IusCommune
IusCommune › Textos › Melo Freire › Liber III · De jure rerum

Mello Freire 3.10De capellis.

Abrir no leitor do IusCommune →

1 · Capella quid, et in quo a majoratu differat.

pr.Per capellam nos hic intelligimus jus succedendi in bonis, piis oneribus obnoxiis, et alienari perpetuo prohibitis, quorum successor, sive administrator certam portionem, veluti tertiam, vel quartam ob impensam administrationis operam adsignatam habet; in quo vel maxime a majoratus possessore differt, Ord. lib. 1. tit. 62. S. 53., Aegid. ad 1. 1. C. de Sacros. Eccles. P. V. S. II. n. 16. Varias hujus vocis significationes exhibent in suis gloss. et vocabul. Speelmann., Cang., Vicat., ceteri, verbo: capella.

n1Haec differentia legalis est; re autem ipsa majoratus, et capella idem prorsus sunt, et promiscue adcipiuntur. In majoratu tamen opera pia primo et principaliter, ut loquuntur, institutor non considerat, sed honorem et splen dorem familiae; quod seeus est in capellis. Aegid. eit. n. 15.

2 · Illius origo.

pr.Capellae eadem ac majoratus origo est in modo, et forma succedendi (Tit. IX. §. II.). Quod si opera pia, quorum causa fuit instituta, consideremus, eam nos deducimus et ex modo, rationeque testandi, quae a saeculo XII. apud omnes fere gentes obtinuit, et ab opinione praesertim de pecçatis, et poenis piis operibus redimendis, quae hoc tempore multorum animis insita erat.

n1De testamentis piis, et legatis non nulla nos monuimus Tit. V. §§. II. et III. Quod autem recte dicitur: Peccata tua eleemosynis redime: ad mentem sensumque Augustini adcipiendum omnino est lib. XXI. cap. XXVII. de Civit. Dei, ubi ait: Eleemosynae faciendae sunt, ut, cum de praeteritis peccatis deprecamur, exaudiamur: non ut in ' eis perseverantes, licentiam malefaciendi nos per eleemosynas comparare credamus. Sed vero tanta his temporibus erat hominum superstitio, ut crederent peccata sua sine ulla interna, externaque poenitentia, quamvis ea neque ex animo ejurarent, neque ab eis prorsus abstinerent, solis eleemosynis expiari, eisdemque redimi poenas sive temporales, sive aeternas; quod quam absonum sit, et a vera pietate religioneque alienum, quae numos nostros minime exigit, sed cor contritum et humiliatum, facile omnes vident, neque hujus loci est demonstrare. Et hinc originem potissimum habere videntur testamenta pia et legata, et capellae perpetnae, et temporales pro bono et remedio animae institutae (hodie vix tolerandae, non secus atque majoratus. Tit. IX. §. XX. Not. h. 1.). Videsis Casparum Morardum libello: De testament. Oper. PoliticoMoral. P. I. cap. VII. §. 133. et sequentib. Torin. dato ann. 1790.

3 · Onus Missarum quando majoratum, vel capellam constituat.

pr.Proprie autem instituta capella non intelligitur eo quidem sensu, quo hic eam adcipimus, per onus perpetuum, vel temporale Missarum sine expressa alienationis prohibitione (§. I. h. t.); res tamen piis operibus obnoxia ad quemcumque possessorem transit cum suo onere. Reinos. Observat. 68. a n. 18., Phoeb. Decis. 119. an.g., Gam. Decis. 30. 48. 224. n. 8. et 286. n. 1., Valasc. Consult. 82., Cabed. P. I. Decis. 96. n. 1.

n1Anton. Gom. ad 1. 40. Taur. n. 65. in. fin. ait, bona anniversarii, vel officii divini annui oneri, et vinculo subjecta ad instar primogeniorum in Hispania esse habenda; sed intelligendus est data alienandi prohibitione.

4 · Capellae, et majoratus eisdem legibus gubernantur.

pr.Quia vero capellae, et majoratus vix differunt; quae titulo antecedenti diximus de majoratus institutione, de personis, quae majoratum instituere possunt, de illius successionis modo, ordine, clausulis, conditionibus, repraesentatione, exstinctione, ceteris, ad capellas trahenda sunt, eisque adplicandae de majoratibus leges omnes, regulae, et principia superius tradita. De Capellis quid Novella 9. Septembr. fuil constitutum.

5

pr.Plura de capellis statuit Novella 9. Septembr. 1769. Nam 1) hac lege nulla est capellae institutio, Rege inscio, de bonis immobilibus, S. 14.: 2) valet tamen in pecunia numerata de Palatii Curiae licentia, §. 17.: 3) non tolerantur onera pia ultra decimam annuorum redituum partem, eaque adjecta ad hanc summam reducuntur, S. 19.: 4) exstinguuntur capellae antiquae, quae in Provinciis centum reditus annuos administratori non reddiderint, §. 21.: 5) quocumque titulo vacantes sine oneribus Regiae Coronae adquiruntur, S. 18.: 6) eadem lege jubente, nulla tandem est animae institutio, dict. §. 21.

6 · Et Decreto 17. Jul. 1778.

pr.Quia vero hac Novella contra antiqui juris rationem non nulla fuerunt constituta; Decreto 17. Jul. 1778. abrogatis, seu potius suspensis ad Novi usque Codicis promulgationem SS. 18. 19. 20. 21. ejusdem Novellae, qui de animae institutione, et capellis parvi momenti exstinguendis, et de piis oneribus vel penitus abolendis, vel reducendis loquebantur, jus antiquum reductum fuit, et concessum capellas, Regis tamen permissu, instituere, magnis, parvisve oneribus obnoxias. Capellae census, et quis eam possit instituere.

7

pr.Capellae tamen institutio non solum Nobilibus, quemadmodum majoratus, sed iis generaliter omnibus concedenda, qui liberam rerum suarum administrationem habent, cum non in favorem honoremve familiae, sed piorum operum causa instituatur, quae publica est, et omnibus patet. Regis tamen licentia necessaria est; non enim aliter prohibitio alienationis, bonorumque amortisatio sustineri potest. Neque praeterea ad illius institutionem ea tanta bona et reditus requiruntur, quos in majoratu desiderat Novella 3. Aug. 1770. SS. 18. 19. 20. 21., quae quidem non de capellis, sed de majoratu, de quo tantum loquitur, intelligenda videtur. De Collegiis et Ecclesiasticis capellas administrantibus.

8

pr.Non valet institutio capellae, in qua Ecclesia, Monasterium, Religiosi, vel Clerici ad illius administrationem vocantur, Mend. in Prax. tom. II. lib. I. cap. II. n. 94.; quod intelligendum de capellis in bonis immobilibus institutis, Diplom. 23. Maii 1775. ibi: Capellas, ou morgados estabelecidos em bens de raiz para andarem sempre em Clerigos, ou outras pessoas Ecclesiasticas. Capellas tamen antiquas, de bonis etiam immobilibus fundatas, in quarum scilicet possessione erant anno 1611., administrare possunt Novell. 4. Jul. 1768., 12. Maii 1769. His enim Novellis benigne Collegiis ecclesiasticis concessum fuit ea bona retinere, quae contra amorticinii leges habebant dicto anno 1611.; quarum aequitas ad capellarum administrationem protrahenda; quippe quia minus eisdem legibus adversatur, quam immobilium adquisitio et retentio: quinimo eas etiam capellas retinere possunt, in quarum administratione erant anno 1640. ex Joannis IV. Decret. 2. Jan. 1651., Diplom. Palatii Curiae - 26. Jun. 1769. ad Thomariensem Praetorem. (Vid. Decret. 8. Jul. 1802.)

n1Institui non potest sine licentia Regis capella, in qua Ecclesia, vel Clericus perpetuo, vel ad tempus administratores vocantur; et haec summa regula est, quam probant innumera documenta a Regni fere initio ad nostra usque tempora, quorum non nulla referre placet. Et 1) sententia Calend. Septembr. ann. 1439. sub Alphonso V., qua publicata sunt bona Clericis Ecclesiae de Veiros relicta cum onere Missarum, eisque datus fuit administrator laicus, quinta redituum parte eidem pro administratione adsignata, reliquis benigne Ecclesiae concessis, tom. I. Capellar. Reg. Coron. per Thom. Pin. Veg. ordinato pag. 21. in Regni scriniis: 2) charta administrationis capellae, quam in Ecclesia Avisiensi Martinus Paes instituit, Ruy Vas concessae 20. Mart. ann. 1472., propterea quod eam Clericus administrabat, lib. VI. d'Odiana pag. 51.: 3) alia eadem de causa anw. 1476. D. Vasquio Ataydio data pro administranda capella, quam in Ecclesia D. Nicolai Olisiponensis Brites Borboleta fundavit, lib. VII. d ' Odiana pag. 267.: 4) alia codem anno Gundisalvo Laurentio pro administratione capellae, quaim in Coenobio D. Dominici Portuensis civitatis instituit Gundisalvus Gundisalvius, lib. IV. d'alem do Douro pag. 260.: 5) Regiae literae anno 1484., quibus Joannes II. et capellis administrandis certam formam dedit, et illarum administrationem Ecclesiasticis interdixit, quarta redituum parte administratoribus laicis adsignata, lib. VI. da Estremadura pag. 240.: 6) sententia ann. 1488., qua confiscata fuit capella dicta do Corpo de Deos apud Stremotium, quam Clericus administrabat, lib. II, d ' Odiana pag. 146.: 7) charta 22. Decembr. 1495., qua ab Emmanuele Rege Eleonorae Alphonso permissum, ut posset in capella, quam in Geromaniae Ecclesia Paroeciali instituere parabat, Joannem Piresium, ejusdem Parochum, primum administratorem nominare, lib. I. d'Odiana pag. 2.: 8) charta Aloysiae Baessae 19. Jun. 1504. pro renuntianda capella in favorem Joannis Scobar ea de causa concessa, quia monasterium ingredi meditabatur, eamque, professione sequuta, non poterat administrare, lib. VI. da Estremadura pag. 53.: 9) charta Monialibus Sanctae Clarae Olisiponensis ann. 1512. pro administranda etiam per unam Moniałem capella a Martino Laurentio instituta, lib. XIII. da Estremadura pag. 200. Et haec satis proposito nostro. Sententias autem in judicio Regiae Coronae nostris temporibus latas otium non est referre; eas quippe nemo ignorat.

9 · De capellis Alphonsi IV.

pr.Speciali memoria apud nos dignae sunt Regis Alphonsi IV. capellae, ab eo in Ecclesia Olisiponensi fundatae, quae ex multis, magnisque reditibus constant, Reguenguis, et oppidis, eisdem cum jurisdictione adnexis, Easdem administrat specialis Provisor et Auditor, a quo adpellatio ad Regiam, quam vocant Conscientiae, Curiam interponitur, isque Regimine utitur, a Sebastiano Rege 3 Jan. 1561. dato. Illarum autem oneribus persol vendis Capellanus Maximus, decem Capellani miy nores, et viginti supra quatuor mercenarii precatores, quos dicimus Merceeiros, dati sunt. Auditoris jurisdictio adcipienda hodie est ad mentem sensumque Nov. Const. 19. Jul. 1790.

10 · De capellis vacantibus.

pr.Capellae vacantes, a principio rite reeteque institutae, fisco cum oneribus adplicantur, ea tamen lege, ut administratorem possit, et debeat nominare, qui eadem onera sustineat et adimpleat: quae vero ob commissum vacaverint, liberae ab omni vinculo et onere fisco cedunt. Et hoc jure utimur, neque institutio capellae, quae a principio nulla fuit, ullum effectum producere potest.

n1Jam diximus Tit. anteced. §. XXVI. fiscum, seu potius Coronam in capellam vacantem succedere non jure regali, seu proprio occupationis jure, quod in bona omnia vacantia habet, sed jure speciali institutionis, tamquam si fuis4 set ab institutore vocatus; et ideo oneribus et vinculo capellae ligatus est, quibus certe solutus esset, si proprio jure succederet (V. Decr. 26. Jan. 1802.). Plura habet Peg. tom. X. ad Ord. lib. 2. tit. 35. ad rubr. cap. 94. pag. 525. cum seq.

11 · De piorum operum redemtione, commutatione, reductione.

pr.Opera pia, utut jure imposita, possunt a legitima potestate, justa tamen de causa, redimi, seu exstingui, vel aliis piis operibus commutari, vel tandem reduci. Josephus I. in capellis quomodocumque ad Regiam Coronam devolutis pia opera omnino abolevit, atque exstinxit, §. 18. Novell. 9. Septembr. 1769.; vinculum tamen, hoc est, prohibitionem alienationis servavit, quod notandum est; cum exitiosius Reipublicae sit. Idem, abolitis capellis parvi momenti S. 21. dict. Novell., onera eisdem adnexa abolevit. Idem denique S. 19. cit. Novell. opera pia ad decimam partem capellae redituum reduxit.

n1Ultimarum voluntatum, et piorum denique operum commutationes solis Episcopis tribuit Trident. Sess. XXII. de reformat. cap. VI. Hoc vero decretum, prout ibidem notat Gallemart., in Gallia admissum non fuit, neque eidem alii quoque Principes adquieverunt. Apud nos commutationes Regum propriae esse videntur, Ord. lib. 1. tit. 62. §. 41. ibi: E por quanto em algumas instituições se mandão cumprir algumas obras pias, sem se declarar quaes são, declaramos que são missas, ete. Nam si, piis operibus a testatore non definitis, ea potest Rex definire ac declarare; eadem similiter, ab eodem licet definita sint, bene etiam poterit, si e republica fuerit, definire, aestimare, redimere, commutare, reducere, et ultimam tandem hominis voluntatem ex bono et aequo interpretari, eamque causae publicae, omnium piissimae, cum omnes alias sub se contineat, adcommodare (Inst. Lib. I. Tit. V. §. LII. Not.). Adcedit quod majoratus, et capellae bona pro aliis possunt de Palatii curiae licentia subrogari, §. 39. illius Reg.; itaque eadem auctoritate pia opera bonis adnexa subrogari posse videntur: salaria quoque administratoribus augeri possunt, et solent ob impensam administrationis operam in eadem Palatii Curia, quo facto pia opera necessario minuuntur, et reducuntur. Reinos. Observat. VII. n. 37. Reductio deinde piorum operum, videlicet Missarum, et similium ob bonorum valorem imminutum, vel ob aliam justam causam Episcopis in Synodo tributa, quae hodie pertinet Congregationi Concilii ex Decretis generalibus ann. 1625. editis, Urbani VIII. auctoritate suffultis, Card. de Luc. Adnotat. Practic. ad Trident. Discurs. XΧΙ., apud nos ad Regios Provisores pertinere videtur, qui pia opera semper reduxerunt, quando reditus ad ea implenda destinati satis non erant, Ord. lib. 1. tit. 62. §. 55., Reinos. cit. a n. 27. usque ad n. 37. Hodie Brevi Sanctissimi D. N. Papae Pii VI. ad instantiam Reginae Fidelissimae Romae dato 6. Mart. 1779. reductio piorum operum ad Regni Episcopos, tamquam Sedis Apostolicae delegatos, spectat, ibi: Nuper pro parte Carissimae in Christo filiae Nostrae Mariae Franciscae Reginae Fidelissimae Nobis expositum fuit, plures in Portugalliae, et Algarbiorum Regnis supremo ejus dominio subjectis prima genituras, et majoratus exsistere adeo pis oneribus gravatos, ut vix, ac ne vix quidem hereditariae vires pro adimplemento sufficiant... Nos igitur hujusmodi supplicationibus inclinati, Fraternitatibus vestris, tamquam nostris, et Sedis Apostolicae delegatis, quatenus tam grave ex variis testatorum relictis impositum sit onus, ut illis intra vires hereditatis cujuscumque majoratus, seu primogeniturae nequeat satisfieri, semel extra Synodum statuendi, re diligenter perspecta, pro vestra conscientia quidquid magis ad Dei honorem, et Ecclesiarum utilitatem videritis expedire, facultatem Auctoritate Apostolica tenore praesentium concedimus, tribuimus, et impertimur. Et hoc jure utimur.

12 · De capellae vacantis delatore.

pr.Capellae quovis modo vacantis denun tiantibus administratio quasi in praemium delationis conceditur ad unam, vel duas vitas; ea tamen omnia servare debent delatores, quae minutatim declarat Regium Josephi I. Diploma 23. Maii ann. 1775.

n1Denuntiantibus Beneficia ad Regiam Coronam pertinentia ipsum Beneficium, eo tandem vindicato, quasi praemii loco concessum erat: hodie tamen non Beneficium, sed jus patronatus conceditur; temporale enim est, in quod simoniae nulla labes cadit, Diplom. 26. Septembr. 1791.