Mello Freire 3.4De praescriptionibus.
Abrir no leitor do IusCommune →1 · Praescriptio quid, et cujus sit juris.
pr.Praescriptio, seu usucapio (distinctis enim his olim vocabulis, hodie, et jam dudum eodem effectu utimur) praecipuus modus est dominium adquirendi titulo singulari, jure civili introductus; nam simplicitas naturalis ignorat quo pacto res nostra sine nostro facto ad alios transire queat: juris igitur civilis, non naturalis est regula, quod vix est, ut non videatur alienare, qui patitur usucapi, deducta ex l. 28. de verb. significat. Ut tamen dominia rerum essent certa, et dissidia coërcerentur, e republica semper visum fuit praescriptionem introducere, id est, adquisitionem dominii per usum et possessionem certo tempore, 1. 3. de usurpat. et usucap.
n1Jure Romano quinque modi sunt dominii adquirendi singulares: usucapio, donatio, jus adcrescendi, legatum, et fideicommissum; et totidem universales: hereditas, bonorum possessio, adrogatio, addictio, atque emtio bonorum obaerati, et ex SCto Claudiano. Horum plerique apud ipsos Romanos jam a Justiniani temporibus exoleverant: et nos eos tantum hic referemus, qui in usu sunt, et legibus nostris comprobati.
2 · Illius requisita et species jure Romano.
pr.Hoc autem tempus pro rerum diversitate diversum erat. A Solone Decemviri derivarunt caput illud: Usus auctoritas fundi biennium, ce terarum rerum annus usus esto, apud Cicer. in Top. IV. et pro Caecin. XIX. Justinianus tempus illud produxit, et constituit, ut res mobiles triennio, immobiles per longi temporis praescriptionem, id est, inter praesentes decennio, inter absentes vicennio praescriberentur, princ. Inst. de usucap., 1. unic. C. de usucap. transform. Actiones reales cum ex jure in re nascantur, et tamdiu durent, quamdiu ipsum jus in re, eodem tempore, id est, tribus, decem, et viginti annis praescribuntur, l. 1. C. de praescript. long. tempor. Personales rei persecutoriae longissimo tempore, id est, triginta annis, II. 3. 7. C. de praescript. trig. vel quadrag. ann. Eidem praescriptioni subjiciuntur res minorum, l. ult. C. in quib. caus. in integr. restit. necess. non est; res furtivae, 1.8. §. 1. C. de prae. script. trig. vel quadrag. ann.; et demum quae vel ob malam fidem, vel ob tituli defectum usucapi non possunt, dict. 1. 8. §. I., Novell. 119. cap. 7., et 131. cap.6. Quadraginta annorum praescriptione adquiruntur res fiscales et patrimoniales Principis, 1. 4. C. dc praescript. trig. vel quadrag. ann., res immobiles civitatum, municipiorum et Ecclesia rum, Authent. Quas actiones C. de Sacrosanct. Eccles. Praescriptio centum annorum ad res Ecclesiae Romanae tantum pertinet ex ead. Authent. Immemorialis, cujus scilicet in contrarium memoria non exstat, ad regalia non omnia adplicatur; et hae sunt praescriptiones ordinariae. Extraordinariae, seu anomalae ad certum ordinem vix reduci possunt, de eisque peculiari disputatione egit Henric. Coccej. vol. II. pag. 402. Praescriptio deinde longi temporis bonam fidem requirit saltem initio; nam mala superveniens non interrumpit usucapionem, 1. 48. §. 1. de adquir. rer. dom., 1. unic. C. de usucap, transform.; justum titulum, et continuam possessionem, 1.3. de usurp. et usucap.: longissimi, id est, triginta, vel quadraginta, vel centum annorum nec titulum, nec bonam fidem ullo tempore requirit. Et haec praecipua sunt, quae e jure Romano hic adnotare non abs re esse duximus, et ita nimirum facile constabit, quae jus nostrum eidem addidit, vel detraxit.
3 · Et Canonico.
pr.Jus Canonicum haec omnia fere probavit, atque recepit, nisi quod contra civilis juris rationem bonam fidem perpetuo requirit in omni praescriptione etiam longissimi temporis, cap. ult. de praescript. verbis: Oportet, ut, qui praescribit, in nulla temporis parte rei habeat conscientiam alienae. Hoc autem jure, et civili bona fides nihil aliud est, quam justa opinio, qua quis rem alienam, quam possidet, suam esse existimat, alienam ignorat, cap. 5. eod., 1. 109. de verbor. significat.
n1Juris civilis doctrinam acriter defendit contra iniquos rerum aestimatores Coccejus Dissert. de finib. bon. fid. in praescript. de jur. can. Sect. I. §. 6. et seq. Contra vero Lyncher. in Dissert. de bona fide in praescript. tam jure civili, quam canonico Thes. IV. et seq. juris canonici causam adversus Coccejum agit, qui propterea coactus fuit alteram Dissert. de finibus bonae fidei in praescriptione de jure canonico conscribere, qua Lyncherio respondet.
4 · liarum gentium praescriptio.
pr.Apud Francos, Germanos, Wisigothos res immobiles praesertim, et actiones triginta annorum possessione justa, continua, nulloque actu interrupta adquirebantur, quin opus esset bona fide, vel titulo; itaque harum gentium legibus satis erat solum temporis lapsus, Heinecc. Elem. Jur. Germ. lib. II. tit. IV.
n1: De praescriptionis tempore.
5
pr.Nostrae de praescriptionibus leges ex jure civili et canonico fuerunt decerptae; et hac de causa in quaestione de bona fide non bene inter se conveniunt antiquae et hodiernae Ordinationes. Jure igitur nostro res mobiles triennio, res immobiles, et actiones in rem decem annis inter praesentes, et viginti inter absentes praescribun-- tur, Ord. lib. 1. tit. 84. §. 23. in fin., et lib. 4. tit. 3. §. 1., Emman. 33., Alphons. 49. Actiones vero personales, quae ex contractu, vel quasi descendunt, non nisi longissimo tempore, id est, triginta annis usucapi possunt, Ord. lib. 4. tit. 79. in princ., deducta ex Joanis III. Extravag. 4. Febr. 1534. apud Leon. 6. p. tit. 1. 1. 1.
n1Legem scriptam, quam seiam, nullam habemus, quae tempus in mobilium rerum praescriptione definiat; triennium tamen, quod jus Romanum continet, antiqui, hodiernique mores servant. In rerum quoque immobilium usucapione tempus definitum expresse non est; definitum autem exstat ab Alphonso V. in praescriptione actionum in rem, Ord. lib. 4. tit. 49.: et constitutum longum tempus, id est, decennium inter praesentes, qui in eadem provincia, seu Comarca vivunt, et vicennium inter absentes. Et ex hac Ordinatione, et concordantibus citatis, quae decem, vel viginti annos in actionum realium praescriptione requirunt, recte quidem inferri potest immobilia bona eodem tempore praescribi: hae enim actiones, cum ex jure in re nascantur, jura rerum sequuntur ad invicem, et, co durante, durant, et, exstincto, exstinguuntur. Actiones personales Emman. Ord. lib. 4. tit. 80. inter eos, qui in eodem oppido vivebant, quinquennio, in eadem provincia decennio, in diversa vicennio usucapiebantur. Joannes autem III., Honorii et Theodosii junioris constitutionem sequutus in l. 3. C. de praescript. trig. vel quadrag. ann., triginta annos generaliter constituit dicta Extravag. 4. Febr. 1534, quae postea in Ordinationem, qua utimur, lib. 4. tit. 79. relata fuit. Dionysius autem Rex lege Scalabi data apud Ord. Alphons. lib. 4. tit. 108. §. 3. decem annos in actionum rerumque praescriptionibus generaliter, et sine ulla differentia constituit.
6 · Longissimi temporis praescriptio.
pr.Longissimi temporis praescriptionem leges etiam nostrae agnoscunt; eaque vel triginta, vel quadraginta annorum, vel immemorialis est. Triginta annis praescribitur actio in rem hypothecaria, quando res obligata sine titulo ad possessorem devenit, Ord. lib. 4. tit. 3. §. 1., et quadraginta inter absentes, quando mansit penes debitorem, vel illius heredem, ead. Ord. Et haec unica fortassis species est, cui triginta, vel quadraginta annorum praescriptio Patriis legibus adplicatur; in foro tamen ea fere omnia recepta sunt, quae jus Romanum hac in re statuit, quorum summam supra retulimus §. II. Praescriptionis centum annorum jus nostrum mentionem non facit.
7 · Immemorialis.
pr.Contra vero praescriptionis immemorialis, eaque, ut rem uno, vel alio exemplo declarem, adquiritur libertas non solvendi id, quod in forali lege continetur; adquiri tamen non potest jus id exigendi, quod eadem lege expresse non invenitur concessum, Ord. lib. 2. tit. 27. §. 1., tum quia pro libertate plenior fieri debet interpretatio, tum quia ei, qui censuale instrumentum penes se habet, perpetuo obstat mala fides, ead. Ord. §. 3. (vid. infra §. VIII.). Tempore immemoriali capellae, et majoratus institutio probatur, Ord. lib. 1. tit. 62. §. 51.
8 · De bona fide in praescriptionibus.
pr.In praescriptionibus longissimi temporis jure nostro titulus non requiritur, Ord. lib. 4. tit. 3. §. 1. vers.: E vindo; requiritur tamen III. 3 bona fides, et quidem perpetuo in omni et quacumque praescriptione ex dict. Ord. in fin., et tit. 79. in fin. princ., et lib. 2. tit. 53. §. 5., eaque necessaria hodie est tam in auctore, quam in ejus successore sive universali, sive particulari ex citatis Ordinationibus, quae hoc modo ad sensum juris Canonici sunt intelligendae, secus jure Romano, §. 12. Inst. de usucap. Nullo ergo tempore malae fidei possessor potest praescribere, et pro tali habetur non modo qui scit rem alienam esse, sed et qui ignorat, si modo instrumentum apud se habeat, ex quo rem esse alienam adparet, Ord. lib. 2. tit. 27. §. 3.
n1Ordinatione Alphons. lib. 4. tit. 49. §. 3. in praescriptionibus longi temporis bona fides, et justus titulus requiruntur initio tantum, et ita Ordinatio interpretanda, et adcommodanda juri Civili, quod hoc tempore prae Canonico in foro regnabat: in longissimi vero temporis praescriptione non requiritur, ibi: E esta demanda lhe poderaa fazer ataa dez annos compridos e contados des o primeiro dia, em que a dita cousa foi a poder do possuidor com titulo, e boa fee, e se ambos eram moradores em huma Comarqua.... E indo essa cousa ao possuidor sem titulo alguum, havendo acerqua della maa fee, porque sabia bem que nom era sua de Direito, nem lhe pertencia, em tal caso the poderaa ser feita a dita demanda pelo dito credor ataa trinta annos compridos. Emmanuelis similiter Ordinatione lib. 4. tit. 33. et tit. 80. in realium, personaliumve actionum praescriptione bona fides non requiritur; vel saltem illius expressa mentio facta non est. Quare jus nostrum in quaestione de bona fide magis Romanum, quam Canonicum sequutum videtur ad tempora usque Joannis III., qui primus cit Extravag. Canonicum praetulit. Partitarum quoque lege 12. tit. 29. part. 3. bona fides initio tantum requiritur, quando res donationis, vel permutationis titulo ad possessorem devenit. Non nulla hanc in rem egregia habet M. Franc. Ignac. Dunod de Charnage Traité des prescript. P. I. chap. III., Lud. Ant. Murat. Difetti della Giurisprudenza cap. 15. in fin.
9 · Et quando praesumenda.
pr.Bonam autem fidem, et justum titulum possessor probare debet in praescriptione longi temporis; in longissimi nec titulum, nec bonam fidem probare tenetur, utrumque enim praesumendum, nisi contrarium ab adversario probetur, Stryk. ad Pand. lib. XLI. tit. III. S. 2., Thomas. in Not. ad tit. Inst. de usucapionib.
10 · Usurpatio praescriptionis.
pr.Continua quoque possessio jure nostro ad praescriptionem requiritur: quare siquis, nondum completa usucapione, vel naturaliter de possessione dejectus sit, vel civiliter per citationem, usucapio interrumpitur, Ord. lib. 4. tit. 79. §. I., et haec usucapionis interruptio jure Romano usurpatio dicitur, 1. 2. de usurpat. et usucap.
11 · Quae res possint praescribi.
pr.Usucapioni subjiciuntur res omnes, quae in dominio esse possunt; itaque res hominum commercio natura exemtae, vel quae lege adquiri, vel alienari prohibentur, usucapionem non admittunt. Exempla habentur Ord. lib. 2. tit. 46. in fin., et tit. 53. §. 5., et lib. 4. tit. 43. §. 13., et passim. Notandum tamen, quod multa, quae usucapionem nullo tempore recipiunt, donatione, vel alio quovis titulo certe adquiruntur, Ord. lib. 2. tit. 28. in princ., et tit. 34. §. 10., et tit. 45. SS. 10. et ult. Minus igitur juris est in praescriptione etiam immemoriali, quam in vero, hoc est, naturali simul et civili titulo.
12 · Quibus non currit praescriptio.
pr.Contra pupillum nulla currit prae scriptio; minoribus tamen nocet praescriptio Iongissimi temporis, adversus quam restitutionem petere possunt intra quadriennium a legitima aetate, Ord. lib. 4. tit. 79. §. 2., et lib. 3. tit. 41. §. 6. Illud vero speciale est, quod triennium famulis concessum ad pactam mercedem petendam adversus minores non currat, Ord. lib. 4. tit. 32. in fin. princ.
n1Inter fratres nulla olim praescriptio erat, idque non lege aliqua scripta, sed moribus fuit constitutum, quorum meminit Alphonsus III. his verbis: Costume he em casa d'ElRey que irmão contra irmão nom possa prescrever, apud Ord. Alphons. lib. 4. tit. 108. §. 1.
13 · De bonorum et jurium Regalium praescriptione.
pr.Doctrina de praescriptione Regaliumt non satis est jure nostro expedita. In summa haec generaliter tenenda: I.) bona Principis privata, vel fiscalia quadraginta annis praescribuntur, 1. 4. С. de praescript. trig. vel quadrag. ann.: II.) Domanialia nullo tempore, cap. 33. de jurejur.: III.) idem dicendum de juribus Regalibus majoribus, quae ab Imperante vix abesse possunt, Ord. lib.2. tit. 45. in fin. princ. et S. 8.: IV.) de juribus Regalibus minoribus, quae in imperio praesertim, auctoritate et jurisdictione consistunt, SS. 10. 55. 56. ead. Ord.: V.) ea vero, quae emolumentum magis et utilitatem, quam imperium, seu jurisdictionem continent, tempore immemoriali possunt adquiri, si ejus generis sint, ut a Rege donari soleant, Ord. lib. 2. tit. 27. §. 1. Plura inter alios habent Thomasius peculiari Dissertatione: De praescriptione Regalium ad jura subditorum non pertinente, Harpprecht: De praescript. immunitat. a collect. Vid. Inst. nostr. de Jur. Publ. Tit. V. S. LII., et Tit. VIL §. XVI.
14 · Praecriptiones extraordinariae.
pr.Sunt et praescriptiones extraordinariae, quae ad certum ordinem referri nequeunt. Nam 1.) adcusatio criminalis vicennaria est, 1. 12. C. ad leg. Cornel. de fals., Ord. lib. 1. tit. 84. S. 23. in fin. (Inst. Jur. Crim. Tit. XXIII. §. II.): II.) actio, quam querelam vocamus, quae adcusationis quaedam species est, intra annum judici offerenda, Ord. lib. 5. tit. 2. §. 4., et tit. 117. §. 1.: III.) intra decem dies adpellatio interponenda, Ord. lib. 3. tit. 70. in princ.: IV.) et intra sex menses introducenda, et prosequenda apud superiorem judicem, SS. 3. 4. ead. Ord.: V.) intra sexaginta dies chirographo opponenda exceptio non numeratae pecuniae, Ord. lib. 4. tit. 51.: VI.) viginti supra quinque annis exactis a morte testatoris heredes, et testamentarii ad reddendas rationes jam, cogi non possunt, Ord. lib. 1. tit. 62. SS. 8. et 22.: VII.) Scribis et Tabellionibus post tres menses a lata sententia salarium praescribitur, Ord. lib. 1. tit. 79. §. 18., et tit. 84 §. 30.: VIII.) de damno infecto, et interdicto quod vi, aut clam non nisi intra annum et diem agi potest, Ord. lib. 1. tit. 68. §. 25., neque mulier post annum adversus stupratorem agere, Ord. lib. 5. tit. 23. §. 2. Et haec satis.