Mello Freire 2.11De tutelis.
Abrir no leitor do IusCommune →1 · Tutela cujus sit juris.
pr.Bene Justinianus in S. 6. Inst. de Atil tut. ait: Impuberes in tutela esse, naturali juri conveniens est: ut is, qui perfectae aetatis non sit, alterius tutela regatur: namque tutela vel ex jure familiae, et patriae potestatis, vel ex civitatis jure, officioque Magistratus derivatur; adeoque recte ad jus naturale refertur. Alii aliter. Videsis Grot. de jur. bell, ac pas. lib. II. cap. XXII. §. XII., Cocc. Dissert. Prooem. XII. lib. III. cap. IV. Sect. VII., Ott. ad dict. §. 6. Inst. de Atil. tut.
2 · Quomodo definienda, et quae illius species.
pr.Tutela est vis ac potestas in capite libero ad tuendum eum, qui per aetatem se ipse defendere nequit; eaque jure nostro, et Romano vel est testamentaria, vel legitima, vel dativa Ord. lib. 4. tit. 102. De singulis hic agendum, sed, prius de testamentaria, cujus semper praecipua ratio habenda est, S. 1. ejusd. Ord.
n1Verba tutela, curatela, tutor, curator, quibus hodie utimur, peregrina sunt, eaque olím significabantur vocabulis guarda, guardador, Ord. Alphons. lib. 4. tit. 82.: Disserom os Sabedores, que em tres maneyras podem ser estabelecidos os Guardadores, que se chamam em direito Titores e curadores dos moços, que ficam Orfãos. A primeira he, quando o Padre estabeleceo Guardador a seu filho em seu testamento, a que chamam em latim Tutor Testamentarius, etc. Eadem significatione adcipiuntur Partitarum legibus tit. 16. in princ., et ll. 1. et 2. partit. 6.: Que cosa es guardar, a que dizen en latin tutela quando el padre establece guardador....
n2a su fijo en su testamento, a que llaman en latin tutor testamentarius.
3 · Qui sub tutela sint.
pr.Ante omnia animadvertendum sub tutela tantum esse pupillos, id est, impuberes patre orbatos; nam puberes, id est, minores ad annum usque vicesimum quintum, non sub tutela sunt, sed sub curatela, Ord. lib. 4. tit. 104. §. 6.
n1Hodie nos tutores et curatores cum Romanis distin guimus; nam olim, uti diximus (§. II.), omnes promiscue significabantur verbo guardador. Graeci propria quoque vocabula non habebant, quae tutelam a curatela separarent. Sam. Petit. ad legg. Attic. hoc tit. Idem de Germaniae, et Galliae populis testatur Beyer. Dissert. De different. tutor. et curator. jur. Germanic., ubi antiquos differentiam inter minores, et impuberes ignorasse tradit:
n2cam tamen e jure Romano jam dudum nostrae leges rece perunt; eodem enim modo pubertatis, minorennitatis, et legitimae, perfectaeque aetatis annos definiunt, Ord. lib. 3. tit. 42. §. ult., et lib. 4. tit. 104. §. 6. (Tit. XII. §§. I. II. h. 1.).
4 · Tutor vivo patre.
pr.Aliquando tamen et extra ordinem fieri potest, ut filio impuberi, vivo patre, tutor detur, videlicet si in longinquas is regiones profectus sit, in furoremve inciderit, vel ad secundas nuptias convolaverit; et huc spectant 1. 1. in Cod. Wisigoth. lib. 4. tit. 3., et quae habet Schilt. Exercit. XXXVII. ad Pand. §. XXII., Reinos. Observat. 30.; non nulla nos diximus tit. V. §. XXIV. hoc lib., Ord. lib. 1. tit. 88. §. 6. E se o pai for torvado do entendimento, ou doente de tal enfermidade, que não possa reger, ou administrar os bens de seus filhos, não the serão entregues.... mas serIhes - ha dado tutor, ou curador,
5 · Tutela pactitia.
pr.Ad parentis certe officium spectat filio in omni et quocumque eventu providere, et idoneum ei tutorem procurare, qui, eo mortuo, illius curam habeat. Jure ergo naturali potest pater, imo debet tutorem filio dare pactis, non testamento; hoc enim jure incognita est dispositio, quae non nisi post mortem effectum habet, et valere incipit.
n1Dicitur tutela pactitia, quando quis a patre rogatus promisit se tutelam liberorum ejus suscepturum, §. 9. Inst. de excusat. tutor., 1. 15. § 1. D. eod., 1. 29. de testament. tut.; quae quidem admitti potest, et tutor hoc modo datus legitimis praefertur, Stryk. ad tit. de tutel. §. 14.; magni enim semper faciendum est judicium patris, qui optimum pro liberis consilium capere credendus est. Hujus autem tutelae quamvis leges nostrae mentionem non faciant, ea juris nostri analogiae non minus consentanea est, quam pacta successoria, et testamenta conjugum in eadem charta se mutuo instituentium, de quibus Gama Decis. 231., Valasc. Consult. 7., Pinheir. de testament. disp. 2. sect. 4. §. 5., et disp. 6. sect. 3. §. 3.
6 · Tutor testamento a patre datus.
pr.Omnium autem maxime frequentatur tutela testamentaria. Possunt ergo pater, mater, vel extraneus filiis suis impuberibus, vel alienis testamento tutorem dare, quamvis non eodem modo, ac jure. A patre, vel, eo mortuo, ab avo paterno filiis, vel nepotibus datus statim tutor cum effectu est sine ulla satisdatione, et inquisitione, si filii, nepotesve in illius potestate fuerint tempore mortis, Ord. lib. 4. tit. 102. §. 1., Alphons. tit. 82. seq. eod., Emman. lib. 1. tit. 67. S. 20.
n1Decreto tamen indiget, seu confirmatione Magistratus, quae sine inquisitione in illius personam, et mores intelligi vix potest; ejus autem necessitas significatur verbis Ord. lib. 4. tit. 102. §. 1.: E saberá outro si, se deixou por tutor, ou curador pessoa, que per direito o póde ser; et paulo infra: em quanto o fizer bem, e como deve a proveito do orfão, ou menor. Eidem autem res pupillares tradi debent per inventarium judicialiter confectum, Ord. cit. in princ. Illud vero frustra quaeritur, an, filio exheredato, vel emancipato, pater tutorem dare possit, cum exheredatio haec, et emancipatio vix in pupillum cadant,
n2A matre, vel extraneo.
7
pr.A matre vero, vel patre filio naturali datus, vel ab extraneo, qui pupillum instituit, confirmatione indiget, quae, ut diximus, inquisi tionem aliquam in tutoris personam necessario semper importat, Ord. lib. 4. tit. 102. §. 2., Emman. lib. 1. tit. 67. §. 21. Ea autem major esse debet, et scrupulosior in personam tutoris ab extraneo, quam a parentibus dati, praesumentibus legibus parentes optimum pro liberis capere solere consilium, nec ullis commendaturos pupillos suos, quam quorum fidem, atque industriam exploratam, perspectamque haberent.
n1Qui tutores jure Romano confirmatione indigeant, satis constat ex tit. de confirmando tutore. Hoc autem certum est tutorem non posse administrationem bonorum suscipere, quin prius pupilli bona aestimentur, eique judicis decreto per inventarium legitime confectum tradantur, Ord. lib. 4. tit. 102. in princ.: fará entregar • por inventario feito pelo scrição de seu carrego. Et hoc sensu omnes tutores confirmatione indigent, et inquisitione. Si tamen pater non jure dederit, vel mater, non tam scrupulosa inquisitio necessaria est, sed simpliciter Magistratus eum confirmat; si autem alius quis dederit, tunc inquirit personam, si apta sit, ut bene ait Modest. 1. 1. §. 2. D. de confirm. tutor. Quare hodie re ipsa idem prorsus est decretum judicis, et confirmatio tutelae, quae non a majoribus Magistratibus, neque pro tribunali, uti jure Romano, 11. 2. 4. 7. de confirm. tutor., sed a judice ordinario, quem penes inventarium conficitur, vel orphanorum petenda est: neque etiam hodie quidquam interest pater, an mater dederit, testamento, in codicillis, verbis direetis, an obliquis, quia omnes eo, quem dixiinus, modo confirmandi sunt, et ita intelligenda cit. Ord, lib. 4. tit. 102. §§. 1. et 2.
8 · Qui testamento tutores dari possunt.
pr.Minores viginti quinque annis, furiosi, prodigi, inimici, pauperes, servi, Religiosi, feminae testamento tutores dari non possunt, Ord. lib. 4. tit. 102. SS. 1. et 3. in fin., Emman. lib. J. tit. 67. §. 20., ceteri, qui tempore mortis, vel conditi testamenti jure, vel facto non possunt statim res pupilli administrare, vel illius personae bene commodeque prospicere; quos inter adnumerandus filiusfamilias, vel quia alieni juris est, adeoque res pupillares non potest pro eo ac debet curare, vel quia ad munus, et officium publicum, quale tutela dicitur, admittendus non est, Ord. lib. 1. tit. 94. Pupilli tamen creditores, si frugi sint, et. certum illorum debitum, et nullum inde periculum pupillo timeatur, tutores dari possunt. Paulo aliter Justinianus Novell. 72. cap. 1.
n1Jure Romano furiosus, et minor tutor testamento da tus, tunc tutor est, cum compos mentis, aut major viginti quinque annis factus fuerit, §. 2. Inst. qui testam. tut. dar. poss.: itaque datio subsistebat favore testamenti, et propter latissimam illam potestatem patribus concessam, 1. 10. §. 3. de testam. tut. Et interim dabatur curator, vel tutor Atilianus, qui testamentarii vices suppleret, neque locus erat legitimo; obstabat enim juris civilis regula, quae locum legitimae tutelae nunquam facit, quamdiu spes est testamentariae, 1.11. de testam. tut. Sed jure nostro datio inutilis est ex dicta Ord. lib. 4. tit. 102. §. 1.: se deixou por tutor, ou curador pessoa, que por direito o pode ser, que não seja menor ou sandeu: neque conditio aliqua subintelligenda est, quae eam utilem.... quandocumque reddat, cum nullibi scripta inveniatur, et a principio non valeat. Locus igitur fit hoc casu tutori legitimo, non dativo, isque a tutela, quam bene utili terque gessit, removeri non debet, quamvis minor v. g. testamento datus ad legitimam aetatem perveniat. Regula enim juris civilis, quae dictat locum non esse tutelae legitimae, quamdiu spes est testamentariae, mera subtilitate nititur, et fundamentum habet in latissima illa potestate legandi super pecunia, tutelave rei suae, quae hodie legibus nostris, et moribus multum coangustata est. Dicendum ergo est, quod, tutela cum onas sit, illud prius subire debent cognati, qui pupillo ab intestato succedunt, quam extranei, qui nullam spem succedendi babent: et haec regula potior est, et antiquior, quam illa juris civilis Romani. Thomas. in Not. ad tit. Inst. qui testam. tutor.
9 · De tutela sub conditione, ex die, vel ad diem data.
pr.Datio similiter tutoris ex die, vel ad diem, vel sub conditione impossibili, casuali, vel mixta non valet, cum nullam pupillo utilitatem adferat; itaque judex ex officio eam rejicere debet, et legitimum tutorem nominare, Thomas. I. cit.; conditio enim impossibilis ab homine non sanae mentis adposita videtur; casualis autem, vel mixta vel ideo rejicienda, quia fas non est pupilli tutelam e dubio eventu pendere: possibilis, quae in tutoris potestate sit, admitti quidem potest. Aliter jure Romano, S. 3. Inst. qui testam. tutor.
n1204 INST. JUR. CIV. LUS. LIB. II. TIT. ХІ.
10 · Tutela legitima.
pr.Testamentariae tutelae succedit legitima, ita dicta, quia a lege defertur. Haec jure Romano erat I.) agnatorum: II.) patronorum: III.) раrentum: IV.) fiduciaria, quae diversis titulis in Justiniani Institutionibus explicantur, qui hodie nullum usum habent. Nam agnatorum, cognatorumque differentia nulla est tam in hereditate, quam in tutela, eamque Imperator ipse sustulit Novell. 118. cap. 5. De patronorum tutela, servitute explosa, quaeri vix potest; itemque parentum, cum jam non liberum eis sit filium impuberem emancipare: frater autem, patre mortuo, fratris impuberis non fiduciarius, sed legitimus tutor est. Itaque jure nostro tutela legitima vel ad matrem et aviam, vel ad impuberis propinquos tantum defertur.
11 · Matri, vel aviae primum defertur.
pr.Et primum quidem matri, et aviae vo-, lenti, si ea nimirum honeste vivit, et apud judicem promiserit se pupilli personam, et bona pro eo ac debet esse administraturam, si secundis nuptiis, et Velleiano renuntiaverit, ceteraque adimpleverit, quae distincte, et scrupulose continentur, Ord. lib. 4. tit. 102. §. 3., Emman. 67. §. 22., deducta ex Novell. 118. cap. 5., Auth. Matri, et aviae C. quando mul. tutel. offic. fungi pot., Cald. ad 1. Si curatorem 3. verbo sine curatore n. 107. C. de in integr. restit. minor.
n1Matri tamen impuberis filii tutela non a judice orphanorum, sed a Rege defertur, id est, a Palatii Senatoribus, si is plusquam sexaginta millia numorum in bonis habeat, Ord. lib. 1. tit. 62. §. 37. in fin. E isto se entenderá, quando a fazenda não passar de sessenta mil reis, porque passando da dita quantia, o hão de requerer a nós.
n2Deinde propinquis.
12
pr.Mater si impuberis filii tutelam suscipere nolit (cogenda enim non est, Ord. lib. 4. tit. 102. §. 3.: e quizerém), tutela ad proximos pròpinquos sine differentia agnatorum, cognatorumve defertur, S. 5. dict. Ord., iique ad eam suscipiendam omnino cogi possunt. Si eodem gradu propinqui inveniantur, judex habiliorem eligit, et talis locupletior, ceteris paribus, habetur, eod. §. 5.: E em quanto o juiz achar parente do orfão abonado para ser tutor, não constrangerá o que não for abonado, ainda que seja parente mais (chegado em gráo. Qui a tutela legitima se excusant, pupillo ante pubertatem mortuo non succedunt, §. 6. cit. Ord.
n1Agnatus igitur cognato in eodem gradu non praefertur, nisi locupletior fuerit, et tutelae gerendae habilior, Ord. lib. 4. tit. 102. §. 5. vers.: E se tever, et vers.: E em quanto. Neque contrarium statuere videtur Ord. lib. 1. tit. 88. §. 13. verbis: E havendo dous em igual gráo, precederá o da parte do pai, que for mais abastado: vel quia locupletiorem semper praeferre jubet ibi, mais abastado, vel quia tantum in easu speciali, de quo loquitur, intelligenda est.
13 · Tutor dativus.
pr.In defectum tutoris testamentarii, vel legitimi succedit dativus, seu Atilianus, quem judex ex officio intra mensem dare tenetur (§. VIII. Not.), Ord. lib. 4. tit. 102. in princ. et S. 7., Emman, lib. 1. tit. 67. SS. 17. 27., Alphons. lib. 4. tit. 85. Non debet tamen extraneum nominare, quamdiu propinqui exstiterint, qui tutoris officium possint pro co ac oportet implere ex dict. Ord. §. 5. in fin.: E em quanto for achado parente do orfão idoneo e pertencente para ser seu tutor, não seja constrangido a isso algum estranho. Datio haec tutoris pertinet ad judicem domicilii, non rei sitae, qui ab eo rogatus debet curatorem bonis dare, Ord. cit. §. 8., et lib. 1. tit. 88. S. 24., et lib. 3. tit. Ig S. 3., 1. Pupillo 27. de tutor. et curat. dat.
14 · De satisdatione tutorum.
pr.Tutores testamentarii a patre, matreve dati ab omni satisdatione immunes sunt ex dicta Ord. lib. 4. tit. 102. §. 1. in fin. et S. 2. Mater, et avia, quando tutelae officio fungitur, cautionem fidejussoriam praestat, si bona immobilia non habet, quae pupilli facultatibus respondeant, S. 3. Alii tutores legitimi utramque cautionem juratoriam et fidejussoriam praestant; ab hac tamen liberantur, si vel locupletes multum sint, vel adeo pauperes, ut fidejussores invenire non possint, quo casu sufficit juratoria, §. 5. Dativus ad nullam cautionem tenetur, et satis est ejus fidem a judice probari, neque in S. 7. cit. Ord., quo de Atiliano tutore agitur, alicujus satisdationis, cautionisve mentio fit, adeoque succedit regula princ. Inst. de satis dat. tutor., quae bona ratione nititur,
n1Quamvis non omnes tutores satisdare cogantur, omnes tamen confirmatione indigent, et aliquam inquisitionem desiderant, quae in eo versatur, an tutor frugi sit, et locuples, ut jam supra monuimus (§. VII.). Quare prohibentur omnes res pupillares administrare sine judicis decreto, cui praecedere debet inventarium ab eodem solenniter confectum, Ord. lib. 4. tit. 102. in princ. ibi: fará entregar... por inventario, et lib. 1. tit. 88. §§. 4. 5. De officio, auctoritate, et administratione tutoris.
15
pr.Officium tutoris, quantumcumque illud est, quod certe maximum est, duobus his continetur, auctoritate et administratione. Tutoris officium idem fere ac patris, in cujus locum successit, et Magistratus, vel Principis, a quo fuit datus, vel confirmatus, qui civium omnium, et praesertim pupillorum, minorumve maximus et supremus tutor est, Heinecc. Dissert. de suprem. Princ. et Magistrat. tut. §§. XIV. XV. Auctoritas tutoris idem est atque adprobatio, seu confirmatio illius actus, quem pupillus infante major solus gessit, ad eamque habendam sufficit qualiscumque consensus, sive expressus, sive tacitus, sive in ipso negotio, sive eo jam perfecto, sine ulla solennitate: interpositus per epistolam, vel internuntium. Aliter jure Romano toto tit. Inst. de auctorit. tutor., et in Pand. de auctorit. et consens. tutor. et curat. -Administratio pupilli bona respicit, et personam, et hanc potissimum. Debet igitur tutor pupillum liberaliter, pro modo tamen facultatum, educare, vel in officio paterno exercere, et defendere ab omni injuria vel maxime in judicio, Ord. lib. 1. tit. 88. $$. 10. 13. 15. 16. 18., et lib. 3. tit. 41. S. 8.; res pupillares tamquam bonus paterfamilias administrare, et hanc in rem ea omnia facere, quae bene sapienterque cauta inveniuntur cit. Ord. lib. 1. tit. 88. S. 22. et seq. Haec cum ita sint, sequitur ot pupillum nihil fere agere posse sine tutore; et hunc sine pupillo omnia recte agere, et ipsam quoque hereditatem posse adire, et similes alios actus jure Romano solenniores gerere, Thomas. in Not. ad Inst. lib. I. tit. XXI. In rebus magni momenti, veluti sponsalibus, procuratoribus judicialibus, vel extrajudicialibus constituendis, Beneficiis nominandis, et praesentandis pupillus septennio major, cum judicio aliquo praeditus sit, una cum tutore audiri debet, Stryk. ad Pand. lib. XXVI. tit. VIII. §. V. Quia vero tutores vice Magistratus funguntur, inde etiam est, quod sine illius consensu, et decreto vix aliquid alicujus momenti agere possint. Quamvis enim apud Romanos decreto tantum Magistratus opus esset, si res immobiles pupilli, vel pretiosiores essent alienandae, tit. de reb. eor. qui sub tut.; tamen apud nos tutores in vendendis aliis rebus, pecuniis fenori locandis, vel debitis obsignandis, pupillis alterius servitio mancipandis, vel in matrimonium collocandis, vel adceptandis solutionibus, et similibus consensus, auctoritas, et decretum Magistratus pupillaris necessarium est ex cit. Ord.; illud autem non requiritur in earum rerum alienatione, quae servando sérvari non possunt, neque in solutione ejus debiti, quod statis temporibus omnino exsolvendum est, videlicet in annuis reditibus, censibus, usuris, ceteris, quae nullam causae cognitionem desiderant.
n1Principes nostri non solum qua Imperantes pupillorum curam habent, sed speciali tutorum titulo, quo maxime gloriantur. Bene hanc in rem Joannes I. lege Scalabi data 22. Maii aer. 1441. (in Cod. Alphons. lib. 4. tit. 88. §. 2.) ait: e Nós polo Estado, que nos Deos deu, temos da guarda desses orfãos grande encarrego, porque huma das cousas, que emcomendadas sam ao Rey na sua terra assy he manter, e guardar e defender esses orfãos; porém consirando Nós todas estas cousas, e querendo tolher o mal, que se seguio ataa ora, etc.
16 · De periculo tutoris, rationibus ab eo reddendis, et ubi conveniri debeat.
pr.Tutor autem omnino de damno te netur, quod culpa, vel negligentia sua pupillo de dit, Ord. lib. 3. tit. 41. §. 3.: e haver emenda do damno, que por culpa, ou negligencia de seu tutor, ou curador receber: Cald. ad 1. Si curatorem 3. verbo sine curatore nn. 6. 7.; isque propterea conveniri potest vel in loco domicilii, vel apud judicem, a quo fuit tutor datus, Ord. lib. 3. tit. 11. §. 3., et administrationis suae rationes reddere debet non modo finita demum tutela, uti jure Romano, 1. 4. in princ., 1. 9. §. 4. D. de tutel. et rat distrah., sed singulis annis, Clement. Quia contingit 2. §. 1. de Religios. Domib.
n1Obligantur ex tutela tutores, fidejussores, et Magistratus; ex tutela autem actio non nisi ea finita competit jure Romano ex dictis legibus. Aliud visum est Pontifiei, Clementin. Quia contingit 2. §. 1. de Religios. Domib., ubi tutores, et administratores rationes quotannis reddere jubentur. Idem ad antiqui juris rationem constitutum fuit a Carolo V. Imperatore Reform. Polit. ann. 1548. tit. 2. §. 2., et Rudolfo II. Ord. 1577.; et hoc jus hodie apud omnes fere gentes servatur, quod, cum utilius sit pu pillo, ad nostram civitatem trahendum est. Schilt. Exercit. ad Pand. XXXVII. §. 174., Stryk. ad tit. de tut, et rat. distrah. §. 5.
17 · De tutoris fidejussoribus, et Magistratibus conve niendis.
pr.Fidejussores quoque tutoris de damno, ejus culpa, vel negligentia dato, tenentur, Ord. lib. 4. tit. 102. §. 5. ibi: dará fiador abonado, que por elle se obrigue: singulis annis, uti hodie tutores, et non demum finita tutela, Stryk. ad Pand. lib. XXVII. tit. III. §. 7., et tit. VII. §. I., et H. 14 conveniri possunt non a pupillo, sed a contutori bus, vel curatoribus datis, 1. 9. §. 6. de tut. et rat. distrah., vel officio judicis pupillaris, apud quem rationes reddendae sunt, Schilt. loc. cit. Magistratus etiam judicio tutelae in subsidium tandem conveniuntur, Ord. lib. 1. tit. 88. §§. 3. in fin. 7. 16. 18. 24. ibi: E faça de tal maneira, que por sua culpa, e negligencia os bens dos orfaos não recebão damno, porque todo o damno e perda, que receberem, pagará per seus bens: et lib. 3. tit. 41. §. 3. in fin.: ou do juiz, que tal tutor, ou curador deu. Nominatores, et adfirmatores, de quibus in Pand. tit. de fidejussorib. et nominatorib. agitur, jura nostra, et mores ignorant.
18 · Excusationes tutorum.
pr.Tutela munus publicum est, quod omnes cives obire tenentur, nisi legitimam excusationem habeant. Ab omni tutela, etiam testamentaria et legitima, excusant liberi quinque superstites, vel bello amissi, Ord. lib. 4. tit. 104. in princ., Emman. lib. 1. tit. 67. §. 31. et seq., Alphons. lib. 4. tit. 88. Excusantur etiam Senatores, Praetores, Auditores, Decuriones, et illorum adparitores, §. 1.; rerum fiscalium administratores, §. 2.; majores septuaginta, et minores viginti quinque annis, §. 3.; gravi morbo adfecti, infirmitate durante; §. 4.; Nobiles, Equites, Doctores, S. 5. Hae excusationes ex jure Romano deductae ab omni tutela liberant; reliquae, quae speciali privilegio competunt, a dativa tantum tutela excusant ex dicta Ord. in princ. Eaedem, et similes excusationes in foro receptae vel voluntariae dicuntur, quia scilicet favorem tantum tutoris respiciunt, veluti numerus liberorum, vel necessariae Reipublicae, et pupillorum favore introductae, quae tus torem etiam volentem excusant, videlicet aetas pu pillaris, Patriciatus, Militiae, et Doctoratus digni
n1tas, cet.
n2Joannes I. lege Scalabi data 22. Maii aer. 1441. privilegia omnia, quibus excusatio a tutelae munere concessa erat, revocavit. Alphonsus V. eamdem intérpretatus sua Ordinatione lib. 4. tit. 88. §. 4. differentiam constituit inter privilegia, juris Romani corpore inserta, et extravagantia, veluti vassalli, sagittarii, id est, Besteiro, et similia, quae non jure communi, sed speciali lege competunt; et tandem statuit, quod priora, quae ibidem recenset, ab omni tutela excusationem darent, posteriora a dativa tantum: et ex hac Ordinatione deducta postea fuit, et transcripta Emman. et Philipp. loc. citt.
19 · Quomodo tutela finiatur.
pr.Anni pubertatis cum jure nostro de finiti sint, tutela finitur 1) in masculis anno XIV., in feminis XII., Ord. lib. 4. tit. 104. §. 6.: 2) morte tutoris, vel pupilli: 3) conditione a testatore adjecta (§. IX. hoc tit.); 4) biennio elapso, non enim diutius tutor extraneus tutelam sustinere cogitur, Ord. lib. 4. tit.. 102. §. 9.: 5) capitis deminutione: 6) relegatione, et quacumque status mutatione, quacum tutelae munus commode consistere non possit: et haec satis, neque omnes referre modos, quibus tutela finitur, necesse est.
20 · De suspectis tutoribus.
pr.Huc etiam pertinet remotio suspecti tutoris, qui tutelam non ex fide gerit, et officio suo deest dolo, culpa, vel negligentia, propterea removendus, Ord. lib. 4. tit. 102. §. 1.: em quanto • fizer bem, e como deve a proveito do orfao, ou menor, e não fizer cousa, por que deva ser tirado da dita tutoria. Adcusatio de suspectis tuto 14. ribus tam publica, quam privata, hodie in usu non est, et judex tutorem removere solet vel of ficio suo, vel ad alterius denuntiationem, inquisitione instituta.
21 · Tutela illustrium.
pr.Illustribus personis ex quolibet ordine, etiam inferiori, tutores jure Romano constitui possunt, 1. 1. C. de tutorib. vel curatorib. illustr. vel clarissimar, personar., 1. 7. §. 6. vers. Sed si C. de curat. furios. Et hoc jure utimur; nulla enim lege cautum est, ut nobilis tutor aeque nobilis sit; debet tamen nominari persona optimae, atque integrae opinionis, dict. §. 6., et tutor ex quolibet ordine, modo idoneus sit, dict. 1. 1., et ita postulare videtur utilitas pupilli. Idem in Germania, ubi jus feudale altiores radices egit, servatur, uti contra Schilterum demonstrat Strykius ad Pand. tit. de tutel. §. XIX., Coccejus de tutor. illustr. cap. IV. §. 4. De Regis impuberis tutela.
22
pr.Regis impuberis tutela confertur tutori, vel tutoribus testamentariis, a defuncto Rege testamento, vel scriptura datis; iis deficientibus, Matri Reginae viduae; et ultimo tandem quinque de senioribus viris ad secretiora Regni consilia ad missis. Infans autem, Regis mortui frater, si adsit, solus ferme summa rerum potitur; quamvis enim dictos quinque Status Consiliarios audire debeat, decisio ad eum dumtaxat spectat, paucis quibusdam majoris momenti exceptis, relatis Comitiorum lege 23. Novembr. 1674. apud Ord. lib. 4. tit. 102. Collect. I. N. 1., et Sous. tom. V. Probat. ad lib. VII. Hist. Geneal. N. 83. pag. 93.
n1Comitiorum haec lex, a Petro II. Regni Gubernatore ad populi rogationem lata, Fundamentalis dicitur, an jure, alii videant, cum lex ipsa non Populum universum, sed Petrum auctorem habeat, qui tunc temporis Regni administrationem Alphonsi VI. Regis fratris nomine tenebat: utut sit, praefata lex in ipso jure Romano fundamentum habet: nam primo admittit tutores testamentarios, eosque omnibus anteponit; vocat deinde Reginam viduam, quamdiu ad secundas nuptias non convolaverit, eique solum, omnibus agnatis posthabitis, tutelam defert legitimam, quam decimo quarto anno finiri declarat;; quae omnia a jure Romano mutuata sunt. In eo autem ab eodem jure, et ab antiquis Regni moribus differt, quod certos tutores dativos tandem nominat, videlicet quinque viros Status Consiliarios antiquiores. Jam vero Reges nostri in Principis impuberis tutela danda ad jus Romanum non semel provocabant; tanta nimirum illius auctoritas erat, ut in publicis, privatisque negotiis valeret. Joannes III. ann. 1557. Catharinam Reginam Principi Sebastiano, nepoti communi, rectricem testamento nominavit, eique Regni regimen commisit ad annum usque vicesimum, quod notandum est, his verbis apud Sous. tom. III. Probat. ad lib. IV. N. 135. pag. 22.: E como pellas ordenações destes Reynos, e por direito commum o avó, que tem seu neto em poder, depois de ter fallecido seu filho pay do dito neto, pode em seu Testamento dar tutor e curador ao tal neto: pellos quaes respeitos eu por este meu Testamento ordeno e mando, que se ao temро, em que nosso Senhor houver por bem de me levar para si, o dito Principe meu neto for menor de idade de vinte annos compridos, que a Raynha sua avó seja sua tutora e curadora, e a dou por tutora e curadora do dito Principe athe a dita idade dos vinte annos Declaro, ordeno, e mando que em todo o dito tempo,.... que o Principe meu neto não for de vinte annos compridos, a Raynha sua avó seja Governador dos ditos Reynos e Senhorios, e os governe... assy e tam inteiramente como o dito Principe o fizera, no tal tempo, se fora mayor dos ditos vinte annos. Tutelae veluti pactitiae, et testamentariae exemplum, e jure quoque Romano, petitum, nobis reliquit Oduardus Rex, qui Principi Alphonso Petrum, et Henricum Infantes curatores nominavit literis 6. Novembr. ann. 1433. apud Sous. tom. I. Probat. ad lib. III. N. 15. pag. 418., quas eisdem In fantibus custodiendas et servandas tradidit. Idem a priori hac voluntate recedens testamento impuberi Regi Eleonorain conjugem tutricem dedit, eique tantum, Infantibus exclusis, summam rerum gerendarum demandavit contra illorum exspectationem, et populi votum, et hinc dissidia, perturbationes, et Comitia seditiosa orta sunt, quae deplorant, et referunt inter alios Pin. Chron. Oduardi cap. XLIV. et Alphonsi V. cap. III. et seq., Leo Chron. cap. VI., Far. Europ. Port. tom. II. P. III. cap. III. Eodem jure jam multo quidem antea primi Lusitaniae Reges utebantur. Nam Alphonsus II. testamento suo ann. 1221. apud Sous. tom. I. Probat. ad lib. I. N. 19. p. 34. Infantis successoris tutelam, et Regni regimen, quamdiu is perfectae aetatis non esset, Regno universo, seu potius Vassallis, id est, Nobilibus tribuere videtur his verbis: Et si in tempore mortis meac filius meus, et filia, qui, vel quae debuerit habere Rcgnum, non habuerit roboram, sit ipse, vel ipsa, et Regnum in potestate vassallorum meorum quousque habeat roboram. Similia leguntur testamento Sancii II. Haec autem tutela (quod hic adnotare placet) ab Alphonso, et Sancio data Vassallis non competit jure proprio, sed virtute testamenti, et Regiae testamentariae nominationis: quod licet controversum sit, jure Publico universali inspecto, apud nos procul omni dubio est, cum nulla scripta lege, vel moribus Principis impuberis, et Regni tutela, ac regimen vel Populo universo, vel Vassallis tantum, id est, Nobilibus competat, reliquis civibus exclusis. Neque contrarium probant adlegationes, consilia, scripta, et ipsa denique Comitia apud Turres Novas ann. 1438. habita: quae enim difficillimis his temporibus in tantis, et tam magnis civilibus factionibus gesta sunt, pro jure haberi non debent, neque in exemplum trahenda. Et haec satis. Ad nostram igitur Comitiorum legem ann. 1674., quae hodie solum auctoritatem habet, revertentes, certum est: I.) Principis impuberis tutelam non vicesimo, uti Joannes III. statuit, sed pubertatis, id est, decimo quarto aetatis anno finiri: II.) Regem de Principis impuberis tutela pro arbitrio posse disponere, eamque uni, vel pluribus tutoribus testamento, vel scriptura committere: III.) et de curatela quoque puberis Regis, mente capti, vel alio legitimo impedimento laborantis, quod eum Regni regimini inhabilem reddit: IV.) tutore a patre dato deficiente, tutelam legitimam Reginae Matri deferri: V.) Reginam tutricem et tatorem testamentarium pupilli et Regni tutelam atque regimen, et liberam administrationem habere nullis limitibus praefata lege circumscriptam; tutoris enim auctoritas et officium idem ac Regis, 1 et utrumque in tuendo legitimo jure Regni pariter ac civium, et in potestate ea omnia faciendi, quae ad felicitatem Reipublicae pertinent, consistit: VI.) Quinque Consiliarios Viros praedicta lege tutores tandem datos regimen quidem Regni habere; sed non tam liberam administrationem habent, quam Regina Mater, vel tutor testamentarius: itaque publica bona non possunt alienare, cetera, quae privati tutores sine judicis decreto facere prohibentur: VII.) Infantem defuncti Regis fratrem Principis, et Regni tutelam una cum eisdem quinque Viris tenere, et eorum consilio in rebus omnibus gerendis uti debere, illorum tamen votum consultivum esse, non decisivum: majoris autem momenti negotia, videlicet si de bello ac pace, de matrimonio Regis, vel de publicis bonis in totum, aut in magnam partem alienandis deliberandum foret, pluralitate suffragiorum decidi. Haec omnia ex saepius memorata Comitiorum lege facile unusquisque animadvertere potest: quae autem de Principis tutore generaliter a Juris Publici scriptoribus disputari solent, huc non pertinent: videsis tamen nostrum Cald. Perer. ad I. Si curatorem 3. C. de in integr. restit, verbo sine curatore a n. 118., Grot. de jur. bell. ac pac. lib. I. cap. III. §. V., Henric, Cocc. Disput LXXXIV. de tutel. illustr.