IusCommune
IusCommune › Textos › Melo Freire › Liber II · De jure personarum

Mello Freire 2.6De jure liberorum et agnatorum.

Abrir no leitor do IusCommune →

1 · Liberorum differentia.

pr.Liberorum jura quae sint, facile ex parentum officiis intelligimus; ea vero diversa sunt pro illorum qualitate, et differentia, quam nosse prius oportet. Liberi ergo vel legitimi sunt, vel illegitimi. Legitimi aut nascuntur ex justa uxore, aut jure fiunt, id est, legitimatione, quae non unius generis est; hique rursus aut in potestate parentis sunt, aut emancipati. Illegitimi quidam naturales dicuntur, ex soluto, et soluta habiti; quidam spurii, adulterini, sacrilegi, incestuosi ex damnato, et prohibito coitu nati, Novell. 89. cap. 1., cap. 13. Qui fil. sint legit.

2 · Qui filii sint legitimi.

pr.Legitimi sunt qui ex conjunctione legitima secundum leges inita, et legitimo tempore nascuntur; et tales jure habentur, licet pater, materve filium suum esse neget, 1. 6. de his, qui sui, vel alieni juris sunt, cap. 10. de probat.; etiamsi mater sit adultera, 1. 11. §. 4. Ad Leg. Jul. de adulter. Cum tamen omnis praesumtio cedat veritati, si constet vel ex absentia, vel ex impotentia mariti eum patrem esse non posse, filius illegitimus censendus, dict. 1. 6. et 1. 1. §. 14. de agnoscend. vel alend. liber. Septimo mense partus legitimus nascitur Hippocratis sententia quam suam fecit Paulus in 1. 12. de stat. hom.; secus, post decem menses mortis natus, 1. 3. §. 11. de suis, et legit, heredib.

n1Ex matrimonio quoque putativo, quod scilicet inter eos bona fide initum est, qui jure conjungi non poterant, filius natus ante errorem compertum pro vere legitimo, non pro legitimato habendus est, cap. 10. Qui fil. sint legit. Matrimonium vero probatur vel per scriptum et juratum Parochi testimonium, vel per duos, aut tres testes, qui de matrimonio celebrato ad Ecclesiae praescriptum, vel de fama publica deponant, hoc est, quod, vicinis, et aliis scientibus, uxorem liberorum quaerendorum causa quis domi habuerit, quamvis tabulae nuptiales, et calendaria ecclesiastica, quibus referri solent matrimonia contracta, non adpareant, 1. 9. C. de nupt., Ord. lib. 2. tit. 46. 66. 1. et 2., et lib. 5. tit. 19. §. 2. Probato ergo legitimo matrimonio, probatur et fiJiatio. Cum vero filius is sit, quem justae nuptiae demonstrant; adulterium matris non praejudicat filio, cum et illa adultera, et hic legitimus esse possit, quod in dubio praesumendum. Neque matri credendum est, quae partum semel agnovit, adserenti postea ex alio natum fuisse, cap. ro. de probat. (Inst. Jur. Crim. Tit. V. §. V. Not.): si vero parentes ambo constanter dicant, cum, qui suum filium se nominat, et pro tali se gerit, filium suum non esse, sed alienum, et pietatis causa ab eis nutritum, domique retentum, standum est verbo viri, et mulieris, ut ait Pontifex in cap. 3. Qui fil. sint legit. Quae de partus legitimi tempore 1. 12. de stat. hom., et 1. 3. §. 11. de suis, et legit. hered. constituta sunt, hodie non omnibus placent: et cum non nulla in contrarium sint exempla, quaestio haec potius ex Medicorum et Medicae Facultatis judicio, quam ex juris Romani auctoritate decidenda est. Thom. Reines. in Schol. Jurisconsult. Med. lib. 3. Sect. 7. cap. 3., Ammannus Lipsiensis Professor Medic. Crit., Thomas in Not. ad tit. D. de stat. hom., Stryk. ibid. §. 14.

3 · Legitimorum jura.

pr.Legitimi ex justa uxore, justisque nuptiis habiti vel filiifamilias sunt, vel emancipati, et pluribus juribus fruuntur cum in civitate, tum in familia, et domo patris. Nam I.) ad officia, et Reipublicae munera omnes indiscriminatim admittuntur, si majores fuerint viginti quinque annis, vel intra annum a suscepto officio se in matrimonium collocaverint, Ord. lib. 1. tit. 94. in princ. et S. 1.: II.) in parentum nobilitatem succedunt, Ord. lib. 5. tit. 92. in princ. (Tit. VII. §. VI. Not. h. 1.): III.) et in eorum bona tam ex testamento, Ord. lib. 4. tit. 82. SS. 1. 2., quam ab intestato, tit. 91.: eisque IV.) competit querela contra testamentum inofficiosum, et inofficiosas donationes, tit. 81. §. ult., tit. 82. in princ., tit. 92. in princ., et tit. 97. S. 3.: V.) a patre jure alimenta petere possunt, eumque judicialiter convenire ad eos agnoscendos, alendos, emancipandos, et pro iis generaliter omnibus, quae ad parentis officium quoquo modo pertinere videntur, Ord. lib. 3. tit. 9. SS. 3. 4.; sed prius debent veniam a judice impetrare, ead. Ord. §. 1. et seq. Hac in re nulla inter suos, et emancipatos differentia est, neque in eis, quae vel ad utriusque commodum, et emolumentum spectant, vel ad reverentiam, et honorem utrique parenti debitum. Emancipatus tamen omnia suo arbitrio agit tam in judicio, quam extra, patre ignorante, 6 et invito, et omnia sibi adquirit, cum filiusfamilias jus testamenti condendi non habeat, Ord. lib. 4. tit. 88. §. 3., et in judicio sine patre neque agere, neque conveniri possit, Ord. lib. 3. tit. 41. S. 8., eique in adventitiis usumfructum juris potestate statim adquirat, Ord. lib. 4. tit. 97. §. 19.

n1Praecipua haec sunt filiorum jura, quae nos hic poe tius referre, quam explicare intendimus. De successionibus liberorum tam testamentariis, quam legitimis suo loco agemus, id est, in rerum tractatu lib. III. tit. 8. (Hoc in titulo de nobilitate praesertim, quae e parentibus in filios derivatur, et de alimentis, quae eisdem debentur, agendum a nobis est, et non nulla hanc in rem breviter et summatim tradenda pro instituto nostro.

4 · Bastardi qui dicantur.

pr.Filii illegitimi bastardi vocantur, quo nomine jam a medio aevo intelliguntur non solum filii naturales in specie dicti, verum etiam spurii, et generaliter quicumque ex vero et legitimo matrimonio non sunt progeniti.

n1Bastardi nomine significari etiam nothos et spurios, exemplis multis probat Du Fresne in suo Gloss. tom. I. col. 1060.; et hanc significationem probare inter nos videtur Ord. lib. 5. tit. 92. §§. 4. 5. 7., Emman. lib. 2. tit. 37. §. 11. verbis: E quanto aos bastardos, que nom forem nados de legitimo matrimonio. E esto se nom entende rá nos bastardos, que forem filhos de prelados, ou de ९ quaesquer pessoas ecclesiasticas: Extravag. 3. Jan. 1611. apud cit. Ord. Collect. I. N. 1. verbis: Nem os Condes, nem os Bispos por rasão de seus titulos, nem os filhos bastardos destes.

5 · De Regum bastardis.

pr.Inter Regum filios legitimos et bastardos parum discriminis est; omnes enim Regis filii jure vocantur, cum de Regibus sint procreati; legitimis tamen praecipua quaedam sunt, quae bastardis legibus nostris, et omnibus denegantur.

n1Principum bastardi apud Francos, Wisigothos, et alios a legitimis parum distabant. Gregor. Turon. Histor. lib. III. 27. IV. 5. VI. 21., Isidorus Chron. Gothor. ad aer. 545. In Lusitania a Regni initio magno semper in honore fuerunt, et Regni Dynastis, Magnatibusque praecedunt. Infantis tamen titulus eisdem haud competit, sed legitimis tantum; neque in Regno patri succedunt, ut suo loco dicemus (Inst. Lib. III. Tit. IX. §. III. Not.). Proprio tantum nomine, vel patronymico utuntur, et Domini publice et privatim nominantur, in quo a Nobilissimis aliis distinguuntur. Ii vero pro Regum filiis statim habendi, simul ac a parente, vel fratre solenniter agniti fuerint, quin ullis opus sit legitimationis literis.

6 · Et aliorum.

pr.Bastardi ex privatis hominibus progeniti, quamvis spurii et nothi, vix etiam a filiis legitimis differunt; nam infames non sunt, neque eis aliqua macula haeret, cum in parentis nobilitatem succedant, et eisdem armis utantur; scuto tamen gentilitio sectio quaedam inserenda est, quam nos dicimus quebra da bastardia, Ord. lib. 5. tit. 92. §. 4. in fin., Emman. lib. 2. tit. 37. §. 3.

n1Cum bastardis hae Ordinationes usum armorum concedant, qui solum nobilibus permittitur, nobiles eos esse, et in parentum nobilitatem succedere necesse est. Neque distinguimus inter nothos, seu spurios, et naturales, id est, ex soluto et soluta genitos; nam omnes bastardi nomine veniunt, et significantur citatis Ordinationibus, quae cum similem distinctionem haud faciant, utrisque patris nobilitatem tribuere videntur; et hoc jure jam diu utimur, quod exemplis plurimis confirmarem, si, ut facile, ita necessarium foret. Contrarium placet Portug. de donat. lib. 2. cap. 17. a n. 54., Carval. ad cap. Raynaldus 18., de testam. p. 1. a n. 250., Reinos. Observ. 53., quos bene confutat Nobiliarchiae Lusitanae Auctor cap. XIX. Bastardus igitur ex nobili ortus nobilis est, nullaque ei infamia, aut macula inest: non enim quis infamis efficitur ex vitio nativitatis, sed ex propria tantum persona, et hanc in rem, de qua suo loco (Tit. XIII. §. XIII. Not. h. 1.), interim ' videnda est, et laudanda Ordinatio lib. 4. tit. go. §. 1., Emman. tit. 74. §. 1. ibi: pessoa infume de infamia de direito, ou de feito; assi como se o herdeiro instituido fosse reputado entre os bons por vil e torpe, e de máos costumes, por ser bebado, taful, ou de outra semelhante torpeza. Valasc. Consult. 17. Et hinc est nothos nobilium, clericorum, plebeiorum, quos virtus, et boni mores commendant, ab honoribus et muneribus publicis non esse excludendos. Paterna autem nobilitate ii solum bastardi sive naturales, sive spurii gaudent, qui a parente agniti fuerint, et recogniti sive in testamento, sive in publica aliqua, privatave scriptura, quae fidem faciat. De suceessionis jure modo non quaerimus.

7 · Filius a matre quoque nobilitatur.

pr.Quia vero jure nostro nobilitas in filios a matre quoque derivatur, Ord. lib. 5. tit. 92. §. 4. ibi: E se quizerem tomar somente estremes as armas da parte de suas máis, et §. 6.: filhos, nem netos de fidalgos da parte de seus pais, ou mais: consequens est materna nobilitate potiri non solum filios legitimos, verum etiam naturales, imo et spurios; neque matris delictum filio obstare potest, quo minus jus nobilitatis, quod, lege permittente, statim a nativitate adquisivit, sine facto suo amittat.

n1Quae de bastardis tam naturalibus, quam spuriis, ratione patris dixianus, ad matrem praecipue adplicari debent, cujus cognationem sequuntur; et quod vulgo dicitur, feminam, quae virum extra matrimonium co gnovit, infamem fieri, falsum omnino est, sive de juris, sive de facti infamia loquamur, eique tantum potest convenire, quae corpore suo palam quaestum fecerit. Dicendum ergo filium ex concubina, vel pellice natum, quae cum eo, cui uxor est, vel cum Clerico saeculari, vel Regulari miscuit corpus, de matris quoque nobilitate participare. Neque profecto quae communiter jactari solent de odio hujus prohibitae, et damnatae conjunctionis, filio, cui nihil imputari potest, debent praejudicare: nam crimen, vel poena paterna nullam macиlam filio infligere potest, ut bene ait Callistratus in 1. 26. de poen.

8 · De infantibus expositis.

pr.Infantes expositi legitimorum juribus fruuntur, et jure pro liberis, ingenuisque habentur; nam cum in dubio benigniora sint praeferenda, credendum est expositos ex legitimo matrimonio, et ex ingenuis hominibus natos; itaque sine ulla dispensatione admittendos non solum ad sacros Ordines, beneficiaque ecclesiastica, sed ad civiles quoscumque honores, et officia, Diplom. 31. Jan. 1775. §. 7. in fin. ibi: Exceptuo porem aquelles privilegios, que pertencem á ingenuidade, e habilitação pessoal dos mesmos orfaos; porque destes ficarão gozando sem quebra, ou restricção alguma, 1. ult. C. de infantib. exposit., Novell. 153., cap. un. de infant. et languid. exposit., Gonzal. ibid., Berard. tom. III. Dissert. VI. quaest. IV. in fin., ceteri.

9 · De legitimis, seu adoptivis.

pr.Filius legitimus, id est, adrogatus, vel adoptatus filii loco jure nostro non habetur sine Principis confirmatione in Palatii Curia expedita, Ord. lib. 1. tit. 3. §. 1.; et confirmari debet tam. adoptio filiorumfamilias, quam adrogatio; utraque enim intelligitur verbo perfilhamentos, et confirmatione indiget ex dicta Ordinatione. De neutra tamen hic quaerendum, cum in usu non sit, teste Cabed. P. II. Decis. 70., et in libello inscripto: Errata da Nova Recopilação das Leis, e Ordenações deste Reino de Portugal, com algumas outras advertencias necessarias e substanciaes, typis dato Olisip. per Petrum Crasbeeck. ann. 1603. verbis: Confirmações de perfilhamentos, ibi: Ha - se de advertir, que estas confirmações se não passão per stilo, que ha em contrario: como tambem se não confirmão doações de mulheres pelo Regimento novo dos Desembargadores do Paço hoc lib. 1. §. 12. (§. XX.Tit. V. hoc lib.).

n1Cum adoptiones, adrogationesve, quas nos indistincte perfilhamentos dicimus, a principe sint confirmandae; legitimis filiis, seu adoptivis ea omnia adplicanda sunt, quae naturalibus a Principe legitimatis conveniunt. Hae vero quamvis hodie in usu non sint, bene tamen, 1 si quid mei judicii est, in civitate possunt recipi et admitti, maxime si lege publica ita illarum usus definitus sit, ut vitia nec eis promoveantur, nec matrimonia impediantur. Quare concedendum haud erat I.) patri filium suum naturalem adoptare: nec II.) ei, qui filium legitimum haberet, vel fratres: nec III.) eis, qui ma trimonio contrahendo, sobolique procreandae jure habiles sunt; et ita nobiscum sentit Mons. d'Olivier libello inscripto: De la réforme des loix civiles P. II. lib. 4. cap. 2. pag. 210. Codice Friderici lib. I. tit. 9. art. 1. §. 10. adoptiones receptae quidem sunt, sed sine ullo delectu, et ad juris Romani formam, quemadmodum reliqua ejusdem Codicis capita. Quod vero hic ex Cabedo retulimus de mulierum donationibus non confirmandis, omnino verum est, et constat ex §. 12. Regim. Palat., quo expresse facultas denegatur has donationes insinuandi, quam utique concedit Ordinatio lib. 4. tit. 62., Emman. 54., quae dicto Spho videntur abrogatae. In praxi tamen feminarum quoque donationes ultra summam praefatis Ordinationibus contentam, insinuatione petita, hodie et jam dudum valent, eamque concedere possunt Palatii Senatores ex Regio Diplom, 24, Jul. 1713. Collect. I. ad Regim. Palat. N. 1. Novella Constitutio 25. Jan. 1775. citatas Ordinationes hac in parte confirmavit.

10 · De legitimatis.

pr.Legitimati quovis modo omnia fere jura legitimorum nanciscuntur; adeoque paterna nobilitate gaudent, et possunt omnia in civitate munera obire. De legitimatis per subsequens matrimonium nullus dubitat; de aliis satis constat ex verbis legitimationis rescripto inseri solitis: E outrosi quero, e outorgo que o dito N. haja a nobreza, e privilegios della, que por Direito commum, Ordenações, e usança de meus Reinos haver deveria, se de legitimo matrimonio nascido fosse. Carval. ad cap. Raynaldus 18. de testament. P. I. a n. 254.

n1Maneat ergo, inter simpliciter naturales, spurios, et legitimatos, et inter naturales simul et legitimos, ad civitatem quod adtinet, nullam ferme differentiam esse, eosque ad dignitates omnes, et officia Reipublicae, si eis obeundis digni habiti fuerint, admittendos, et patris, matrisve nobilitate potiri: in iis vero, quae ad patris domum, et familiam spectant, quasi pro extraneis habendos; ideoque nec in illius sunt potestate, nec in illius bonis aequali cum legitimis successionis jure gaudent.,

n2Debentur filiis alimenta.

11

pr.Parentes autem filios cujuscumque or' dinis et conditionis alere tenentur; nam, ut bene ait Grot. de jur. bell. ac pac. lib. II. cap. VII. §. IV.: Qui causa est, ut homo exsistat, is quantum in se est, et quantum necesse est, prospicere ei debet de his, quae ad vitam humanam, id est, naturalem, ac socialem (nam ad eam natus est homo) sunt necessaria. Et haec vero est naturae vox, quam omnia jura sequuntur, et Ordinationes Regiae lib.r. tit. 88. §. 10. et seq., lib. 3. tit. 9. S. 4., tit. 18. §. 6., et lib. 4. tit. 99., Emman. 68., Alphons. 92.

n1Alimenta vel jure sanguinis, et a lege debentur, de quibus hic, et citatis Ordinationibus, et tit. D. de agnoscend. et alend. liber. agitur; vel ab extraneis ex contractu, vel testamento, de quibus in tit. D. de aliment. et cibar. legat.: et hanc alimentorum differentiam, et qualitatem agnoscere videtur Ord. lib. 3. tit. 18. §. 6. verbis: alimentos devidos per direito, Emman. eod. lib. tit. 28. Alimentorum nomine veniunt non solum cibaria, vestitus, habitatio; verum etiam disciplina et honesta educatio pro modo, et facultate parentis et filii conditione, Ord. lib. 3. tit. 9. §. 4. in fin., et lib. 4. tit. 99. in prine., et lib. 1. tit. 88. §§. 10. et 16. Debentur ergo filiis alimenta tam naturalia, quam civilia.

12 · A quo filius alendus, constante matrimonio.

pr.Legitimi, constante matrimonio, de communibus bonis alendi sunt, Ord. lib. 4. tit. 99. in princ. ibi: Nascendo algum filho de legitimo matrimonio, em quanto durar o matrimonio entre o marido e a mulher, elles ambos o devem criar ás suas proprias despesas; e dar - lhe as cousas, que the forem necessarias segundo seu stado e condição. Et alendi patris, matrisque expensis, sive matrimonium simpliciter, et ad Regni consuetudinem contractum sit, sive ad juris Romani formam per dotem, et arrhas; namque generalis est dicta Ordinatio, et ideo generaliter, et sine ulla distinctione intelligenda.

13 · Et a quo, matrimonio morte soluto.

pr.Matrimonio patris morte soluto, filius suis tantum expensis, et de propriis bonis alendus est, Ord. lib. 4. tit. 99. §. 2., et lib. 1. tit. 88. §. 10.: e todo o al lhes será dado dos bens dos ditos orfaos. Et divortio.

14

pr.Si per divortium matrimonium sit solutum, patris dumtaxat expensis alendus, si modo ei poterit ex propriis bonis consulere, et alimenta dare; quod etiam eo casu intelligendum, quando mater locuples est, et causam divortio dedit; illius enim culpa, et injuria patrem liberare, non potest ab alimentorum praestandorum obligatione. Valasc. Consult. 92.

n1Vulgaris opinio est filium ejus conjugis sumtibus alendum, qui divortio causam dedit, eaque in primis nititur auctoritate Nov. 117. cap. 7., cui citatus Valascus inter alios respondet. Ego vero hanc exceptionem a regula, quae patri filium alere quandocumque jubet, non admitto, cum eam non videam legibus nostris, moribusque probatam.

15 · Mater in subsidium alere tenetur.

pr.Mater non nisi in subsidium filios alere tenetur; et I.) quando pater jam non est, vel ullus adscendentium ex paterna linea, qui alimenta praestet: II.) si tanta egestate laboret, ut victum suis manibus quaerat, itaque non valeat nec sibi, nec filiis prospicere: et III.) si filius adeo pauper sit, ut bona nulla habeat, ex quibus se alere possit, Ord. lib. 1. tit. 88. §. 1o. vers. ult. et S. seq., et lib. 4. tit. 99. §. 2. ibi: E não tendo o filho bens, far - se - ha á custa da mái, em quanto o ella bem podér fazer.

n1Frustra haec quaestio movetur de filiis, constante matrimonio; nam hi de communibus bonis alendi sunt: quare, eo tantum soluto, locum habere potest, et tunc dicendum matrem et maternos adscendentes in subsi dium tantum teneri, deficiente patre, vel paternis ad scendentibus, ex cit Ord., 1. 5. §. 2. de agnosc. et alend lib. Surd. de alim. tit. I. quaest. 103.

16 · Et lacte filios enutrire tribus primis annis.

pr.Filium proprio lacte mater alere debet tribus primis annis, nisi nobilis sit, et ejus conditionis, quae filium propriis uberibus nutrire haud soleat; cetera, quae filiolo intra hanc aetatem fuerint necessaria, pater subministrare tenetur, Ord. lib. 4. tit. 99. in princ.: a mái será obrigada a criar o filho até idade de tres annos de leite sómente, e o pai lhe fará a outra despesa necessaria para sua criação. Porem, se a mái for de qualidade, que com razão não deva criar seu filho aos peitos, o pai será obrigado a o mandar criar á sua custa no tempo de tres annos, assi de leite, como de qualquer outra despesa necessaria para sua criação.

n1Alimentorum nomine vel maxime venit lactis instillatio. Vere ergo officium suum deserere mater videtur, quae vel commoditatis suae, vel formae servandae causa filium alienae mulieri lacte nutriendum, quando ipsa co abundat, committit, quo pertinent, quae Plutarchus disputat de educat. liber. p. 3., Gellius Noct. Attic. XII, 1., Pontifex can. 4. Dist. V., et ibi noster Roder. Cugn., Themud. Decis. 32.; et hanc in rem egregia sunt, quae medice et politice seripsit Sancius 1 noster literis: Sobre a educação da mocidade, Colon.1760. pag. 116. Vitio tamen vertendum non est matri delicatiori, infirmae, lacte destitutae, si nutrici commendet infantem.

17 · Spurii a patre quoque alendi; et in subsidium a matre.

pr.Quae de legitimis diximus, ad illegitimos quoque trahenda sunt; eos enim pater tantum alere alere debet; mater vero non nisi in subsidium, et lacte solum tribus primis annis: quod non solum de filiis simpliciter naturalibus, sed de ipsis spuriis, incestuosis, et sacrilegis intelligendum; quos omnes pater naturalis eodem ferme modo alere, et educare debet, Ord. lib. 1. tit. 88. §. 11., et lib. 4. tit. 99. §. 1.

n1Cum natura differentiam liberorum ignoret, et filii illegitimi dicti, cujuscumque ordinis et conditionis, natura filii sint; sequitur a patre omnes alendos, et honeste educandos esse: et hoc ipsum est, quod Clemens III., vel, ut alii legunt, Coelestinus statuit cap. 5. de eo, qui duxit in matrim. quam polluit per adulter., ubi spurii ali jubentur secundum quod eis suppetunt facultates: quae verba probant spuriis alimenta deberi non solum naturalia, sed et civilia, cum honesta et civili educatione contineantur, quam parentes filiis omnino dare tenentur non miserationis quidem causa, ne scilicet fame pereant, sed jure quodam perfecto: debent enim filios non solum conservare, itaque eis quaecumque ad vitam sunt necessaria praestare; verum etiam eosdem amplificare, et felices, quantum in eis fuerit, reddere, et ita eos instituere, ut patriae, cui nati sunt, utiles esse aliquando possint. Haec tamen non adeo literaliter adcipienda sunt, quasi existimem tam spuriis, quam legitimis aequalia alimenta praestanda, et aeque pinguia; sed quod a patre pro illius conditione, et facultatibus ita alendi et tractandi, ut ei dedecori non sint, nec Reipublicae oneri. Aegid. ad l. 5. D. de just. et jur. in princ. n. 33., Gam. Decis. 201. n. 4., Themud. Decis. 36. n. 6., Barbos. ad l. 1. p. 4. a n. 64. Haec cum ita sint, naturam proxime sequutus fuit Benedictus XIV. Synod. Dioeces. lib. XIII. cap. XXIV. n. 21., ubi ait Clericos beneficiatos ad filios suos illegitimos alendos teneri non minus ex bonis patrimonialibus, quam ex reditibus ecclesiasticis. Barbara igitur est, et naturali, civilique rationi contraria Authent. Ex complexu C. de incest. et inutilib. nupt. II.

18 · Quando mater possit alimenta repetere.

pr.Mater cum in subsidium tantum filios alere teneatur (§. XV.), consequens est, ut si, vivo patre, vel eo mortuo, eos aluerit, impensas a patris, filiive bonis possit recuperare. Non potest autem repetere, quae pietate cogente fecit, vel quae in filium erogatura erat, etiam si a patre suo educaretur, nisi expresse protestata sit se filium ideo alere, ut aut ipsum, aut ejus patrem, tutoresve conveniret; itaque mater, quae filii bona administrat, tutelamve gerit, alimenta, quae filio praestitit sine ulla protestatione, petere potest, quia verosimile est de re ipsius eum aluisse, adeoque non donandi animo, Ord. lib. 4. tit. 99. SS. 3. 4. 5., deducta ex 1. 34. de negot. gest., 1. 5. §. 14. de agnoscend. et alend. liber.

n1Quae hic diximus, in primis spectant ad alimenta praeterita, quae a patre mater quidem repetere potest ex cit. Ord. lib. 4. tit. 99. §. 1. ibi.: será feita á custa do pai, et ibi: E se nos ditos tres annos a mãi fizer com o filho alguma despesa, que o pai he obrigado fazer, poderá em todo caso cobral - a, e havel - a do pai. Huic igitur Ordinationi contrariae sunt Portucalensis Senatus sententiae ann. 1592. et 1602. apud Barbos. ad eamd. n. 26., adeoque nullius momenti.

19 · Ea non debentur filiis majoribus divitibus.

pr.Non tenentur autem parentes filios locupletes, vel majores, qui suis operis sibi sufficere possunt, de propriis bonis alere, 1. 5. §. 7. de agnosc. et alend. liber., Ord. lib. 1. tit. 88. §. 10. in fin. ibi: atė serem de idade, em que possão merecer soldada. Filius tamen ejus conditionis, qui non possit sine dedecore, et salva illius dignitate, operas suas alii locare, a patre omnino alendus est, Perez. ad tit. C. de alend. liber. n. 8.

20 · Neque ingratis.

pr.Filiis ingratis, de patre male meritis, qui propterea ab eo exheredari possunt, alimenta non debentur; quod de lautioribus, et civilibus pro parentis conditione intelligendum; nam naturalia filiorum crimen, utut gravissimum, penitus tollere, et abrogare non potest. Ob crimen autem parentum filii alimentis, eisdem jure naturae debitis, nulla lege privari possunt. 1

n1Vulgaris opinio est filiis a parentibus alimenta deneganda eisdem causis, quibus ab eis jure exheredari possunt, quae recensentur Ord. lib. 4. tit. 88. §. 3., Emman. 72., Alphons. 99., eaque vera est, et juris, aequitatisque rationi consentanea, si de alimentis tantum civilibus intelligatur: neque alimentorum causa omnino est cum legitimae successionis causa confundenda. Nam alimenta iis tantum filiis, vivo patre, debentur, qui non habent unde se alant, et pro eorum qualitate, et aetate: legitima non nisi post mortem patris, et eadem semper sine differentia aetatis, qualitatis, et divitiarum, Valasc. de partit. cap. XVIII. n. 40. Confiscatio autem bonorum in criminibus capitalibus, veluti haeresis, et laesae majestatis, Ord. lib. 5. tit. 1. in fin. princ., et tit. 6. §. 9. statuta, intelligenda est, salvis semper alimentis filio jure naturae debitis, ut suo loco dicemus (Inst. Jur. Crim. Tit. I. §. XVII. Tit. II. §§. IX. X. Not., et Tit. III. §§. II. IV. Not.).

21 · Actio ad liberos agnoscendos.

pr.Haec itaque vera omnino sunt, si pater filium a se genitum fateatur; quod si neget, ab eodem, vel a matre ad partum agnoscendum cogi in judicio potest, et ad eum alendum, Ord. lib. 3. tit. 9. §. 4. (Inst. Lib. IV. Tit. VI. SS. VII. et XXIII. h. t.).

n1Senatusconsultum Plancianum de liberis agnoscendis post divortium susceptis ad Romanorum divortia, privata auctoritate facta, referendum tantum est; adeoque hodie 10, nullius usus. Idem dicendum de alio Senatusconsulto Hadriani tempore de partu agnoscendo, constante matrimo nio, edito, 1. 3. §. 1. D. de agnosc. et alend. lib.; casus enim vix datur, in quo possit dubitari de legitimitate filii ex justis nuptiis nati: ad filios autem extra matrimonium recte illius sententia et dispositio producitur. Quare femina, quae ex illegitima, et legibus improbata conjunctione filium habuit, de eo agnoscendo et alendo cum patre jure agit 2 agnitio autem secum necessario trahit alendi obligationem, 1. 1. §. 14., 1. 4. de agnosc. et alend. lib.

22 · Et quos agnoscere pater teneatur.

pr.Filios autem parentes agnoscere tenentur, quos ex illis natos esse constat; quam in rem valent sequentes, et similes praesumtiones: I.) Concubitus probatio: II.) frequens cum matre consuetudo: III.) absentia adfectata: IV.) fuga parentis, quippe eum suspectum reddit: V.) si pro illius filio omnium voce, et a vicinis habitus sit: VI.) vel a patre agnitus, institutus, vel nutrici traditus, vel testamento, vel alia publica, privatave scriptura ab eo nominatus: vel VII.) ex nomine, cognomineve gentilitio; et aliis denique argumentis, et probationibus, quas longe et fastidiose suo more prosequitur Peg. de majorat. cap. 9. a n. 446., Phoeb. Decis. 76. Nn. 6. 7. 8., ceteri.

n1De filiationis probatione multa passim traduntur a nostris, alicnisque scriptoribus notissimis locis, quae hic transcribere non vacat. Illud tantum moneo, quod, ut alimenta filio a judice decernantur, sufficiunt qualeseumque conjecturae, et juris praesumtiones, quae certe, si de illius successione, et aliis juribus quaestio esset, non sufficerent: quod totum speciali alimentorum causae tribuendum est, quae recte favorabilis dicitur Ord. lib. 4. tit. 784 §. 3.

23 · Actio de alimentis.

pr.Alimenta jure sanguinis, et a lege debita (§. XXI. h. t.) officio judicis petuntur saecularis, non ecclesiastici (Inst. Jur. Publ. Tit. V. §. XLV. Not.); temporalis enim haec causa est, et multum favorabilis; adeoque nec compensationem admittit, Ord. lib. 4. tit. 78. §. 3., nec ordinem processus ordinarium, nec adpellationem suspensivam, Cabed. P. I. Decis. 66., Phoeb. P. I. Arest. 98. et II. Arest. 72, Peg. For. cap. 15. n. 103.

n1Alimenta, quae ex contractu, vel ex testamento debentur, actione propria, et ordinaria ex contractu, vel ex testamento peti debent, non officio judicis. Quocumque autem modo in judicio petantur, causa summaria est, et ad rationem processus summarii tractanda, in quo differt a filiationis causa, in qua id praecise agitur, ut quis liber agnoscatur, quae sua natura ordinaria est: si vero in eadem causa, ut plerumque fieri solet, alimentorum quaestio conjugatur, de ea in primis agendum est, et, summaria prius cognitione habita, alimenta judicis sententia decernenda sunt, quin hoc ipso praejudicium inferatur filiationis causae, quae quidem, utpote ordinaria, altiorem requirit indaginem, Covarr. Pract. quaest. cap. 6., ubi ait satis esse ad decernenda alimenta filiationem probari per testem singularem, vel fama vicinorum.

24 · Et de litis expensis.

pr.In eadem causa sunt alimenta, quae în litem vocamus; nam sumtus in litem necessarii filio similiter extra ordinem adsignari debent una cum alimentis ad victum necessariis.

n1Probata utcumque filiationis causa, antequam judex de ea cognoscat, et pronuntiet, alimenta a judice et litis sumtus decernendi extra ordinem sunt; quod quamvis expresse legibus nostris cautum non inveniatur, in foro jure meritoque receptum est, et fortasse ex verbis, et sententia 1. 27. §. 3. D. de inoffic. testam., ubi in causa exheredationis, adpellatione ab herede interposita, pla cuit, interim propter inopiam pupilli, alimenta pro modo facultatum decerni, eaque adversarium ei subministrare necesse habere usque ad finem litis. Utraque haec alimenta judicis decreto definita non suspenduntur per interpositam adpellationem, maxime si constet filium nihil aliunde habere, quo possit et se alere, et litem prosequi; neque is ad cautionem aliquam praestandam, vel ad idoneos fidejussores, quos non facile inveniet, cogendus est; imo nec ad alimenta percepta restituenda, utut in adpellationis instantia non obtineat. Valasc. Consult. I., Cabed. P. I. Decis. 66., Covar. Pract. quaest. cap. 6.

n2Parentibus et collateralibus alimenta debentur.

25

pr.Debentur etiam a filiis alimenta parentibus, cum eos non alere nefarium sit; alendi enim officium inter liberos et parentes reciprocum est, nec interest parentes legitimi, an illegitimi sint. Frater quoque fratri germano, vel ab uno tantum latere conjuncto, etiam naturali, et illegitimo alimenta praestare debet (Inst. Lib. III. Tit. IX. §. XXIX.). Transversales inferioris gradus alios transversales alere non tenentur jure sanguinis, vel pietatis, miserationisve causa; tenentur tamen qua heredes, et successores illius, qui eisdem alimenta praestare debebat. Cessant autem haec alimenta, quemadmodum filiorum, ob insignem parentis, fratrisve ingratitudinem; quod de civilibus tantum intelligendum est, ut jam supra monuimus (§. XX. h. t.). Debentur etiam parentibus, et fratribus alimenta in litem officio judicis similiter adsignanda: et denique circa alimentorum praestationem videnda omnino solennis Olisiponensis Senatus Deliberatio habita 9. April. 1772., quam Josephus I. confirmavit Diplom. 29. Aug. 1776., 1. 5. §. 1. cum seq. de agnosc. et alend. liber., 1. 5. C. de patr. potest, 1. 2. C. de alend. lib., Grot. de jur. bell. ас рас. lib. II. cap. VII. §. V., Guerreir. de mun. jud. orphan. lib. 5. cap. 15., Themud. Decis. 35., ceteri.

26 · Agnatorum jura.

pr.Agnati, cognative, quia sub generali familiae nomine veniunt, 1. 195. §. 2. de verbor. significat., familiae multis juribus fruuntur, quae suis locis commodius dicemus: et hinc est, quod ad consanguineos ex officio adcusandos, vel defendendos admittantur, Ord. lib. 5. tit. 124. §. 9., quod. eorum tutores sint legitimi, Ord. lib. 4. tit. 102. §. 5., et quod in eorum bona, ut alia jura omittam, succedant, Ord. lib. 4. titt. 90. 94. in princ. et 96.