IusCommune
IusCommune › Textos › Melo Freire › Liber III · De jure rerum

Mello Freire 3.3De adquirendo rerum dominio.

Abrir no leitor do IusCommune →

1 · Modi dominii adquirendi.

pr.Um jus naturale et gentium, quod recta ratio inter omnes gentes constituit, apud omnes peraeque custodiatur, §. 1. Inst. de jur. nat. gent. et civ.; dubitari non potest, quod Romanis pariter ac Lusitanis, et gentibus universis modi dominii adquirendi vel naturales sint, vel civiles. De naturalibus prius agendum, qui vel originarii, vel derivativi dicuntur. Ad originarios refertur occupatio, et adcessio; ad derivativos traditio.

n1Bene Justinianus in §. 1. Inst. de jur. nat. gent. et civ.: Omnes populi, qui legibus, et moribus reguntur, partim suo proprio, partim communi omnium hominum jure utuntur: itaque vitio nobis vertendum non est, quod non nulla hic dicamus de modis dominii adquirendi naturalibus, qui nostra in civitate usum habent, et legibus nostris probantur.

2 · De occupatione rerum publicarum.

pr.Occupatio recte ad originariam adquisitionem refertur, et pertinet ad res, quae nullius in dominio sunt, sed esse possunt. Quia vero apud nos, et apud omnes fere gentes maria litoribus proxima, litora, flumina perennia, alvei derelicti, cetera, quae jure Romano communia, aut publica dicuntur, alicujus sunt, id est, Principis, vel Civitatis, non cedunt occupanti, Ord. lib. 2. tit. 26. SS. 8. 9. 10., Cabed. P. II. Decis. 45. (§. VIII. Tit. I. h, lib.).

n1Sed quamvis litora maris publica sint, lapilli, gemmae, cetera, quae nullius vocantur, in eis inventa, non Principi, sed occupanti cedunt, et ita de ambare in Brasiliarum Litoribus reperto non semel judicatum apud Cabed. P. II. Decis. 48. nn. 9. 10., Portug. de donat. lib. 3. cap. 13. n. 92., Strykius ad tit. D. de divis. rer. §. 9.

3 · De occupatione hostili.

pr.Bello quaesita non occupanti, sed Principi, cujus nomine bellum geritur, cedunt; nec distinguimus inter res mobiles, vel immobiles, et captas a singulis militibus, vel ab universis bello publico; utroque enim casu non sibi, sed ei, cujus instrumentum sunt, adquirunt, Extravag. 20. Decembr. 1713. Collect. I. ad Ord. lib. 2. tit. 32. §. 1. N. 1. (Inst. de Jur. Publ. tit. XI. §. VI.).

4 · De venatione et piscatione.

pr.Ferae bestiae et pisces, quia in nullius dominio sunt, occupanti cedunt; verum quamvis hodie apud nos quilibet possit et venationem et piscationem exercere; tamen certis mensibus, et certis instrumentis venari, aut piscari prohibitum est, Ord. lib. 5. tit. 88., deducta ex Sebastiani Regis Extravag. 1. Jul. 1565. apud Leon. 4. p. tit. 14. 1. ult., itemque in vivariis Regis auctoritate institutis, Ord. eod. lib. tit. 91. Qui vero in venatorias has leges peccat, poenam eisdem statutam incurrit, praedam tamen suam facit; neque praecise requiritur, ut eam manu capiat, sed satis est feram ita vulnerare, ut facile capi possit, ex sententia Trebatii, quam adprobavit Ord. lib. 5. tit. 62. §. 6. In contrarium ivit Gaius Jureconsultus, cujus opinionem Justinianus sequutus fuit, S. 13. Inst. de rer. divis.

n1Idem Justinianus §. 12. Inst. de rer. divis. diserte ait feras bestias jure gentium nullius esse: verum negari haud potest civitatem in eis quoque dominium aliquod certo respectu habere, et posse leges venatorias ferre, et venationem vel penitus, vel ad certum modum prohibere, Thomas. Jurisprud. Divin. lib. II. cap. X. n. 147. cum seq., Stryk. in praef. Corpor. Jur. Venator. forestal. Rom. Germanic. Principis autem solius est venationem, vel piscationem prohibere; et tractum definire, in quo nemini, eo inconsulto, venari, vel piscari liceat, Ord. lib. 5. tit. 91. Illud vero procul omni dubio est, venationem a majoribus nostris tamquam Reguin dumtaxat propriam, et Nobilium haberi; pertinet enim ad militaria instituta, et armorum jura, quibus prae plebe potissimum eminebant, et gloriabantur: quod institutum, quamvis alia documenta deessent, probat Josephi I. Diplom.:. Jul. 1776. §. 4., quo in reverentiam antiquitatis, vel quavis alia ratione plebeiis hominibus venationis usus in provincia, quam Estremadura dicimus, interdictus fuit. Eum quoque olim Nobiles in subditorum silvis poterant prohibere, et eo utebantur tamquam ingenuitatis suae quadam praerogativa; sed demum jus venatorium, seu forestale, uti medio aevo vocatur, inter Regalia fuit adnumeratum, Ludewig. Dissert. de different. Jur. Rom. et Germ. in venatu ejusque regali differ. V. Et a tempore hoc repetendum, 1) quod venationem hodie valeant exercere quicumque expresse prohibiti non sunt, Nobiles, vel Plebeii: 2) et tam in fundo proprio, quam in alieno: 3) iis tractibus exceptis, in quibus venari prohibitum fuit: 4) solius Regis esse eosdem definire: 5) aucupii illud genus, quod per falcones, et accipitres exercetur, hodie etiamnum ad Principes et Nobiles tamquam praecipuum servari: 6) Reges majores silvas. banno ferino Regali munitas tantum habere, Lusitane Coutadas: 7) Nobiles autem non nisi eorum voluntate et donatione; et tandem jus venatorium a Rege donatum Regium jus esse; itaque habendum et regendum Ordinationibus specialibus Regiae Coronae bonis datis, quae omnia fere deducuntur ex hodierna Ord. lib. 5. tit. 88. et 91., Emman. 111., Alphons. 46. Apud nos silvas Regales solis Regibus patentes ad paucas jam redegerunt Joannes II. ad populi petitionem in Comitiis Montis Majoris, Emmanuel in Comitiis Olisiponensibus ann. 1498., Philippius II. et III. Reg. Diplom. 9. Jul. 1594., 4. April. 1601. apud Cabed. P. II. Decis. 89. Sed nondum rei agrariae pro eo ac oportebat consultum fuit. Regimen Praefecti Regiorum Venatorum, et Judicis, quem dicimus das Coutadas, exstat tom. II. Collect. Manescal., et apud Cabed. Decis. go., Peg. tom. XIII. ad Ord. lib. 3. tit. 5. pag. 154. Ad piscationis jus ea omnia producenda, quae hic de venatione dicta sunt; monendum tamen balaenam, et majores pisces, quos Regios vocant, Regis esse, adeoque capientium non fieri, cap. 94. Regim. Reg. Patrim. for. Cetubalensis oppidi, quod incipit: E foi mais assentado.

5 · De inventis rebus, et derelictis.

pr.Res inventae vel dominum aliquando habuerunt, vel nunquam in potestatem alicujus pervenerunt. Prioris generis suo domino restituendae sine ullo inventionis pretio, Ord. lib. 5. tit. 62. §. 4.: solvi vero debent omnino expensae iis servandis factae. Et huc vel maxime pertinent naufragorum bona, et naves ventorum vi ad litora nostra adpulsae, Ord. lib. 2. tit. 32., deducta ex Comitiorum Conimbricensium legibus sub Alphonso II. ann. 1211., et Atouguiensium sub Ferdinando ann. 1375. (Inst. de Jur. Publ. tit. IX. §. IX.). Res autem illae, quae alicujus dominio nunquam fuerunt suppositae, veluti lapilli, inventori adquiruntur, non Regi (§. II. Not. h. tit.), quod de his rebus intelligendum videtur, quae non insignioris quidem pretii sunt, hae namque Principi cedunt, non inventori. Pro derelictis vero res habitae, et sparsae, veluti missilia, nullius efficiuntur, adeoque occupanti cedunt.

n1Regula, quod res inventa, quae aliquando dominum: habuit, inventoris non sit, sed servari debeat domino restituenda, ex Ord. lib. 5. tit. 62. §. 4. limitatur duobus in casibus: 1) in venatoria ave publice denuntiata post triginta dies, quibus elapsis, si interim dominus non adparet, inventori adquiritur ex dicta Ord. §. 3.; 2) in bestiis, et pecore erratico post menses quatuor a denuntiatione similiter facta ex Ord. lib. 3. tit. 94. Rei derelictae, sparsaeve, et missilium adquisitio perperam a Triboniano in §§. 45. et 46. Inst. de rer. divis. inter modos adquirendi dominii per traditionem refertur: pertinet enim ad occu pationem rerum nullius, quia nullius efficitur, quod ita sparsum et derelictum est. Bona vero vacantia, de quibus suo loco (Tit. VIII. §. XIX. h. 1.), hue non pertinent, quia non occupanti, sed Regi adquiruntur, Ord. lib. 2. tit. 26. §. 17., adeoque res alicujus sunt, id est, fisci, neque profecto rebus pro derelictis habitis possunt adnumerari, cum non adpareat quo animo sint derelictae.

6 · De thesauris, et metalli fodinis.

pr.Ad thesauros quod adtinet, quid circa illorum adquisitionem jus Romanum statuerit, notum est ex §. 39. Inst. de rer. divis.; apud nos fisco cedunt, tamquam bona vacantia, ex generali Ord. lib. 2. tit. 26. $$. 16. et 17., sive in proprio, sive in alieno loco inveniantur. Similiter auri, argenti, aeris, vel metalli alterius fodinae Regis sunt, quocumque loco inveniantur, publico, privato, proprio, vel alieno, et inter Regalia numerantur, dict. Ord. lib. 2. tit. 26. §. 16., Barbos. 1. Divortio 8. (Fructus 7.) S. Si vir 13. a n. 18. D. solut. matr.: et a Rege non nisi expresse donatae censentur, Ord. eod. lib. tit. 28. Has tamen auri, vel argenti venas Reges inventori saepe concedunt certo onere et tributo: eique praemia pollicentur, Ord. lib. 2. tit. 34., deducta ex Sebastiani Regis Diplom. 17. Decembr. 1557. apud Leon. 5. p. tit. 6. 1. unic., cui adcesserunt plures Extravagantes Collect. I. ad Ord. lib. 2. tit. 34. Nn. 1. 2. 3. 4. 5.

n1Thesaurus inter bona vacantia recte adnumeratur, et vel hac tantum de causa ad fiscum pertinet, Ord. lib. 2. tit. 26. §. 17. (Vid. Ord. Alphons. lib. 2. tit. 2. art. 5.), neque praeterea novum est, quod omnia hero carentia fisco cedant, et hoc veluti gentium jus est, Grot. de jur. bell. ac pac. lib. II. cap. VIII. §. 7., Jacob. Gothofred. ad 1. 1. Cod. Theod. de thesaur., eoque usi semper fuerunt Germani, Grot. ibid., et Wisigothi, Cassiodor. lib. IV. cap. XXXIV., et lib. VI. cap. VIII. In Castella idem jus est ex l. 1. lib. 6. tit. 13. Nov. Recopil.

n2Haec autem quamvis ita sint, noster Portug. in tractatu de donat. lib. III. cap. 13. n. 91. ait: In hoc Regno Lusitaniae cum nihil circa thesaurum constitutum sit, in illis tantum casibus thesaurus erit de Regalibus, in quibus vel totus, vel dimidia pertinet ad Principem secundum jus commune: Georg. Cabed. P. II. Decis. 56. in eadem opinione esse videtur: sed vero in hanc sententiam eos coëgit praejudicium auctoritatis juris Romani, cui pro saeculi genio multum tribuebant. Principes autem nostri naturalem aequitatem sequuti, ut loquitur Justinianus in §. 39. Inst. de rer. divis., thesaurum inventori plerumque concedere solent, eumque sibi servant tantum, quando pretiosus is est, et vel forma, vel vetustate sua Regis adfectione dignus; et hoc etiam casu illius valorem, et verum pretium solvunt, vel alio modo compensant. Hanc aequitatem anno proxime anteacto sequuta fuit Augusta; nam numismata aurea Imperatorum Romanorum loco privato in Algarbiensi Regno casu inventa sibi vindicavit, illorum valore plus justo inventori soluto. Multa habet Lauterbach. Dissert. jurida de thesaur. volum. I.

7 · De adcessione naturali.

pr.Adcessio, alter dominii adquirendi juris naturalis modus originarius, vel naturalis est, vel industrialis, vel mixta. Ad naturalem refertur fetus animalium, et incrementa omnia fluvialia. Jure ergo adcessionis fetus animalium ad dominum matris pertinet, nec inspicitur qui pater, vel patris dominus sit. Pufendorf. lib. IV. cap. VII. §. 4. Incrementa fluvialia, veluti insula in flumine nata, alveus derelictus, et adluvio, ejusdem juris ac flumina sunt. Quare insula non privatis ex utraque ripa praedia possidentibus, uti Paulus existimavit, cujus sententiam sequutus fuit Justinianus, S. 22. Inst. de rer. divis., sed fisco adquiritur, quae Labeonis quoque opínio fuit in l. 65. §. ult. de adquir. rer. dom. Idem dicendum de alveo derelicto, quem vicinis praediis Romanae leges addicebant, §. 23. de rer. divis., et idem denique de adluvione, si alicujus momenti esse adpareat; Ord. lib. 2. tit. 26. SS 8. et 10., capp. 1. et 33. Regim. dicti das lesirias, e dos paúes, ann. 1576. ordinati, Grot. de jur. bell. ac pac. lib. II. cap. VIII. §. 8. et 9. (Inst. Lib. I. Tit. IX. §. XIV.).

8 · Industriali.

pr.Adcessionis industrialis complures species sunt, veluti specificatio, adjunctio, intextura, confusio, commixtio, inaedificatio, scriptura, et pictura; de quibus cum nullas leges scriptas habeamus, sequemur jus naturale et gentium, non civile Romanorum, quod plerumque ab aequitate declinat, ut jam alii demonstrarunt. Specificationem Şabiniani domino materiae, Proculiani facienti tribuebant; Caius, Ulpianus et Paulus materiam praeferebant, id est, illius dominum, si ad eamdem nova species posset reduci, facientem, si non posset, et hanc distinctionem probavit Justinianus in §. 25. Inst. de rer. divis., quae quidem eruditis non omnibus placet. Ego vero existimo, quod nova species ex re fungibili facta bona fide conficienti judicanda sit, et domino materiae pretium restituendum; ex re autem non fungibili si facta dicatur, ei tribuenda, cujus res, vel opera majoris est pretii, vel ei, qui minore cum detrimento re carere potest, Everard. Ott. ad dict. §. 25. Inst. de rer. divis. In rebus adjunctis, vel intextis, de quibus in §. 26. de rer. divis., suum cuique est reddendum, si res conjunctae salvae separari possunt; si non possunt, quidquid adjunctum est, vel intextum, domino totius cedit, sed debet illius pretium ejusdem domino restituere. Res autem confusae casu, vel data opera certe communicantur, S. 27. Inst. de rer. divis.; itemque commixtae, aliud licet Justinianus adfirmet §. 28. Inst. eod.; quia utraeque res confusae, vel commixtae, vel omnino distingui et separari non possunt, vel non nisi difficillime, quod satis est ad communionem inducendam. Neque aedificia solo alieno bona fide superimposita solo semper cedunt, uti jure Romano, SS. 29. 30. Inst. de rer. divis.; cum enim multo pretiosiora sint, quam solum, in quo pretium adfectionis non cadit, aequius est aedificium exstructum aedificanti tribuere, aestimatione soli domino reddita. Similiter scribens, aut pingens in aliena charta, vel tabula praeferendus harum rerum domino utpote fungibilium, in quas nulla peculiaris cadit aestimatio, Thomas. in Not. ad Înst. de rer. divis. §§. 33.34., et in disput. de pret. adfection. cap. III. Alii aliter, quod per nos licet, philosophantur.

9 · Et mixta.

pr.Ad mixtas adcessiones referuntur plantatio et satio, de quibus in legibus nostris ne verbum quidem, itemque perceptio fructuum. Et quamvis jure Romano Titii arbor, quae in Maevii solo coaluit, et radices egit, illius sit, et communis prope confinium nata, si in vicini fundum radices egerit, §. 31. Inst. de rer. divis.; tamen ex simplicitate naturali dominium arboris non ex radicum immissione, sed ex origine debet aestimari; neque domino arbor sua periisse videtur, licet particulis quibusdam aucta creverit ex alimentis terrae alienae, Grot. de jur. bell. ac pac. lib. II. cap. VIII. S. 22.; itaque vix dubito, quod dominus suam plantam et arborem possit vindicare, et eximere ex alterius solo, si in eam adfectio cadat. Similiter ei, qui bona fide alterius fundum conserit, messis relinquenda erit, si mercedem solverit pro agri usu; vera enim perpetuo non est Romani juris regula in §. 32. Inst. de rer. divis., plantas, quae terrae coalescunt, et frumenta, quae sata sunt, solo cedere, Cocc. Dissert. de jur. semin. Et his consequens omnino est, bonae fidei possessorem fru-, ctus perceptione suos facere, Ord. lib. 2. tit. 53. S. 5. ibi: por quanto os havemos por constituidos em må fé para que não possão fazer seus os dictos fructos (Inst. Lib. IV. Tit. VI. §. X.).

n1Quaestio de adquisitione fructuum a bonae fidei possessore famosa est jure Romano, et illius sedes in §. 35. Inst. de rer. divis., 1. 48. de adquir. rer. domin, 1. 45. de usur. Interpretes, ut fieri solet, non eodem modo eam expediunt. Quidam distinguunt inter possessorem titulo onero50,, qui ex eorum sententia fructus suos facit, et titulo lucrativo, qui non facit: quidam non jam possessoris titulum, sed fructus ipsos distinguunt, et possessori concedunt fructus industriales, domino naturales: quidam, tituli et fructus distinctione posthabita, possessori tribuunt fructus omnes consumtos, et domino omnes exstantes, sive pendentes, sive separatos: quidam denique perceptos jam, et a fundo separatos a pendentibus distinguunt, et hos domino adjudicant, separatos vero una cum consumtis possessori; in eo autem omnes conveniunt, pendentes ad fundi tantum dominum spectare. Meum non est tantas componere lites. Hac tamen de re cum nihil legibus nostris scriptum inveniarmus, et solum argumento a contrario sensu ex Ord. lib. 2. tit. 53. §. 5. illud recte consequi arbitremur, bonae fidei possessorem fructus suos facere, sed consequi nullo modo possimus, quos fructus suos faciat, naturales, industriales, consumtos, exstantes, separatos, vel pendentes; conjicere, et adfirmare non dubitamus, bonae fidei possessorem, cum utroque jure, naturali et civili, loco domini habeatur, quamdiu verus dominus non adparet, 1. 48. in princ. de adquir. rer. dom., 1. 136. de reg. jur., fructus omnes naturales, industriales, consumtos, vel exstantes lucrari, tamquam si verus rei dominus esset: ad pendentes vero quod adtinet, ut eos lucretur, et cum effectu suos faciat, debet illius anni mercedem pro usu agri domino solvere: itaque detrimentum eidem sarcire, quod ex fructibus pendentibus patitur; quod nullum profecto ei resultat ex fructibus jam perceptis, et separatis eodem anno, et proxime circumactis; illorum ergo ratione bonae fidei possessor non tenetur; malae autem fidei de omnibus tenetur etiam consumtis, sive is praedo sit, sive in mala fide post litem contestatam constitutus, 11. 33. 62. §. ult. de rei vindicat., 1. 4. C. Unde vi, 1. 2. C. de fructib, et lit. expens., Ord. lib. 2. tit. 53. §. 5. Et tenetur non solum de fructibus inhoneste perceptis, sed etiam de honeste percipiendis: sibi enim debet imputare et quod sciens fundum alienum coluit, et quod posteaquam rescivit rem esse alienam, eam non restituit: expensas autem necessarias potest deducere, Ord. lib. 4. tit. 48. §. 6.

10 · De traditione.

pr.Tandem dominii juris naturalis adquirendi modus derivativus est traditio; qua quidem adceptata, nihil magis conveniens est naturali aequitati, quam voluntatem domini rem suam in alium transferre volentis ratam habere, S. 40. Inst. de rer. divis. Ex simplicitate naturali dominium nudis verbis abdicari, et quovis actu externo, quo voluntas declaratur, in alium proprietas transferri potest, Grot. de jur. bell. ac pac. lib. II. cap. VI. §. 1. et cap. VIII. §. 25., Pufendorf. lib. IV. cap. IX. §. 6. Jure vero Romano traditio erat prorsus necessaria, 1. 20. C. de pact.; nostro autem jure necessaria quoque esse videtur ex Ord. lib. 4. tit. 7. §. 7. in princ., et hoc fundamentum est differentiae actiones inter reales et personales. Pro traditione nos habemus quodlibet factum, imo et verba tradentis, adceptantisve, si ita nimirum inter contrahentes actum sit. Porro ipsa traditio vel vera est, vel ficta, seu symbolica, et vel brevi, longave manu facta dicitur. Vera in rebus mobilibus datur, quae de manu ad manum traduntur: in immobilibus inductio in possessionem; et in rebus incorporalibus, seu servitutibus, unius usus, et alterius patientia pro traditione habetur. Fictae traditionis multa notantur exempla, veluti in re uni locata, vel commodata et vendita, S. 44. Inst. de rer. divis., Ord. lib. 4. tit. 1. in princ., in re praesenti, et in conspectum deducta, 1. 79. de solut., clavium apud horreum traditione, §. 45. Inst. eod., cet. Illud vero omni jure certum est, traditionem a non domino factam, vel sine justa causa et titulo, vel ab alio denique non adceptatam, dominium transferre non posse, 1. 54. de reg. jur., 1. 31. de adquir. rer. domin., 1. 55. de obligat. et act. Et haec fere omnia non ad dominium modo, verum etiam ad possessionem adplicantur.

n1Quae hic de traditione diximus, juris veluti gent ium sunt, adeoque in omni civitate locum habent. Apud Wisigothos ex l. 6. lib. 5. tit. 2. bona immobilia non nisi solenniter tradebantur, convocatis testibus, et arbitris, et confectis instrumentis. Idem Germaniae populis placuit, quibus solenne erat, cum possessionem praedii adprehenderent, non solum festucam, sed et glebam exscindere, vel ramusculum ex arbore defringere, eaque omnia secum auferre tamquam signa adquisitae possessionis. Nobis satis est traditio, neque solennitates ullae pro forma desiderantur, quamvis in usu etiam hodie sit, cum quis fundum ingreditur possessionis capiendae causa, glebam in aëra projicere, et ramum decerpere, quae signa Notarii instrumentis suis referre solent. Neque etiam hodie scriptura publica, * vel privata necessaria est ad transferendum dominium in omni, et quocumque contractu, excepta emphyteusi ecclesiastica, et aliis, in quibus scriptura ad illius validitatem requiritur, Ord. lib. 4. tit. 19., Emman. 36., Alphons. 57., vel ad probationem, Ord. lib. 3. tit. 59., Emman. 45., Alphons. 64.

11 · Modi dominii adquirendi juris civilis.

pr.Atque hi dominii adquirendi juris naturalis modi; juris vero civilis plures jus Romanum et nostrum adinvenit, iique vel universales sunt, vel singulares. Ad universales (ut bonorum possessiones, adrogationes, ceteros, qui in usu non sunt, omittam) pertinet hodie tantum hereditas, quae vel ex testamento, vel ab intestato defertur. Ad singulares vel maxime spectat usucapio, seu praescriptio, de qua prius nobis agendum erit.