Mello Freire 2.5Quibus modis jus patriae potestatis adquiritur, et quibus solvitur.
Abrir no leitor do IusCommune →1 · Modi adquirendi patriam potestatem.
pr.Liberi aeque ac servi tam jure Romano, quam Patrio aut nascuntur, aut fiunt. Nascuntur ex justis nuptiis, quibus sponsalia praecedere solent; fiunt vel per legitimationem, vel per adoptionem; et his potissimum modis patria potestas adquiritur. Sponsalia minorum.
2
pr.In sponsalibus filiorumfamilias et minorum non solum illorum consensus desideratur, si quod agunt, intelligant; sed patris, matrisve, tutoris, et curatoris, quorum in potestate sunt: ii vero si injuria consentire recusaverint, et prohibuerint uxorem ducere, vel nubere, illorum consensus, causa cognita, per provinciae Praetorem, vel Regium Provisorem, vel in Palatii Curia pro filiorum qualitate suppletur. Emancipati, et majores viginti quinque annis suo tantum arbitrio nubere, et sponsalia celebrare possunt; ea quippe non irritat defectus consensus paterni, qui solum de honestate, non necessitate requiritur, Nov. Const. 6. Octobr. 1784.
n1Haec omnia aliter se habent jure Canonico, et Civili Romano, quod patris tantum, non matris consensum requirit, 1. 7. §. 1. de sponsalib.: et tutoris tantum, non curatoris, quia bonis, non personae datur, 1. 20. de rit. nuptiar. Quod vero parentes, qui liberos non jure prohibuerint uxores ducere, per Proconsules, Praesidesque provinciarum cogantur eosdem in matrimonium collocare et dotare, Septimii Severi, et Antonini Caracallae Constitutione, et capite 35. Legis Juliae constitutum erat, 1. 19. de rit. nuptiar. Jure autem Canonico filii, filiaeque familias, et pupilli, pupillaeve septennio majores sponsalia valide inire possunt, insuper habito parentum, tutorumve consensu, Trid. Sess. 24. cap. 1. de reformat. matrim.
3 · Quomodo probentur, et de poena sponsalibus adjecta.
pr.Sponsalia non nisi per scripturam publicam eadem Novella probari possunt, eisdemque recte poena adjicitur, quam a contractu sponsalitio temere recedens praestare tenetur: ea autem non adjecta, eum judex tanti condemnare debet, quanti parti laesae interest.
n1Haec etiam contra Canonici et Romani juris rationem constituta sunt; et bene sapienterque constituta. Nam, hoc jure inspecto, sponsalia nullam fere solennitatem desiderant; et probari possunt jurejurando, testibus, et instrumentis, tam publicis, quam privatis: publica autem instrumenta dicta Novella requirit, quae denuo nihil hac in parte constituit, sed confirmavit Ordinationem lib. 3. tit. 59., quae quidem scripturam publicam in omni contractu, qui summam eadem definitam excedit, adeoque in sponsalitio (eum quippe neque verbis, neque sententia excipit) pro probatione desiderat. Vid. Inst. Jur. Public. Tit. VIII. §. VI. et seq. Poena quoque jure Romano sponsalibus adjecta nulla erat, quia inhonestum visum est vinculo poenae matrimonia obstringi, siva futura, sive jam contracta, 1. 134. de verbor. obligata Jus Canonicum poenam similiter in sponsalibus improbare videtur, cap. Gemma 29. X. de sponsal.: sed bene Rieg. Inst. Jurispr. Eccles. P. IV. §. 16. adfirmat: Quod nec legi Divinae, nec Ecclesiasticae, nec naturae negotii repugnat, ut injuste resiliens a contractu sponsalitio parti laesae poenam solvat.
n2Actio
4 · Actio sponsalitia.
pr.Quamvis ex sponsalibus actio perfecta resultet jure Canonico, cap. 31. de sponsalib., secus jure Civili, 1. 2. C. de repud.; tamen cum libera esse debeant matrimonia, et coactiones difficiles exitus habere soleant, capp. 2. et 17. de sponsalib.; qui fidem datam servare noluerint, monendi quidem sunt ad matrimonium contrahendum, sed non cogendi directa via; indirecta autem, id est, poenae in sponsalibus adjectae, vel ejus, quod parti laesae interest, solutione bene cogi possunt; neque aliam coactionem praefata Novella admittere videtur.
n1Dubitatur, an qui factum generaliter promisit, praestando id, quod interest, liberetur, de quo inter alios Thomasius singulari Dissertatione disputavit (Inst. Lib. IV. Tit. II. §. V.). Sed profecto in re, de qua agimus liberari debet: grave enim est liberum hominem, vel mulierem, invitam invitamye, et reluctantem velit nolit, conjugii vinculis obstringere, quod gravis sarcina,, merito vocatur can. 7. Caus. XXXII. q. VII. Et quid pertimescendum ab eo non est, qui eam, quam odio habet, uxorem ducere cogitur? Cap. 2. de sponsalib. Quare sponsalitia actio alterna est, ét a judice condemnari reus debet vel ad matrimonium, uti promisit, contrahendum, vel ad poenam, quam spopondit, praestandam, vel, ea non adposita, ad id, quod interest, ab eodem judice ex circumstantiis aestimandum. Coactio per censuras ecclesiasticas quam adprobat Pontifex in cap. 10. de sponsalib., vel per carceris poenam, quam judices non, nulli decernere solent, multum quidem obstat libertati matrimonii, neque in causa mere civili, qualis est sponsalitia, locum habere potest. Eybel in jus Ecclesiast. lib. II. cap. 13. de stat. conjug. §. 347. in Not. Adpellatio deinde in hac causa (quod notandum est) semper habet effectum suspensivum: quamvis enim dicta Novella Constitutione actioni sponsalitiae eadem, quae actioni,. quam dicimus Assignação de dez dias, natura tribuatur, in qua sententia exsecitioni mandatur, non obstante adpellatione, Ord. lib. 3. tit. 25.; si idem prorsus 11. 8 obtineret in causa sponsalitia, evenire aliquando pote rat, quod condemnatus in prima instantia, qui matrimonium propterea contrahere coactus fuit, absolutus in secunda ab eodem discedere cogeretur; quod absur dum est.
5 · Matrimonium solo consensu nuptiali perficitur.
pr.Matrimonium legitimum, et ratum mutuo contrahentium consensu perficitur; nuptias enim non concubitus, sed consensus nuptialis facit, 1.30. de reg. jur.; et sufficit ad matrimonium solus consensus eorum, de quorum conjunctionibus agitur, cap. 23. de sponsalib. et matrim. Sed vero quamvis contrahentium solus consensus satis sit ad valorem matrimonii, impune illud contrahere non possunt, Rege, vel parente inconsulto, judices temporalem jurisdictionem exercentes, nobiles, filiifamilias, minores, ceteri.
n1Qui sponsalia, invitis parentibus, et aliis, qui consentire debent, contraxerint, nullam incurrunt poenam: obligatio tamen sponsalitia nulla est, et effectu civili destituitur ex dicta Novell. 6. Octobr. 1784. Matrimoniuni autem contra Patrias leges contractum, quae parentum, et aliorum consensuin requirunt, validum est: illud vero contrahentes poenis, eisdem Patriis legibus definitis, omnino subjiciuntur. Vid. Inst. Jur. Publ. Tit. V. §. XLV. in Not.
6 · Regis consensus in nuptiis quando necessarius.
pr.Praetores provinciarum, Provisores, Auditores, Judices foranei, ceteri, qui jurisdictione temporali utuntur, si, Rege inconsulto, provincialem mulierem, vel ibi domicilium habentem, uxorem duxerint, ab officio removentur, quamvis sponsare non prohibeantur; eis autem licet post officium depositum nuptias contrahere, Ord. lib. 1.tit. 95., Decret. 26. Mart. 1734. ibid. Collect. II. N. 1. Mulieres jurisdictionem, vel certos annuos reditus a Rege habentes, si, eo non consentiente, nupserint, bonis Regiae Coronae privantur, Ord. lib. 2. tit. 37., Emman. 47. Eadem poena ad masculos postea producta fuit Philippi III. Extravag. 23. Novembr. 1616. apud eamdem Ord. Collect. 1. N. 1. Nobiles, qui a Rege publica bona non habent, sine illius licentia bene possunt matrimonium con trahere. Et parentis, tutoris, curatoris, et domini domi-
n1Ord. lib. 1. tit. 95. singularis est, non enim in Em manuelino et Alphonsino Codice invenitur: ea vero ad literam ferme fuit descripta ex 1. 38. de rit. nuptiar., enjus nullus usus est, teste Groenewegenio, Perezio Wissembachio, et aliis. Dicendum ergo est judices temporales jure posse mulieres provinciales ducere, modo vis absit et concussio; et ita hodie praefata Ordinatio intelligenda videtur.
7 · naeve.
pr.Filii, et filiaefamilias, et minores, qui, quaeve sine patris, matrisvé, et tutoris, curatorisve consensu nupserint, familia privantur, Nov. Const. 19. Jun. 1775. Eorum tamen consensus, injuria denegatus, a judice suppleri jubetur alia Constit. 29. Novembr. eod. ann., et 6. Octobr. 1784. Qui in alicujus famulatu fuerit, si illius filiam, et consanguineam, adfinemve intra quartum gradum, aut illius famulam, domino dominave invita, duxerit, capite damnatur, Ord. lib. 5. tit. 24., Emman. 18., Alphons. 11. (Inst. Lib. III. Tit. V. S. XLIII. Not.).
n1Minori patre örbato, qui sua sponte, judice orpha horum inconsulto, uxorem duxit, administratio bono rum denegatur ad ännum usque aetatis suae vicesimum, et hac tantum poena adficitur, quam non incurrit, si tutoris, curatorisve consensu nupserit: is autem, si mas trimonio inaequali, et noxio contrahendo minori auctor fuerit, tantum eidem dari cogendus erit, quantum minor ipse in bonis habet, Ord. lib. 1. tit. 88. §§. 19. 20. 21. Filia minor viginti quinque annis matrimonio juncta, parentibus invitis, exheres erat Dionysiana lege Scalabi data Calend. Febr. (Septembr.?) aer. 1339. apud Ord. Alphons. lib. 4. tit. 99. §. 1., ex qua deducta fuit Philippina, qua utimur, Ord. tit. 88. §. 1. eod. lib., Emaman. tit. 72. Filius hac Dionysii lege non tenetur: minor autem si duxerit uxorem, iis non consentientibus, quorum in potestate est, universae rei familiaris jacturam facit, et in Africam annum in unum relegatur, Ord. lib. 5. tit. 22., Emman. 32., Alphons. 13. Sed haec omnia turbavit, et longe graviores poenas indixit citata Nov. 19. Jun. 1775., qua hodie utimur. Initio namque, et ad Dionysium usque filia impune poterat suo tantum arbitrio nubere, quod de plebeiis feminis praesertim intelligendum est; Forali enim Conimbricae dato, et aliis privilegii veluti loco concessum: Quod nullus filiam militis (hoc est, nobilis) adcipiat in conjugem sine voluntate sua, et parentum suorum.
8 · Nobilis cum plebeia matrimonium.
pr.Nobiles inter et plebeios, qui sui juris sunt, suaeque potestatis, publicae, solennesque nuptiae non prohibentur: itaque eas contrahentes, quamvis agnatis, et familiis Equestribus despicatui esse soleant, nullis tamen poenis adficiuntur; et eorum liberi habiles sunt ad dignitates omnes, et participes paternae ingenuitatis, et successionis etiam feudalis.
n1Non quaerimus hic de aliarum gentium moribus, et legibus. In Lusitania Alphonsus II. et III. legibus Alphonsino Codice relatis lib. 4. tit. 10. matrimonia libera esse jussit, et immunia ab omni potestate Regia et Dominica, id est, Feudali: et talem in matrimonio contrahendo libertatem adseruit, qualem Ecclesia desiderat, quae justas semper habuit nuptias nobiles inter et plebeios. Idem majori cum ratione dicimus de nu ptiis divitis cum paupere, modo conjuges ambo sui juris sint, et vis absit, et dolus: quae profecto eisdem dedecori esse non possunt, sed potius hoc ipso laudem meretur uterque, alter quod virtutem non habuerit post nummos, alter quod virtute, moribus, et venustate sua sibi amorem conjugis opulentioris conciliaverit. Neutrum Proc conjugium pro inaequali jure habendum est: uxor enim et naturali, et civili ratione sequitur conditionem mariti, ejusque dignitatis radiis coruscare dicitur, 1. 8. de senatorib., 11. 10. 28., et ult. C. de nupt. Eadem ratione filii patris potius, quam matris conditionem sequuntur, ll. 19. 24. de stat. homin.: quibus consequens est, et uxorem viri dignitatis esse participem, et filios in paternam dignitatem, et bona avita, allodialia, feudalia, et Regiae Coronae succedere, in eisque praeferri et anteponi filiis ex secundo matrimomio cum femina illustrissima habitis, Cocceius Disput LXIV. De conjugio inaequali personarum illustrium. Matrimonium morganaticum dictum, ea scilicet lege contractum, ut uxor sorte sua pristina contenta sit, et liberi a successione excludantur, certa portione ejus loco adsignata, cum scriptis nostris legibus et moribus receptum non sit, non potest uxorem et liberos iis juribus privare, quae eisdem publicis ecelesiasticis, et civilibus Civitatis legibus competunt, quibus non licet renuntiare, nec contra pacisci. Aliud dicendum de matrimonio Conscientiae, ut vocant, quod mores nostri omni aevo probarunt, quodque rite et recte, sed clam inter eos peragitur, qui caelibes videri volunt, nulla adjecta pactione circa filiorum successionem. Illud autem quando jure sit permittendum declarat Benedictus XIV. Const. Satis vobis §. 1. et seq. ann. 1741. data. Non quaerimus etiam hic de Regum. et Principum nuptiis; certum tamen est eos inter et feminas nobiles jus connubii esse, easque suo tantum arbitrio, et non populi suffragiis in verum matrimonium habere posse, nisi aliud legibus Fundamentalibus cautum sit. Apud nos nemo ignorat nuptias Sancii II. cum Mitia, Cantabriae Dynastae filia, Infantis Petri cum Agnete a Castro, Ferdinandi Regis cum Eleonora Tellesia, feminis nobilissimis, populo in scio, imo repugnante, initas fuisse: eas tamen tamquam indignas et dispares, eo quod Regum filiae non essent, quamvis a Regum sanguine oriundae, aegre tulerunt Lusitani.
9 · Ritus nuptiarum.
pr.Jam vero apud omnes gentes in nuptiis contrahendis quaedam semper solennitates, et ritus servati sunt, cum civiles, tum ecclesiastici, qui, quaeve vel essentiam matrimonii ingrediuntur, vel, ea salva, adesse possunt, aut abesse. QUIB. MOD. JUS PATR. POTEST. ADQUIRIT., ETC. Ing
n1Nuptiarum ritus, pro genio quaeque suo, gentes omnes diversos habuerunt, sive ut auspicatius esset connubiale foedus, sive ut de eo minus dubitari posset, et vero illorum consensu, qui tam solenniter manus junxissent suas. Lusitanis, quemadmodum aliis populis, solennia in primis erant convivia opipara, pocula largiora, concentus musici, et tripudia; et his epulis qui intererant, sponsum, sponsamque non modo piis votis, faustissimisque adclamationibus, verum etiam donis, et muneribus pro suis quisque facultatibus prosequebantur. In Minio, et Beria sponsa a paterna domo per vim veluti adducebatur, quam inferebat pater, materve, vel proximus cognatus, qui ceteris eminere videbatur; ipsa autem lacrymosa medios inter pronubos procedebat magno amicorum et vicinorum comitatu, quos antecedebat cognatus alius, qui colos et fusum in manu portabat; et hac caerimonia, et nuptiali pompa in viri domum deducebatur. Joann. Barr. Minii Descript. cap. 9. Nobiles, qui majore cum adparatu nuptias celebrabant, et propterea magnis sumtibus subjiciebantur, vel urbanitatis, familiaritatisve causa, vel eorum levandorum gratia, in oppidis, quorum domini erant, nuptialia dona petere consueverant (serviços dicebantur): quem morem viri quoque principes non semel usurpasse scimus, eumque multum laudat et probat Brand. Mon. Lus. P. VI. lib. XVIII. cap. 30. Hodie in nobilium nuptiis publicus comi1 tatus, et solennis in domum deductio Olisipone prohibetur Nov. Const. 17. Aug. 1761. §. 1., quae eisdem interesse parentibus tantum permittit, et consanguineis in primo gradu. Alia Nov. eodem die et anno data, et Joannis V. Pragmatica 24. Maii 1749. cap. 16. aestimantur dona nuptialia a sponso, ejusve parente sponsae danda, quae tandem ad justum, fixumque valorem reduxit Regina Fidelissima Decret. 17. Jul. 1778. Ritus ecclesiastici praecipue consistunt in benedictione Saper-
n2dotali et bannis, seu proclamationibus publicis, de quibus nostrum non est inquirere. De nuptiarum his denuntiatiomibus mentio fit Ord. lib. 5. tit. 19. §. 2., Emman. eod. Eas vero nostro hoc saeculo Ordinarii in gratiam praesertim nobilium saepius dispensant et remittunt, qui e suggestu proclamari nuptias suas nolunt, nec ad templa Domini solenniter jam procedunt, sed intra privatos parietes rem omnem confici malunt.
10 · Matrimonium clandestinum.
pr.Non valent tamen matrimonia clan destina; ea quippe nulla et irrita declaravit Trid. Sess. XXIV. cap. 1. de reformat. matrim. ibi.: Qui aliter, quam praesente Parocho, vel alio sacerdote de ipsius Parochi, sea Ordinarii licentia, et duobus, vel tribus testibus matrimonium contrahere adtentabunt, eos sancta Synodus ad sic contrahendum omnino inhabiles reddit, et hujusmodi contractus irritos et nullos esse decernit, prout eos praesenti decreto irritos facit et adnullat.
n1Ante Tridentinum elandestinae desponsationes, si illicitae, validae tamen erant: quod, ni fallor, inter alia satis probat Emman. Ord. lib. 2. tit. 47. §. 1.: in matrimonio enim clandestino statuit communionem bonorum inter conjuges, quae solum ex vero et valido matrimonio resultare potest. Illud autem contrahentes civilibus, et temporalibus poenis, eisque fortasse gravioribus, quam res postulabat, adfecit Joannes IV. Extravag. 13. Novembr. 1651. apud Ord. lib. 4. tit. 88. Collect. I. N. 1. Emmanuel confiscationis bonorum poenam statuit Diplom. 14. Jul. 1499., quod in illius Ord. ann. 1514. relatum est lib. 5. tit. 27.: abest autem a posterioribus ann. 1521., et ab hodiernis, seu Philippinis.
11 · Puerorum, senum, et viduarum nuptiae.
pr.Pueriles nuptiae, justae tamen aetatis, et seniles, et secundae, vel tertiae etiam intra ang num luctus licitae sunt, neque eas contrahentes ullis poenis hodie subjiciuntur, Ord. lib. 4. titt. 105. et 106., Emman. titt. 11. et 75. §. ult., Alphons. tit. 17. eod.
n1Impuberum matrimonia adeo nulla sunt jure Romano ut ne in vim quidem sponsalium valeant, 1. g. D. de spon-, salib., Schilt. ad eumdem tit. tom. II. Exercit. 36. §. 4. Secus jure Decretalium cap. ult. de sponsalib. et matrim., cap. unic. §. 1. eod. in VI. Puberes autem ejusdem, vel diversae aetatis bene possunt inter se matrimonio copulari. Aliter Chindasvindo visum fuit, qui 1. 4. tit. I. lib. III. Cod. Wisigoth. statuit, ut feminae minoris semper aetatis viris majoribus in matrimonium desponsentur. Sed vero: immaturae fere habebantur olim juvenum nuptiae, qui de eis ne cogitabant quidem, antequam plenae saltem pubertatis annos adtigissent. Seniles nuptiae, utut licitae, parum laudis apud nos habere videntur, praesertim cum muliere quinquagenaria. Minus laudis habent secundae nuptiae, et multo minus viduarum intra annum luctus, quae propterea certam mulctam olim solvebant, quam Petrus I. ad populi rogationem in Comitiis Helbis civitate habitis remisit, uti jam monuimus Inst. Jur. Publ. Tit. X. §. XVII. Not. Nullam etiam hodie poenam incurrunt post annum luctus secundo nubentes; multa tamen in favorem liberorum prioris matrimonii Patriis legibus constituta sunt, quae nos suis locis indicabimus.
12 · Polygamia simultanea prohibita.
pr.At tum demum, prioribus nuptiis unius conjugis morte solutis, superstes ad secundas convolare potest. Nam Patriis legibus non so-. lum πολυανδρια, id est, unius feminae cum pluribus viris conjunctio, sed et πολυγυνια, seu unius mariti cum pluribus uxoribus connubium jure meritoque, et quidem sub gravibus poenis prohibetur, Ord. lib. 5. tit. 19., Emman. eod., Alphons. tit. 14.
n1Non possunt conjuges ad secundas nuptias venire, donec certum nuntium recipiant de unius morte, et firma certitudine constet, quod ab hac vita migraverit, capp.2. et 19. de sponsalib., quae quidem non resultat ex diuturna mariti, uxorisve absentia, 1. 6. D. de divort. et repud.; necessaria enim hanc in rem est scripta Rectoris Ecclesiae testificatio, vel testium duorum probatae fidei juratum de illius morte testimonium. Debent similiter primae, et secundae nuptiae probari per Parochi testimonium scriptum, vel testes de visu, et auditu deponentes de matrimonio contracto in Ecclesia coram Parocho, et duobus saltem testibus, Ord. lib. 5. tit. 19. §§. 2. et 3. Hoc de crimine cognitio jure Regni in tribus Codicibus contento ad Regios Magistratus pertinet. Petri II. Decreto 26. Maii 1689. Collect. II. N. 1. apud dict. Ord. mixtum est, in eoque praeventio locum habet; hodie ad fidei Quaesitores speciali lege spectat, de qua infra in tractatu de delictis (Inst. Jur. Crim. Tit. X. §. IX.) non nulla dicenda sunt, et pro instituto nostro monenda.
13 · Matrimonio putativo patria potestas adquiritur.
pr.Adquiritur ergo patria potestas justis tantum, et legitimis nuptiis, vel pro talibus jure habitis; matrimonium enim re ipsa nullum, bona tamen fide contractum, eosdem effectus quos verum matrimonium, habet; et filii ex eo nati pro legitimis habentur, et aeque patris potestati subsunt.
n1Matrimonium aliud est nullum, et invalidum, quod cum impedimento dirimente, ut vocant, scienter contractum fuit, ex quo nec vir, nec uxor intelligitur, §. 12. Inst. de nupt.: aliud prohibitum, et injustum, sed validum, veluti filiifamilias, et aliorum, qui prohibitas nuptias contrahunt, quod effectus omnes veri matrimonii producit; et aliud denique putativum, bona fide in facie Ecclesiae, ut loquuntur, celebratum, quale scilicet est posterius, priore per errorem soluto, cap. 6. et ult. de frigid. et maleficiat.; vel quando uxor, quae maritum in bello, vel captivitate mortuum credit, alii nupsit, can. 1. Caus. XXXIV. quaest. 1.; vel si conjuges in gradu prohibito coiverint, 1. 4. C. de incest. nupt. Hoc enim matrimonium quamvis re ipsa nullum sit, et, vitio cooperto, rescindi debeat, pro vero interim et legitimo matrimonio habendum est, eoque patria potestas, et maritalis adqui ritur, et filii ex eodem suscepti pro legitimis omnino cen sendi. Covarr. de matrimon. p. 2. cap. 8. §. 1., Stryk. ad tit. de rit. nupt. §. 37. et in Dissert. de jure putativo, Rieg. Inst. Jurisprud. Eccles. P. IV. §. 194., Cald. de nomin. quaest. 21. Nn. 38. 42., Reinos Observat. 64. n. 26., Bohmer. Jus. Eccles. Protest. ad tit. Qui filii sint legitimi §. 34., Hert. speciali Dissert. de matrim. putat.
14 · Legitimatio per subsequens matrimonium jure Civili.
pr.Legitimatione patria potestas etiam adquiritur; et huc in primis spectat legitimatio per subsequens matrimonium, quam Constantinus speciali Constitutione introduxit in favorem tantum parentum, qui liberos jam natos habuissent ex conjunctione licita, sed minus legitima, quale contubernium erat, et concubinatus, 1. 5. C. de naturalib. liber., Gothofred. ad leg. 1. Cod. Theod. eod. Hoc vero beneficium, quod ex Constantini, Zenonis, Anastasii, et Justini Constitutionibus in dicta 1. 5., 11. 6. 7. C. de naturalib. liber. temporale erat, Justinianus perpetuum fecit generali Edicto ann. 530. dato, ibi: Si quis mulierem in suo contubernio collocaverit, non ab initio adfectione maritali (eam tamen, cum qua poterat habere connubium), et ex ea liberos sustulerit, postea vero, adfectione procedente, etiam nuptialia instrumenta cum ea fecerit, filiosque, vel filias habuerit: non solum secundos liberos, qui post dotem editi sunt, justos, et in potestate esse patribus, sed etiam anteriores, qui et his, qui postea nati sunt, occasionem legitimi nominis praestiterunt, 1. 11. C. eod. QUIB. MOD. JUS PATR. POTEST. ADQUIRIT., ETC. 123
n1Concubinatus e medio tollendi, vel saltem minuendi gratia, quem leges Romanae adprobabant, introducta fuit a Constantino legitimatio per subsequens matrimonium, eaque non in perpetuum parentibus ab eo concessa, sed eis tantum, qui liberos ante illius Constitutionem natos ha
n2buissent. Idem scopus Zenoni, Anastasio, et Justino fuit propositus; sed Justinianus, rerum omnium novator acerrimus, hoc beneficium parentibus concubinariis generaliter et indefinite concessit, quo facto concubinatum non jam tollere, vel minuere, quod Constantino et aliis in votis erat, sed magis firmare et promovere visus est. Justiniani tamen lege, et repetitis Novellis ii tantum liberi per subsequens matrimonium efficiuntur legitimi, qui ex justa, et probata conjunctione nati sunt, qualis erat consuetudo concubinaria, vel cum ancilla contubernium, quacum copula permissa dominis erat jure quasi dominicae potestatis; adeoque liberi ex damnato, et legibus prohibito coitu nati hoc jure per subsequens matrimonium non efficiebantur legitimi, Novell. 74. cap. 6., Novell. 89. cap. 15. Haec autem si vera non dubitanter sunt, prout magno adparatu demonstravit Boehmer. Jus Eccles. Protest. ad tit. Qui filii sint legitimi, et Thomas. Dissert. de usu practico doctrinae de legitimatione; sequitur legitimationem, qualem jus civile agnovit et probavit, nullius hodie usus esse; nam legibus nostris nulla conjunctio extra matrimonium licita est et permissa: itaque filii ex eadem nati, cum ex prohibita et damnata conjunctione habiti sint, non possunt hoc jure per subsequens matrimonium legitimari.
n3Canonico:
15
pr.Jure Canonico per subsequens matrimonium legitimantur etiam filii ex prohibito et damnato coitu nati; quod favore liberorum, et sacramenti concessum fuit, cujus nimirum tanta est vis, tantaque potestas, ut qui antea sunt geniti, post contractum matrimonium legitimi habeantur, cap. 6. Qui fil. sint legit.
n1Cum omnis extra matrimonium conjunctio prohibita et damnata sit, sequitur vel nullam hodie esse legitimationem per subsequens matrimonium, vel eo legitimari filios ex damnato coitu natos, quod jus Civile negat, Canonicum vero concedere videtur. Quare ex hujus principiis subsequente matrimonio legitimantur etiam filii ex his parentibus geniti, quos inter tempore concubitus, vel nativitatis justum matrimonium consistere haud poterat, modo ex postfacto causa in eum deducta sit sta tum, ut justas inire nuptias potuerint; et legitimantur ipso jure, quin illorum consensu, vel dotalibus ullis instru mentis opus sit, Boehmer. loc. cit. §. 17. et seq.
16 · Et Patrio.
pr.Patrio autem jure solum legitimantur filii naturales ex soluto, vel soluta, vel ex iis demum parentibus nati, inter quos matrimonium consistere poterat tempore conceptionis, vel nativitatis; iique a filiis legitimis post matrimonium contractum susceptis omnino differunt.
n1Vulgaris opinio est filios tantum naturales jure Canonico per subsequens matrimonium legitimari, non quod haec conjunctio eodem jure, vel legibus nostris permittatur, sed quod non tam prohibita sit et damnata, quam incestuosa, vel spuria. Illud etiam vulgo existimatur, filios ex conjugio earum personarum habitos, quae tempore concubitus, vel partus matrimonium inire vetabantur, eo tandem subsequuto, non legitimari: haec tamen omnia, quae magnis rationibus confutat citatus Boehmer., in foro recepta sunt, et probata tamquam juris Canonici scita, a quo multum abesse videtur Boehmer. et Rieg. sententia, quam meam facio: sed hoc jure in foro quoque nostro utimur. August. Barbos. ad cap. 6. Qui. fil. sint leg., Petr. Barb. ad rubr. Soluto matrimonio p. 2. n. 169., Amaya lib. 1. Observ. 4., Sarmient. lib. 1. Select. interpret. cap. 5. Ord. lib. 2. tit. 35. §. 12., Emman. tit. 17. §. 9. verbis: com tanto que este filho fosse tal, que com direito podesse ser legitimado per seguinte matrimonio: adprobare quidem videtur jus Canonicum, seu potius vulgarem opinionem, quae differentiam statuit inter liberos spurios, et simpliciter naturales, et his tantum beneficium legitimationis concedere. Ego vero, cum haec Ordinatio clara non sit, nec rem dilucide, ut par est, decidat, existimo filios ante matrimonium susceptos etiam spurios, adulterinos, vel incestuosos, cessante impedimento, et vero tandem ac legitimo matrimonio subsequuto, virtute et potestate legis legitimari, et ineptum esse puto, et sine lege, et libere dictum, quod de retrotractione matrimonii ad tempus nativitatis liberorum, vel de illius codem tempore fictione vulgo dici solet. Bachov. ad Treutl. vol. 1. p. 2. Thes. VII. liter. B., Fachin. lib. 4. Controv. 54., Alciat. Paradoxa lib. 3. cap. 12., Peregr. de fideicom. art. 24. n. 34., Stryk. ad tit. de his, qui sui, vel alieni juris sunt, Berard. tom. III. Dissert. VI. quaest. II.
17 · Legitimatio per rescriptum Principis jure Romano.
pr.Per rescriptum Principis jure Civili legitimantur tantum filii naturales, non spurii, ex damnatove coitu nati, liberis legitimis non exstantibus, et ad patris dumtaxat petitionem, in cujus scilicet, et non in liberorum favorem hic legitimandi modus a Justiniano introductus fuit Novell. 89. cap. 9. et 10.
n1Haec legitimatio ea de causa fuit admissa (qui scopus erat antiquarum legum, quem Justinianus hic probavit), ut concubinatus in verum matrimonium verteretur; remedium itaque subsidiarium erat, nec locum habebat, nisi in consuetudine legibus permissa, defuncta jam concubina, vel si ejus conditionis esset, ut non sine dedecore duci posset. Herald. lib. 1. quaest. jur. quotid. cap. 5.
18 · Canonico.
pr.Sed vero jure Canonico non solum filii naturales, sed etiam spurii, et adulterini ad ipsorum, vel matris petitionem per rescriptum Papale legitimantur, cap. 13. Qui fil. sint legit. Haec autem legitimatio de spiritalibus tantum intelligenda; nam effectus civiles a civili tantum Potestate et politica peti possunt, et haberi. Rieg. Inst. Jurisprud. Eccles. P. IV. §. 201. et 202.
19 · Et Patrio.
pr.Hoc autem jus in foro receptum est; nam legibus nostris ipsi quoque spurii, adulterini, 4 et incestuosi sacrilegi, Principis auctoritate legiti mantur, Ord. lib. 2. tit. 35. §. 12. ibi: filho, ou neto natural, ou spurio legitimado per auctoridade Real: Emman. eod. lib. tit. 17. §. 9. Hodie vero, et jam dudum filius a Principe legitimus factus potius dispensatus, quam legitimatus dicitur, neque in parentis est potestate.
n1Legitimationes per rescriptum Principis antiquissimae sunt, et in civitate nostra una cum ipso jure Romano, et Canonico eodem fere tempore receptae; eas autem, cum inter Regalia majora censeantur, Rex tantum, vel suprema Palatii Curia illius nomine concedit, Ord. lib. 1. tit. 3. §. r., et lib. a. tit. 45. §. 40. Juvat hanc in rem non nulla exempla referre. Dionysius Rex Infantis Alphonsi fratris filios et filias, ex Violante habitos, legitimavit 8. Febr. aer. 1335. ann. 1297. Sous. tom. I. Probat. ad lib. I. Hist. Geneal. N. 32. pag. 64. Idem filium Alphonsum Sancium, quem ipse ex Aldonsa Roderica habuit, legitimum effecit. Ferdinandus Rex Gundisalvum Vasquium Azevedum, Francisci Piresii, Prioris Sanctae Crucis, et Theresiae, Lorbaniensis Monialis, filium, legitimis natalibus restituit 27. Febr. aer. 1413. Joseph. Soar. Silv. tom. IV. Collect. Docum. Memor. Joann. I. N. 4. (et tom. I. p. 72. §. 111.). Alphonsus V. 13. Aug. ann. 1444. Isabellam, Petrum, et Joannem, Petri Norognae, Archiepiscopi Olisiponensis, sibique sanguine conjunctissimi, filios legitimavit. Sous. tom. III. Probat. ad lib. VI. N. 68. pag. 580. Speciali memoria digna est Francisci Portugalliae, Vimiosi primi Comitis, a parente Alphonso, Eborensi Episcopo, genere clarissimo, legitimatio, quam Emmanuel Rex confirmavit 15. Febr. ann. 1505., quamque Joannes III. in bonis etiam Regiae Coronae, et patronatus locum habere voluit literis Eborae datis 9. Maii ann. 1534. Sous. tom. V. Probat. ad lib. X. Nn. 7. 8. pag. 630. Omnium autem plenissimae sunt legitimationis literae Comitis Alphonsi, primi Brigantini Ducis, a Joanne I. parente datae 20. Octobr. aer. 1439. ann. 1401. Sous. tom. III. Probat. ad lib. VI. N. 1. p. 443. Jam vero hae legitimationes erant olim vel plenae, vel plenissimae, et diversos habebant effectus pro diversa, qua concipiebantur, formula, qui hodie, et jam a Regis Oduardi tempore non iidem prorsus sunt, eisque propterea potius dispensationis, quam legitimationis nomen convenire videtur, uti suis locis adnotabimus.
n2liae legitimationes.
20
pr.Legitimationis per oblationem Curiae, cujus Theodosius junior inventor fuit 1. 3. C. de naturalib. liber., nec vola nec vestigium exstat in jure nostro; illius vero, quae fit per nominationem filii in testamento, mentio exstat Ord. lib. 1. tit. 3. §. 1., et lib. 2. tit. 35. §. 12., deducta ex Novell. 117. cap. 2.; sed ne ea quidem vera legitimatio est, nisi Principis rescripto fuerit expresse adprobata (Tit. VI. §. IX. h. 1.). Adrogationes, et adoptiones, quarum mentio fit citatis Ordinationibus, et lib. 2. tit. 56. in princ., et lib. 3. tit. 9. S. 2., apud nos in usu non sunt, teste Cabed. P. 11. Decis. 70.
n1Ex nominatione filii in testamento, vel quovis alio instrumento facta solum nascitur praesumtio filiationis, tamdiu valitura, quamdiu contrarium probatum non fuerit; neque nominatus filiorum legitimorum jura nanciscitur, et legitimatus vere dicitur, nisi Princeps rescripto suo nominationem adprobaverit, eumque legitimum effecerit; et ita intelligenda est Justiniani Novell. 89. capp. 9. 10., 117. cap. 2., et Ord. lib. 2. tit. 35. §. 12. in princ. Idem de adoptione dicendum est, cujus usum contra Cabedum exempla non nulla probant. Nam Sancia Infans, Alphonsi III. filia, a Constantia Infante, Alphonsi II. sorore, illiusque amita majore, cum fere quinque annorum esset, ab eadem fuit adoptata. Sous. Histor. Geneal. tom. I. lib. 1. pag. 175. Henricus Infans Ferdinandum Infantem, Oduardi Regis filium, adoptavit literis apud Stremotium datis 9. Mart. aer. 1436., quas ad Ferdinandi Infantis petitionem Alphonsus V. frater confirmavit 23. Novembr. ann. 1451. Sous. tom. I. Probat. ad lib. III. N. 43. pag. 562. Mitto alia exempla.
21 · Quibus modis amittitur patria potestas.
pr.Modis septem jure Romano patria po testas solvitur, speciali titulo Justiniani Institutionibus recensitis, veluti morte, deportatione, servitute poenae, captivitate, adoptione, dignitate, et emancipatione. Cum vero servitus poenae sublata sit, neque hodie captivi servi efficiantur, neque praeterea servis, et deportatis nuptias contrahere sit prohibitum, neque exsules nostri civitatem amittant, nisi expresse illius juribus priventur, neque adoptio, adrogatiove in frequenti usu sit, aut fuerit unquam, facile omnes vident scire nihil prodesse Romanas hac de re leges, et multo minus prolixos in easdem commentarios.
22 · Solvitur morte patris, et nuptiis filiorum.
pr.Naturalis certe modus solvendi pa triam potestatem mors est, sed patris, non avi; in hujus enim potestate nepotes non sunt, uti Jure Romano, princ. Inst. Quib. mod. jus patr. potest. solvit., sed patris tantum: nam jure nostro filii, filiaeve per nuptias de parentum potestate exeunt, Ord. lib. 1. tit. 88. §. 6.
n1Quod patris, et filii morte naturali patria potestas solvatur, tam certum est, quam quod certissimum. Aliud dicendum de morte civili, quae ex capitis deminutione media jure Romano resultat, cujus quidem nullus no! stra in civitate usus est. Nam peregrini, relegati, et ad triremes, vel ad opera publica damnati veras nuptias contrahere possunt, adeoque patriae potestatis, testamenti factionis, et aliorum jurium, quae cum inflicta poena compati possunt, capaces sunt. Nullum quoque usum habet capitis deminutio marima, per quam libertas, et civitas amittitur, uti jam diximus hoc lib. Tit. I. §. 7., cum servos nullos habeamus natos, vel factos, aut jure gentium, id est, ex captivitate, Valasc. Cons. 30., aut jure civili, id est, in poenam aut adscriptitios. Quod vero per matrimonium patria potestas amittatur, gentium fere omnium legibus, veľ moribus receptum est, et apud nos satis probat citata Ord. lib. 1. tit. 88. §. 6. ibi; porque segundo stylo de nosso Regno, sempre como o filho he casado, he havido por emancipado, e fóra do poder de seu pai.
23 · Et emancipatione judiciali.
pr.Emancipatio jure Romano triplex erat: antiqua, quae per imaginarias venditiones fiebat, Anastasiana, quae per rescriptum Principis, et Justinianea, quae apud competentem Magistratum peragebatur, S. 6. Inst. Quib. mod. jus patr. potest. solvit., 11. 5. 6. C. de emancipat, libera Antiquam nunquam leges nostrae receperunt; Anastasianam expresse adprobat Ord. lib. 1. tit. 3. S. 7.; Justinianeam servat usus, et praxis apud quemcumque Magistratum.
n1Ord. lib. 1. tit. 3. §. 7. emancipandi facultatem Palatii tantum Senatoribus tribuere videtur; sed videtur tantum: nam eamdem quoque habent, et in foro quotidie exercent Magistratus quicumque jurisdictione civili, et ordinaria fruuntur, apud quos recte fieri potest, cum actus sit voluntariae jurisdictionis. Emancipationem ergo Justinianeam coram judice competente adprobant mores tantum nostri; legem enim hanc in rem scriptam, quam sciam, nullam habemus. Haec autem judicialis emanci patio, ut locum habeat, necesse est filios emancipandos majores esse viginti quinque annis, et tales, quibus bo norum administratio committi possit: debet etiam constare de consensu parentis; sola namque aetas modus legitimus non est patriam potestatem solvendi. Paulo aliter se res habet jure Romano, quo permissum parentibus filios et filias, etiam impuberes, emancipare, et tum fie bant illorum tutores fiduciarii. Eodem jure emancipare idem est atque e manu, et potestate dimittere, adeoque ad dominium Bonitarium, seu naturale, vel Quiritarium solum refertur; sed laxiore nos significatione hoc vocabulo utimur: non enim apud nos patria potestas in dominio, et proprietate consistit, sed in facultate nas 11. 9 turali simul et civili actiones liberorum dirigendi, quam patri praesertim leges nostrae concessere. Non possunt tamen Donatarii, vel illorum Auditores emancipationis literas concedere ex cit. Ord., et alia fb. 2. tit. 45. §. 40.
24 · Quae ab aetatis venia distinguenda.
pr.Multum autem differt emancipatio ab aetatis venia, quam dicimus supplemento de idade, quacum vulgo confundi solet. Nam venia aetatis in Palatii tantum Curia expediri potest, Ord. lib. 1. tit. 3. §. 7., neque regulariter filiofamilias conceditur, nisi pater furiosus sit, vel mente captus, nec eum ab illius potestate liberat, adeoque jure nostro, et Romano filiofamilias dumtaxat minori parente orbato concedi solet, Ord. lib. 3. tit. 42. in princ. ibi: o orfão varão, e a femea, tit. C. de his, qui veniam aetatis impetraverunt, Reinos. Observat. 30. Nn. 12. 13. 14. 15. 16.
n1Jus legitimae aetatis non nisi causa cognita, et certae tantum aetatis minoribus jure Romano, et Patrio conceditur; masculis, cum vicesimi anni metas impleverint; feminis, cum octavum et decimum annum egressae fuerint, si modo eos, easve morum honestas, et ingenii solertia commendaverint, 1. 2. C. de his, qui ven. aet. impetrav., Ord. lib. 3. tit. 42. in princ., Emman. tit. 87., Alphons. tit. 120. Notandum tamen Regimine Palatii §. 13. absolute prohiberi feminis minoribus aetatis veniam concedere, quod praefatis Ordinationibus permissum erat, et hoc tandem jure utimur ex Regio Diplom. 24. Jul. 1713. Collect. I. ad Reg. Palat. ad rubr. n. 1. ibi: Emancipações para que as Orfäas, que não tiverem vinte e cinco annos, possão ser havidas por maiores, e se thes fazer entrega de seus bens: quod dictum §phum 13. revocare videtur. Hoc autem legitimae aetatis rescriptum masculis minoribus, qui vicesimum, et feminis, quae octavum supra decimum annum impleverint, a patre, non a matre tantum orbatis conceditur ex dict. Ord. lib. 3. tit. 42. verbo: Orfão: nam qui patrem habent, illius potestati omnino subjecti sunt, et impro prie orphani vocantur. Non nunquam ei, qui in pote state patris est, legitiinae aetatis rescriptum concedi potest, veluti filio viginti annorum, qui patrem furiosum habet: quo quidem rescripto filius consequitur, non quod a parentis potestate liberetur, 1. 8. de his, qui sui vel alien. jur.; sed quod paterna bona possit administrare, vel ea omnia facere sine patris consensu, quae posset, si is adesset, veluti nuptias contrahere, 1. 25. C. de nupt., et hereditatem adire, 1. 63. de adquir. vel omitt. hered., cetera, quae patri non fuerint damnosa, cui adflictionem addere inhumanum videtur. Reinos. loc. cit.
25 · Quando filium emancipare pater cogendus.
pr.Filios emancipare pater cogitur qui busdam in casibus, veluti si filium contra pietatis officium durius tractaverit, l. ult. Si a parent. quis manumiss. fuer.; si legatum ea conditione relictum, ut filium emancipet, adceperit, 1. ga. de cond. et demonstrat.; si filiis, filiabusve peccandi necessitatem imposuerit, 1. 12. C. de episcop. aud., ceteris e jure Romano petitis, quos expresse adprobat Ord. lib. 3. tit. 9. §. 4. ibi: ou diz que per Direito deve ser seu pai constrangido a o eman cipar. Casus a regula excepti his versibus includuntur:
n1Si genitor saevus sit, prostituatve pudorem
n2Natae, aut pupillo forsan damnosus adoptet
n3Legatum, aut numos capiat si hac conditione,
n4Invito, solvi poterit, genitore, potestas.
26 · Solvitur patria potestas separatione.
pr.In eo autem hodie omnes fere cond veniunt, patriam potestatem solvi per separatam oeconomiam a filiis institutam. Quare filii de parentum potestate exire videntur, et tacite emancipati, si a patre seorsum habitant, res suas agunt, et proprio sudore victum quaerunt; et hunc solvendi me dum jus civile Romanum non ignorat omnino, l. 1. C. de patr. potest.
n1Separata a patre oeconomia patriam potestatem solvit jure Romano, si pater diu passus sit filium res suas ut patremfamilias agere, l. 1. C. de patr. potest. Clarior est Leonis Constitutio Novell. 25. in fin. ibi: Si pro suo saltem arbitratu vivere filius videatur (sive id ejus verbis, cujus sub potestate degit, concessum fuerit, sive verbis quidem concessum non sit, sed consensus tacitus filio vitae rationes separatim instituenti non adversatus sit, verum ipsum suo modo seorsum vivere permiserit), tametsi a conjugiü commercio liber sit, jus tamen liberi arbitrü ratum illi, et confirmatum sit. Cujac. lib. 17. Observat. 31. Haec igitur separatio, hoc modo instituta, emancipatio quaedam dicenda est, tacito parentis consensu facta, qui ex eo resultat, quod filium res suas diu habere patiatur. Moribus tamen hodiernis non requiritur, quod pater diutius passus sit filium res proprias sibi habere, et seorsum vivere; satis enim est, quod non contradicat, ut statim emancipatus videatur. Quinimo, patre etiam invito, illius potestate liberatur filius, qui vel in exteras regiones profectus fuit mer* caturae, vel opificii alicujus exercendi causa, vel qui in ipsa civitate munus exercet, et domicilium, sedemque a patre distinctam habet. Vid. Boehmer. Dissert. de statu liberorum sui juris factorum per separationem, et nuptias.
n2Et filii dignitate.
27
pr.Initio nulla dignitas Romae filium liberabat a potestate parentis; nam, ut ait Dionys. lib. II. Antiquit. cap. XXVII.: Romanorum legislator omnem potestatem patri dedit in filium, idque toto vitae tempore; etiam si filius tractet Rempublicam, etiam si magistratus gesserit maximos, vel studii erga Rempublicam laudem sit promeritus. Posterioribus legibus Imperatores exceperunt Patriciatus dignitatem, Consularem, Episcopalem, Praefecturam civitatis, reliquas, quae a Curia liberabant, Novell. 81. capp. 1. 3.; quod merito hodie protrahendum ad minores alias dignitates, et officia cum civilia, tum militaria.
n1Filii dignitate aliqua ornati cum emolumento conjuncta non tam ob dignitatem, quam ob privatam oeconomiam, quam tunc plerumque solent instituere, a potestate patris liberantur. Insipida ergo est distinctio dignitatum majorum et minorum, publicarum et privatarum, quam interpretes non nulli comminiscuntur, et qua multum torquentur. Noster Thomas Valascus Adlegat. 29. quaestionem tractat: An clericatus liberet filium a patria potestate? cujus occasione multa subjungit de aliis dignitatibus; sed parum ad rem facit, cum omnia ex juris Romani principiis tractet, et vix ad leges Patrias, et mores adsurgat, quod nostris Jureconsultis generale vitium est. Dignitates Romanae, Episcopali excepta, quae filium a patris potestate liberabant, nostrae civitatis constitutioni inepte adplicantur.