IusCommune
IusCommune › Textos › Melo Freire › Liber II · De jure personarum

Mello Freire 2.7De mariti in uxorem potestate.

Abrir no leitor do IusCommune →

1 · Potestas mariti in uxorem.

pr.Marito potestas quaedam competit in uxoris personam, quae consensu suo, adeoque jure naturali se eidem subjecit, itemque in illius bona, et actiones; quae potestas adprobatur Ord. lib. 4 tit. 66. in princ. verbis sob seu poder, et passim.

n1Hanc mariti in uxorem potestatem jura omnia adprobant. Romuli instituto uxor particeps sacrorum, bonorumque habebatur, et non secus ac filiafamilias in manu ac potestate mariti erat, non tutela, cui jure Romano non subjiciuntur puberes, qui, quaeve se sua sponte defendere possunt, 1. 1. de tutel. Maritalis autem tutela placuit Germanis, Gallis, et aliis nationibus. Beyer. Disserta De hodierna tutor. ac curator. differ., Heinecc. Exercit. XXV. De marito tutore, et curator. uxor. legit. Legibus tamen Wisigothorum, quibus olim viximus, lib. IV. tit. 2. 1. 15. constitutum erat, virum uxorem suam habere in potestate: tutelae igitur maritalis vestigium neque in no stris legibus, neque in Wisigothicis invenitur,

2 · In quo consistat.

pr.Maritalis autem haec potestas multum ab imperio et potestate herili distat; non enim consistit in jure uxores aliis vendendi, commodandi, et multo minus in jure vitae et necis; sed in facultate uxorum actiones dirigendi, easdem defen' dendi, et immodestas modice castigandi, Ord. lib. 5. tit. 36. §. 1. (Inst. Lib. I. Tit. III. §. V.).

n1Jus coërcendi uxores parum morigeras ubique in Lusitania receptum est: at magis inter plebeios, quam honestiores, et inter illos saepe abit in saevitiam, ob quam quotidie fere fatigantur judices, maxime ecclesiastici, et matrimonia tam male conciliata non raro quoad torum et convictum aliquamdiu dirimuntur.

3 · Ejusdem effectus non nulli.

pr.Cum marito in uxoris corpus et per sonam potestas quaedam competat, inde est, quod eam possit non solum castigare, Ord. lib. 5. tit. 36. S. 1., sed etiam privato carcere includere, argumento Ordinationis lib. 5. tit. 95. §. 4.; de adulterio adcusare, Ord. eod. lib. tit. 25. §. 3., Nov. Const. 26. Septembr. 1769.; in adulterio deprehensam occidere, Ord. lib. 5. tit. 38. in princ., quod parenti jure nostro non conceditur; et inde etiam est, quod uxor non solum de bonis communibus, sed de propriis etiam mariti bonis sustentari decenter debeat, Ord. lib. 4. tit. 103. §. 1., et quod denique uxor in judicio non admittatur sine consensu mariti; Ord. lib. 3. tit. 47.

n1Uxor sine consensu et auctoritate mariti ne super bonis quidem mobilibus in judicio admittitur: contra vero maritus. Excipiuntur duo casus, qui firmant regulam in contrarium: I. pro immobilium alienatione revocanda sine illius consensu facta, Ord. lib. 4. tit. 48. S 2.: II. et pro revocandis iis, quae maritus concubinae dedit, Ord. tit. 66. eod. lib.

4 · Administratio mariti restricta.

pr.Et quia in uxoris quoque actiones et bona jus habet, inde etiam est, quod eam possit, et debeat dirigere in publicis, privatisque negotiis, eamdemque in judicio vel maxime defendere, et rem universam familiarem domi, forisque administrare; haec tamen administratio non adeo libera est, ut de bonis omnibus tam mobilibus, quam immobilibus, possit disponere, uxore non consentiente, Ord. lib. 4. titt. 48. 60. 64. 66.

n1Uxor non in dominio et tutela mariti, sed in potestate est, eique, tamquam familiae capiti et principi, in tantum subjecta, quantum postulare videtur natura societatis conjugalis, cui leges nostrae ferme omnes sunt adcommodatae: et cum eisdem legibus socia sit, non ancilla, inde est, quod vir, ea repugnante, res immobiles alienare non possit, Ord. lib. 4. tit. 48., nec mobiles majoris momenti, tit. 64, neque pro aliis fidejubere, tit. 60. eod. Excipitur fidejussio pro debito publico, quae omnia bona mobilia indiscriminatim adficit quamvis, uxore non consentiente, sit facta, ex dicta Ordinatione,, quam bene explicat Barb. ad 1. 1. D. Solut. matrim. 3. p. Nn. 60. et 61.

5 · De Reginae marito.

pr.Huic etiam maritali potestati subjicitur Regina nupta Principi, cui nihil in illius Regno imperii est; uxoris tamen potestati, et civili imperio aeque ac reliqui subditi, salva mariti praerogativa, subjectus est; verum haec magis Regni legibus Fundamentalibus, et publicis antenuptialibus pactionibus, quam jure naturali, vel civili privato definienda sunt.

n1Regina, quae privato Principi nubere cogitur, majestatem non communicat: itaque marito imperat, et sola in civili societate imperium habet; in conjugali autem marito subdita est. Plura de Reginae marito habet Jo. Philipp. Palthenius speciali hac de re dissertatione, ceteri, quae transcribere nihil vacat. In Portugallia Comitiis Lamecensibus Reginae maritus nec Regis nomine utitur, nisi postquam habuerit de Regina filium varonem; et quando fuerit in congregatione maritus Reginae, ibit in manu manca, et maritus non ponet in capite Corona Regni.

6 · Uxoris in maritum jura.

pr.Uxor quoque in mariti corpus jus habet, non potestatem, et ad illius familiam spectat. Et inde est, quod tori conjugalis fidem maritus aeque servare teneatur, Ord. lib. 5. tit. 28.: nam, ut bene ait Lactant. Div. Inst. lib. VI. cap. XXIII., exemplo continentiae docenda est uxor, ut se caste gerat. Iniquum est enim, ut id exigas, quod praestare ipse non possis. Ab eodem uxor recte alimenta petit, Ord. lib. 4. tit. 103. §. 1.; de illius dignitate participat; illius forum, et domicilium sequitur, et eisdem ferme honoris titulis, et privilegiis utitur, Ord. lib. 1. tit. 91. §. 7., lib. 2. tit. 59. §. 15., lib. 3. tit. 86. §. 23.; beneficio restitutionis gaudet ex persona mariti, quocum eadem persona reputatur, Ord. lib. 3. tit. 42. §. 4., Reinos. Observat. 30. n. 17.; perfectum cum marito convictum habet, et societatem, communionemque bonorum, Ord. lib. 4. tit. 46., quorum possessionem retinet, eo mortuo, tit. 95. eod.; et tandem ad instar illius cognati habetur, eique bene potest ab intestato succedere, Ord. eod. lib. tit. 94., Emman. 69., Alphons. 95.

n1Inter jura, quae uxori competunt, illud non minimum est, quod dignitatem mariti sequatur. Conjugia enim cum individuam vitae consuetudinem, ac divini humanique juris communionem contineant, 1. 1. de rit. nupt., natura sua aequalia sunt, quamvis inter disparis conditionis personas contrahantur: praevalet tamen patrisfamilias conditio, qui munera, officiaque Reipublicae sustinet, adeoque uxor, et liberi illius forum, et domicilium sequuntur, ejusque honoris, dignitatis, et reliquorum, in civitate jurium participes fiunt. Plura hinc consequuntur.Nam primum plebeia, nobili nupta, titulo et insignibus mariti utitur: nobilis similiter, quae plebeio nupsit, mariti conditionem sequitur, non paternam; quod intelligendum videtur, si multum a mariți conditione distaverit. Eadem nobilitate gaudent filii ex inaequali matrimonio nati, et parenti omnino succedunt, etiam in Regalibus, in eisque filiis ex posteriori illustri susceptis praeferuntur. Reinos. Observ. 3., Cabed. P. I. Decis. 98. et 213. n. 16., Tiraquel. de nobilit. tom. I. cap. 18., Strauch. de jur. Public. lib. I. tit. 32. §. 3., Perez. ad tit. C. de dignitat., Henric. Cocc. Dissert. de lege Morganatica Sect. III. §. 2. cum seq., et ad Grot. de jur.bell. ac pacis lib. II. cap. V. §. 8.

7 · De Regis uxore.

pr.Regis etiam uxor de mariti dignitate participat, et jure meritoque Reginae titulo utitur; imperio autem et majestate non gaudet; itaque Regis tam maritali, quam civili potestati omnino subdita est. Multis tamen honoribus et privilegiis, ut par est, fruitur; sed legibus imperii vivere debet, a quibus nunquam fuit soluta.

n1Augusta neque legibus naturalibus, neque lege imperii, sed civilibus tantum ex privilegio soluta erat, et ita recte Ulpianum in 1. 31. de leg. intelligit Jacob. Gothofred. Orat. de majestate Principis Romani legibus soluta §. 3. Oper. Min. pag. 298. Apud nos ipsis etiam civilibus legibus, et juri constituto subjecta est; pluribus tamen privilegiis gaudet: nam praeter honorificentissimum Reginae titulum jurisdictionem civilem, et criminalem amplissimam exercet in oppidis donatis, de quo diximus Tit. III. §. LV. Illius bona veluti Reguenga habentur, eisdem semper juribus fruuntur, et eodem modo in Curia Patrimonii Reginae administrantur, Regim. 11.

n2Octobr. 1656. Easdem incurrunt poenas, qui gratiis et privilegiis a Summis Pontificibus Regi, Reginaeve concessis obstare praesumserint, Ord. lib. 2. tit. 15., et qui Regis, Reginaeve mortem procuraverint, Ord. lib. 5. tit. 6. §. 1. Eodem majestatis titulo publice et privatim coluntur, Extravagg. 16. Septembr. 1597., 29. Jan. 1739. Collect. I. ad Ord. lib. 5. tit. 92. Nn. 3. et 4. Eodem sub umbraculo cum Rege in Consilio, ad sinistram tamen, intersunt, cui non semel interfuere sub Joanne IV., Alphonso VI., Petro II., Aloysia Regina et Maria Francisca: Petrus autem II. dexteram semper Reginis dedit, Sous.. Hist. Geneal. tom. VII. lib. VII. p. 731. In judicium non nisi literis, quas de Camera dicimus, impetratis vocantur, Ord. lib. 3. tit. 1. §. ult., Extravag. Emman. 31. Decembr. 1502. apud Leon 3. p. tit. 1. 1. 1., Cabed. P. I. Decis. 179. Immunitatem Civilis Concilii munerum oppidanis suis concedunt, Ord. lib. 2. tit. 45. §. 37. Eadem denique in Reginae, et Regis obitu lugubria de more persolvuntur, Extravag. 24. Maii 1749. cap. 17., excepta funebri scutorum sectione, quae caerimonia Regi tantum, vel Reginae, qui, quaeve summa rerum potitur, solvitur; et ideo fuit omissa in funere Petri III. Infantis, Regis dicti, quia Reginae Fidelissimae nupserat.