Mello Freire 3.1De divisione rerum et qualitate.
Abrir no leitor do IusCommune →1 · Quid sint res.
pr.Absoluto utcumque jure Personarum, Res sequuntur, alterum juris objectum. Nobis res hic sunt quaecumque bona nostra, et patrimonium 1 augent, et hac significatione continentur etiam jura, et actiones; has tamen nos adcipimus non tamquam res incorporales, seu jura, quae nobis competunt, sed tamquam medium jus nostrum in / judicio prosequendi, et hoc sensu ad tertium juris objectum referuntur.
2 · Prima rerum divisio. '.
pr.Summa rerum divisio, ex Gaii senten tia in l. 1. D. de divis. rer., in duos articulos deduIII. I citur; nam aliae sunt divini juris, aliae humani. Et divini juris vocat res sacras, sanctas, religiosas. Potest rerum haec divisio retineri, sed eo quidem sensu, quem statim dicemus.
3 · Res sacrae.
pr.Sacrae nobis res sunt, quaecumque solenni ritu per Episcopos, aut de eorum licentia consecrantur, veluti Ecclesiae, et Oratoria ipsa privata jam a saeculo VIII. et IX. recepta, altaria, vasa sacra, et id genus alia, quae propius divino cultui inserviunt, a quibus distinguendae res ecclesiasticae, quae diverso usui adplicantur, ad Ecclesias scilicet ornandas, reficiendas, et ad Ecclesiae Administros alendos.
n1Res sacrae, quae vel consecratione, vel benedictione, vel speciali ad pium usum dedicatione commercio sunt exemtae, promiscue ab Scriptoribus sacrae, sanctae, et religiosae vocari solent. Proprie autem res sacrae dicuntur, quae consecrationis solennitatibus, aut saltem peculiari benedictione Deo sunt dicatae, Gibert. Corp. Jur. Canonic. tom. II. Tract. post. de Eccles. tit. XXIV., Wiestner ad lib. III. tit. XL. n. 10.: quae propterea distinguendae a rebus, et bonis aliis ecclesiasticis tam mobilibus, quam immobilibus ad Ecclesiam vel Ecclesiasticos adtinentibus, quorum differentiam et jura specialia hujus loci non est inquirere. Videsis Murator. tom. IV. Antiquit. Ital. med. aev. Dissert. LXVII.: de modis, quibus Ecclesiae, Episcopi, Canonici et monasteria terrenis opibus, et commodis auctae sunt.
n2Illarum jura.
4
pr.Et res hujusmodi divini juris vocantur, non quod in dominio Dei sint, cujus profecto omnia esse noscuntur, sed quia speciali Dei cultui sunt mancipatae, nec possunt ad profanos usus adsumi. Et hoc sensu extra commercium esse dicuntur, et in nullius bonis. Illarum custodia et administratio sacris Ecclesiae Administris concessa, non dominium, cap. 2. de donat. ibi: Episcopus, et quilibet Praelatus ecclesiasticarum rerum sit procurator, non dominus.
n1Res ecclesiasticae cujuscumque generis non sunt in pleno veroque dominio Episcoporum, Ecclesiae ipsius, vel Principis. De Episcopis res expedita est ex dicto cap. 2. de donat., capp. 1. 2. de permut., cap. 1. de pignorib. Nam quamvis initio illarum alienatio eorum arbitrio, et potestati relinqueretur, cann. 66.73. Caus XII. Quaest. II.: tamen cum non semel ea abuterentur in Ecclesiarum detrimentum, Van - Espen. P. II. Sect. III. tit. XII. Cap. IV. §. 2., variis Conciliis, et Pontificum constitutionibus, quas inter alios refert Clariss. Riegger Inst.: Jurisprud. Eccles. P. I. Sect. II. §. 442., et P. III. tit. XIII., jam a saeculo IV. sunt coërciti, et tandem rerum ecclesiasticarum alienatio (certis casibus exceptis) fuit generaliter prohibita. Ipsa quoque Ecclesia earum rerum, quas, lege per' mittente, adquisivit, domina non est ad eum saltem effectum, ut de eisdem possit libere, et sine solennitatibus a jure requisitis disponere: et hac quidem in parte haberi debet tamquam pupillus, pupillave, qui, quaeve, quamvis sint domini rerum suarum, eas non possunt sine tutoris auctoritate alienare, princ. Inst. et §. 2. quib. alien. licet vel non. In dominio similiter principis res ecclesiasticae non sunt, sed sub illius cura, tutela, vel imperio. Quare non ei licet rebus hujusmodi pro libito disponere, sed in evidentem dumtaxat Ecclesiae, vel Reipublicae utilitatem; et cum bono ejusdem Ecclesiae, quocum Reipubliçae bonum conjunctum est, invigilare debeat, bene potest, imo tenetur ecclesiasticarum rerum alienationes, pignerationes, et reliquos contractus eidem noxios sine illius licentia initos, non agnita prius et probata per eum causa, prohibere. Et hoc jure bonorum ecclesiasticorum alienationem Episcopo, et Clero Constantinopolitano interdixerunt Leo et Anthemius Impp. in 1. 14. C. de Sacros. Eccles. Anastasius omnibus Constantinopolitani Patriarchatus Ecclesiis in 1. 17. C. eod., et Justinianus denique cunctis Ecclesiis Novell. VII. et CXX. Idem jure nostro sancitum est Ord. lib. 2. tit. 24., Emman. 13., et Regio Josephi I. Diplom. 6. Jul. 1776. Casus autem, quibus alienatio permissa est, jure nostro non sunt definiti, ideoque Principis arbitrio relinquendi: definiti tamen sunt jure Romano dicta Novell. VII. et CXX. cap. 10., 1. 22. C. de sacros Eccles., et §. 8. Inst. de rer. divis., et jure Cononico tit. de reb. Eccles. alien. vel non, Rieg. cit.
5 · Res sanctae.
pr.Sanctas res nullas habemus juris Romani sensu; neque muris nostris, vel portis religio aliqua inest; quamvis si a sanciendo verbum istud derivare velimus, non male muri, leges, Principes, Magistratus sancti et inviolabiles dicantur, nec non Principum palatia, Ord. lib. 5. tit. 39., et sexcenta alia.
n1Non omnino tenenda, quae de muris et portis civitatis statuit jus Romanum: eis namque nulla sanctitas sacra, ut ita dicam, vel civilis inest: neque muri et portae res nullius sunt, sed alicujus, civitatis scilicet, eique subsunt, quemadmodum res aliae publicae, vel universitatis. Ceterum poena capitis constituta in eos, qui aliquid in muros deliquerint, §. 10. Inst. de rer. divis., et l. ult. D. eod., ad rigorem Romanae disciplinae militaris spectat, et in eos tantum hodie locum habere potest, qui hostili, et proditorio animo muros transcendunt. Alia significatione, qua sanctae dicuntur res inviolabiles a profanis usibus secretae, et adversus omnem injuriam sanctione severa munitae, veniunt, res sacrae in specie dictae, et religiosae, et loca omnia, quibus immunitas quaedam, et jus asyli concessum, veluti templa, et Principum palatia, aedificia publica, et aedes etiam privatae, Regii Magistratus, eorumque Officiales, cet. Hac de causa severioribus poenis adficiuntur, qui in Ecclesiis vim fecerint, vel gladium strinxerint, Ord. lib. 5. tit. 40. Emman. 75., vel in Regia Urbe, Regiave Domo, Ord. tit. 39. eod., Emman. 10., Alpons. 33. Aedificia publica sancta quoque sunt, sed non eadem sanctitate gaudent, ac Principum palatia, et Dei templa; quare in eis delinquentes non tam severius puniri debent. Privatis quoque domibus jure nostro sanctitas quaedam tribuitur non ob religionem Deorum Penatium, Cic. pro dom. cap. XLI., unde neminem ex domo sua extrahere, et in jus vocare licebat, 1. 21. de in jus. voc., 1. 4. §. 5. de damn. infect., 1. 103. de reg. ju ".; sed quia domus tutissimum cuique refugium esse debet: quod cum majores nostri multis olina factionibus, et privatis bellis obturbarent, e republica fuit privatas aedes tamquam res sanctas habere, easque poenali sanctione munire. Et hinc est, 1) ut gravissimis poenis adficiatur, qui alterius aedes oppugnaverit, introierit, et illius domino, vel domesticis vim fecerit, Ord. lib. 5. tit. 45., Emman. 51., Alphons. 45. eod.: 2) ut dominus possit obstare praeconi, et impedire, quo minus domum ingrediatur rei suae pignori publico supponendae causa, Ord. lib. 3. tit. 89. §. 1, Emman. 72., Alphons. 92., Cab. P. I. Arest. 96.: 3) ut dominus in propria domo citari non possit per Praeconem, sed per Scribam tantum, vel Ta bellionem, Ord. lib. 3. tit. 9. §. ult., Emman. 8., Alphons. 9. Omnium autem maxime sancti et inviolabiles habentur Judices et Officiales Regii, Ord. lib. 5. titt. 49. 50. 51., Emman. 36. 66. 75., Alphons. 63. 91. 104., Diplom. 24. Octobr. 1764.
n2Religiosae.
6
pr.Similiter locus, in quem mortuus infertur, religiosus nobis efficitur non juris Romani sensu, sed quia solenni ritu, et publica auctoritate destinatus is est in Ecclesiis ipsis, aut illarum atriis: namque religiosum locum unusquisque voluntate sua non facit; et hic in nullius bonis et extra commercium esse dicitur, non quod in dominio, seu imperio civitatis non sit, sed quia ad profanos et promiscuos usus eo minime uti licet; itaque in coemeteriis erigendis et Principis, et Episcopi auctoritas adesse debet.
n1Jure Romano religiosum locum unusquisque sua voluntate faciebat, §. 9. Inst. de rer. divis.: hodie publica auctoritate opus est. Humanitatis certe ratio, et societatis totius utilitas quam maxime exigere videtur, ut cadavera terrae, vel igni mandentur, et utrumque morem Graeci, Romanique servarunt (Cicer. ad Famil. lib. IV. Epist. 12., itemque de Legib. lib. II. 22.): Christiani autem a cremationibus semper abstinuerunt, Tertull. de anim. cap. LI., et de resurrect. carn. cap. I. Notum est, quod Solonis, ét XII. Tabular. legibus prohibitum erat hominem in urbe sepelire, Paul. lib. II. Sentent. tit. XXI., idque Imperatores rescriptis suis non semel confirmarunt, 1. 3. §. 5.
n2de sepulcr. violat., 1. 6. Cod. Theod. eod., ubi Gothofred., Hoffınan. Dissert. de coemeteriüs ex urbibus tollendis cap. II. Hac ratione non modo Romani extra urbem sepeliebant in propriis fundis, et plerumque in viis publicis, unde solenni inscriptionum verba: Siste, Viator: verum etiam primi Christiani; neque enim iritio loca publica ad illorum sepulturam in tanto Gentilium odio poterant esse destinata. Ast quemadmodum postea Gentiles Imperatores, et viros reliquos eximios pietate, et virtute insignes in urbe sepelire consueverunt, Cic. de Legib. lib. II. 23., ita Christiani, qui primum extra civitatem in cryptis martyres sepultos habebant, pace Ecclesiae reddita, eosdem et ad civitatem, et civitatis templa transtulerunt. Hinc factum est, ut plures penes martyres vellent sepeliri; et quamvis et Ethnicorum, et legitimorum Principum leges id prohibuissent, dict. 1. 6. Cod. Theod. de sepulcr. violat.: tamen progressu temporis, et praesertim a saeculo VI. non modo in ipsa urbe, et circa muros Ecclesiae, sed in ipsa quoque Ecclesia sepeliri coeperunt primum Episcopi, Clerici, Monachi, Laici digniores, et tandem omnes. Thomass. de Discipl. Eccles. P. III. lib. I. cap. LXV. §. 7. (Ceterum receptis contra veterem disciplinam in ecclesia sepulturis, non bene viventibus consultum est; in locis enim conclusis aër adficitur tetris cadaverum particulis quibus respirationi et vitae noxius evadit. Civium itaque, sanitati maxime nocent in ecclesiis sepulturae, ideoque omnino prohibendae. Vid. Concil. Bracar. ann. 563. can. 18. apud Aguirre Collect. Concilior. Hispan., et Cod. de l'Humanité verb. Cimetière.)
7 · Quale in eis Principis, et Episcopi jus.
pr.Ad Episcopum ergo inter alia spectat locum solennibus precibus consecrare, funerum ritus ecclesiasticos constituere, et sepulturam ecclesiasticam concedere, vel denegare; ad Principem vero locum in urbe, vel extra mortuis inferendis adsignare, sepulcrorum violatoribus poenas statuere, profanos eorum usus prohibere, eorum audaciam comprimere, qui corpus sepeliri vetant etiam sub praetextu aeris alieni, leges funerarias ferre, publicum, privatumve luctum definire, et quod sepultura vel gratis, vel modico pretio omnibus detur, et abusus denique, et pravas hac in re consuetudines funditus tollere, cet.
n1Ad Ecclesiam potissimum spectat non modo ritus fune- 1 rum ecclesiasticos definire; verum etiam sepulturam non quamcumque, sed ecclesiasticam concedere, aut denegare, id est, sacrorum communionem; haec vero in quo consistat scire non est hujus loci; sed tamen hac in re generalis regula traditur: Quibus vivis communicavimus, mortuis quoque communicare possumus, et e contrario: Quibus vivis non communicavimus, nec mortuis communicare debemus, can. 1. 3. et 6. Caus. XXIV. Quaest. II. Ad Principem vero tamquam ad supremum Magistratum criminalem, et politiae Administrum spectat 1) sepulturam penitus,, et in poenam denegare in gravioribus delictis, 1. 1. et tot. tit. D. de cadaverib. punitor.: 2) sepulcra ab injuriis hominum, et profanis usibus poenis pro arbitrio defendere, ad eumque recurrendum, ut easdem definiat, cum apud nos definitae haud sint, neque:) in usu, quae in tit. D. de sepulcr, violat. habentur: 3) locum certum adsignare mortuo inferendo, eumque Episcopo offerre, ut solennibus verbis, et ad Ecclesiae praescriptum consecretur, 1. 6. Cod. Theod. de sepulcr. violat.: 4) cavere quod vel gratis, vel pretio modico sepultura omnibus, aut saltem pauperibus detur, Concil. Meld. can. 72., et can. 14. et 15. Caus. XIII. Quaest. II., capp. 8. et g. de simon., Guil. Hier. Bruckner. Dissert. de sepultura gratis concedenda: 5) immoderatas quorumdam Ecclesiasticorum extorsiones in officiis divinis pro mortuis decantatis prohibere: quam in rem Joannis V. Regia Epistola videnda, ad Regni totius Episcopos data 8. Maii 1715.: 6) Parochorum audaciam et ambitionem comprimere, qui sepulturae pretium suo arbitrio definiunt, quam saepe negare solent, eo prius non adcepto, 1. 38. de relig. et sumtib. fun., 1. ult. C. de sepulcr. violat., Novell. LX. cap. 1. et CX.V. cap. 5. §. 1.: 7) funerum impensas, et lugubres vestes declarare, Ord. lib. 5. tit. 100., et Extravagantib. ibid. Nov. Collect. contentis, Pragmat. Sanct. 24. Maii 1749. (Vid. Cicen de Legib. lib. II. 25.) Ad has antem qualescumque impensas heredes omnino tenentur, et ad id cogi quidem possunt, sed in suo foro: hos vero sumtus qui sua voluntate fecerit, potest ab heredibus repetere actione negotiorum gestorum, vel funeraria, quia non donandi animo, sed humanitatis causa facti censentur, 1. 12. §. 2. de relig. et sumt. funer., quae bona et publica ratione nititur.
8 · Res communes, publicae, universitatis, singu lorum.
pr.Rerum humani juris divisio in communes, publicas, universitatis, singulorum, e jure Romano petita, recipi quidem potest, sed Statui nostro, id est, Monarchiae adcommodanda. Nam cum res communes dicantur, quarum proprietas est nullius, usus omnibus patet, veluti aër, aqua profluens, mare, et per hoc litora maris, §. I. Inst. de rer. divis.: publicae, videlicet flumina omnia, et portus, quae ad populum universum; universitatis, quae ad hanc, vel illam civitatem vel oppidum spectant, veluti theatra, stadia, et, similia, SS. 2. 6. Inst. eod., mare litoribus proximum jam occupatum, et quatenus occupari et possideri potest, et litora occupantis sunt, et dominio subjecta, Selden. Mar. Claus., Strauch. de dominio maris, Ord. lib. 2. tit. 26. SS. 8. 9. го., Extravag. 9. Febr. 1591., 18. Mart. 1605. Flumina item perennia, et portus legibus nostris ad Regalia referuntur ex dictis Ordinationibus, quod et ipsi Romani agnoverunt, posteaquam summa rerum ad unum delata fuit, 1. 9. §. 1. de rer. divis., 1. 1. §. 41. de aq. quotid. Theatra quoque et stadia, quae res universitatis Justinianus vocat, publica dicuntur in l. 6. de contrah. emt., 1. 13. §. 7. de injur., quia scilicet publicis usibus inserviunt, et cuivis de populo eis uti licet: quare Principis tantum imperio, non dominio subjiciuntur. Ceterum vox universitatis ad civitates municipales maxime refertur, quarum res, cum in dominio illarum sint, publicae minime dicendae, 1. 15. de verbor. significat. Et huc in primis spectant pascua communia, vel divisa, quae majores nostri toti universitati reliquerunt, Ord. lib. 4. tit. 43. §. 12. Singulorum autem res quae sint, facile quivis intelligit. Publicae autem nobis vel maxime sunt Tertiae ex mulctis agrariis deductae, quippe non Regis, sed populi diserte dicuntur Ord. lib. 2. tit. 28. §. 2. ibi: não são do Rei: eas autem Rex tantum potest locare, et publicos Quaestores ad easdem exigendas constituere, qua de causa Regis dicuntur Ord. lib. 1. tit. 70. §. 3., non quod illius sint, sed quia ipse dumtaxat administrator est et distributor bonorum, quae civitas ad suammet defensionem deputavit; et ita intelligenda dicta Ordinatio, et concilianda cum Ord. lib. 2. tit. 28. §. 2. Res vero universitatis, quas municipales civitates jure habent, illarum propria sunt, non populi, vel principis: et tales non dubitanter dicimus non modo fundos, possessiones, et reditus eisdem concessos; verum etiam silvas et pascua, quae ad loci Senatum pertinent, Ord. lib. 4. tit. 43. SS. 12.15., et lib. 1. tit. 66. §. 17., Diplom. 23. Jul. 1766., Cald. de emt. cap. XXI. a n. 6., Valasc. de Jur. Emphyt. Quaest. VIII. a n. 40., Cabed. P. II. Decis. 112. (et P. I. Arest. 46.). Videsis Inst. Jur. Publ. Tit. IX. de legib. naut. SS. II. III. IV. et XIV. Res autem communes, et publicae in sensu Juris Romani apud omnes fere gentes ad Imperantes spectant. Eleganter Grot. de jur. bell. ac pac. lib. II. cap. VIII. §. V.: Germaniae autem populi, cum Principibus, ac Regibus bona quaedam essent adsignanda, unde dignitatem suam sustinerent, sapienter existimarunt ab illis rebus incipiendum, quae sine damno cujusquam tribui possint; cujusmodi sunt res omnes, quae in dominium nullius pervenerunt. Quo jure usos et Aegyptios video.
9 · Et Principis.
pr.Quae ad Principem bona spectant, non unius generis esse noscuntur; nam vel patrimonialia sunt, vel fiscalia, Domanialia, seu Realenga, cet., quae nos explicavimus Inst. Jur. Publ. Tit. IV. §. II. et seq.
n1Bona, quae ad Principem spectant, vel sunt patrimonialia, quae tamquam privatus habet, et in illius perfecto dominio sunt, eaque libere potest alienare, vel publica, seu aerarii, et populi, quae non dominio illius, sed imperio subjiciuntur, veluti tributa, cetera ad civitatis defensionem destinata, quorum distributor, et administrator est, non dominus; vel fiscalia, seu Domanialia, veluti Reguenga, jugationes, et reliqua illius sustentationi, et Regiae dignitati tuendae jam a Regni initio adsignata, quorum similiter non dominus, sed liber tamen administrator est; quippe quia eisdem, salva illorum substantia et proprietate, pro libito uti et frui potest, cum publicis non nisi ad communes necessitates sublevandas, et ad Reipublicae bonum uti et frui liceat, Portug. de donat. lib. II. cap. IV. Romani certa quaedam bona habebant Principalibus usibus destinata, nostris Reguenguis multum similia, veluti fundus Albanus, 1. 39. §. 8. de legat. 1., Agri Romani in monte Albano, quos Albanam villam vocat Tacitus in vit. Agricol. cap. XLV., horti Salustiani, et praedia Caesaris, quamvis haec magis ad res Principis, seu Augusti patrimoniales, quam fiscales pertinere videantur, dict. §. 8. et 10.
10 · Res mobiles, immobiles, hereditariae, adquisitae.
pr.Quaedam praeterea res corporales sunt, quaedam incorporales, mobiles, vel immobiles; et hanc divisionem, et illius effectus nemo ignorat. Rebus natura sua immobilibus, seu stabilibus jure nostro adnumerantur reditus annui, pensiones, et locationes ad longum tempus, id est, ad decem annos, Ord. lib. 3. tit. 47. princ., et lib. 4. tit. 48. §. 8., Nov. Const. 9. Septembr. 1769. §. 1. bona di viduntur in hereditaria, et adquisita; haec autem quae, et qualia sint, dicta Novella non declarat. Ego vero res hereditarias avitas tantum intelligerem, seu de avoengo, eas scilicet, quas a majoribus nostris, vel ab avo saltem habuimus; de quo quidem non multum hodie laborandum, eadem Novella abrogata Decreto 17. Jul. 1778.
n1Lex de avoengo dicta, ex jure feudali originem suam trahit, eo enim prohibitum erat res avitas alienare, et ex hoc jure eamdem reduxit Alphonsus II,: quae in totum fere cessavit Joannis I. tempore, quo regnante, jus Romanum (quod differentiam inter bona hereditaria, et adquisita ignorat) multo quidem majorem, quam antea, auctoritatem in foro est adsequutum. Quare Novell. cit. 9. Septembr. 1769. vel ad praedictam legem de avoengo jam dudum antiquatam referenda est, vel ad Hamburgenses et Lubaecenses leges, quae similem hodie etiamnum distinctionem faciunt, ex eodem fonte, id est, ex jure feudali derivandam. In usum igitur praefata Novella revocata videtur ce lebris de avoengo lex, quam Alphonsus V. Ord. lib. 4. tit. 37., juris Romani principia sequutus, abrogavit. Quae autem eadem Novella hereditaria bona dicantur, non facile est definire. Ego vero, quamdiu res haec speciali lege definita non fuerit, per hereditaria bona avita tantum intelligo, quae a majoribus nostris habuimus, ad mentem sensumque Alphonsinae legis; itaque adquisita censeri debent, 1) quae ex amicorum, vel consanguineorum liberalitate tam inter vivos, quam mortis causa adquisivimus: 2) quae conjux conjugi dedit: 3) quae pater, materve ex filii praemortui successione habuit; patris namque, matrisve bona, in quae filius succedit, hereditaria quidem sunt, seu avita, quatenus ad eum pervenerunt; patris tamen ratione adquisita, quia ex ejus majoribus non sunt profecta: 4) quae filius a patre habuit non ex testamento, vel ab intestato; sed inter vivos: 5) quae filius ex hereditariis ipsis bonis adquisivit: 6) quae a patre tantum, vel matre habuit, non ab avo, vel aliis majoribus: 7) res mobiles, armamenta, supellex, utut multum pretiosa: exciperem tamen res, (quas vocant expeditorias, veluti enses, clypeos, loricas, equos, cetera bellorum usui destinata, quae neque alienari poterant, et ad filium natu majorem praerogativa quadam adtinebant.
11 · Aliarum rerum divisio.
pr.Illa vero in jure nostro frequens est divisio rerum in proprias, seu allodiales, emphyteuticas, et majoratus. Allodiales dicuntur, quae nostrae pleno jure sunt, et quarum ratione nullas praestationes subire tenemur praeter publica onera et tributa, quibus civium omnium bona subjecta sunt. Emphyteuticas ab alio certa lege adcipimus, quem propterea quasi dominum suspicimus, eique certas pensiones solvimus. Majoratus autem bonis libere nos quidem non utimur fruimurque, sed ad modum vocationis.
12 · Jura rerum.
pr.Jam vero jura omnia, cum vel personam, vel rem adficiant, in realia, et personalia recte dividuntur. Juris in re species sunt dominium, servitus, pignus; juris vero ad rem, seu personalis nomine veniunt obligationes omnes tam ex contractu provenientes, quam ex delicto; de quibus suo ordine, et loco; sed prius de dominio, illius speciebus, et adquirendi modis cum naturalibus, tum civilibus loquemur.