Mello Freire 3.2De dominio et possessione.
Abrir no leitor do IusCommune →1 · Dominium quid.
pr.Juris in re praecipua quidem species est dominium, per quod intelligimus jus de re pro libito disponendi, omnem utilitatem inde percipiendi, alios illius usu excludendi, et eamdem a quocumque vindicandi, Ord. lib. 4. tit. 36. §. 1. in fin., tit. 43. §. 11., et lib. 5. tit. 86. §. 8., 1. ar. C. Mand.
2 · Illius effectus.
pr.Potest ergo dominus de re sua pro arbitrio disponere, et in alterum transferre; potest eamdem judicio actionibus realibus vindicare, et extra judicium quoque defendere etiam per vim, sed in continenti, et quando ad judicis auxilium recurrere non licet, Ord. lib. 4. tit. 58. §.2.; atque hi effectus dominii praecipui.
3 · Aliquando restringuntur.
pr.Tamen dominium legibus societatis est subjectum, et ad earum praescriptum dominus re uti debet; quin propterea illud aut amittere, aut minus plenum habere videatur; itaque effectus ex dominio resultantes, et libera rei utendi facultas aliquando legibus generalibus, aliquando ipsa partium conventione restringitur.
n1Princeps, cum dominium eminens, seu imperium (quod vocabulum non tam invidiosum est) in civium bona habeat, Ord. lib. 3. tit. 71. §. 2. in fin., illudque valeat exercere pro Reipublicae necessitate, utilitateve, liberam civium de re sua utendi facultatem certis limitibus circumscribere potest: itaque cavere debet, ne quis re sua adeo male utatur, ut detrimentum inde aut Respublica, aut cives capiant, Ord. lib. 4. tit. 107. princ. Et hoc quidem fundamento innituntur tutorum, curatorum, et praescriptionum jura, donationum insinuandarum necessitas, testamentorum, et conventionum solennitates, et sexcenta alia, quae ex dicendis patebunt. Quod vero dominii effectus expressa partium conventione possint restringi, illius natura postulare omnino videtur. Illud tantum hac in re moneo, quod scilicet jus illud, quod domino competit, alios usu suae rei excludendi adimi nulla lege potest; naturam quippe et essentiam dominii ingreditur.
4 · Dominii distinctio.
pr.Distinctio dominii pleni, vel minus pleni, directi, vel utilis passim in legibus nostris invenitur; hanc vero nos tantum usurpamus in bonis emphyteuticis; quippe feuda nulla habemus; quamvis enim Ord. lib. 5. tit. 6. SS. 16. et 17. de Regis feudo, et Ecclesiae loquatur, non adfirmat, neque declarat illud inter nos in usu esse; cum tamen esse possit, casum ibidem contentum decidit. Vide tamen Inst. de Jur. Personar. Tit. I. §. XIII. Not., et Tit. III. §. XIX. Not. Dominium autem, quod in bonis Regiae Coronae, et majoratus habemus, verum dominium est, sed minus amplum, ut suo loco videbimus (Tit. IX. §. XXVIII. h. 1.); quare non bene potest directum, aut utile adpellari.
5 · Possessio quid.
pr.Possessio, sive juris in re species sit, sive ad rem, sive utriusque, de quo plura Cocc. jur. controv. lib. I. tit. VIII. Quaest. II., Struv. ad tit. de interdict., dominio multum adcedit, et definiri solet: Naturalis facultas rei insistendi animo sibi habendi, 1. 3. §. 3. de adquir. vel amitt. possess.: consistit in facto, et jure, adeoque corpore, et animo adquiritur, l. 1. §. 3. de adq. vel amitt. possess.; quare distinguenda est a simplici detentione, et a detentione habita alieno nomine: itaque furiosus non potest incipere possidere, et colonus, inquilinus, procurator, cet., rem detinent, sed vere non possident, Ord. lib. 3. tit. 45. §. 10. ibi: em cujo nome possue, et tit. 86. §. 1. verb.: nem per si, nem per outrem fique per via alguma em posse: 1. 1. §. 3., 11. 12. 18. 25. §. 1. de adq. vel amitt. possess.
6 · In quibus a dominio differat.
pr.In multis autem a dominio distat. Nam possessio consistit in facultate naturali rei insistendi sive jure, sive injuria; dominium in facultate rei insistendi, eamve habendi ex justa causa et titulo; adeoque illa magis in facto, hoc in jure possidendi consistit: quare dominium, qui ex jure oritur, transit ad heredes, possessio non transit, quia ex facto resultat: reliquas differentias omitto.
7 · De adquirenda, retinenda, vel amittenda possessione.
pr.Adquiritur possessio animo tantum nostro, et corpore, id est, facto, sive nostro, sive alieno; quippe per procuratorem, tutorem curatoremve eam adquirimus, Ord. lib. 3. tit. 45., S. 10., 1. 1. §. 2. de adq. vel amitt. possses.; retinetur autem solo animo; neque enim necesse est, ut corpore semper rei insistamus, 1. 3. §. 11. eod. Amittitur possessio, si naturalis facultas rei insistendi desinit, quod fit, si res ipsa possessa interit, vel detineri amplius non potest, veluti si furto sit ablata, vel ab alio vi occupata, vel si possessor constituat se nolle amplius possidere, uti in constituto possessorio, 1. 6. §. 1. C. Unde vi, vel denique, si de jure alterius certo constat; tunc enim adparet injustam eam esse, adeoque defendi non posse.
8 · De variis possessionis divisionibus.
pr.Possessio vel judicialis est, quae a Judice, vel Tabellione datur, Ord. lib. 1. tit. 78. S. 8., et lib. 4. tit. 58. §. 3., vel extrajudicialis, quae propria auctoritate adquiritur, quando res ipsas mobiles manibus adprehendimus, et immobiles, id est, fundos illius adquirendae causa ingredimur; itemque vel naturalis, quae animo nostro et corpore, id est, facto adquiritur, sive jure, sive injuria; vel civilis, quam ipso jure sine ullo facto nanciscimur. Simplex autem detentio possessio non est, et effectu juris omnino destituitur. Denique possessio alia est nova, antiqua, brevis, longi, longissimi temporis, et immemorialis; et haec divisio usum multum habet, praesertim in praescriptionibus.
n1Possessio natura sua utrumque requirit, corpus, id est, factum, et animum; verum, publica utilitate exigente, lex non nunquam sine facto possessionem dat, quae quidem ad naturalis differentiam civilis vocatur; et hujus rei multa exempla exstant. Nam heres, quamvis jure Romano possessionem rerum hereditariarum non adquirat, nisi eisdem adprehensis, 1. 23. pr. de adquir. vel amitt. possess.: tamen Galliae, Italiae, et Hispaniae legibus, vel moribus, Gothofred. ad dict. 1. 23., Anton. Gomez. ad leg. Taur. 45., et nostris possessionem simul et dominium ipso jure consequitur, Novell. Const. 9. Novembr. 1754. Idem ex dicta Novella dicendum de majoratus successore, et emphyteuta. Uxor similiter post mariti mortem possessionem non retinet: illam quippe, eo vivente, non habebat, sed denuo sine ullo facto legis potestate adquirit, Ord. lib. 4. tit. 95. Dividitur etiam possessio in mere naturalem, mere civilem civilem et mixtam; mere naturalem eam vocant, quae facto quidem adquiritur, sed injuria, veluti praedonis; mere civilem, quae nullum factum desiderat: et mixtam, quae ex facto justo resultat, et ex facultate jure rei insistendi. Diversa deinde possessionis naturalis et civilis in jure adceptio est. Nam 1) naturalis possessio dicitur nuda et physica rei detentio absque animo sibi habendi; civilis, seu juridica detentio cum animo sibi habendi: 2) possessio malae fidei possessoris absque opinione dominii naturalis etiam vocatur; civilis domini, vel bonae fidei possessoris conjuncta cum opinione dominii: 3) naturalis possessio dicitur, et possessor naturalis, qui rem ipsam corpore detinet: civilis, si non teneat, sed animo possideat: 4) possessio naturalis ea quoque de re dicitur, in qua habeo jus in re dominio ignobilius, veluti pignoris, servitutis; civilis illius, cujus dominus sum, et quam dominii jure teneo atque possideo. Quae omnia multum notanda; nam diversis his possessionis naturalis et civilis adceptionibus non semel utuntur Romanae et Patriae leges, et Interpretes, quas propterea scire oportet.
9 · Possessionis effectus.
pr.Cum vero ex possessione, id est, ex sola rei alienae detentione jus aliquod possessori quaeratur; consequens est, ut de eo possit disponere, et in alium transferre, et possessionem n suam, et rei insistendi facultateın in judicio per actiones possessorias, et interdicta defendere, et agere vel ad adipiscendam, vel ad retinendam, vel ad reçuperandam possessionem. Omnis igitur possessor recte potest pro sua possessione agere, sive justus sit, sive injustus; quae autem inter utrumque differentia sit, sive in possessionis causa, sive in modo agendi, sequenti libro dicemus.
n1111.