IusCommune
IusCommune › Textos › Melo Freire › Liber II · De jure personarum

Mello Freire 2.8De communione bonorum inter conjuges.

Abrir no leitor do IusCommune →

1 · Bonorum communio inter conjuges unde derivatur.

pr.Cum matrimonium societas quaedam sit, et conjuges bonorum, jurium, et fortunarum omnium socii dicantur; dubitare potest nemo communionem bonorum inter conjuges ex natura et indole societatis conjugalis derivari, vel saltem eidem multum consentaneam esse; de qua quidem cum multa, eaque praeclara legibus nostris sint constituta, digna profecto haec res est, quae speciali titulo tractetur.

n1Societas conjugalis (quod non nullis recte placet) secum necessario non trahit communionem bonorum, cum sobolis procreandae, non bonorum communicandorum gratia sit inita: eidem tamen haec communio omnino convenire videtur, eamque vel maxime desiderat arctissima inter conjuges vitae consuetudo.

2 · Jure Romano locum non habet.

pr.Bonorum hanc communionem Romulus, naturam societatis sequutus, et agnovit, et firmavit inter conjuges, Dionys. Halicarn. lib. II. Antiquit. Rom. his verbis: Lex autem haec erat: mulierem nuptam, quae ex sacris legibus in тапит mariti convenisset, cum eo omnium bonorum, et sacrorum participem esse. Plutarch. in Praecept. connubial. lib. XX., Balduin. ad Leg. Romul. Cap. XIII. Haec tamen non diu stetit; nam in solennibus nuptiis per confarreationem, coëmtionem, et usum, cum uxor in manum viri conveniret, filiafamilias, et sua heres efficeretur, et omnia marito adquireret, Ulp. in Fragm. tit. IX., tit. XI. §. 13., et tit. XIX. §. 18., bonorum certe communio in tam inaequali societate locum habere non poterat, neque tandem postea habuit, corruptis in dies Romanorum moribus, et nuptiarum demum solennibus abolitis, nisi id expresse cautum esset, 1.57. S. 1. Solut. matrim., Tacit. IV. Annal. Cap. XVI.

n1Bonorum haec communio nec etiam jure Canonico locum habet; nam in cap. 2. de donat. inter vir. et uxor. ea non fuit generaliter ab Urbano III. statuta, quod non nullis visum est; sed Pontifex suo rescripto se adcommodavit particulari Lexoviensis dioeceseos consuetudini, in qua publicis legibus bona inter conjuges dividebantur, ut bene notat Gonzal. ad cit. cap. n. 6.

3 · Ex jure nostro nascitur.

pr.Jure autem nostro bona communicantur inter conjuges, nisi contrarium inter eos actum sit, et communicantur, iis etiam ignorantibus, virtute et potestate legis, et ex generali Regni consuetudine, Ord. lib. 4. tit. 46. in princ., et tit. 95., Emman. tit. 7., et lib. 2. tit. 47. §. 1.

n1Communio bonorum ex matrimonio simpliciter, et sine ulla adjectione contracto hodie resultat, et haec est Regni consuetudo, quae quidem, regnante Alphonso V., in aliquibus tantum oppidis obtinebat, in eisque tantum ab eodem adprobata, uti ex illius Ordinatione constat lib. 4. tit. 12. §. 5.: posterioribus tamen Ordinationibus citatis generaliter recepta fuit, et ubique obtinet, et quidem in omnibus bonis, sive jam quaesitis, sive adquirendis; universalis enim hodie haec communio est, et comprehendit ea omnia bona, quae alienari possunt. Apud Wisigothos bonorum communio, seu societas particularis erat, et ad quaestus tantum pertinebat; quare quae vel jure hereditario ad alterutrum conjugem pervenerant, vel quae alterutri fortunae beneficio obtigerant, non erant utrique communia, sed ad cujusque heredes transmittebantur, lib. 4. tit. 2. 1. 16. Hanc vero (ut hoc obiter notem) bonorum communionem, quam leges nostrae probarunt, politici non nulli contrariam esse existimant commercii utilitati: itaque publice interesse credunt, quod inter magnos saltem negotiatores locum non habeat. Sed haec alii videant. Pluribus autem haec communio differt a societate omnium bonorum, quae ordine suo recenset noster Valase. de partit. cap. 5. n. 8.

4 · Et ex vero matrimonio, et consummato.

pr.Haec vero bonorum communio tum demum locum obtinet, quando verum et legitimum matrimonium fuit contractum, illudque postea perfectum, et consummatum copula conjugali; duo enim haec leges nostrae conjunctim requirunt, Ord, lib. 4. tit. 46. §. 1., Emman. lib. 2. tit. 47. §. 1.

n1Quia vero legibus nostris copula conjugalis requiritur, consequems est: 1) non sufficere coitum illicitum ante matrimonium; consuminatum quippe non dicitur, neque perfectum ex coitu antecedenti, sed ex secuto: 2) non communicari bona, etiam si uxor in domum mariti deducta sit, si conjuges communem lectum non habuerint, ipsaque moriatur prius, quam a marito fuisset cognita. Idem 3) dicendum de matrimonio cum infirma contracto, quae statim e vivis excessit: vel 4) de ea uxore, quae maritum semper fugit, eique nunquam sui copiam fecit, vel in torum nuptialem recepit: itaque lucra nuptialia non adquiruntur, nisi conjuges concubuerint. Paulo aliter Gam. Decis. 124., Valasc. Consult. 137. n. 8., Covar. de sponsalib. p. 1. cap. 4. п. 23.

5 · Non habet locum in putativo.

pr.Et cum matrimonium verum requiratur ex Ordinationibus citatis, sequitur communionem non resultare ex matrimonio putativo, quod a principio nullum fuit, quantumvis bona fide contractum. Hoc enim casu res novis pactionibus dirimenda est; communicantur tamen lucra, constante matrimonio, adquisita, si conjugis utriusque bona fides praecessit. Aliud visum fuit nostro Ant. Gam. Decis. 220., et aliis. Communicantur bona adquisita, et adquirenda, constante matrimonio: 1 S. VI. De bonorum hac communione cum quaerimus, scire nihil interest conjuges majores sint viginti quinque annis, vel minores, pauperes, an divites, nobiles, an ignobiles: semper enim communio omnium bonorum resultat etiam postea adquirendorum, quocumque titulo, lucrativo, vel oneroso, constante matrimonio, sint habita; quod tamen intelligendum tantum est de matrimonio simpliciter contracto ad Regni consuetudinem, non per dotem et arrhas. Valasc. de part. cap. 5. Nn. 94 14.

7 · Et eo etiam soluto.

pr.Eadem quoque communio eodem mo do resultat in bonis adquisitis post solutum matrimonium propter saevitias, vel adulterium; jus enim nostrum communionem bonorum generaliter statuit, et cum nullum tempus excipiat, vel distinguat, illud nos sine lege distinguere haud debemus: hoc autem intelligendum est, quamdiu durat vinculum matrimonii; itaque, eo jure dissoluto cessat communio. Eo etiam durante, ad commu-, nionem inducendam nihil interesse arbitror an matrimonium uxoris, maritive culpa sit solutum; hac enim poena non adficitur conjux, qui divortio causam dedit.

n1Dubitari solet, an adquisita divortio sequuto communicentur? Negat Covarr. de sponsalib. 2. p. cap. 7. §. 1. Nn. 6.7.: quia, inquit, Leges de communione bonorum intelligendae sunt ita, ut locum habeant, postquam vir et uxor simul coeperunt cohabitare, et tempore, quo res adquiruntur, adhuc cohabitant. Idem ibidem ait, bona, soluto jam matrimonio, adquisita ab eo conjuge, qui divortio causam dedit, utrique communia in poenam fieri; secus si ab innocente, cui in totum adquiri debent, cessante cohabitatione. In eadem opinione inter alios fuit Senator Gama Decis. 357. Ego vero existimo, quod cum legis potestate communio ex vero, legitimoque matrimonio resultet, statim atque eidem adcessit copula conjugalis, eaque comprchendat omnia bona praesentia et futura, tam adquisita, quam adquirenda, eamdem communionem durare, etiam soluto matrimonio: vel quia illius vinculum non est solutum, et durat adhuc, et perseverat post separationem; vel quia, illius causa cessante, conjuges ad eamdem communionem redire tenentur: neque divortio causam dantes hac poena adfici debent, et communione privari, cum lege inflicta non sit. Nee excipio causam adulterii; quamvis enim uxor de eo convieta, et ultimo damnata supplicio, dotalia bona, et quaevis. alia àlia amittat, marito, liberis non exstantibus, adplicanda, Ord. lib. 5. tit. 25. §. 6., et tit. 38. §. 2., haec poena non separationi, seu divortio fuit imposita, sed adultèrio.

8 · Nisi contrarium pactum sit.

pr.Societas tamen, seu communio bo. norum, ut jam monuimus (§. III.), locum non habet, si conjuges contrarium inter se paciscantur, Ord. lib. 4. tit. 46. in princ. verbis: Todos os casamentos se entendem serem feitos per Carta.... d'ametade: salvo quando entre as partes outra cousa for acordada e contractada; porque então se guardará o que entre elles for contractado.

9 · Vel matrimonium per dotem celebratum.

pr.Neque etiam locum habet, quando matrimonium fuit contractum per dotem et arrhas, et in formula juris communis, Ord. lib. 4. tit. 47. in princ. verbis: Quando alguns casão não pelo costume e lei do Regno, per que o marido e mulher são meeiros, mas per contracto de dote e

n1arras.

10 · Adquisita hoc casu non communicantur; bene tamen fructus.

pr.Quando vero conjuges communionem pacto excludunt, vel, nullo pacto adjecto, simpliciter matrimonium contrahunt per dotem et ärrhas, ab eadem communione tacite recedere videntur; eaque jam locum non habet non solum in bonis, quae ipsorum erant tempore matrimonii, ex citata Ordinatione, verum etiam in adquisitis postea, eo constante. Lucra tamen et fructus ex eisdem pro venientes communicantur.

n1Alvarus Valasc. Cons. 103. n. 7., Gam. Decis. 314. n! 4. existimant bona post matrimonium quaesita communicari, vel quia excepta non fuerunt, vel quia hanc communionem postulare videtur natura societatis conjugalis. Ea vero cum nihil ad bonorum communionem pertineat (§. I. hoc tit.), sed ad concubitum tantum, individuamque vitae consuetudinem; in ea ego hodie opinione sum, communia non esse inter conjuges ea quoque bona, quae, matrimonio constante, adquiruntur, sed alterutri omnino adjudicanda; et haec est dispositio juris Romani 11. 8. 11. C. de pact. convent., cui se conformare videntur conjuges, qui per dotem, et arrhas, et ad illius formam nuptias contraxerunt; et ita nobiscum sentiunt Barb. ad 1. 1. D. solut. matrim. p. 1. n. 34. et p. 4. n. 100., Perer. Decis. 53. Sed vero bonorum proprietas quamvis non communicetur, sed ejus maneat, qui eam quovis titulo adquisivit, fructus tamen et lucra ex eadem percepta communicantur, eaque maritus, lege permittente, capit jure maritali, quae propterea debet in communis societatis usus convertere; illorum enim in solidum dominus non est, sed administrator legitimus, et fructuarius. Perer. supr. n. 8., Barb. p. 1. n. 36., Valasc. de partit. cap. 6. n. 37., Schilter. Exercit. XXXVI. ad Pand. §. 78.

11 · In secundis quoque nuptiis bona communicantur.

pr.In secundis quoque nuptiis bona communicantur inter conjuges, filiis etiam exstantibus prioris matrimonii; quod, ut jam non semel diximus, intelligendum est de matrimonio simpliciter contracto ad Regni consuetudinem.

n1Ordinationes Regiae, quae communionem statuunt inter conjuges, non excipiunt secundas nuptias: in eis itaque loeum habet, etiam liberis exstantibus prioris matrimonii, qui quidem legitima, quam a parente praemortuo habuerunt, contenti esse debent, eaque eisdem tradenda, si majores, vel illorum tutoribus, si minores sint, vel patris demum legitimae administrationi relinquenda, Ord. lib. 1. tit. 88. §. 6. Filii ergo neque secundis nuptiis obstare possunt, neque communioni bonorum a lege statutae, sive jam quaesitorum, sive, secundo matrimonio constante, adquirendorum: omnia autem bona, parente communi mortuo, tandem aliquando inter liberos communes dividenda sunt. Excipiuntur paterna, maternave bona, in quae pater, materve filio successit, quae secundo matrimonio (non communicantur, et servari debent filiis prioris matrimonii, Ord. lib. 4. tit. 91. §§. 2. 3. 4.: haec autem exceptio, quae speciali ratione nititur, de qua suo loco (Inst. Lib. III. Tit. VIII. §. XV.), probat regulam de bonis communicandis tam in primis, quam in secundis nuptiis. Novell. Const. 9. Septembr. 1769. §§. 27. 28. 29. prohibita fuit communio bonorum, exstantibus liberis prioris matrimonii; jus tamen antiquum reductum fuit, et novum praefata Constitutione inductum abrogatum Augustae nostrae Decrct. 17. Jul. 1778. Reinos. Obser vat. 43.

12 · Et quid de muliere quinquagenaria.

pr.Idem fere dicimus de muliere quinquagenaria, quae secundo nupsit; nam eadem aeque communio ex hoc secundo matrimonio resultat, non exstantibus liberis, et, iis exstantibus, in bonis tantum adventitiis post secundas nuptias adquisitis. Ea vero bona, quae mater jam habebat tempore secundarum nuptiarum, vel quae postea ab adscendentibus, descendentibusve quovis titulo adquisivit, non communicantur, neque de eis disponere potest inter vivos, vel mortis causa, tertia excepta, quae in legitimam non computatur, Ord. lib. 4. tit. 105., Emman. tit. 75. §. ult.

n1Non odio matrimonii, sed favore filiorum nituntur citatae Ordinationes: quae in casu, quo communioni locus non est, intelligendae quoque sunt de bonis mariti, qui quinquagenariam duxit, et de ipsa quoque tertia bonorum, de qua quidem uxor libere disponere potest: quam nimirum facultatem non haberet, si cum marito communis foret. Quia vero praefata Ordinatio de femina quinquagenaria, quae, liberis exstantibus, secundo nupsit, loquitur; sequitur 1) ejus dispositionem locum non habere in viro quinquagenario; 2) ne 11.

n2que in femina quinquagenaria, liberis non exstantibus etiamsi 3) parentes exstent: neque 4) in bonis postea adquisitis, quae ab adscendentibus, descendentibusve non sunt profecta; quae omnia, ni fallor, optime deducuntur ex Ord. verbis: Quando alguma mulher casar, sendo de cincoenta annos, ou dahi para cima, tendo filhos, ou outros descendentes... não poderá alhear, per titulo algum que seja, em sua vida, nem ao tempo de sua morte as duas partes dos bens, que tinha ao tempo, que concertou de se casar, nem as duas partes dos bens, que despois de ser casada houve per qualquer titulo de seus ascendentes, ou descendentes; e sómente poderá dispór da terça dos ditos bens á sua vontade. Quae quidem verba non solum ea, quae diximus, mirifice probant, sed clare etiam demonstrant, et firmant regulam de bonis communicandis in secundis nuptiis, etiam liberis exstantibus; quia solum communionem negant in quinquagenaria secundo nubente, qui çasus specialis est. Gam. Decis. 320., Cabed. p. 1. Decis. 114., Phoeb. p. 1. Decis. 93., Aegid. ad 1. Titiae 100. de cond. et demonstrat. p. 3. n. 75.

13 · Quibus in bonis communio cesset.

pr.Quaedam tamen bona sunt, quac communicari prohibentur, veluti majoratus, emphyteutica, et Regiae Coronae, Ord. lib. 4. tit. 954 §. 1.: meliorationes autem, et expensae extraordinariae his in bonis factae, quibus meliora reddita sunt, communicantur; itemque aestimatio, aut pretium emphyteusis, constante matrimonio, emtae, Ord. lib. 4. tit. 95. §. 1. vers. salvo, et tit. 974 S. 24. eod., Valasc. de partit. cap. 6. n. 18., et Con sult. 116. Nn. 14. 15.

14 · Non communicatur aes alienum.

pr.Quando vero aes alienum uxoris ma ritive communicetur, difficile est definire. Et pri mum cum bona non intelligantur, nisi eo deducto, quando matrimonium ad Regni consuetudinem fuit contractum, certum est non communicari aes alienum antiquum conflatum ante matrimonium; itaque ad illius solutionem is tantum tenetur, qui illud contraxit, de propriis, non de conjugis bonis: communicatur autem aes alienum novum factum post matrimonium; quia ad societatis totius commodum factum esse videtur. In matrimonio per dotem aes alienum suum semper auctorem sequitur, et nunquam communicatur, sive ante matrimonium, sive eo jam sequuto contrahatur. Et haec summa regula est, deducta ex Ord. lib. 4. tit. 95. §. 4., Emman. tit. 7. §. 5., de qua videndi Valasc. de part. cap. 23. et Consult. 103. a n. 33., Gam. Decis. 177. 186. 200., Gabr. Per. Decis. 50. et 86., Cabed. P. I. Decis. 131., Barb. in l. Si constante 24. D. solut. matrim. a n. 47., Boehmer. Dissert. De aeris alieni inter conjuges communione ex jure Hamb., in qua praeclara multa habentur, quae legibus nostris et moribus conveniunt.

15 · Possessio uxoris post viri mortem.

pr.Ex bonorum hac communione plures consequuntur effectus; praecipuus autem is est, quod uxor, quamvis vere non possideat, vivo mortuove marito, tamen post ejus mortem jure nostro pro possessore habeatur, et in bonorum possessione maneat, seu, ut loquitur dicta Ord. tit. 95. in princ., em posse, e cabeça de casal, quam nimirum, si ab ea fuerit dejecta, potest possessoriis remediis recuperare. Mortuo igitur alterutro conjuge, possessio continuatur usque ad subsequentem divisionem, et interim superstes bona sibi cum defuncti liberis communia possidet, et administrat; qua tandem posita, pars dimidia bonorum eidem adsignatur.

n1Quod vero jure nostro, constante matrimonio, bono rum possessio penes maritum tantum sit, ex dicta Ordinatione bene colligitur verbis: o marido por morte da mulher continúa a posse velha; neque enim citatae Ordinationis remedio opus esset, si uxor bona pro sua parte, vel cum marito, et in communi possideret. Haec autem possessio cum mere civilis sit, ministerio legis introducta, eos dumtaxat effectus operatur, qui eadem Ordinatione continentur, eaque solum de eo matrimonio intelligenda, ex quo rerum, bonorumque communio resultat; quod expresse decisum exstat §. 3. ejusd. Ord. ibi: E o que dito he, não haverá lugar nos casamentos feitos por cartas de arras. Valasc. de part. cap. 6. Nn. 9. 10. 11. 12. 13. 14. 15. 16, 34. 35.

16 · Et quibus in bonis locum habcat.

pr.Civilis haec uxoris possessio cessat omnino, communione cessante, ex qua ipsa resultat. Quare locum non habet in bonis majoratus, emphyteuticis, et Regiae Coronae, quia non communicantur; ea tamen, quamvis communia non sint, a conjuge superstite retineri possunt ratione impensarum, et meliorationum, vel quando ei sunt, domino consentiente, obligata, ex cit. Ord. lib. 4. țit. 95. §. 1. vers. salvo.

n1Communio solum ad bona alienabilia spectat, qualią non sunt majoratus, cetera, quae alienarı prohibentur: fructus tamen ex hujusmodi bonis percepti communes sunt. Hoffm. Dissert. de commun. bonor. conjug. Haec autem bona, quamvis in communione non sint, retineri quidem possunt ratione impensarum.; ab illorum tamen possessione conjux superstes removendus est, eaque statim legitimo successori tradenda restituendaque sunt, si cautionem ei sufficientem praestiterit de impensarum, meliorationumque valore dando, quandocumque certas eas esse, et liquidas adparuerit; et haec est praxis, de qua testatur Valasc. de part. cap. 6. n. 23., et de jur. emphyt. quaest. 25. n. 23., Phoeb. p. 2. arest. 11.

17 · Non publicantur bona uxoris ex delicto conjugis.

pr.In civili hac bonorum possessione manet conjux superstes (Lusitane dicimus estar em posse, e cabeça de casal), ab eaque privari non potest ob defuncti conjugis crimen; et cum poena suos tantum debeat tenere auctores, ob illius delictum, cujus particeps non fuit, bona sua non amittit, eaque propterea publicari prohibentur, Ord. lib. 4. tit. 46. §. ult., et lib. 5. tit. 6. §. 20., Cabed. P. I. Decis. 183. n. 10. et II. Decis. 82. n. 15. (Inst. Jur. Crim. Tit. I. §. XXII.).

n1Uxor nullo jure tenetur ex delicto mariti, vel vice versa; cui consequens est: 1) ut conjux, qui ex delicto mulctam incurrit, eam de propriis tantum bonis solvere debeat: 2) eidem solum imputari quae alea v. g. amisit, vel ex facto quovis illicito: 3) aes alienum, quod ejus vitiis alendis, non communis societatis bono fuit conflatum, et id genus alia, quae quidem non de communibus bonis, sed de sua tantum parte sunt deducenda; adeoque injuria in sortem conjugis innocentis imputantur. In criminibus enim nulla datur societas, nisi probetur socium eorum participem esse, qui aequo solum animo ferre debet damnum, quod casu, et ratione societatis adcidit, non alterius culpa, vel delicto ex citatis Ordinationibus, quibus adjungenda Ord. lib. 4. tit. 64., Valasc. de part. cap. 24., Cabed. p. 1. arest. 20.

18 · Communionis alii effectus in bonis immobilibus.

pr.Ex eadem communione bonorum necessario consequitur, ut neuter conjux possit sine alterius consensu res immobiles alienare; et haec summa regula est. Et inde fit I.) non valere donationes, permutationes, venditionesve immobilium sola mariti voluntate sine expresso uxoris consensu, de quo per scripturam publicam debet constare, Ord. lib. 4. tit. 48. in princ., Emman. 6., Alphons. II.: II.) alienationem nullam esse, quocumque modo matrimonium contractum dicatur, ead. Ord.: III.) uxorem eam posse revocare, et res alienatas repetere, auctoritate prius a marito, vel, eo repugnante, a judice petita, S. 2. ejusd. Ord., et ult. Ord. lib. 3. tit. 47. IV.) ut super eisdem rebus vir sine uxore, et contra, in judicio non audiatur, etiam in possessorio, Ord. lib. 3. tit. 47. in princ.; spe ciale enim est, quod ad vias reparandas, et in pristinum statum reducendas vir, uxore non audita, a judice compelli possit, Ord. lib. 1. tit. 66. §. 11.: V.) ut ad ipsam quoque alienationem necessariam, et ad ipsius rei judicatae exsecutionem conjuges utrique audiri debeant, Ord. lib. 3. tit. 86. SS. 27. et 28. in fin.: et VI.) ad adpellationem quamcumque judicialem prosequendam, Ord. lib. 1. tit. 79 S. 22., et lib. 3. tit. 70. §. 4.

19 · Et mobilibus.

pr.Haec de immobilibus. Mobilia potest maritus, invita uxore, alienare; alienatio autem si immodica, et grave inde praejudicium sequatur, suam tantum portionem, non uxoris dimidium adficit, Ord. lib. 4. tit. 64.; contra vero uxor ne pro sua quidem parte mobilia alienat, quia sine marito contrahere non potest, Ord. lib. 4. tit. 66., et in judicio neque agere, neque conveniri, Ord. lib. 3. tit. 47., Cabed. P. 1. Decis. 106., Phoeb. Decis. 98. et 180. n. 12. Haec autem jura, et similia derivantur etiam ex maritali in uxorem potestate, de qua titulo antecedenti.