IusCommune
IusCommune › Textos › Melo Freire › Liber I · De jure publico

Mello Freire 1.3De jure gladii.

Abrir no leitor do IusCommune →

1 · Jus gladii quid.

pr.Judiciariae potestati quam finitimum est imperium, seu jus gladii, quod etiam potestas adpellatur ad animadvertendum in facinorosos homines, illudque imperantem semper comitatur. Cum enim Respublica duabus rebus maxime contineatur, praemio, et poena, ut bene ex Solone refert Cicer. 1. in Brut. Epist. 15., debet Princeps delictis certas statuere poenas, quas, prout e Republica erit, modo intendere, modo remittere potest.

2 · Jurisdictio, et quibus competat.

pr.Imperio jurisdictio inest, id est, de re qualibet notio, seu juris dicendi potestas; neque apud nos alicujus usus est subtilis meri, et mixti imperii, jurisdictionisve differentia, cetera, quae occasione 1. 3. D. de jurisdict. Romani juris Scriptores disputant. Namque judicibus omnibus, si arbitros excipiamus, jurisdictio, seu mixtum imperium, ut vocant, et demum ea omnia concessa esse videntur, sine quibus illorum jurisdictio, munera, et auctoritas commode explicari non possunt. Capitales tamen poenas, quae praecipue imperii, seu gladii vocabulo veniunt, non omnes, et singuli Magistratus, sed juridici tantum Regni Conventus imponunt, Ord. lib. 1. tit. 65. §. 33., Regium Diplom. 20. Octobris 1763. §. 1.

3 · De Rege judicia criminalia exercente.

pr.Judicium criminale vel Rex ipse exercet, vel quicumque ejus nomine; prius tamen invidia haud carere videtur; potest enim facile subditorum odium incurrere. A Rege vero qui fuerint extra veluti ordinem ad mortem damnati, non nisi post 20. dies supplicio adficiuntur, Ord. lib. 5. tit. 137. in pr., Alph. 70., Emman. tit. 60. ibi: Quando nós condenarmos alguma pessoa á morte, ou que the cortem algum membro por nosso proprio moto, sem outra ordem, e figura de juizo, por ira, ou sanha, que delle tenhamos, a execução da tal sentença seja spaçada até vinte dias. (Inst. Jur. Crim. Lus. Tit. XX. §. IV.)

n1Alphonsus II. in Comitiis. Conimbricensibus anno 1211. primus hanc legem tulit apud Brand. Monarch. Lusit. 4p. lib. XIII. cap. 21. Similem fere multo quidem antea anno Dom. 39o., Ambrosio fortassis rogante, legem condidit Theodosius M., quae ex parte exstat in l. 13. Cod. Theod. de poen., ubi egregie Gothofr., et in l. 20. Cod. Just. eodem. Quaestio est an decorum, et utile sit, Regem non per judices datos, sed per se ipsum judicia criminalia, vel civilia exercere; negat Bodin. de Rep. lib. 4. cap. 6.

4 · Poenarum genera.

pr.Multiplicia sunt poenarum genera, quae suo loco, cum de delictis sermo erit, indicabimus. Summa autem haec est, quod vel capitales sunt, et vitae periculo conjunctae, vel pecuniariae, quae in bonorum jactura consistunt. Poenae quoque talionis, quam Leges ipsae divinae saepius inculcant, mentionem facere videntur Ord. lib. 1. tit. 77. §. 3., lib. 2. tit. 1. §. 5., lib. 3. tit. 6o. §. 5., et lib. 5. tit. 122. §. 10.

5 · Earum imponendarum jus.

pr.Et quemadmodum Regis solius est leges ferre, judicia ordinare, et Magistratus constituere; ita ad eum tantum spectat poenas delictis cum publicis, tum privatis imponere; neque hanc potestatem quisquam sibi adrogare potest, quacumque fulgeat dignitate. Excipiuntur parentes, qui in liberos; domini, qui in servos, aut famulos; mariti, qui in uxores aliquam exercent potestatem, eisque certas poenas, et castigationes, sed leves et moderatas infligere possunt, Ord. lib. 5. tit. 36. §. I., et tit. 95. §. 4.

n1His omnibus olim leges Romanae dederunt jus vitae, et necis, 1. 11. D. de lib. et post., Dionysius Halicarnasseus lib. II. Antiquit. Rom., Gell. Noct. Attic. lib. X. cap. 23. Restricta quidem posterioribus legibus hujusmodi potestas fuit, sed non penitus abolita; unde passim dominici juris, patrii, et maritalis vestigia et Romano, et Patrio jure videmus, quae suis locis adnotabimus.

n2Et finis.

6

pr.Finis poenarum idem ac Societatis, id est, securitas civium; et haec nimirum erit quantitatis poenarum fundamentum. Poenae vero augen tur, tur, vel minuuntur septem modis, causa, persona, loco, tempore, qualitate, quantitate, et eventu, quae omnia ordine prosequitur Claudius Saturninus in 1. 16. §. 1. et seq. D. de poen. Plura hanc in rem egregia habent Grotius de Jur. bell. ac pac. lib. II. cap. 20. et Pufendorfius de Jur. Nat. et Gent. lib. VIII. cap. 3., quae transcribere otiuni non est.

7 · Conventionalis, et judicialis poena.

pr.Poena quoque conventionalis, vel judicialis tam Romanis, §. ult. Inst. de verbor. obligat. cum similibus, quam Patriis legibus, Ord. lib. 4. tit. 70. in princ. et S. 1. et 2., toleratur; illa ex contractu oritur, et conventionis species quaedam est; judicialis vero ex ipsa juris necessitate, et auctoritate judiciorum derivatur.

8 · Hac in re Romani, et Patrii juris differentia.

pr.Ea tamen differentia jus inter utrumque est, quod jure Romano non inspicitur quanta poena conventioni, seu facto adjecta sit, sed quantacumque promissa fuerit, debetur: Poenam enim cum stipulatur quis, non illud inspicitur, quid intersit; sed quae sit quantitas, quaeque conditio stipulationis, Ulp. 1. 38. §. 17. D. de verb. obligat., §. 19. Inst. de inut. stipulat. Contra vero jus nostrum non admittit poenam, sive judicialem, sive conventionalem, quae quantitatem excedit et valorem rei, * factive promissi, Ord. lib. 4. tit. 70. in princ, et S. 1. et 2. Usurarum poena.

9

pr.Quocirca si contingat, quod usurae summam debiti principalis excedant, vel saltim exaequent, puto non nisi ad ejus quantitatem peti posse, utut in contrarium eat Pragmaticorum turba I. 3 Namque usura conventionalis poena est, quam quisque in singulos annos, debito non soluto, promittit; poena vero nunquam id, quod obligatione continetur, superare potest, sive semel tantum, sive singulis diebus, mensibus vel annis promittatur, Ord. lib. 4. tit. 70. in princ.: E em isto não fazemos differença entre a pena, que he posta, e promettida por multiplicação de dias, ou mezes, e a que he posta juntamente porque em todo caso se poderá levar até outro tanto, como 0 principal, e mais não.

n1Idem habetur Ord. Emman. tit. 44., Alphons. tit. 62. eod. lib. 4.; et ibi referuntur antiquae Ordinationes, quibus prohibitum erat, quod usure cresção mais que o cabo, id est, debitum principale excedant: videsis Collect. antiquar legg. tom. I.

10 · Contractui a jure improbato poena adposita non valet.

pr.Pacto autem nullo, turpi, vel a jure quocumque modo improbato temere poena adjicitur, Ord. lib. 4. tit. 70. §. 3. in princ. Inanis igitur est distinctio, et prorsus a germani juris ratione aliena, quam Decretalistae faciunt inter contractus a jure improbatos, qui utique possunt, vel non jurejurando confirmari, utut ipsa Ord. lib. 4. tit. 70. §. 3. in fine adprobata esse videatur: namque pactum quodcumque nullum, injustum, turpe, et a jure semel quacumque de causa improbatum, validum nunquam fieri potest, jusjurandum licet eidem semel et iterum, et saepius adjectum esse dicatur.

n1Regia ipsa Ord. lib. 4. tit. 70. §. 3. distincte ait quosdam contractus a jure improbatos non posse jurejurando confirmari, veluti pactum de hereditate viventis, et donationem omnium bonorum; quosdam vero posse, veluti siqui de futura hereditate spem habentes, circa illius aditionem, aut repudiationem paciscantur; aut si futurus heres ei, cujus aliquando heres fortassis erit, promittat hereditatem quandocumque delatam non esse aditurum. Prioris generis contractus cum jusjurandum non confirmet, poenam haud recipiunt; posterioris non item; itaque poena eisdem adposita committitur. Haec tamen jurisprudentia, si dicendum quod res est, cum partim deducta sit ex Pragmaticorum erroribus, partim ex Decretalium jure, et praesertim ex cap. Quamvis pactum, de pactis in 6., hodie vix ac ne vix quidem locum habere debet. Ego vero sic existimo: I. Pactum qualecumque de hereditate viventis, jure Romano inspecto, nullum est, 1. ult. Cod. de pact. II. Quod nulla id ratione naturali efficitur, sed civili tantum, politica, imo et superstitiosa, quia diri hoc ominis esset, et tristissimi, periculosique eventus: re tamen ipsa nihil omnino prohibet de futura hereditate pacisci. III. Hujusmodi pactum hodie valet, vel quia nostris moribus non adversatur, vel quia nova testamentaria lege g. Septembris 1769. §. 1. confirmatur. IV. Quod jusjurandum non posset pactum hoc confirmare, si illud nullum esset, vel a jure improbatum; quia jusjurandum omne adcessorium est actus, cui adjicitur, neque per se unquam stare potest, monstrum enim ingens, deforme, horrendum in jure est jusjurandum illud, quod Decretalistae occasione cap. Quamvis pactum, de pact. in 6. et cap. Debitores 6., de jurejurando, per se stans adpellant. Faber de error. Pragm. Decad. 41. error 5., et 48. error 3. n. 6., Calder. eodem argumento lib. 2. cap. 7., apud Meerm. tom. 3. pag. 571. (Vid. Inst. Lib. III. Tit. V. §. XXXVI. et Not.). V. Donatio omnium bonorum, si non de jure civili, de quo modo non disputo, saltim novo Patrio jure, et antiquo ante Romani receptionem valida est: vel quia non impedit facultatem testandi; namque qui nihil in bonis habet, lege nulla publica testari prohibetur: vel quia testandi, legandique facultas apud nos magis odio est, quam favore prosequenda; contra vero jure Romano. Itaque quaecumque Ord. lib. 4. tit. 70. §. 3. post verba: Nem quando o contracto for per direito reprovado usque ad finem ejusdem tituli seripta inveniuntur, hodie nullins ferme usus sunt, et auctoritatis. Quod autem jus Canonicum, id est, Decretalium fons sit eorum, quae modo refutavimus, testatur Alphonsus V. suo Codice lib. 4. tit. 62., qui primus praefatam distinctionem in vexit (Vid. Inst. Lib. III. Tit. V. §. XXXVI. Not.). 36 INST. JUR. CIV. LUS. LIB. I. TIT. IV.