Mello Freire 2.13De personarum aliis divisionibus.
Abrir no leitor do IusCommune →1 · Divisio personarum in majores et minores.
pr.Secundum statum naturalem homines vel majores sunt, vel minores. Horum nomine in telligimus hic non solum impuberes et pubereš omnes usque ad XXV. aetatis annum; verum etiam majores quosdam, veluti furiosos, mente captos, carceribus publicis detentos, viduas, et miseras alias personas, ceteras, quae minorum jure gaudent, Ord. lib. 3. tit. 41.
n1Hominis status vel civilis est, videlicet libertatis, civitatis, et familiae, vel naturalis; et secundum hunc statum homines vel majores sunt, vel minores; et haec divisio multas alias continet, de quibus infra. Eas autent omnes explicare necesse non est, nec multum quidem interest quo loco subjiciantur, dummodo earum tra etandarum certus constet ordo.
2 · Impuberes qui.
pr.Dicuntur impuberes masculi ad XIV. annum, feminae ad XII., Ord. 4. tit. 104. §. 6.; iique ante septennium infantes adpellantur, et nullo judicio valent; majores septennio vel pubertati, vel infantiae proximi sunt, et aliquo jam judicio, quamvis non firmo, praediti.
n1Aecursius ad §. 9. Inst. de inutilib. stipulationib., et ad 1. 1. de novat. pupillaris aetatis tres gradus facit; et cum infans quis sit, vix dubitetur, septennium, quod infantiam sequitur, usque ad pubertatem in duas partes aequales aequales dividit, ut qui consistit intra priorem, infan tiae proximus, qui intra posteriorem, pubertati proximus dicatur; et inde Accursius, et sequaces varios juris effectus deducunt. Ego vero hanc rem arbitrio judicis re linquo, cum jure definita haud sit.
3 · Puberes.
pr.Puberes igitur dicuntur masculi ab an no XIV., feminae XII. usque ad XXV.; adeoque pubertas et legibus nostris, et Romanis non ex habitu corporis, sed ex annis aestimatur, dict. Ord. lib. 4. tit. 104. §. 6., princ. Inst. Quib. mod. tut. finit., eaque dicitur vel minus plena, quae anno XIV. incipit, vel plena XVIII., vel plenissima XXV.; et diversa haec pubertatis aetas ad certos juris effectus, et actus necessaria est.
4 · Quae gerere possunt minores, vel non.
pr.Ad publica officia, vel Reipublicae mu nera requiritur pubertas plenissima; ea itaque exercere prohibentur minores XXV. annis, Ord. lib. ra tit. 94. in princ., quamvis matrimonio sint juncti, vel aetatis veniam impetraverint. Valasc. Adlegat. VIII. a n. 11. Hac tamen in re Palatii Curia aliquantulum valet dispensare, S. 85. illius Regim. Nec sufficit annus XXV. inceptus ex dicta Ord., quae intelligenda est tam de proprio, quam de alieno officio, quod alterius nomine exercetur. Minores similiter XXV. annis Procuratores in judicio non admittuntur, nisi fuerint Academicis honoribus insigniti, Ord. lib. 1. tit. 48. §§. 3. et 20., Cald. ad leg. Si curatorem 3. verb. hunc contractum C. de in integr. restit. minor. nn. 36. 39., Aegid. ad Leg. Ex hoc jure 5. D. de just. et jur. P. II. cap. 10. Extra judicium satis est pubertas plena, id est, annus XVII. vel XVIII., Ord. lib. 3. tit. 9. §. 5., §. ult. 11. 15 Inst. Qui et quib. ex caus.; sibi enim imputare dominus debet, qui talem constituit procuratorem. Ad testamentum vero sufficit pubertas minus plena, Ord. lib. 4. tit. 81. in princ.
5 · De obligatione minorum tam judicali.
pr.Impuberis negotia, et actus omnes judiciales tutor solus sine pupillo recte gerit, itemque extrajudicialia ordinaria, et parvi momenti, quae ad bonorum administrationem spectant; ma joris vero momenti pupillus ipse, si quod agit intelligat, tutore auctore, facit. Puberis curator una cum minore simul in judicio audiri debet, et vocari, nec non in rebus extrajudicialibus, et contractibus, qui ad universum patrimonium, vel majorem ejus partem pertinent: reliqua, quae non. ejusdem ponderis sunt, curator solus administrat; et ita adcipienda Ord. lib. 3. tit. 41. SS. 8. et 9., et tit. 29. §. 1. Videsis tit. XI. §. XV. h. lib.
6 · Quam extrajudiciali.
pr.Minores igitur etiam puberes sine tutore, curatoreve in judicio non obligantur ex dicta Ord. lib. 3. tit. 41. §. 2. ibi: porque se o feito fosse tratado per elle mesmo sem auctoridade do tutor, ou curador, a sentença dada contra elle será per direito nenhuma. In contractibus similiter impuberes sine tutore civiliter non obligantur, neque etiam puberes curatorem habentes; et ita nimirum constat non modo ex ipsius tutelae, curationísve natura, verum etiam ex tota serie Ord. lib. 3. tit. 41., et lib. 4. titt. 102. et 103.; cum enim judicio firmo juris censura haud valeant, ideoque tutores et curatores adcipiant, non possunt, nisi eis auctoribus, obligari. Si vero ii, quod agunt, 1 intelligant, naturaliter quidem obligantur; verum haec obligatio effectus civiles pupillo, minorive noxios non producit.
n1Nemo est, qui non videat naturaliter obligari eum qui, quod agit, intelligat, et tamen jure Romano eirca minorum obligationem multae quidem in immenso Pandectarum volumine leges exstant, quae inter se pugnare videntur, de quibus inter alios videndi Antonius Augustinus lib. 3. Emendat. cap. 5., Jacobus Gothofred. ad 1. 3. de reg. jur.
7 · In delictis quomodo minores obligantur.
pr.In delictis autem minores sine tutore, curatoreve civiliter obligantur, vel quia indigni sunt, quos favore leges prosequantur; vel quia in delictis, quemadmodum in contractibus, industria partis non timetur. Itaque qui XX. aetatis annum excedunt, eadem prorsus poena, qua majores, puniuntur: qui XVII., ordinariae, vel mitiori poenae judicis arbitrio subjiciuntur; minores vero XVII ordinaria poena nullo modo adfici possunt, Ord. lib. 5. tit. 19. §. 1., tit. 36. §. 1., et tit. 135.
n1Ord. lib. 5. tit. 135., quae hujusce rei sedes est, locum dumtaxat habet in capitalibus minorum delictis: in non capitalibus minores ad juris Romani praescriptum eadem Ordinatione puniri jubentur; quam in rem non nulla pro illius dignitate, et frequentia dicenda promittimus in criminalibus, quas meditamur, juris Patrii Institutionibus (Tit. I. §§. VI. XXV.): et interim vidend. §. 18. Inst. de obligat. quae ex delict. nascunt., 1. 23. de furt., 1. 13. §. 1. de dol. mal., 1. 5. §. 2. in fin. ad Leg. Aquil. 1. 111. de reg. jur., et ibid. Gothofred.
8 · De restitutione minorum.
pr.Quia vero fragile est juventutis judicium, minoribus laesis restitutio in integrum conceditur. Restituuntur ergo contra sententiam 15. definitivam, vel interlocutoriam, tutore licet cu ratoreve agente, latam, Ord. lib. 3. tit. 41. in princ. et SS. 1. 2. 3. 4., Emman. tit. 86., Alphons. 126., adversus aditionem hereditatis, Ord. lib. 4. tit. 87. S. 3., praescriptionem, tit. 79. §. 2., divisiones, et partitiones in judicio familiae erciscundae factas, tit. 96. §. 21. eod., et generaliter adversus omne damnum dolo, culpave admissum. Non debet tamen concedi, nisi probata prius minoris aetate, et laesione, et non nisi semel in eadem causa, et articulo peti potest ex dicta Ord. lib. 3. tit. 41. S. 7., et peti debet vel a Rege, vel a judice ordinario, aut delegato, non ab arbitro, §. 6. cit. Ord., et intra quadriennium a legitima aetate, id est, ad XXIX. usque annum, eod. §. 6. Restitutionis in integrum effectus is est, ut omnia ad pristinam causam reducantur; itaque revocatur quidquid, ea impetrata, fuerit innovatum, §. 4. ejusd. Ord. Si vero dolo malo restitutio fuerit petita, exsecutionem sententiae non impedit, §. 5., deceptis enim, non decipientibus jura subveniunt, Ord. lib. 4. tit. 61. §. 3.
n1Hic tantum de restitutione, quae minoribus, vel quasi conceditur, obiter actum; namque haec res alio in loco (Inst. Lib. IV. Tit. III. §. XVII.) tractanda videtur. Quae Ord. lib. 3. tit. 41. habentur, omnia fere ex jure Romano sunt decerpta, cujus non semel mentio fit ead. Ord. §. 4. in fin., 7., et passim, et Alphons. tit. 126. §. 3. verbis: E disseram os Sabedores, que copilaram as Leys Imperiaes. Illud etiam hic admonere non abs re erit, Authenticam Sacramenta puberum C. Si adversus vendit. de minorum contractibus jurejurando firmatis non retraetandis apud nos locum non habere, Ord. lib. 4. tit. 73., Emman. 3., Alphons. 6.
9 · Et quasi minorum.
pr.Pro minoribus hac in causa habentur furiosus, mente captus, Respublica, Fiscus, Ecclesia, civitates, publicis carceribus detenti, xenodochia, religiosae domus, viduae, et miserae aliae personae, cetera, quibus restitutionis beneficium generaliter conceditur, Ord. lib. 3. tit. 41. §. 4. in fin. et S. 7., et tit. 9. §. 12., Cald. ad leg. Si curatorem 3. verbo minoribus a n. 60., Phoeb. P. I. Decis. 61. n. 9. et II. Decis. 147. a princ., quod peti debet intra quadriennium a tempore negotii, vel scientiae, capp. 1. 2. de restit. in 6.
10 · Majores qui.
pr.Qui XXV. annum excedunt sub majorum nomine veniunt, et ad omnia in Republica munera admittuntur; haec enim aetas jure nostro pro legitima habetur, Ord. lib. 3. tit. 42. §. ult.: speciale tamen est in Judice Orphanorum, quod XXX. anni requirantur, Ord. lib. 1. tit. 88. §. I., et tit. 94. in fin. princ., et quod arcis Praefectus hac aetate minorem illius Gubernatorem non possit nominare, Ord. lib. 1. tit. 174. §. 4.
11 · Et quasi majores.
pr.Annos natus XX., si matrimonio junctus sit, vel veniam aetat is impetraverit, pro majore habetur, Ord. lib. 3. tit. 41. §. 8. in fin.: E isto se não entenderá no menor, que impetrou de nós graça para ser havido por maior, ou que for casado, sendo de vinte annos; porque estes taes são havidos por maiores.
n1Hi minores, cum pro majoribus habeantur, non restituuntur in contractibus, neque adversus laesionem judicialem: quia tamen majores vere non sunt, immobilia bona non possunt si ne judice alienare, Ord. lib. 1. tit. 88. §. 28., et lib. 3. tit. 42. §§. 1. 2. 3., nisi Principis rescripto haec facult as speciatim sit concessa, ex dict. §. 2. Leges enim annales civiles sunt, et a Prina eipis arbitrio omnino dependent.
12 · Alia divisio personarum.
pr.Jam vero majores et minores vel masculi sunt, vel feminae, juvenes, senes, caelibes, nupti, nuptaeve, et uxore, vel marito viduati, viduataeve; iique omries vel integrae famae seu existimationis, vel infames. Mitto alias divisiones.
13 · Et earuna jura.
pr.Feminae ob sexus verecundiam, et fragilitatem aliquando melioris, quam masculi, conditionis sunt; namque in carcerem non nisi ob grave delictum injiciuntur, Ord. lib. 3. tit. 31. §. 4., et lib. 4. tit. 76. §. ult.; por procuratorem alios adcusare possunt tam in prima, quam in secunda instantia, Ord. lib. 5. tit.. 124. §. 16.; non tenentur, si pro aliis interceda nt, Ord. lib. 4. tit. 61.; et in delictis paulo mitius paniri debent. Caelibes ad officia civitatis non admittuntur, et si eis conferantur, debent intra ann um nubere, Ord. lib. 1. tit. 94. §. 1., quem Curi: Palatii omnibus officialibus, Judice et Scriba Orp ' hanorum exceptis, poterat 2 in unum, alterumve ann um prorogare, illius Reg. SS. 16. et 42., qui hodie abrogati videntur Philippi III. Extravag. 27. Apri 1. 1607. Collect. I. ad Ord. lib. 1. tit. 94. N. 1. Majores LXX. annis et ab omni tutela, Ord. lib. 4. tit. 10 14. §. 3., et a reliquis oneribus publicis excusantu r, Ord. lib. 2. tit. 54., Emman. 24., Alphons. 48. Conjuges inter se eisdem juribus fruuntur, et bei neficio aetatis mutuo restituuntur, Ord. lib. 3. tit. 42. §. 4. Vidua jure mariti utitur, et eisdem gaud et privilegiis, Ord. lib. 2. tit. 59. §. 15., et sive conveniat, sive conveniatur, potest in causa Praetorem Curiae, vel judicem, quem vocant das auções novas Portucalensis Domus, vel ordinarium loci eligere, Ord. lib. 3. tit. 5. §. 3., et tit. 12. §. 1., et lib. 2. tit. 45. §. 46., et tit. 59. §. 13., et lib. 1. tit. 8. §. 6. Simile privilegium concessum parente orbatis, et feminis quibuscumque honeste viventibus, et miseris aliis personis, Ord. lib. 3. tit. 5. §§. 3. et 5. Infames ab omnibus in Republica muneribus, et honoribus arcentur, Ord. lib. 5. tit. 6. §. 13.; quare non possunt judicis, Decurionis, Aedilis, ceteraque officia publica obire, Ord. lib. 1. tit. 67. SS. 10. et 1/4., pro aliis postulare, Ord. eod. lib. tit. 48. §. 25., aliorum tutelam, vel curam gerere, Ord. lib. 4. tit. 102. §. I., hereditatem ex testamento, vel ab intestato capere, Ord. lib. 5. tit. 6. §. 13., fratris testamentum inofficiosum dicere, Ord. lib. 4. tit. go. §. 1., Emman. 74., Alphons. 101., II. 19., 27. C. de inoffic. testam.: illorum autem testimonium vix admittendum, et nullam ferme in judicio fidem facit, Ord. lib. 3. tit. 58. §. 5. Et haec satis instituto nostro.
n1Infamia poena gravissima est, et non nisi in majoribus delictis, uti suo loco dicemus (Inst. Jur. Crim. Tit. I. §. XVII, Not.), infligenda: ea autem ex turpibus tantum factis oritur, quae vel hac poena ipso jure * notata sunt, unde infamia juris, vel bonorum dumtaxat, graviumque hominum judicio, unde infamia facti; et haec divisio adprobatur Ord. lib. 4. tit. go. §. 1. verbis infamia de direito, ou de feito. Infamiam juris lex sola inurit; illius autem in foro effectus nullus est, nisi judicis sententia declaretur. Et cum solum ex facto turpi, et improbo nascatur, sequitur infames non esse lictores, praecones, carnifices, castratores suum, ceteros quodvis vitae genus, ignobile licet et contemtibile, exercentes, quae vulgi opinio est, Heinecc. Exercit. VII. De levis notae macula; neque feminas intra annum luctus nubentes, milites praedia conducentes, tutores pupillas ducentes domum, et alios, qui jure Romano infamia notantur, Thomas. Not. ad Pand. tit. Qui not infam.; neque eos, qui hodie lucri causa, et mercede conducti in scenam prodeunt, Stryk. Us. mod. lib. III. tit. II. §§. 7. 8., Art. X. Societatis Theatralis Olisipone institutae 30. Maii ann. 1771., et a Josepho I. adprobatae Diplom. 17. Jul. eod. ann. verbis: Que a dita Arte per si he indifferente, e que nenhuma infamia irroga áquellas pessoas, que a praticão nos Theatros publicos, quando alias por outros principios não a tenhão contrahido.