Mello Freire 2.10De donationibus inter virum et uxorem.
Abrir no leitor do IusCommune →1 · Non valent donationes inter virum et uxorem jure Romano, et quare.
pr.Jure Romano non valent donationes inter virum et uxorem, non quod improbum sit locupletiorem fieri conjugem per conjugem, sed ne mutuato amore invicem spoliarentur, eisdem non temperantes, quae Ulpiani, et Proculi ratio est in II. 1. et 31. §. 7. de donat. inter vir. et uxor.
n1Moribus inter Romanos receptum erat, ne valerent, id est, nullius momenti essent, quae inter virum et uxorem donationis causa gererentur, 1. 3. §§. 10. 11. eod. Aliquid tamen progressu temporis ab hoc jure laxatum fuit; nam Antonini Caracallae Oratione donatio ipso jure valet, et res ejus fit, cui fuit donata; fas tamen est eum, qui donavit, poenitere, 1. 32. §§. 1. 2. eod. Eodem jure valent donationes, quae vel donatorem pauperiorem, vel donatarium locupletiorem non reddunt, vel quae donatoris morte sunt confirmatae, 1. 5. §§. 8. 16., 1. 32. §. 3. de donat, inter vir. et uxor. Omitto alias a regula exceptiones.
2 · Hoc jus non omnes gentes receperunt.
pr.Hoc autem jus, cum rationibus mere civilibus nitatur, non omnes gentes receperunt. Apud Wisigothos solum prohibitae sunt donationes intra primum conjugii annum, 1. 5. tit. 1. lib. III.: Certe si jam vir uxorem habens, transacto scilicet anno, pro dilectione, vel merito conjugalis obsequii ei aliquid donare elegerit, licentiam incunctanter habebit. Nam non aliter infra anni circulum maritus in uxorem, seu mulier in maritum excepta dote, ut praedictum est, aliam donationem conscribere poterint, nisi gravati infirmitate periculum sibi mortis imminere perspexerint: et l. ult. tit. 2. lib. V.: Maritus si uxori suae aliquid donaverit, de hoc, quod ipsa habere voluerit, scripturam manus suae subscriptione, vel signo confirmet: ita ut duo, aut tres testes ingenui subscriptores, vel signa facientes adcedant, et sic voluntas ipsius habeat firmitatem. Similis et de uxoris voluntate, quae in maritum conferre voluerit, donationis haec forma servetur. Apud Francos, Germanos, ceteros, jus quoque Romanum non omnino fuit receptum, uti ex professo inter alios demonstrant Schilt. Exercit. XXXVI. ad Pandect., Stryk. ad tit. de donat. inter vir. et uxor.
3 · Quando apud nos fuit receptum.
pr.Apud nos jus Romanum hac in parte receptum tandem fuit, et primum adprobatum ab Alphonso V. suo Cod. lib. 4. tit. 14., ab eoque in Emmanuelinum translatum tit. 9., et in Philippinum, quo utimur, tit. 65. eod. lib. Namque antiquis Regni legibus et moribus validae erant do nationes inter virum et uxorem.
n1Nulla, quam sciam, antiqua Regni lex exstat, quae donationes has prohibeat. Ad mores quod adtinet, Alphon sino Codice cit. tit. 14. lib. 4. scriptum legimus: Costume foy dantigamente usado em estes Regnos, e escripto em a nossa Chancellaria em tempo d'ElRey Dom Affonso o Terceiro em esta forma, que se segue: Costume he, que se o marido daa em sua vida a sua molher alguma her dade, depois da morte do marido aduga (hoc est, adducat) a molher essa herdade a particom com os fithos do marido, ou dambos. Jam vero haec verba cum solum mentionem speciatim faciant de donatione uxori a marito facta, non e contrario, et de donatione, liberis exstantibus, sequitur et uxorem in omni casu marito posse donare, et maritum uxori, propriis vel communibus 13, liberis non exstantibus: quinimo, iis etiam exstantibus, valida est donatio in vita donatoris, partitioni tamen, et collationi subjecta; itaque post illius mortem dumtaxat infirmanda erit, et rescindenda tamquam inofficiosa, si legitimam filiorum tollere, vel diminuere videatur; quod tum demum constare potest, partitione bonorum, et collatione instituta. Haec autem quamvis ita se haberent, Alphonsus V. praefatam consuetudinem et antiquos mores interpretatus, eosdem juri Romano adcommodavit, illudque in universum recepit; quod postea sine ulla rerum discrepantia sequuti fuerunt Emmanuel, et Philippus citatt. Ordd.
4 · Quae hodie possunt conjuges inter se donare.
pr.Hodie igitur jure nostro probantur et regula de prohibitis donationibus inter conjuges, et illius exceptiones: itaque solum prohibentur: 1) donationes, non reliqui contractus, nisi in fraudem legis initi: 2) inter conjuges, non inter sponsos: 3) constante, non soluto matrimonio: 4) inter vivos, non mortis causa: 5) quae donatorem pauperiorem, et donatarium ditiorem reddunt: 6) donationes alicujus momenti, et extraordinariae; secus, si in xeniis, et muneribus consistant, quae in diebus natalitiis, et solennibus dari solent, ceteris, quae jure Romano, et praefata Ord. lib. 4. tit. 65. §. 3. adprobantur generaliter, et recipiuntur.
n1Notanda sunt verba hujus Ordinationis: E se no caso acima dito fosse a doação feita em tal modo, que logo em vida de ambos valesse per Direito, assi como quando o que faz a doação não he por ella feito mais pobre, ou a quem he feita não he por ella feito mais rico, ou em qualquer outro caso, em que tanto que a doação he feita per o marido á mulher, ou per ella a elle, logo he per Direito valiosa. Namque ex his manifeste comprobantur exceptiones superius relatae, et similes e jure Romano petitae, quas omnes referre supervacaneum est, nec insti tuti nostri ratio patitur.
5 · Nativitate liberorum quando donatio revocetur.
pr.Donatio, quam conjux conjugi fecit, superventu liberorum, qui postea ex utroque nati fuerunt, ipso jure revocatur, Ord. lib. 4. tit. 65. in princ., 1. 8. C. de revocand. donat.; quamvis enim Ord. lib. 4. tit. 63. definitae sint donationis revocandae causae, quas inter nativitas filiorum non recensetur, speciale tamen est, quod, liberis postea susceptis, eorum nativitate non quaelibet et a quolibet facta donatio, sed inter conjuges tantum revocetur. Hoc autem jure non gaudent liberi quicumque donatoris, vel quocumque tempore habiti, sed liberi dumtaxat naturales et legitimi ex conjuge donatore suscepti, et post factam demum donationem nati, ex dict. Ord. lib. 4. tit. 65. in princ. verbis: se o que a fez, não tinha a esse tempo filho algum, e despois the veio a nascer de entre ambos: quae hoc modo, et ad literam intelligenda videtur. Barb. P. I. 1. 2. nn. 165. et 166. D. solut. matrim., Phoeb. Decis. 86., Vinn. lib. II. Quaest. Select. cap. 32.
6 · De donatione concubinae facta.
pr.Quia vero donationes inter conjuges ea potissimum de causa prohibentur, ne mutuato amore invicem spoliarentur, eisdem non temperantes, quod non minus in vera uxore, quam in concubina timetur, fas non est donationem concubinae factam ratam esse: ne melior sit conditio eorum, qui deliquerunt, ut in simili loquitur Ulp. in l. 3. §. 1. de donat. inter vir. et uxor. Quare quae Ord. lib. 4. tit. 66., Emman. 8., Alphons. 13. constituta sunt circa donationes a marito concubinae factas, ab uxore, vel ejus heredibus intra certum tempus revocandas, producenda videntur, et generaliter intelligenda in omni, et quacumque donatione, quam quis concubinae fecit, vel legato, et hoc vel maxime, quod eidem reliquit, praesertim inter nobiles, et clericos. Gam. Decis. 226. (Inst. Lib. IV. Tit. IV. §. XI.).
7 · Usus tituli.
pr.Illud vero admonere supervacaneum est, hunc scilicet titulum nullum usum habere inter conjuges, qui in communione vivunt; ii enim cum bonorum omnium pro indiviso domini, et socii sint, res inter eos donata statim communi catur.