Mello Freire 2.9De jure dotium.
Abrir no leitor do IusCommune →1 · Varia pacta dotalia.
pr.Nuptiis adjungi saepius solent dos, S. 1. donatio propter nuptias, arrhae, dotalitium, sponsalitia largitas, et varia pacta dotalia, quorum frequentissima dos est, de qua primo loco agendum; sed prius distinguenda inter se bona dotalia, paraphernalia, et receptitia. Quae dotalia, paraphernalia, et receptitia bona.
2
pr.Dotalia bona ea dicuntur, quae expresse in dotem sunt data, et a reliquis segregata, speciali dotis nexui fuerunt supposita: cetera, quae uxor in mariti domum secum abduxit, et illius administraționi subjecit, vel quae demum, stante matrimonio, quocumque titulo adquisivit, paraphernalia dicuntur: receptitia, quae uxor sibimet ipsi servavit, et quorum scilicet dominium, et administrationem ipsa tantum habet, non maritus. Bonorum itaque dotalium dominium naturale est penes uxorem, civile penes maritum: in paraphernalibus maritus administrationem tantum habet, non dominium: in reçeptitiis nec dominium, nec administrationem.
n1Distinctio haec bonorum vel jure Romano, vel usu forensi recepta est; ea vero solum locum habet in matrimonio per dotem contracto: nam si simpliciter sine ulla pactione contrahatur, bona jam non dotalia, vel paraphernalia, sed conjugum propria, et communia indiscriminatim dicuntur; pendet ergo ex pactionibus autenuptialibus, quae generaliter adprobantur Ord. lib. 4. tit.
n246. in princ. verbis: Salvo quando entre as partes outra cousa for acordada e contractada, porque então se guardará o que entre elles for contractado. Pactio de receptitiis bonis vix in usu est, sed facta tenet ex dicta Ord. In paraphernalibus maritus administrationem, non usumfructum, vel simile jus aliud, quemadmodum in dotalibus, habet; tota tamen haec res ex paciscentium voluntate dependet. In summa monendum, ea fere omnia, quae de dote, et pactis dotalibus jure Romano constituta sunt, in foro nostro regnare, paucis quibusdam exceptis, quae suis locis more nostro adnotabimus.
3 · Dos quid.
pr.Dotem eam nos pecuniam dicimus, quae viro pro muliere expressa conventione datur ad ferenda onera matrimonii. Pecuniae nomine veninnt res omnes, quae usui esse possunt. Haec bona per pacta dotalia determinari solent, in quibus necesse non est, quod dotis titulus speciatim nominetur, et sufficiunt quaevis verba, quae substantiam, et rationem dotis certo declarent; in dubio enim dos constituta non censetur.
n1Bona mulieris in dubio paraphernalia censenda esse, jure meritoque tradit Menoch. lib. 3. de praesumt. 7.2 contra vero alii pro dote illata omnia indistincte adcipiunt. Schilt. Exercit. XXXVI. ad Pand. §. 77. nullius usus esse ait distinctionem inter paraphernalia bona et dotalia; sed apud nos usu est recepta, et jam ab eo tempore, quo jus Romanum auditoria nostra penetravit, illiusque mentionem facit Barb. p. 3. ad 1. 1. D. solut. matrimon. n. 31. et passim Scriptores nostri: nec vero haec quaestio otiosa est, sed plures habet effectus, veram utilitatem et emolumentum continentes (§§. XV. XIX. Not, hoc tit.).
4 · Profectitia, et adventitia.
pr.Quae a patre dos constituitur, profectitia, quae a matre, vel extraneo, adventitia adpellatur, l. 5. in princ. et SS. 9. 11. de jur. dot. Haec tamen juris Romani distinctio tolerari potest, quamvis nullius ferme usus sit, vel quia filii per nuptias patria potestate liberantur, Ord. lib. 1. tit. 88. §. 6., vel quia, matrimonio morte soluto, dos, licet profectitia, non ad constituentem, uti jure Roma no l. 6. de jur. dot., sed ad uxorem, ejusve liberos spectat.
n1Quod Pomponius ait dicta 1. 6.: Jure succursum est patri, ut, filia amissa, solatii loco cederet, si redderetur ei dos ab ipso profecta, ne et filiae amissae, et pecuniae damnum sentiret, hodie locum non habet; nam dos, mortuo marito, ad uxorem, non ad patrem, a quo fuit profecta, et, uxore mortua, ad illius filios, vel alios heredes pertinet: dos tamen ipsa conferenda est, Ord. lib. 4. tit. 97. in princ. Adventitia non confertur. Valasc. de partit. cap. 12. a n. 20., et cap. 13. Νη. 13. 14., Per. Decis. 28. n. 3.
5 · Tenetur pater filiam dotare.
pr.Cum ergo ad patris officium pertineat filiis, filiabusve in omnem eventum prospicere, is tenetur pro sua legitima progenie dotem constituere, 1. ult. C. de dot. promiss., et cogi a judice potest filiam in matrimonium collocare, et dotare, 1. 19. de rit. nupt., Barb. ad l. 1. D. solut. matrim. P. 4. п. 1. et seq., etiam divitem; officium enim paternum filiae divitiis solvi haud potest. Barb. supr. n. 23. Aliter Vinn. Select, jur. quaest. lib. II. cap. 14.
6 · Etiam illegitimam.
pr.Ad filias etiam illegitimas et spurias officium hoc paternum extendi debet; itaque pater easdem quoque et alere, et dotare tenetur, si inopes sint. Bene autem notat Barb. loc. cit. n. 56. vers. Quare: Quod filia naturalis non meretur tantam dotem, quantam filia legitima.
n1Non semper validum est argumentum de successione testamentaria, vel legitima ad dotis causam, vel filiorum alimenta; nam successio a lege dumtaxat civili pendet, qua privantur quicumque jure filii non sunt, vel agnati, cognative; alimenta vero, et dos a natura debentur, et a jure sanguinis, officioque paterno proficiscuntur: hae autem naturae, aequitatisque rationes aeque parenti naturali simul et legitimo, vel naturali tantum conveniunt; utriusque enim natura idem officium est.
7 · Item mater.
pr.Mater jure Romano non nisi ex magna causa et in subsidium dotem filiae dare cogitur, 1. 14. C. de jur. dot. Verum apud nos cum inter conjuges bonorum omnium communio resultet, Ord. lib. 4. tit. 46., mater non demum in subsidium, sed aeque principaliter ac pater filiam dotare tenetur de communibus bonis. Mortuo igitur patre, et bonorum divisione instituta, mater ab onere dotandi immunis est, et filia sua portione contenta esse debet. Barb. 1. 1. solut. matrim. p. 4. nn. 89. до.
8 · Et frater.
pr.Frater autem solum in subsidium de propriis bonis sororem inopem dotare tenetur, pro modo scilicet alimentorum, non pro dignitate sua, vel facultatum suarum ratione, 1. Cum plures 12. S. Cum tutor 3. de administrat, et pericul, tutor., Barb. supr. a n. 125., Perer. Decis. 28. n. 3., Themud. Decis. 35. n. 6.
9 · Non tenetur filius matrem dotare.
pr.Filii tamen non tenentur matrem ad secundas nuptias convolantem dotare; quamvis enim inter parentes et liberos eadem sit alimentorum ratio, non idcirco producenda semper est ad ' dotis causam, praesertim in secundis nuptiis, quas jus nullo favore prosequitur, 1. 22. C. de administrat. tutor., Stryk. ad tit. de jur. dot. §. 6.
10 · Dos quomodo probetur.
pr.Dos non nisi expressa conventione constituitur, quae utique probari debet, alioquin bona non dotalia, sed paraphernalia erunt (§. III. hoc tit.); ea vero inter extraneos constituta, si summam lege definitam excedat, probari non potest per testes, scripturamve privatam, sed ad publica debet instrumenta referri, Ord. lib. 3. tit. 59. in princ.; secus inter consanguineos, ead. Ord. SS. II. 12. Et quibus in rebus constituatur.
11
pr.In dotem ea omnia dantur, quae in commercio sunt, et usui marito esse possunt; recte ergo constituitur in bonis mobilibus, immobilibus, quin et litigiosis, Ord. lib. 4. tit. 10. §. I., 1. ult. §. 1. in fin. C. de litig. Non possunt tamen in dotem dari bona Regiae Coronae, Rege inconsulto, Ord. lib. 2. tit. 35. §. 18., neque emphyteutica, inscio domino, Ord. lib. 4. tit. 38. in princ., Gama Decis. 244., neque majoratus contra legem institutionis.
12 · Illius quantitas.
pr.Dotis quantitas antiquissimis temporibus tenuis erat (Histor. Jur. Civ. Lusit. Cap. I. §. IX.). Sub Gothorum in universa Hispania dominatione non poterat decimam bonorum excedere, lib. 3. tit. 1. 1. 5. Hodie, dote ab extraneo constituta, nulla lege illius quantitas definita exstat; a parentibus vero si constituatur, non potest filiae legitimam, et tertiam parentis excedere, Ord. lib. 4. tit. 97. §. 3.
n1Quod filiabus nubentibus in tanta majorum nostrorum paupertate dabatur, levioris quidem pretii erat. Postea, gliscentibus opibus, dotes satis luculentae erant, et initio fere in auro et argento rudi, pecunia numerata, et pretiosa supellectili consistebant; ultimo tandem bona immobilia, feudalia, Regalia in dotem dari coeperunt. Nuptiae autem cum magno adparatu et pompa inter nobiles praesertim celebrari olim consueverunt: hinc introductae sunt collectae, seu precariae exactiones Lusitane pedidos, a subditis praestandae, cum illorum, filii equestribus armis cingerentur, vel filiae nuberent, Ord. lib. 2. tit. 26. §. 4., Barb. ad 1. 1. D. solut. inatrim. p. 4. n. 14. in fin.
13 · Illustrium dotes.
pr.Feminarum illustrium dotes, salva legitima, non poterant excedere summam decem supra duo millia numorum (id est, doze mil cruzados), ex Joannis IV. Diplom. 14. Aug. 1645. apud Ord. lib. 4. tit. 47. Collect. I. N. 1. Josephi I. Nov. Const. 17. Aug. 1761. feminae illustres, quarum parentes centena tria millia annua lucrantur (tres contos de reis), legitima parentum privantur, etiam in ipsis bonis allodialibus, et dotis nomine non aliud capere possunt, quam novam supellectilem linteam, ad valorem quatuor millium numorum aestimatam (quatro mil cruzados). Hodie Augustae Fidelissimae Decreto 17. Jul. 1778. dicta Novella abrogata, feminis illustribus legitima in omnem eventum restituitur, et illarum dotes ad Patriarum legum praescriptum sine ulla distinctione valent, et sustinentur, si non fuerint inofficiosae, id est, si quae in dotem dantur, earum legitimam, et tertiam parentis bonorum non excedant, Ord. lib. 4. tit. 97. §. 3., Valasc. Consult. 188. Eodem Decreto donatio a sponso, ejusve parente sponsae semel facta valet ad summam usque octo millium numorum, quae minor quidem erat Joannis V. Pragmat. 24. Maii 1749. сар. 16.
14 · Mariti jus in fundo dotali.
pr.Jus mariti pro rerum diversitate diversum est. Nam primum fundum dotalem neque alienare, neque obligare, oppignerareve potest, etiam consentiente uxore; adeoque locum hodie, et jam dudum apud nos habet Justinianea constitutio in 1. ult. §. 15. C. de rei uxor. act., et in princ. Inst. quib. alien. licet, vel non. (Inst. Lib. IV. Tit. VI. §. XII.).
n1De usu, et auctoritate legis Juliae, dictaeque Justinianeae constitutionis, quibus fuit prohibitum res dotales immobiles obligare et alienare, etiam de consensu uxoris, dubitare vix licet: quare Ordd. lib. 4. tit. 48. et 60., quae per argumentum, quod vocant a contrario sensu, contrarium statuere videntur, intelligi debent non de bonis proprie dotalibus, sed de paraphernalibus, vel de adquisitis, constante matrimonio, vel communibus. Valasc. Cons. 150. Et adeo inutilis est alienatio, obligatiove fundi dotalis, ut ne pro fisco quidem facta valeat, Phoeb. p. 2. arest. 10. Principis tamen rescripto dotalia bona cum aliis possunt permutari, §. 40. Regim. Palat. Curiae.
15 · In paraphernalibus bonis.
pr.Paraphernalia autem bona de uxoris consensu alienare potest, et obligare ex dicta Ord. lib. 4. titt. 48. et 60., neque uxor contra alienationem de illius voluntate factam aliqua exceptione juvari potest; contra vero juvatur exceptione Velleiani adversus obligationem, fidejussionemve, ea licet consentiente factam, seorsum, vel una cum marito; et ita intelligenda est cit. Ord. tit. 60. Gama Decis. 31.
n1In paraphernalibus locum non habet lex Julia de fundo dotali non alienando, obligandove, uxore etiam consentiente: itaque haec bona de illius consensu bene potest maritus alienare, quin et uxor ipsa, marito inscio et invito; illius enim tantum sunt, l. 6. C. de revocand. donat., 1. 35. C. de donat., Cyriac. controv. for. 29. n. 30., quod intelligendum, si maritus in hujusmodi bonis usumfructum non habeat, vel jus aliud huic si mile, quo casu illius consensus requiritur.
16 · Communibus.
pr.Bona communia immobilia de uxoris expresso consensu, de quo per scripturam publicam constet, maritus alienare, et obligare potest, Ord. lib. 4. tit. 48. in princ.; uxore autem inscia et ignorante, non valet alienatio ne pro parte quidem mariti, et ab eodem quoque in totum revocari potest ex dicta Ord. §. 3. De uxore nullus dubitat.
n1Cum haec immobilium alienatio nulla prorsus sit uxor de mariti consensu, vel, eo repugnante, de judicis licentia eam potest revocare; maritus tamen sine uxore non potest revocare, et nullam dicere alienationem, quam sua sponte fecit, Ord. lib. 4. tit. 48. §. 3. et haec differentia inter utrumque conjugem eo vel ma xime notanda est, quia juri Romano adversatur, quo inspecto, marito ne cum uxore quidem permittitur rem quam ipse tantum vendidit, vindicare; obstat enim exceptio rei venditae et traditae, et regula vulgaris, quod quem de evictione tenet actio, hunc agentem repellit exceptio (tit. VIII. §. XVIII.).
17 · Et mobilibus.
pr.Mobilia pretiosa licet maritus, qui in communione vivit, recte sine uxore alienat; potest potest tamen uxor donationem pro sua parte revocare, soluto matrimonio, Ord. lib. 4. tit. 64., Emman. tit. 6. §. ult., 1.68. D. pro soc. De illius consensu alienare potest mobilia quaecumque etiam dotalia, nam lex Julia de immobilibus tantum loquitur. Res minus pretiosas, et parvi momenti suo tantum arbitrio et voluntate alienat: neque uxori unquam fas est res hujusmodi quovis modo alienatas, constante solutove matrimonio, revocare. Haec, et non nulla alia marito tamquam familiae capiti et principi conceduntur, quae propterea uxori ex citatis Ordinationibus denegantur, quia mariti dumtaxat, non uxoris mentionem faciunt (tit. VIII. §. XIX.).
n1Haec est praerogativa mariti. Uxor ne mobilia quidem parvi momenti alienare potest, etiam eleemosynae causa, neque contractus quoscumque celebrare sine marito, eo licet absente, nisi de judicis licentia, neque bona communia, vel dotalia donare, vel administrare, constante matrimonio, Ord, lib. 4. tit. 64., Cabed. P. I. Decis, 106., Phoeb. Decis. 98. et 180., Barb. ad l. 1. solut. matrim. p. 1. a n. 38. In Castella etiam uxor sine licentia mariți contrahere non potest, prout expresse decisum exstat 1. 55. Tauri, 1. 2. tit. 3. lib. 5. Recopil.; et hoc quidem multo antea constitutum moribus erat, l. fin. tit. 11. lib. I., et l. 3. tit. 20. lib. 3. Fori, Covarr. de sponsalib. p. 2. cap. 7. §. 1. n. 1,
18 · Quomodo uxor obligatur ex contractu mariti.
pr.Uxor obligatur ex contractu mariti sine illius consensu gesto, et de lucro, damnoque participat, si modo ita comparatus sit, ut possit sua natura damnum, lucrumve adferre. Et hinc est quod, si maritus sine uxore reditus annuos, sive publicos, sive privatos conduxerit, et eo nomine bona obligaverit, uxor hac obligatione teneatur, et lucrum, vel damnum inde resultans sentiat; non tenetur tamen obligatione fidejussoria mariti, quia 11. 12 semper noxia est, Ord. lib. 4. tit. 60. in princ. et vers. E isso mesmo, Emman. tit. 13., Alphons. tit. 16., Barb. ad l. 1. D. solut. matrim. p. 3. n. 624
19 · Dotis privilegia praecipua.
pr.Inter dotis privilegia illud praecipuum ' est, quod illius repetendae causa omnia bona mariti tacitae hypothecae nexui sint supposita, et quod in ejus repetitionem omnibus creditoribus, anterioribus licet et chirographariis, tacitam, expressamve hypothecam habentibus, praeferatur, Diplom. 17. Aug. 1761. §. 7. verbis: E se conservaráő na referida posse com os privilegios de preferencia, e com todos os mais, que por Direito se achão estabelecidos a favor dos bens dotaes: Edicto 20. Jun. 1774. S. 40.: Exceptuo em setimo lugar o dote, quando consistir em fazendas, e se der estimado ao marido; para preferir a respeito delle a mulher a outros quaesquer credores anteriores, ou posteriores do mesmo marido, postoque sejão geral, ou especialmente hypothecarios.
n1Pomponii sententia in 1. 1. D. solut. matrim.: Dotum causa semper et ubique praecipua est: nam et publice interest dotes mulieribus conservari, cum dotatas esse feminas ad subolem procreandam, replendamque liberis civitatem maxime sit necessarium. Haec autem quamvis ita se habeant, non adeo extendenda dotis privilegia sunt, ut jus tertio quaesitum possint auferre; quinimo et multi serio existimant e Republica esse, quod illarum usus ad Spartanorum exemplum vel omnino supprimatur, vel saltem arctioribus limitibus coangustetur; sed haec alii videant: quod ad nos adtinet, in Ordinationibus Regiis, quibus utimur, de dotium privilegiis ne verbum quidem, quod sciam, invenitur; ea autem in foro, prout a jure Romano constituta sunt, jam dudum, et ab illius receptione servantur, et hodie citatis Novellis expresse inveniuntur adprobata. Tacitae hypo thecae privilegium invenire licet 1. 12. §. 1. C. qui potior: in pignor., 1. unic. §. 1. C. de rei uxor. act., quod eisdem legibus uxoris quoque heredibus competit. Privilegium praelationis constat ex eisdem juribus; haec tamen non extraneis heredibus, sed uxori tantum, vel ejus liberis competit, 1. unic. C. de privileg. dot., Novell. gr. cap. 1. Paraphernalia bona, vel propter nuptias donata, privilegio tantum hypothecae, non praelationis utuntur, 1. 29. C. de jur. dot. Nullo vero privilegio, ne hypothecae quidem, uxor gaudet in bonis mariti ratione alimentorum, quae eidem a lege debentur, vel adquisitorum, constante matrimonio, cum citatis Novellis concessum non sit, nec possit sine lege produci et extendi ad casus etiam similes. Barbos. solut. matrimon. 1. 1. p. 3. Nn. 27. 28. 31.
20 · Dotis insinuatio.
pr.Dotis tamen datio, quemadmodum reliquae donationes, insinuari debet, nec valet ultra summam praescriptam Ord. lib. 4. tit. 62., Emman. tit. 54., Alphons. 68. eod., Novell, 25. Jan. 1775.; quae tamem de dote tantum adventitia sunt intelligendae; nam profectitia nulla insinuatione indigere videtur.
n1Leges Romanae de insinuandis donationibus pertinebant magis ad donationes simplices, quae ex mera liberalitate fiunt, quam ad relatas, quae certum finem, causamque habent, et magis ad promissionem de donando, quam ad res ipsas jam donatas et traditas, Thomas. in Not. ad Inst. tit. de donat., et ad eas maxime, quae occulte et privatim fiebant, 1. 25. C. de donat., Schilter Exercit. XLIII. ad Pandect. §. 6. Insinuare hoc jure idem erat atque donationem publice profiteri, eamque in publicas tabulas referre, vel apud acta coram judice domicilii, vel rei sitae, 1. 3. Cod. Theod. de donat., 1. 25. Cod. Just. eod., vel alio quocumque, cum hic actus ad voluntariam jurisdictionem referatur. Lauterbach. Compend. jur. ad tit. de donat., et ad 1. 32. C. cod. Donationes igitur omnes Constantinus indiscriminatim insinuandas esse decrevit 11. 1. 3. Cod. 12. Theod. de donat. Theodosius cum Honorio remisit necessitatem insinuationis in donationibus ante nuptias intra ducentos solidos, 1. 8. Cod. Theod. de sponsalib. Idem insinuationem, hoc est, scripturam judicialem necessariam non esse declaravit, quando donatio idoneis testibus, vel aliis idoneis documentis comprobatur. 1. 29. C. de donat. Justinianus quod Theodosius constituerat in donationibus ante nuptias intra ducentos solidos, ad donationes omnes extendit intra trecentos, 1. 34. C. de donat., et demum intra quingentos, 1. 36. §. 3. cod., §. 2. Inst. de donat., exceptis quibusdam donationibus, quae nulla insinatione indigent, quas inter dotales potissimum numerantur, l. ult. C. de jur. dot., Novell. 127. cap. 2. Et haec satis jure Romano. Nobis insinuatio idem est atque confirmatio a Rege, vel a Palatii Curiae Senatoribus petita; et concedi debet, si constet donatoris, et vicinorum testimonio donationem non vi esse, dolo, metuve extortam, Ord. lib. 4. tit. 62. §. 1. Et necessaria est in donationibus, publica licet scriptura firmatis, et judicialibus, seu apud acta; eaque petenda non a quocumque judice, sed a Rege tantum, vel Regis Senatoribus: quae aliter se habent jure Romano, a quo insinuationis vocabulum nos hodie, uti alia multa, retinemus, sed alio plane sensu. Hanc in rem Ord. Alphons. lib. 4. tit. 68. ibi: Segundo Direito commum e geralmente usado, toda doaçom, que passa contia de quinhentas dobras, ou coroas d'ouro, deve ser insinuada, que quer tanto dizer como cousa aprovada pela Justiça da terra, et infra: E peroque os Direitos estabelecessem que esta insinuaçom fosse feita pelos Juizes das terkas, a usança geral destes Regnos e estilo da Corte foi, e he usado per tam longuo tempo, que a memoria dos homens non he em contrario, que taes Doaçoens sejam per nós confirmadas, et ibi: mandaremosthe assy dar nossa carta de confirmaçom. Jam vero ex hac Ordinatione, et similibus in Codice Emmanuelino et Philippino, et ex forensis nostrae jurisprudentiae historia in re, de qua agimus, haec in summa notanda: I.) Wisigothorum, quibus olim viximus, legibus res per scripturam donatas, vel traditas nulla insinuatione indigere, lib. V. tit. 2. 1. 6.: II.) ea, quae Jacobus Gothofredus, et alii tradunt de usu Theodosiani Codicis in Occidente, ad remotissima tempora referenda ante Wisigothos, vel eisdem in Hispania dominantibus: III.) a saeculo XII. non jus Theodosianum, sed Justinianeum in Lusitania obtinuisse: IV.) verbo Direito commum in citata Ordinatione Alphonsina intelligi Justinianeum; vel quia hoc tempore illud tantum in foro regnabat; vel quia mentio specialis quingentorum solidorum clare manifesteque refertur ad Justinianeam constitutionem; V.) ipsum tantum Justiniani jus de insinuandis donationibus, non Constantini, vel Theo dosii, et illius exceptiones eadem Alphonsina Ordinatione, et sequentibus fuisse adprobatum, ea tantum differentia habita, quod insinuationem, quae jure Romano a quocumque judice fieri potest, a Rege tantum jure nostra donatarius peteret: VI.) dotis dationem, quae Justiniani constitutione ab insinuationis lege fuit exemta, eadem 1 exemtione potiri Alphonsina, et sequentibus Ordinationibus, quae Justiniani legem de insinuandis donationibus, et illius exceptiones generaliter adprobarunt: VII.) confirmationem Regiam donationis, quam citatae Ordinationes requirunt, loco insinuationis judicialis juris Romani moribus nostris introductam fuisse non tam profusionis evitandae gratia, quam aerarii locupletandi ex redi tibus, quos dicimus Novos Direitos, pro confirmatione solvendis: VIII.) in foro nostro jam a Romani juris in universum receptione adprobatum fuisse Justinianeum, quod dotales donationes ab insinuationis demum necessitate liberavit, Gama Decis. 120. et 213., Pinel. 1. 1. C. de bon. matern. p. 3. n. 62. vers. infertur, Barbos. ad l. 1. D. 1 solut. matrim. p. 1. n. 17. et p. 7. n. 42., Cabed. p. r. Decis, 135, n. 6.; et horum opinio in vero Ordinationis lib. 4. tit. 62. sensu eruendo magni quidem facienda, cum illius praecipui Auctores fuerint: neque ii profecto dotis causam a generali insinuationis lege contra dictam Ordinationem exciperent, si illius alia mens fuisset: IX.) Jure Romano, et Patrio sine insinuatione olim valere donationes, quae causam continent praesertim onerosam, qualis est dotis datio, quia ex mera liberalitate non proficiscuntur, adeoque non sunt verae donationes. Denique notandum, quod cum pater eodem jure filiam dotare teneatur (§.V. hoc tit.), dos non jam mera liberalitas est, sed juris vinculo, necessitateque constringitur. Haec cum ita sint, citatae Ordinationes, et Novell. 25. Jan. 1775., quae omnes donationes, Regiis exceptis, insinuationis necessitati subjiciunt, intelligendae videntur de voluntariis nullo jure cogente factis, adeoque de dote adventitia; nara profeetitia necessaria est, et fit lege ipsa jubente. Absurdum autem est eamdem Novellam ad anteriores donationes producere, atque extendere, quarum mentionem nullan facit, neque ea dici potest lex vere declaratoria. Quae I vero eadem, historice referuntur, non omni procul dubio sunt. (Vid. Dom. Suppl. Consult., Assento, 21. Jul. 1797.)
21 · Constante matrimonio, aliquando dos peti potest.
pr.Quia veró dos marito datur ad sustinenda onera matrimonii, inde est quod, eo constante, repeti non possit, nisi ob inopiam mariti; nam, ut bene ait Ulp. 1. Si constante 24. D. sol. matrim.: exinde dotis exactio competit, ex quo evidentissime adparuerit mariti facultates ad dotis exactionem non sufficere: cujus sententia in foro probatur, teste Phoeb. Decis. 151., Barbos. ead. 1. si constante, solut. matrim. a n. 32.
22 · Eo morte soluto, ad quem spectet.
pr.Ad uxorem autem omnino revertitur dos, soluto matrimonio. Quare, mortuo marito, solvi uxori debet, ipsaque illius liberam tum demum administrationem habet, 1. 2. D. solut. matrim. Mortua uxore, dos profectitia patri non redditur, uti jure Romano, 1.6. de jure. dot., neque apud maritum manet pro matrimonii oneribus sustinendis, sed ad filios spectat; cujus tamen ususfructus patri competit, quamdiu minores fuerint, et in ejus potestate, Ord. lib. 1. tit. 88. §. 6. In defectum liberorum reliqui uxoris heredes succedunt, eisque dotis repetitio competit. Similiter dos adventitia, mortuo marito, ad uxorem, et, ea mortua, ad illius heredes pertinet, non ad extraneum, qui dotem constituit; qui enim semel donavit dominium, perpetuo transferre censetur, nisi rem donatam aliquando sibi reddi pactus sit, 1. 24. C. de jur. dot. Idem de bonis paraphernalibus dicendum. Quando vero bona inter conjuges communicantur, cer tum est quod, alterutro mortuo, dimidium bonorum ad conjugem superstitem, et alterum dimidium ad mortui filios, vel alios heredes pertineat, Ord. lib. 4. titt. 46. 47. 95. et 96.
n1Restituit autem maritus dotem, vel illius valorem, si aestimata sit; sed non restituit fructus perceptos, qui pro oneribus matrimonii mariti lucro sunt, 1. 20. C. de jur. dot. Fructus pendentes ultimi anni dividuntur inter maritum et heredes uxoris pro rata temporis, quo mulier in matrimonio fuit, 1. 7. §. 1. et seq. D. solut. matrim., Barb. ad 1, 8. D. eod. p. 1. n. 28.
23 · Et quid, si ob adulterium, aliamve causam.
pr.Soluto alia de causa, viventibus conjugibus, matrimonio, eo scilicet modo, quo jure solvi potest, ob adulterium videlicet uxoris, marito dotalia bona in defectum liberorum adplicantur, Ord. lib. 5. tit. 25. §. 6., Novell. 117. cap. 8., cap. 4. X. de donat. inter vir. et uxor. Quod tamen intelligendum est, si maritus uxorem criminaliter adcusaverit, eaque fuerit ad mortem naturalem condemnata; nam, ea absoluta, vel mitiore poena damnata, ipsius bona non lucratur, dict. Ord. §. 6. et 7.; sua vero bona uxor retinet, soluto matrimonio ob saevitias, eisdem licet occasionem dederit, ut jam supra monuimus Tit. VIII. S. VII.
24 · Impensae in rem dotalem deducendae.
pr.Impensae in rem dotalem factae necessariae, vel utiles non modo actione ordinaria peti possunt, sed earum causa retentio marito conceditur, Ord. lib. 4. tit. 54. §. 1., tit. 95. §. I. et tit. 96. §. 1. Jure Romano pro necessariis tantum jus retentionis indultum est, non item pro utilibus; sed earum nomine, dote prius restituta, actio vel mandati, vel negotiorum gestorum competit, 1. unic. §. 5. C. de rei uxor. act., Barb. ad rubr. solut. matrim. p. 3. n. 21.
n1Quaestio haec frustra movetur inter conjuges, qui in communione vivunt; nam impensae in rem communem factae, et pro indiviso habitam deduci non possunt, et dominis, sociisque lucro, damnoque cedunt, Groeneweg. de legib. abrogat, ad tit. de impens. in rem dotal. fact.
25 · Quae pacta in dote valeant.
pr.Doti qualecumque pactum adjectum valet, Ord. lib. 4. tit. 46. in princ., nisi sit bonis moribus, dotisve naturae contrarium, Ord. lib. 4. tit. 70. §. 3. Tale ergo habetur pactum de non adcusanda uxore ob adulterium, vel ob res amotas, vel donatas; de non reddenda unquam dote, de dotis fructibus non percipiendis, vel perceptis restituendis, cet. Valet tamen pactum, ut maritus, mortua uxore, liberis non exstantibus, dotem universam lucretur, vel illius partem, liberis exstantibus; namque hoc pactum, vel aliud simile neque bonis moribus, neque dotis naturae adversatur, et generaliter adprobatur cit. Ord. lib. 4. tit. 46. in princ. Donationes propter nuptias in usu non sunt
n1Pactiones dotales communibus conventionum legibus gubernantur; quare neque scripturam publicam requirunt, nisi summam excedant praescriptam Ord. lib. 3. tit. 59., neque insinuationem (§. XX. hoc tit.). Plura autem dotalia pacta improbantur legibus et moribus, de quibus Scriptores ad tit. de pact dotalib.: quale inter alia est pactum de conservanda perpetua viduitate sub poena amittendae dotis; opponitur enim et matrimonii libertati, et civium procreationi, Brunnem. ad l. 2. de pact. dotalib. Inutile etiam est pactum, seu renuntiatio futurae successionis, quod in nuptijs nobilium praesertim adponi solet, quando scilicet femina promittit se dote adcepta contentam esse, et legitimae renuntiat, Decret. 17. Jul. 1778., Strykius in tract. de succession. ab intest. Dissert. VIII. cap. 1o. Valet tamen pactum de non repetendis expensis necessariis in rem dotalem factis, quia causam dotis non deteriorem, sed meliorem facit; secus jure Romano, 1.5. de pact. dotalib., et ibidem Groeneweg. Pactum de non adcusanda uxore ob res amotas inutile ideo est, quia peccandi occasionem praebet; sed vero hic notandum, furtum non committere conjuges, qui in communione vivunt, quia rei propriae non committitur (Inst. Jur. Crim. Tit. VI. §. XV.); adeoque actionis rerum amotarum exiguus apud nos usus est, maxime ob difficiliorem divortiorum licentiam. Quod vero conjuges rem ab alterutro ablatam citra poenam et infamiam repetere debeant, id juris gentium, non civilis est, 1. 25. D. de act. rer. amotar., Ramos. praelect. ad eamd. §. 12. apud Meerm. tom. 7. p. 311.
26
pr.Sequuntur donationes propter nuptias (§. I. h. tit.). Jure Romano haec donatio ni hil aliud erat, quam contraria dos mariti, et parum a mulieris dote differebat, §. 3. Inst. de donat. Namque inter alia hoc jure poterat maritus, dote constituta, ad donationem hanc compelli, et parentes eodem jure tenebantur non modo dotem, verum etiam donationem propter nuptias pro sua dare progenie, l. ult. C. de dot. promiss., et dos ipsa si augmentum reciperet, augenda quoque erat donatio propter nuptias, Novell. 97. capp. 1. 2., aequalitas enim omnino servanda erat in dote, et donatione antenuptiali, Authent. Aequalitas, C. de pact. convent. Quae quidem cum neque aliarum gentium moribus, neque nostris conveniant, bene Cujacius lib. V. Observat. cap. 4. ait has donationes ex usu penitus esse sublatas.
n1Vocabula haec dos, dotalitium, donatio propter nuptias, sponsalitium, saepius confundunt non modo vete res, quod pluribus exemplis demonstravit Ludewig. Dis sert. de dot. marit., verum et recentiores non nunquam; nos vero ea, ut par est, distinguimus hoc, et sequentibus Sphis. Dos, quae hodie, et jam dudum de uxore tantum 1. dicitur, antiquissimis temporibus, et medio aevo de marito tantum dicebatur; quamvis enim apud Germanos, Francos, Hispanos, ceteros, uxor ad mariti domum itura non nulla pro conditione sua ex paternis bonis adtulisset, haee dona non erant vera dos, sed lucra, et munera nuptialia, Heinecc. Elem. Jur. Germ. lib. I. tit. XI. §. 242.; dotem enim his temporibus non uxor marito, sed maritus uxori offerebat. Apud Wisigothos maritus certe dotem solus dabat, quam non ultra decimam bonorum partem constituere sponsae poterat, 1. 5. lib. 3. tit. 1.: id vero, quod quisque constituerat, in dominium uxoris transibat, et huic fas erat de eo pro libito disponere, praeterquam si superstites haberet liberos, vel nepotes, quibus dodrantem saltem relinquere tenebatur, 1. 2. lib. 4. tit. 5. Hos tamen antiquos mores turbavit jus Romanum, quod dotem uxori, et donationem propter nuptias viro constituit, quae nihil aliud erat, quam con- traria dos mariti doti omnino similis, et mulieri pro illius securitate constituta, itaque hoc jure sine dote uxoris non poterat subsistere; eadem constituta, vel aucta, necessario in eadem quantitate constituenda erat, et augenda, et pater ad eamdem quoque constituendam poterat compelli: quae omnia, et singula nunquam apud nos in sensu juris Romani recepta sunt. Valasc. de partit. cap. 13. n. 42. et Cons. 2. Nn. 11. 12. 13., Portug. de donat. lib. 1. praelud. 2. §. 6. n. 2., Barb. 1. Si cum dotem 22. §. Transgre diamur 12. D. solut. matrim. n. 30.
27 · Neque arrhae juris Romani.
pr.Idem dicendum de arrhis sponsa litiis, quae in sensu juris Romani nostris legibus et moribus incognitae sunt. Valasc. Consult. 2. n. 2.
n1Arrha, vel arrhabo, vox Hebraea, vel potius Punica notat firmum, ac infragile, et pro pignore a Plauto (Mil. Glor. IV. 1. 11.) adcipitur. Ea vero adhibetur in quocumque contractu, praesertim sponsalitio, vel tamquam symbolum illius, vel tamquam pignus; cujus effectus est, ut matrimonio sequuto, ad dantem redire debeat; eo vero non sequuto sponsi, sponsaeve culpa, is, eave arrhas adceptas reddit in duplum, 11. 3. et ult. C. de sponsalib. et arrh. sponsalit. Hae vero juris communis arrhae in usu non sunt. Covarr. de sponsalib. p. 2. cap. 3. §. 7. No. 7. 8. 9., Valase. supr.
28 · Recipi tamen pacto possunt, et in usum revocari.
pr.Expresse tamen contrahentes ar rhas dare, et adcipere possunt in signum, et argu mentum contrahendi matrimonii, et eas nimirum in emtionis et venditionis contractu adprobat Ord. lib. 4. tit. 2. §. 1., Emman. tit. 24. §. 1., Alphons. tit. 36., et in sponsalibus ea omnia pacta generaliter adprobantur, quae expresse non sunt prohibita, Ord. eod. lib. tit. 46. in princ., Emman. tit. 7., Valase. Cons. 135.
n1Quamvis apud nos in usu non sint arrhae in sensu juris Romani, hoc est, in pignus datae et adceptae contrahendi matrimonii; nihil tamen obstat quod contrahentes easdem non solum dare, in quo fere omnes conveniunt, sed et promittere possint. Valascus Cons. 2. n. 1. in ea est opi 1 nione, in sponsalibus neque poenam promissam valere, neque arrhas, maturiori licet consilio dentur, cum non minus ex his matrimonii libertas adstringatur. Sed jam supra tit. V. §. III. in Not. cum Rieg. diximus, poenam adjectam neque legi Divinae, neque Ecclesiasticae, naturaeve negotii adversari; neque in jure nostro usquam constitutum reperitur, quod non possint sponsus, sponsave similes arrhas inter se pacisci, vel dare, et adeeptare ea lege, ut, sequuto matrimonio, ad dantem redeant, et quod easdem amittat is, eave, per quem steterit, quominus matrimonium sequeretur.
29 · Nostrae arrhae quales sint, et quomodo constituantur.
pr.Nobis arrha dicitur certa ea quantitas, quam in contratu dotali sponsus sponsae dat, vel promittit virgini, vel viduae; nullam enim differentiam hac in parte leges nostrae, vel mores faciunt. Valasc. Cons. 2. n. 4. Haec autem promissio, datiove ut valeat, 1) certa esse debet; nam promissio incertae quantitatis, quam Ord. lib. 4. tit. 47. vocat de camera cerrada, inutilis prorsus est: 2) non possunt arrhae tertiam dotis muliebriş partem excedere, et quod ultra promittitur, vel traditur, non valet, ead. Ord. in princ.; 3) neque propterea constitui, uxore indotata, cum ad illius rationem sint constituendae ex dicta Ord.: 4) neque deberi, dote tantum promissa, quia vera dos non est, nisi tradatur, Ord. cit. verbis: da terça parte do que a mulher trouxer em seu dote: Cabed. P. I. Decis. 177., Gama Decis. 370. n. 2.; 5) neque promiti, vel dari, constante jam matrimonio, ex dicta Ord., et simili Emman. Cod. tit. 9. §. ult. verbis: mas poderá cada hum em o contracto dotal: quae arrhas tantum ante matrimonium constitutas adprobare videntur, Valasc. Cons. 4. a n. 2., Portug. de donat. lib. I. Praelud. 2. §. 6. nn. 13. 14.: 6) neque quidquam arrharum nomine ultra tertiam muliebris dotis partem dari, sponsi licet diversae aetatis, conditionis, et ordinis sint; hanc enim distinctionem non solum non agnoscit, sed expresse improbat eadem Ordinatio verbis: Mandamos que pessoa alguma, de qualquer stado e condição que seja: Valasc. supr. n. ult. in fin., Portug. n. 16.
n1Haec, et similia optime deducuntur ex verbis, et sententia cit. Ord. lib. 4. tit. 47., Emman. 9. §. ult. Arrhae igitur in Castella, et Portugallia ad maritum tantum referuntur, et utrobique certae et fixae esse debent; nam l. 1. tit. 2. lib. 3. For. Regal., hodie 1. 1. lib. V. Nov. Recopilat. tit. De los dotes, y arrhas, non possunt excedere decimam bonorum, quae sponsus habet tempore donationis sponsalitiae; nostris autem legibus tertiam partem bonorum non sponsi easdem constituentis, sed dotis mulieria ex saepius cit. Ord., Covarr. de sponsalib. p. 2. cap. 3. §. 73 a n. 8.
30 · Liberis exstantibus, ultra tertiam bonorum constitutae non valent.
pr.Maritus, qui liberos habuerit legiti mos ex priore uxore susceptos, vel tales illegitimos, qui ei jure debeant succedere, non potest arrharum nomine legitimam filiorum sponsae promittere, vel tradere, vel aliud quidquam eidem dare praeter tertiam bonorum, de qua libere disponere potest, tempore contractus dotalis computandam, Ord. lib. 4. tit. 47. §. 1., Emman. 9. §. ult., quae ad patrem, matrem, et reliquos adscendentes producenda est, cum eisdem aeque ac descendentibus legitima debeatur. Perer. Decis. 100., Portug. de donat. lib. 1. Praelud. 2. §. 6. nn. 38. 39. Cujus in dominio sint, et ad quem spectent, uxore mortua, vel marito.
31
pr.Jam vero nostrae arrhae sponsae datae et traditae, in ejus pleno, perpetuoque dominio non sunt, nam, ea praemortua, ad maritum, a quo sunt profectae, revertuntur; mortuo autem marito, apud eamdem una cum dote manent, sed ad illius tantum vitam: itaque post ejus mortem bona arrharum nomine data ad mariti heredes pertinent, is autem pro arrhis promissis ab uxore dumtaxat, non ab illius heredibus potest conveniri; et hoc jure utimur. Benedict. Aegid. in l. 5. D. de just. et jur. P. I. cap. XI. n. 89.
n1Uxor arrhas non lucratur, nisi marito supervivat, et baec clausula, quae in contractu dotali a tabellionibus adponi consuevit, in mores tandem abiit; adeoque semper intelligenda, quamvis non adponatur, Aegid. supr. Mortua igitur uxore, arrhae cum non ad illius, sed ad mariti heredes pertineant, magis in illis verus ususfructus ad ejus vitam, quam verum dominium constitutum videtur. Pacto tamen, quod legem dat contractui, plena / proprietas uxori dari potest, et facultas de eis dispos nendi tam inter vivos, quam per testamentum, idem Aegid., Heinecc. Element. Jur. Germ. lib. I. tit. IV. §. 249. in Not. In Castella arrhae non ad mariti, sed ad uxoris heredes quoscumque spectant ex l. 51. Tauri.
32 · In quo nostrae arrhae differunt a dote.
pr.In multis autem nostrae arrhae differunt a dote, a juris Romani arrhis, et a donationibus propter nuptias, quae per indicem veluti indicare placet. A dote igitur differunt: 1) quia non dantur ad matrimonii onera sustinenda, quemadmodum dos: 2) quia ex mera voluntate, non juris necessitate constituuntur: 3) quia mulieris administrationi non subjiciuntur, constante matrimonio: 4) quia, etiam marito praemortuo, uxor mera usufructuaria est, non domina: 5) quia fructus il. larum, etiam stante matrimonio, nullos lucratur: 6) quia pro arrhis promissis ipsa tantum, non illius heredes agere possunt, ceteris, quae ex dictis sua sponte fluunt.
33 · Et ab arrhis juris Romani.
pr.Differunt etiam ab arrhis juris Romani: 1) quia hae ab alterutro conjuge dari possunt, nostrae a sponso solum: 2) illo jure dari solum possunt, non promitti, Covarr. de sponsalib. p. 2. cap. 3. §. 7. nn. 7. 8.; nostro et dari, et promitti, Ord. lib. 4. tit. 47. in princ.: 3) arrhae Romanae in omni summa et quantitate valent, nostrae non item ex dict. Ord.: 4) sequuto matrimonio, illae statim ad dantem revertuntur, cum non nisi matrimonii contrahendi, et magis firmandi gratia sint constitutae; nostrae emolumento uxoris cedunt, eaque, viro praemortuo, illarum fructus omnino lucratur.
34 · Et a donationibus propter nuptias.
pr.A donationibus propter nuptias differunt: 1) quia donationes omnino doti respondent, et eidem aequales esse debent; arrhae nostrae non item: 2) quia dotis naturam donationes antenuptiales ingrediuntur, adeoque dantur ad sustinenda onera matrimonii, et in dotis pignus, et securitatem, Vinn. ad §. 3. Inst. de donat. n. 4.; arrhae nullis oneribus subjiciuntur, neque hypothecae, pignorisve nexui, ne ratione quidem dotis, Valasc. Cons. 2. n. 9.: 3) arrhas nostras nec sponsus sponsae, nec pater filio dare tenetur, quod secus est in donationibus propter nuptias. Alias differentias tradunt Valasc. et Covarr. loc. citt.
35 · Dotalitium quid.
pr.Dotalitium, cujus mentio fit in cap. 15. X. de for. compet., cap. 4. de donat. inter vir. et uxor., can. 10. Caus. XXXVI. quaest. II., nobis dotale pactum est, quo certa bona, fructus, et reditus sponsae adsignantur, ut inde se commodius possit post mortem mariti in viduitatis statu susten. tare. Hanc pactionem Lusitane hodie dicimus apanagios, alimentos, alfinetes, et arrhas generaliter, Nov. Const. 17. Aug. 1761., 4. Febr. 1765.
n1Pactio haec dotalitia certam quoque pecuniae summam comprehendit, quae uxori, etiam constante matrimonio, singulis mensibus solvenda est, quam aciculas, id est, alfinetes, dicimus, quasi hoc nomine contineri videantur quaecumque ad nobilis feminae ornatum sunt necessária. Continet igitur dotalitium et munera sponsae tradita in solenni dotalis instrumenti die, et pensiones menstruas, uxori constante matrimonio solvendas, et fructus reditusve, quos in statu viduitatis habere debet. Munera hodie excedere non possunt summam octo millium numorum, Decret. 17. Jul. 1778. (§. XIII. h. t.). Pensionis menstruae quantitas lege definita non est, et tota ex sponsi arbitrio liberalitateque pendet; certa vero quantitas viduae alendae a lege adsignatur, quamdiu in hoc statu permanserit, et consistit in decima parte redituum omnium bonorum allodialium, Regiae Coronae, vel majoratus, in quibus et tacitae hypothecae, et praelationis, retentionisque jus habet ex dicta Novell. 17. Aug. 1761. §. 7. Haec vero omnia constituta tantum inveniuntur in eorum nobilium nuptiis. qui ex bonis majoratus, et Regiae Coronae tria centena millia quotannis lucrantur. Quare nobiles alterius ordinis possunt quaecumque munera et quovis tempore semel et iterum sponsae suae dare, et reditus quoscumque eidem adsignare in tempus viduitatis; iis autem non adsignatis, non poterit vidua arrharum nomine de cimam redituum petere, cum praefata Novella feminis dumtaxat illustrium, de quibus loquitur, concessa sit; itaque illius, et similium dotalitium vel specialibus pactionibus, vel generalibus, et communibus legibus, id: est, Ord. lib. 4. tit. 47. gubernandum est. Illud tandem, antequam hinc recedam, notandum, quod vox apanagios peregrina omnino est, et primum dicta Novell. 17. Aug. 1761. civitate donata, id est, introducta, et legibus moribusque nostris utcumque adcommodata: illius originem, et juridicam significationem inter alios ostendit Henr. Cocc. speciali Disput. 73., quam inscripsit: De successione apanagii.
36 · Et in quo differat a nostris, et juris Romani arrhis, et donationibus propter nuptias.
pr.Differt dotalitium ab arrhis juris Romani, quia 1) non datur in pignus, et symbolum contrahendi matrimonii, quemadmodum arrhae, 1. 56. C. de Episcop. et Cleric, sed in viduitatis solatium: 2) quia, soluto demum matrimonio, incipit deberi: 3) quia plura continet, quam donatio arrharum, ea scilicet, quae ad uxoris viduaeve ornamentum, et sustentationem, constante solutove matrimonio, spectant, cet. His vero arrhis multum adsimilantur munera nuptialia, quae dotalitio nostro, ut superius diximus, continentur, cum illa similiter ad dantem, a quo sunt profecta, nuptiis non sequutis, statim revertantur. A nostris quoque arrhis, quas probat et statuit Ord. lib. 4. tit. 47., in multis etiam dotalitium differt. Nam 1) pactum dotalitium amplius est, quam donatio arTharum: 2) ad nobilium tantum sponsas refertur: 3) et ad sponsas indotatas, et eas praesertim; adeoque 4) illius quantitas non ad dotis rationem, quae nulla est, sed ex sponsi patrimonio ad legis modum aestimatur. Et haec satis indicare sufficiat. In quo autem dotalitium a donatione propter nuptias diffe + rat, pluribus ostendit Boehmer. in Jus Eccles. Protest. ad tit. de donat. inter vir. et uxor. §. XL. et seq.
37 · Sponsalitia largitas an repeti possit.
pr.Reliquae inter sponsos donationes, quae ad superius dictas dotales pactiones haud commode referri possunt, sub generali nomine veniunt sponsalitiae largitatis. Illius ea jure Romano natura erat, ut repeti olim non posset, etiam non sequuto matrimonio, nisi hac expressa conditione adjecta. Verum Constantinus in 1. 15. C. de donat. ante nupt. statuit quascumque donationes inter sponsum et sponsam sub conditione futurarum nuptiarum factas intelligi; itaque repetitioni locum esse, nuptiis non sequutis absque culpa donantis. Ego vero hodie hanc repetitionem facile non concederem, nisi in magnis nimis muneribus sponsalitiis. Reliqua, quae idem Constantinus in 1. 16. eod. tradit de donatis repetendis vel non, quando oscu lum, vel copula intervenit, legibus nostris, et moribus non probantur. In Castella lex 52. Tauri speciatim rem hanc decidit, et ferme ad Romani juris rationem. Anton. Gom. ibid.
n1IL 13