes in rerum hereditariarum possessione erunt, nec audiendus heres, si velit causam omissam probare. In fratrum autem exheredatione causa non praecise exprimenda; et frater exheredatus se gratum fuisse probare debet, et ita jure veteri in ipsa filiorum exheredatione constitutum erat, ll. 2. 3. de liber. et postum.; neque Novell. 115. cap. 3., ex qua cit. Ord. fuit deducta, ad fratres et sorores, quorum nullam mentionem facit, protrahenda est, Boehm. ad tit. de hered. instit. n. 15.
46 · Modi, quibus testamenta infirmantur.
pr.Jam vero testamentum dicitur nullum, injustum, ruptum, irritum, inofficiosum, vel destitutum; et his vocabulis e jure Romano petitis nos etiamnum utimur, iisque significantur modi, quibus testamenta infirmantur, vel rescinduntur.
47 · Testamentum nullum et injustum.
pr.Nullum est testamentum, et omni prorsus effectu destituitur, quod a principio non subsistit, quod fit vel ob inhabilitatem testatoris, quando jus testandi non habet, Ord. lib. 4. tit. 81., vel ob omissas solennitates praescriptas ead. Ord. tit. 80. Nullum etiam est quantum ad institutionem patris, matrisve testamentum, qui filium sive suum, sive emancipatum, vel filiam nec instituit, nec, ut oportet, vel, non dicta causa, exheredavit, Ord. lib. 4. tit. 82. §. 2.; et filii, qui patrem similiter nec instituit, nec exheredem, causa testamento adjecta, fecit, tit. 89.; secus fratris, sororisve, qui, cum fratrem praecise instituere non teneatur, eum potest, indicta causa, exheredare (§. XLV. h. tit.). Testamentum injustum, ita dictum propterea, quod
n1a principio fuit non rite et jure factum, a nullo et invalido perperam distinguitur.
n2Testamentum, in quo filius, filiave a patre, vel matre est praeteritus, vel exheredatus, non expressa causa,: non valet ipso jure; haec est enim institutionis, et exheredationis forma a Justiniano praescripta dict. Novell. 115. cap. 3. Regia Ordinatione adprobata dict. tit. 82. §. 1., qua non servata, testamentum corruat necesse est; itaque supervacanea et inutilis petitio bonorum possessionis contra tabulas, vel querela inofficiosi, qua solum testamentum jure validum rescinditur. Necessaria tamen est querela nullitatis, et sententia declaratoria, quae successioni ab intestato locum esse declaret. Schilt. Exercit. XXXVIII. ad Pand. §§. 54. 58. Nullum etiam est testamentum, praeterito nepote, quamvis pater eum praecedat, quia ex citata Novella et Ordinatione liberi omnes cujuscumque gradus indiscriminatim institui, vel exheredari jubentur, idem Spho 60.
48 · Testamentum ruptum agnatione postumi.
pr.A principio recte conditum testamentum, testatore in eodem statu manente, rumpitur vel per postumi praeteriti agnationem, vel per posterius testamentum rite factum; itaque filii, vel nepotes post testamentum nati praeteriti testamentum rumpunt, idque in totum corruit tam ratione institutionis, quam legatorum, ex dict. Ord. lib. 4. tit. 82. §§. 3. et 5., quod non semel jam diximus (§§. XXVIII. XXIX. h. tit.). Hi vero nepotes, vel filii praeteriti si decedant, vivo testatore, testamentum vires obtinet ex cit. §. 5. verb. e he vivo, l. 1a. de injust. rupt. Per posterius testamentum. 1
49
pr.Rumpitur testamentum per posterius testamentum rite factum et perfectum, Ord. lib. 4. tit. 84. §. 2. in princ., quamvis prius contineat clausulam revocatoriam posterioris voluntatis, quae ad mortem usque deambulatoria est, 1. 6. §. 2. de jur, codicill., 1. 4. de adimend. vel transfer. le gat. Pactum similiter de non revocando testamento libertatem non adimit testatoris illud mutandi; aliud dicendum, si paciscentis intersit, ne testamentum mutetur, isque propterea aliquid dedit, vel fecit, quo casu pactio servanda, Schilt. Exercit. XXXIX. ad Pand. §. 57. Nuda revocatione testa menti coram tribus testibus facta, quamvis ab ea elapsum sit decennium, testamentum non rumpitur; nam in usu non est Justiniani constitutio in 1. 27. C. de testam., teste Groeneweg. de legib. ab. rogat. ad eamd.
n1Aliud est clausula de non revocanda priore voluntate, quam testator sua sponte testamento adposuit, a qua recedere licet, 1. 6. §. 2. de jur. codicill.; ex ea enim nemini quaesitum jus est: aliud pactum de testamento priore non revocando cum herede, aliove initam, a quo etiam liberum est testatori recedere, cum illud prae se ferat naturam ultimae voluntatis, 1. ult. C. de pact. (§. XXXVI. in Not.): hoc tamen intelligendum, si res intra simplicis pacti successorii naturam consistat, nihilque praeterea a paciscente aliove actum, factum, datumve fuerit, quod pactioni de non revocando testamento causam fortasse dedisset, et ita in foro recipienda sententia Schilt. supr. et Stryk. Us mod. ad tit. de injust. rupt. §§. 2. 3. 4. 5. 6. Exemplo esse possunt testamenta conjugum in eadem charta, quae certe alter conjugum, alio inscio, revocare potest, cum reapse duo sint testamenta, et integrum cuicumque voluntatem suam anutare: contrarium dicendum, et facultas haec eo casu deneganda, quo conjuges mutuo sunt instituti, pactione adjecta de testamento, altero invito, non revocando: namque hic non jam datur simplex pactio, sed mutua et reciproca institutio hac forte de causa tantum facta; et alter conjugum deciperetur, si alteri contra fidem datam integrum foret a sua dispositione recedere, quod ab omni certe aequitate alienum est; neque audiendus noster Valasc. Consult. 7., qui aliud ex praejudicio juris Romani sentire videtur.
50 · De his, quae in testamento delentur.
pr.Rumpitur etiam testamentum, in quo omnia, vel quaedam deleta, inducta, vel corrupta sunt, modo id a sciente testatore factum sit, l. ult. de injust. rupt., 1. 1. de his, quae in testam. delent., quod in dubio praesumendum, nisi contrarium ab herede scripto probetur. Et hoc jure gentes omnes utuntur; illius tamen Regiae Ordinationes expressam mentionem non faciunt.
51 · Testamentum irritum.
pr.Irritum fit testamentum, si status testatoris mutatur; quia nec servus, nec deportatus, nec filiusfamilias testamentum facere potest, princ. Inst. et tot. tit. Quib. non est permiss. fac. testam., Ord. lib. 4. tit. 81.; adeoque testamentum incidit in casum, a quo incipere non potest. Hic tamen testamenti infirmandi modus vix usum habet; nam adoptiones non frequentantur (Inst. de Jur. Personar. tit. VI. §. IX.); relegati, sive in perpetuum, sive ad tempus, civitatis jura non amittunt (Tit. II. §. XII. eod. lib.); et servus nemo hodie nascitur, vel fit (Tit. I. SS. IV. VI. VII. XI. XIII. eod.). Qui Religionem ingreditur, capite non minuitur; itaque testamentum, quod ante professionem Religiosam fecit, ea sequuta, non fit irritum, ruptumve. Covarruv. cap. II. n. 8. de testam., Barbos. de offic. et potest. Episc. P. III. Adlegat. 99. n. 13., Valasc. Prax, partit. cap. XVI. n. 17.
n1Regulae juris civilis Romani, cujus hic per transennam mentio facta, quae definit, quod ea, quae ab initio recte constituta sunt, resolvantur, si in eum caşum incidant, a quo incipere non possunt, 1. 98. et penult. de verbor. obligat., obstat alia regula ejusdem juris, qua definitum, quod ea, quae semel utiliter constituta sunt, non infirmantur, etiam si veniat casus, a quo initium capere non potuissent, §. 14. Inst. de legat. (1. 85. §. 1. de reg. jur.): eas tamen bene interpretatur, sicut suus mos est, et componit Arnold. Vinn. ad dict. §. 14. de legat., et ad §. 1. Inst. Quib. non est permiss. fac. testam. n. 4.
52 · Testamentum inofficiosum et querela inofficiosi.
pr.Testamentum inofficiosum recte quidem, sed non ex officio pietatis est factum, II. 2. 3. de inoffic. testam.; et illud dicitur, in quo ii, quibus legitima debetur, sine causa vel exheredes scripti, vel praeteriti sunt. Hoc autem testamentum summo jure valet; revocatur tamen inofficiosi querela, qua contra heredes institutos agitur, ut testamentum eo colore, quod testator non sanae mentis fuerit, rescindatur.
53 · Quando ea locum habeat.
pr.Cum ergo inofficiosi querela locum dumtaxat habeat in testamento recte facto, sed non ex officio pietatis; sequitur eam cessare, quando filius a patre, vel matre, vel pater a filio, filiave est praeteritus, vel exheredatus sine causa, vel ea non dicta; hoc enim testamentum jure non recte inofficiosum, sed nullum vocatur, propterea quod contra juris formam a Justiniano tandem statutam dict. Novell. 115. cap. 3., Ord. lib. 4. tit. 82. §. 1. adprobatam, conditum fuit. Quare inofficiosi querela inter adscendentes et descendentes solum opus est, quando ii ob justam causam, sed falsam, testamento expressam, fuerunt exheredati, et inter fratres, turpi persona instituta, iis etiam praeteritis, et, indicta causa, exheredatis, Stryk. ad tit. de inoffic. testam. (§. XLV. h. tit.). Rescisso per querelam testamento, institutio solum vitiatur, et firma permanent legata, et cetera capita, quem admodum praeteritis scienter liberis, vel exhere datis, dict. Novell. et Ord., Stryk. 1. cit. §. 6., Thomas. in Not. ad tit. D. de inoffic. testam.
n1Inofficiosi testamenti querelae post Novell. 115. et 118. non jam frequentes sunt, quemadmodum tempore Ulpiani, ut ipse testatur in l. 1. eod. Regia Ord. lib. 4. tit. go., Emman. 74., Alphons. 101. querelae inofficiosi mentionem quidem facit, sed in testamento tantum fratris, ibi: quérelar o testamento do irmão. Et inde inferendum vix eidem locum esse inter adscendentes et descendentes, quorum testamentis ordinandis certam formam ex Novellarum jure petitam dicta Ord. tit. anteced. praescripsit. Illud etiam ex eadem evincitur, querelae non nisi in testamento valido locum dari, ibi: contradizer, e fazer revogar o testamento, em que assi for desherdado; nam quod nullum est, rescindi et revocari non potest; et tandem valere testamentum, fratre praeterito, vel exheredato, non dicta causa, cum illius declarationem praefata Ordinatio non requirat, secus paternum, Ord. tit. 82. §. r. cod. lib.
54 · Testamentum destitutum.
pr.Dicitur testamentum destitutum, ex quo heres non exsistit, sive nolit hereditatem adire, sive ob mortem, vel deficientem conditionem non potuerit, §. 7. Inst. de heredit. quae ab intest. defer. Hoc testamentum, quemadmodum irritum, corruit, et nullum est tam quoad institutionem, quam quoad legata, et cetera eodem contenta, quod jure veteri constitutum erat, S. a. Inst. de leg. Falc., 1. 26. Si quis omiss. caus. testam., et novo mutatum non adparet, et ita Stryk. Us. mod. ad tit. de injust. rupt. §. 12. Ego vero ex testamento destituto, ex quo nemo heres exsistit, sive quod nolit, sive quod non possit adire hereditatem, legata deberi existimo; nam jus Romanum hac in parte nititur illa juris civilis regula, quae non patitur quidquam sine heredis cum effectu institutione valere, de qua superius §. XXIX. Neque praeterea insti tuti tuti heredis arbitrio validitas legatorum relinquenda: ea ergo heredes legitimi tacito veluti fideicommisso rogati praestare debent intra vires hereditatis, si eamdem agnoverunt; et iis deficientibus, vel non extantibus, legatarii loco heredum habendi. Vide tamen Lauterbach. Dissert. de testam. destit. Membr. III., et 1. r. tit. 4. liv. 5. Recopilat.
55 · De substitutionibus remissive.
pr.De substitutionibus multa quidem habentur Ord. lib. 4. tit. 87., de quibus non multum laborandum, cum omnia e jure Romano sint decerpta, adeoque ex eodem intelligenda et interpretanda, cum de eis, quod sciam, nihil usquam sanxerint legislatores nostri.
n1Citata Ordinatio singularis est; abest enim ab Emmanuelino, et Alphonsino Codice: eam vero Compilatores formarunt ad juris Romani sensum, quem licet clare, dilucideque exprimerent, doctrina tamen de substitutionibus semper implexa, difficilis, et obscura remansit: itaque e republica esse videbatur, ut illarum usus speciali civitatis lege proscriberetur, praesertim cum eum in finem fuissent repertae, ne vel destitueretur testamentum, vel impuberes, dementésve filii intestati decederent, qui hodie omnino cessat, et vix ulla consideratione dignus est.
56 · De codicillis.
pr.E jure quoque Romano fere omnia descripta sunt, quae de codicillis constituta extant Ord. lib. 4. tit. 86.; ex eo itaque petendum: 1) quod in codicillis directo hereditas dari non possit, neque adimi, quae summa eos inter et testamentum differentia est, dict. Ord. in princ., S. 2. Inst. de codicill.: 2) quod eis ordinandis quatuor testes masculi, vel feminae cum scribente sufficiant, S. 1. cit. Ord., 1. ult. §. ult. C. eod.: 3) quod in codi 111. 6 cillis rure factis tres tantum satis sint, S. 2., 1. ult. C. de testam.: 4) quod is solum codicillos recte faciat, qui testamentum facere potest, S. 3., 1. 6. §. 3., 1. 8. §. 2. de jur. codicill. Deinde codicilli vel scripti sunt, vel nuncupativi, testato, vel ab intestato, a persona publica, vel privata facti, aperti denique, vel clausi, cit. Ord. in princ. et S. 1.
n1Voluntatis nostrae justa sententia de eo, quod post mortem fieri volumus, si heredis institutionem contineat, testamentum vocatur, sin minus, codicillorum nomen sortitur. Jure Romano ante Justinianum in codicillis, quos testamentum non praecedit, heres poterat directo institui, 1. 1. Cod. Theod. de codicill., ubi Gothofred. Idem sub Wisigothis sub Alarico obtinebat, Schilt. Exercit. XXXVIII. ad tit. de jur. codicill. §. 186. In Aragonia confusa sunt testamentorum et codicillorum jura, Inst. del Derech. de Castill. lib. II. tit. III. pag. 123. Majores nostri non alia ratione testamentum a codicillis distinguere videntur, quam solennitatum numero, cum in testamentis quinque testes requirant masculos, in codicillis quatuor, sive masculos, sive feminas, et hoc tantum respectu distinguuntur inter se, et separantur Alphonsi V. Ord. lib. 4. tit. 103., Emman. 76. §. 5.: sed tandem jus Justinianeum de codicillis civitate donatum dict. Ord. lib. 4. tit. 86. Eisdem Ordinationibus tam in codicillis, quam in testamentis rure factis satis erant tres testes: in novis, seu Philippinis, quibus utimur, omissum fuit verbum testamentum, et codicillorum tantum mentio facta, quod jam alibi monuimus (§. XVI. h. tit.). Valasc. Consult. 117., Cabed. P. I. Decis. 170., Barbos. ad leg. 2. de legat. 1. n. 31.
57 · De clausula codicillari.
pr.Inter testamentorum clausulas principatum gerit codicillaris, quae vel specialis est, et speciatim adjicitur, vel generalis, hoc, vel alio modo adposita: Volo testamentum quacumque ratione valere. Ea igitur efficitur, ut testamentum, quod ob defectum solennitatis externae valere non potest, valeat, et sustineatur jure codicillorum; quod utique intelligendum, si eas habeat solennitates, quae in codicillis requiruntur. Hac itaque clausula sustinetur testamentum quinque testibus signatum, sive masculis, sive feminis, sine ulla heredis institutione, vel cum eadem in codicillis etiam directo facta. Haec enim, et similia pertinent ad solennitates externas testamenti, neque de illius essentia sunt. Contra vero non sustinetur testamentum nullum ob praeteritionem descendentium, adscendentium, vel fratris, turpi persona instituta ruptum, irritum, vel destitutum, vel illud denique, in quo impuberes, vel alii, qui a testimonio ferendo arcentur, testes adhibiti fuerunt; et demum ea omnia, quae nulla sunt ob defectum voluntatis, vel potestatis testatoris, vel ob solennitates internas omissas. Alii aliter; unusquisque in suo sensu abundet; res enim haec legibus non dicam jam nostris, sed ne Romanis quidem decisa est, quod Brunnemano in l. 8. C. de codicill. n. 13. in votis erat. Vid. Fab. Turretum speciali tractatu de claus. codic., Stryk. Dissert. de eadem clausula, et de cautel. testam. cap. XXIII., Cocc. de clausul. testam. Disp. 79. vol. I. pag. 1160., Gam. Decis. 126. 196., Pinheir. de testam Disput. II. Sect. XI., Guerr. de divis. lib. 5. capp. 17. 18., ceteros, quorum vel solum numerum inire longum foret.