IusCommune
IusCommune › Textos › Melo Freire › Liber I · De jure publico

Mello Freire 1.2De judiciis.

Abrir no leitor do IusCommune →

1 · Potestas Judiciaria.

pr.IN Civitate aliquis esse debet, quem penes sit judicium de imputatione actionum; quod Princeps vel per se exercet, vel per alios: quare ad eum tantum spectat judices, scribas, tabelliones creare, Ord. lib. 2. tit. 26. §. 1., et judicia ordinare tam in civilibus causis, Ord. lib. 3. tit. 20., Emman. 15., Alphons. 20., quam criminalibus, Ord. lib. 5. tit. 124., Emman. 1., Alphons. 4.

n1Legum condendarum potestati proxime adcedit judiciaria, quae securitatem civium internam, et pacem procurat. Bene itaque Cicero in Philipp. XII. 10.: Cum septus sis legibus et judiciorum metu, non sunt omnia timenda, neque ad omnes insidias praesidia quaerenda: quia scilicet maximum praesidium a judiciüs petendum est.

2 · Senatores qui dicantur.

pr.Judicia in Lusitania singuli Magistratus exercent vel seorsim, quemadmodum judices Ordinarii, Extranei, Praetores, Provisores, cet.; vel una cum Collegis suis, uti Senatores, id est, Desembargadores; quo nomine eos amplissimos viros tantum intelligimus, ex quibus Juridici Conventus, et Palatii Curia constant; namque qui in aliis Conventibus et Tribunalibus adsistunt, Deputati proprie adpellantur. In eo autem Juridici Conventus, quos Lusitane Relações dicimus, et Tribunalia differunt, quod in illis negotia justitiae, in his vero gratiae tractantur.

3 · Palatii Suprema Curia.

pr.Palatii Curia prima in Lusitania habetur, et illius Senatores omnium clarissimi. Eorum est naturales filios legitimare, adoptionis, adrogationisve, et donationis literas confirmare, Ord. lib. 1. tit. 3. §. 1.; infames ad honorem, et ad famam restituere, §. 2.; in possessionis causa adpellantes in sua possessione tueri; spoliatos omnes, cos praesertim, qui sunt, interposita jam adpellatione, spoliati, restituere, §. 6.; filios emancipare, et veniam aetatis dare, S. 7.; et delicti quibusdam in criminibus, SS. 8. 9. 10. 11., et SS. 18. 19. 20. 21. 22. 32. illorum Regiminis: concedere Revisiones sententiarum, SS. 32. ad 38.; quod bona majoratus, vel dotalia pro aliis permutentur, SS. 39. 40.; et quod Reus sub fidejussoribus se defendat, S. 24. seq., Ord. lib. 5. tit. 131., cet.

n1Specialem supremae hujus Curiae mentionem faciunt Emmanuel, et Philippus Reges, uterque suo Codice lib. 1. tit. 3., et Alphonsus tit. 4. Illius auctoritatem, jurisdictionemque legibus multiplicibus latis definiverunt Joannes III. 10. Octobr. 1534. et 30. Maii 1553., et Sebastianus postridie Calend. Novembr. 1564. et 20. Jul. 1568. apud Leon. 1, p. tit. 4., quae Regimine Palatii dato 27 Jul. 1582. continentur, quod Philippus II. in suum postea Codicem transtulit, et adposuit in fine libri primi. Ex paucis his, quae dicimus, (omnia enim prosequi instituti nostri ratio non patitur) adparet Senatum hunc quam amplissimum tanta auctoritate pollere, ut in leges ipsas, quae certum quid statuunt, et solennia quaedam praescribunt, imperium quodammodo habeat, in eisque aliquando valeat dispensare; tantum nimirum honoratissimo Ordini Lusitaniae Reges tribuere voluerunt. Vide Sous. Hist. Genealog. tom. XII. p. 2. lib. XIV. cap. IV. pag. 719. et nostram Jur. Civ. Lus. Hist. §. LXXII.

4 · Reliqua Tribunalia.

pr.Proximum locum obtinent Curia Regii Patrimonii, seu, ut aiunt, da Fazenda, quae de Aerario, et Fisco; Curia Conscientiae, ut adpellant, Ordinumque Militarium, que de capellis quibusdam, piis causis, et Sacris Regni Militis; Curia Censoria, quae de rebus literariis; Consilium Transmarinum, quod de rebus nauticis; Consilium Sancti Officii Generale, quod de rebus ad Fidem adtinentibus notionem habent.

n1Curiam Conscientiae Joannes III. instituit, itemque Consilium Sancti Officii generale, quod Josephus I. Rex Fid. nuperrime honorificentissimo Majestatis titulo decoravit 20. Maii 1769. Idem Regii Patrimonii Consi-) lium, multo quidem antea institutum, generali lege 22. Decembr. 1761. quasi de novo condidit; Transmarini jurisdictionem quod (jam antea Philippus III. instituerat 25. Jul. 1604. Regimen exstat in Regni tabulario lib. 2. Legg. ejusdem anni) Joannes IV. creavit 14. Julii 1642. Collect. I. ad Ord. lib. 1. tit. 51. N. 7., longe multumque adauxit 16. Jun. 1763.: Curiae vero Censoriae ipse tantum Auctor fuit Nonis Aprilis 1768. Illius autem jurisdictionem, et auctoritatem longe amplificavit Maria I. Domina nostra Regio Diplomate anno 1787, quae immutato nomine hodie vocatur Real Mesa da Commissão Geral sobre o Exame e Censura dos Livros (Hist. Jur. Civ. Lus. §. CV.). Consilium Status, quod primo loco nominandum erat, instituit, vel ad meliorem certe formam redegit Sebastianus Rex, eique Regimen dedit 8. Sept. anno 1569. Sous. Tom. 3. Hist. Gen. pag. 598. Curiam Trium Ordinum Regni, quam Junta dos Tres Estados dicimus, instituit Joannes IV. 18. Jan. 1643.

5 · Supplicationis domus.

pr.Supplicationis domus justitiae negotia, et civium omnium lites in ultima, ut Juristae loquuntur, instantia decidit. Constat ex decem Senatoribus gravaminum, decem supra quinque Extravagantibus, Cancellario, Judice Cancellariae, duobus Curiae Praetoribus causarum criminalium, et totidem civilium, duobus Regiae Coronae judicibus, et uno Coronae, altero Regii Patrimonii Procuratore, quatuor Auditoribus adpellationum criminalium, unoque justitiae Promotore, Ord. lib. 1. tit. 5. in princip., quo loco (ut hoc obiter moneam) editio novissima 1747. perperam habet Procurador da justiça, cum in Philippini Codicis prima scriptum sit Promotor. Supplicationem, seu civilium causarum domum Joannes I. vel instituit, vel primus e Scalabitano oppido ad Regiam urbem transtulit. Oduardus Nonius Leo Chron. Alphonsi I. pag. 34. Portucalensis, Bahiensis, et Fluminis Januarii Senatus.

6

pr.Philippus II. multo quidem postea Portucalensem Senatum instituit anno circiter 1582., Philippus III. Bahiensem ipsis nonis Martii 1609., quem postea Joannes IV. restituit pridie idus Septembris 1652.: novum quoque juridicum Conventum in Civitate, quam dicunt Fluminis Januarii, Rex Fid. fundavit tertio idus Octobris 1751. Hae vero Curiae ex eisdem fere Senatoribus constant, et communibus Supplicationis domus legibus (ad illius namque exemplum sunt institutae) et specialibus non nullis pro locorum diversitate utuntur, quas legere est apud Collect. I. Legum Extravag. anno 1747. ordinatam ad Ord. lib. 1. tit. 5. N. 3. et in Append. N. 8. et 55., et in ipso Philippino Codice lib. 1. tit. 35. ad tit. usque 47. (Hist. Jur. Civ. Lus. §. LXXXVII.).

7 · Supplicationis domus Rector.

pr.Magistratus vel majores sunt, vel minores. Illos inter primo loco nominari debet domus Supplicationis Rector, sen Supremus Justitiae Moderator. Initio amplissimo huic Senatui Reges tantum ipsi praefuerunt, postea viri nobilitate, et virtute omnium clarissimi, quorum primus fuit, Joanne I. imperante, D. Ferdinandus Guerra. Cugna Catalog. Episcop. Port. p. 2. cap. 26., et Archiepiscop. Bracar. Hist. p. 2. cap. 54., Faria Europ. Port. tom. II. p. 3. cap. 1. in fin. n. 194. Muneris vero hujus dignitatem, atque amplitudinem satis superque commendat, atque exaggerat utriusque Codicis Alphonsi, et Emmanuelis, nec non et Philippi titulus primus libro primo in principio, qui de Rectore domus Supplicationis inscribitur. Praeest universo Senatorum Ordini, primum ad mensam locum obtinet, et cum Rex Senatum visitat, ad illius dexteram, cooperto capite, sedet; litium instrumenta singulis Senatoribus dispertitur, Ord. lib. 1. tit. 1. §. 6.; scribae, quaesitoris, distributoris, tribuni, seu calculatoris, et adparitoris officiis vacantibus, cum Rex ab urbe Regia abest, interim nominat, qui eadem exsequantur, S. 25.; litium curatoris, forensis viatoris, et praeconis officii liberam habet collationem, §. 26.; et denique quod summum, et praecipuum est, judices, Senatores, Ministros, Advocatos in officio continere debet, et curare, ut leges, et bonae consuetudines serventur. Videsis Regimen aliud 7. Jun. 1605 datum apud Ord. lib. 1. tit. 1. Collect. 1. N. 4.

8 · Portucalensis Gubernator.

pr.Regia tandem civilium causarum domo sub Philippo II. Portucale translata, proximum fere a Supplicationis domus Rectore locum obtinet Portucalensis Senatus Gubernator; ideoque in iis, quae specialiter non excipiuntur, illius Regimine utitur, Ord. lib. 1. tit. 35. §. ult. Primum vero honoratis simo hoc munere functus fuit Petrus Guedes Henrici Sousae minoris 20. annis nomine, cui illud ab eodem Philippo II. collatum fuerat. Cugna Catalog. Episcop. Portuens. p. 2. cap. 39. pag. 340., Sous. Histor. Genealog. tom. XII. p. 1. pagg. 256.51 г. 515. et 523., Lim. Geogr. tom. 1. cap. 5. (Hist. Jur. Civ. Lus. §. LXXXVII.).

9 · Domus Supplicationis majores Magistratus.

pr.Inter majores quoque Magistratus connumerandi sunt Cancellarius Regni Maximus, de quo Ord. lib. 1. tit. 2., et domus Supplicationis tit. 4., quorum praecipuum munus est pervidere, cavere nequid ex Palatii, vel Supplicationis Curia emanet scriptis legibus contrarium: Praetores criminales, vel civiles, qui purpuratorum hominum criminales, vel civiles causas cognoscunt, titt. 7. et 8.: Auditores criminales domus Supplicationis, quos penes cognitio est de reliquorum civium delictis in causa adpellationis, tit. 11., Judices Regiae Coronae, tit. g., et Regii Patrimonii, tit, 10., qui de Juribus Majestatis, Regiae Coronae, Regioque Patrimonio notionem habent; Procuratores Coronae, tit. 12., aut Regii Patrimonii, tit. 13., qui eadem defendunt, ac procurant. Ad Judicem Cancellariae inter alia spectat judicium de erroribus, falsitatibus, et delictis scribarum, tabellio. num, cet., tit. 14.; ad Promotoris justitiae officium nocentium, qui adversarium non habent, criminales adcusationes prosequi, tit. 15. Magistratus hi omnes ex numero Senatorum sunt domus Supplicationis; eadem ferme jurisdictione utuntur, qui in Portucalensi domo similia munera exercent, et illorum specialis mentio fit Ord. lib. 1. titt. 36. 38. 39. 40. 41. 42. 43.

n1Majores inter Magistratus numerandi quoque sunt, et quidem primo loco, tres illi sanctioris consilii Administri, Lusitane Secretarios e Ministros d'Estado, a Joanne V. creati Diplom. 28. Jul. 1736. apud Ord. Collect. ult. ad lib. 5. tit. 143. in fin. Alium ordinem, et Administros alios in publicis, privatisque negotiis apud Regem expediendis statuerat Joannes IV. Regio Diplom. 29. Novembr. 1643. apud Sous. tom. IV. Probat. ad lib. VII. N. 19., et tom. VII. Hist. Genealog. pag. 202., et alium Sebastianus Rex Diplom. 8. Septembr. 1569. apud eumdem Sous. tom. III. Probat. ad lib. IV. N. 161. Hodie Administer alius ejusdem prorsus ordinis pro Negotiis ad \ rem aerariam spectantibus procurandis créatus fuit Diplom. 15. Decembr. 1788. Qui quidem omnes proxime adcedunt, et parum officio, et auctoritate distant ab antiquo Regis Seriba, et intimo Administro, quem Escrivão da Puridade adpellabant. Inter alios, qui diversis temporibus memorantur, amplissimo hoc munere officioque sub Alphonso VI. functus fuit Ludovicus Vasconcellus Sousa, Comes III. Castelli Melioris, ut patet ex ejus literis, amoris, existimationisque plenissimis, datis 21. Jul. 1662. apud Sous. tom. V. Probat. N. 46., cujus dignitas, et summa, ut ita dicam, auctoritas satis constat ex illius Regimine dato ab eodem Alphonso Rege 12. Mart. 1663. ibid. N. 47. p. 7. Ejusdem fère auctoritatis erat officium aliud, seu Dignitas dicta Privado d'ElRei, quo nomine olim utebatur Administer, qui negotia apud Regem explicabat. Sous. Histor. Genealog. tom. XI. lib. XIII. p. II. cap. I. pag. 797. Brand. Monarch. Lusit. P. 5. lib. XVI. cap. II. pag. 4. vers.

10 · Speciales non nulli certis causis, et personis constituti.

pr.Ejusdem fere ordinis sunt speciales non nulli magistratus, veluti Judex Misericordiae Sacrae Olisiponensis Sodalitatis, qui de rebus ad eamdem spectantibus judicia exercet, Ord. lib. 1. tit. 16., Judex Equestris, qui de Equitum Causis Judex Generalis Ordinum Militarium, qui de Sa crarum Regni Militiarum; Judex Indiae, et Minae, qui de rebus transmarinis, Ord. lib. 1. tit. 51.; Auditor publicae mercium Olisiponensis domus, tit. 52.; et Duumviri publicarum mercium domorum in universo Regno curatores 26. Maii 1766. creati, qui de mercibus interdictis; Belli Auditores 20. Octobr. 1763. instituti (hodie exstincti Diplom. 26. Februar. 1789.), qui de militum; Conimbricensis Academiae Conservator, qui de Academicorum causis cognoscunt, Ord. lib. 3. tit. 12. §. ult. Judex Fisci, qui de rebus ad fiscum adtinentibus specialem notionem habet ad eum modum, quem singulare Regimen eidem datum 10. Julii 1620. tom. 5. Ord. edit. anno 1747. in fine declarat. Judices ordinarii, foranei, aediles, decuriones.

11

pr.Ordinarii Magistratus dicuntur judices, qui vel Ordinarii in specie adpellantur; vel Extranei, vel Pedanei, seu da Vintena, hi namque aliquam etiam jurisdictionam habent, Ord lib. 1. tit. 65. SS. 73. 74. Extranei, seu foranei, ita dicti, quia aliunde, et foris ab Emmanuelis Regis tempore adsumuntur, eamdem fere cum Ordinariis jurisdictionem habent, ab iis tamen vel maxime differunt, quod scilicet Extranei a Rege, Ordinarii ab loci incolis ad eum modum, quem praescribit Ord. lib. 1. tit. 67., electi, et a Palatii Curia, vel Provinciae Praeside postea confirmati annuum dumtaxat imperium: ipsi vero triennium habent. Horum omnium judicum mentio fit Ord. lib. 1. uno eodemque tit. 65. Speciales quoque non nullis in locis criminales judices creantur, et orphanorum, de quibus eadem Ordinatio tit. 88. Et nimirum ad ordinarios hos judices, vel extraneos primaria cura, et regimen loci, cui praesunt, spectat, iique impe rium habent, et jurisdictionem civilem, criminalem, voluntariam, contentiosam, politicam; neque majores Magistratus majorem, amplioremve habent cognitionem, licet majore gaudeant auctoritate, jurisdictione, et imperio. Aediles autem, sive minores cujuscumque loci, urbisve, de quibus Ord. lib. i. tit. 68., sive majores, veluti Aedilis Curiae Maximus, de quo Ord. eodem libro tit. 18., politicam magis, et oeconomicam jurisdictionem exercent, itemque Decuriones, id est, Vereadores, de quibus Ord. eodem lib. tit. 66.; popularium enim rationum quodammodo procuratores sunt, et ipsorum judi cum adjutores, consiliarii, et substituti: non poterant tamen sententias cum civiles, tum criminales definitivas proferre, Dipl. 5. Septembr. 1774. Hodie jus antiquum in usum revocatum est Decr. 17. Jul. 1778. Praetores, et Provisores.

12

pr.Ordinariis, et foraneis judicibus tam in urbe, quam in Provincia praesunt Praetores, id est, Corregedores, qui inter alia criminales, vel civiles causas in secunda instantia decidunt; de urbanis loquitur Ord. lib. 1. tit. 49., de provincialibus tit. 58.; itemque Provisores, id est, Provedores, qui de testamentis in primis, xenodochiis, capellis, confraternitatibus notionem habent; de Olisipo nensi specialis mentio fit Ord. lib. 1: tit: 50 %, de res liquis tit. 62. eodem libro.

13 · Qui olim in Lusitania Magistratus.

pr.Atque haec hodie Lusitanorum fere omnium Magistratuum nomina, et officia. Olim pauciores numero erant, neque alii ferme inter nos agnoscebantur, quam judices ordinarii loci, et Praetores: speciales enim Magistratus, qui postea ad cesserunt, originem suam debent vel imperii ma jori amplitudini, vel Juris Civilis Romani, et Canonici in Lusitania introductioni (Hist. Jur. Civ. Lus. §. LXV. LXXIII. Not., Inst. Jur. Civ. Lus. Lib. IV. Tit. VII. §. VII. et seqq.).

n1Initio ad judices ordinarios loci causae omnes, cujuscunque generis essent, adtinebant, quas ex bono et aequo et secundum forales leges vel ipsi tantum, vel una cum Ricis, ut adpellabant, hominibus, et bonis viris judicabant: ab iis provocare fas erat, vel ad Regem, omisso medio, vel ad illius Supremum Magistratum, quem vel Praetorem, id est, Corregedor, vel Sobrejuiz, vel Adelantado, vel Rectorem Gubernatoremve nominabant: quae nomina promiscue hic nos accipimus pro uno eodemque magistratu; omnium quippe eadem fere munera erant, jurisdictio et imperium. Hi vero Praetores (similia de reliquis dicta volumus) ad tempora usque Joannis II. cum e numero Jureconsultorum non essent, magis ad vim majorem propulsandam, ad factiones vitandas; ad provinciam a latronibus purgandam, externis hostibus liberandam, et ad Regis jus tuendum, quam ad lites judicandas dati erant; ad eosque non nisi in causis gravioris momenti, et veluti extra ordinem provocari mos erat; quae omnia quantüm posterioribus legibus immutata sint, facile omnes vident. Introducto paulo antea in Lusitania jure Romano, Jureconsulti forense statim regnum ab Joannis I. praesertim tempore occuparunt, à quo litium numerus adeo in immensum excrevit, ut iis dirimendis novis aliis et Magistratibus, et Curiis opus esset; itaque effectum est, ut quae antea judex unus, aut Praetor componere consueverant, hodie nec sexcenti sufficiant. Aequalia, quinimo multo majora mala ex Canonici, id est, Decretalium juris introductione orta sunt: privilegia piae causae, exemptiones Ecclesiasticorum, bonorum ecclesiasticorum a saecularium distinctio, et id genus alia paene innumera emerserunt, quibus ut occurrerent Reges nostri, in eam necessitatem sunt redacti, ut speciales Magistratus diversis temporibus crearent, qui jura sua, et bona defenderent, ac procurarent, qui de testamentis, et piis causis, qui de pupillis, orphanis, viduis, capellis, confraternitatibus, qui de rebus nauticis, mercatoriis, bellicis terra marique jura redderent. Hinc ortum habent posteriores Curiae, Juridicique Conventus, et singulares tot Magistratus orphanorum, Regiae Coronae, Regii patrimonii, et criminales a civilibus distincti (Inst. Jur. Crim. Lus. Tit. XII. §. XII. Not.), Militares, ceteri, quorum hodie munera, cui ipsi vix sufficiunt, ad ordinarios loci judices, et Praetores quondam adtinebant.

14 · Lusitanorum, et Romanorum Magistratuum differentia.

pr.Lusitani vero Magistratus quantum a Romanis differant, facile intelligent quicumque fuerint in Romani, Patriive Juris lectione vel mediocriter versati. Errant ergo qui ea, quae Romani de origine juris, et omnium Magistratuum lib. 1. tit. 2. Pandect., de Senatoribus tit. 9., de officio Consulis tit. 10., Praetorum tit. 14., Praesidis tit. 18. cet. tradiderunt, nostris Magistratibus adcommodant. Sed magis et vehementius errant, qui Romanorum judiciorum ordinem diversum pro diverso Reip. tempore tam in civilibus, quam in criminalibus causis nostris cum judiciis confundunt, ut suo loco (Inst. Lib. IV. Tit. VII. §. VI.) dicemus,

15 · Qui Magistratus gerere possint.

pr.Neque omnibus promiscue apud nos Magistratus gerere concessum est, a publico namque judicandi munere arcentur minores 25. annis, et caelibes, Ord. lib. r. tit. 80. §. 21., et tit. 94. in princ., et S. 1. Diplom. Philippi III. 27. Aprilis 1607. Collect. I. ad eamdem Ord. N. 1.; peregrini, et advenae, Ord. eodem libro tit. 81.; neque Magistratus honores ambire possunt, nisi qui Conimbricae per octo annos (hodie quinquennium sat erit; non enim ultra protrahuntur Academica studia) Juri Civili, vel Canonico operam dederit, gradum Baccalaurei fuerit adeptus, et publicum, ut adpellant, Formaturae examen subierit, Extravag. Joannis III. 13. Jan. 1539. apud Leon. 4. p. tit. 17. 1. 13. Joannes V. illud addidit, ut iidem postea uno duobusve annis in foro sese exercerent, et quod eos tantum Palatii Suprema Curia admitteret, quos alma Conimbricensis Academia Magistratus honoribus publicis, privatisque testimoniis idoneos judicasset, Decret. 31. August. 1723, Collect. II. ad Ord. lib. 1, tit. 48. N. 2.

16 · Et a quibus debeant abstinere.

pr.Quo autem liberius officio suo vacare possint, debent Magistratus a conviviis abstinere, neque eis propterea fas est litigantium literis respondere, Regium Philippi III. Diplom. 23. Novembris 1612. Collect. I. ad Ord. lib. 1. tit. 5. N. 2., et Collect. II. N. 17. 18. 19.: pro aliquo procurare, Ord. lib. 3. tit. 28. §. 2.; litigatoribus ullam injuriam inferre, Ord. lib. 3. tit. 19. §. 14.; justitiae arcanum prodere, Ord. lib. 5. tit. 9. §. ult.; et multo minus judicium nummarium exercere, Ord. eodem libro, tit. 71., Emman. 56.: certo habitu, et vestitu incedunt, quem declarat Diploma 30. Junii 1652. Collect. I. ad Ord. lib. 1. tit. 5. N. 1., certisque insignibus, et virgis utuntur, Ord. lib. 1. tit. 65. §. 1. Senatoribus interdictum et hospitio aliquem exci pere, Ord. lib. 1. tit. 5. §. ult.

17 · Magistratus a quo puniendi, et quomodo.

pr.Et quemadmodum solius Regis est Magistratus creare, ita ad eum tantum spectat eosdem punire, demittere, et ignominiosam, causariam, honestamve missionem dare, Ord. lib. 2. tit. 54.; qui si dolo, vel ignorantia judicaverint, modo legibus nostris in expensis damnantur, Ord. lib. 1. tit. 65. §. 9., modo ab officio in perpetuum, aut ad tempus pro modo, et qualitate delicti submoventur, Ord. lib. 1. tit. 5. §. 4., tit. 80. §. 14., et tit. 100., et lib. 5. tit. 74. Antiquissimae etiamnum leges exstant, quae judicem, finito officio, ad muperis sui reddendas rationes adigunt, Ord. lib. 1. tit. 60., Emman. 41. et 42., Dipl. 8. Febr. 1775., et judicibus omnibus injungunt, ut de antecessoris sui gestis intra decem dies ex officio inquirant, Ord. lib. 1. tit. 65. §. 39.

n1Missio militaris vel ignominiosa est, quae ob delictum decernitur, vel honesta, quae emeritis stipendiis, vel causaria, quae propter valetudinem, et similem causam indulgetur, 1. 2. §. 2. D. de his, qui notantur infamia. Remotio, et depositio Magistratus missioni militari ignominiosae respondet, et infamiam, atque ignominiam irrogat: dimissio vero simplex honestae vel causariae, quae veluti gratia quaedam habetur, seu privilegium: itaque Magistratus simpliciter dimissi titulum dignitatis retinent, 1. 17. C. de quaestionib., 1. ult. D. de decurionib.; secus remoti ab officio, et ab imperio turpiter depositi, Il. 2. 9. de senatorib., Boehmer. Exercit. ad Pandect. tom. III. Exercit. 57. de jure Principis circa dimissionem Ministrorum. capp. 1. et 2.

n2De adcensis.

18

pr.Singuli Magistratus singulos ministros, et lictores habent tam in urbe, quam in provinciis, quorum princeps est Lictor Maximus, de quo Ord. lib. 1. tit. 17. Ab eo longe dignitate distant Čuriae, tit. 21., et carcerum adparitores, tit. 22., Curiae praecones, tit. 32., scribae Regni Cancellariae, tit. 19., Supplicationis, tit. 20., Palatii Senatorum, tit. 24., Senatus loci cujuscumque, tit. 71., Aedilium, tit. 72., Tabelliones, titt. 78. 79. 80., ceteri, quorum specialia munera, et officia nihil est ut referamus: hos omnes creare Regis solius est, Ord. lib. 1. tit. 97. §. 7. in fine, et lib. 2. tit. 26, §. 1., et tit. 45. §. 24. eodem libro.

19 · Officia non nulla exstincta.

pr.Sicut et exstinguere, et penitus abolere: sic Josephus I. Rex Fid. Regiarum rationum Curiam abolevit Edicto 22. Decembr. 1761. tit. 1., Curiae et urbis depositarios publiços 21. Maii 1751. Append. N. 33,, vel privatos 13. Januar. 1757. ibidem N. 91., 4. Maii ejusdem anni N. 99., 9. Augusti 1759. N. 131.; adparituram exportationum, id est, das saccas, 3. Aug. 1767., et Olisiponensis urbis praefecturam 6. Novembris 1769.

20 · Quae illorum natura, et indoles.

pr.Officia autem publica, et Reip. munera cujuscumque generis cum personalia sint, et natura sua industriam requirant, quis unquam bonis adnumerare, et hereditaria adpellare ausus erit? Quare ea bene potest Rex pro lubitu auferre, et conferre, Ord. lib. 1. tit. 99., Emman. 76., neque eadem possunt in gratiam alicujus remitti, aut renuntiari, Ord. eodem libro tit. 80. §. 20., et tit. 96., et lib. 2. tit. 46.: quae omnia, ut multiplices alias antiquiores leges omittam, de novo firmavit Rex Fid. Generali Constitutione 23. Novembr. 1770. data (Hist. Jur. Civ. Lus. §. LXXI.).

21 · De Arbitris.

pr.Arbitri partium compromisso electi, officium judicandi lege publica recipiunt, et judicis loco habentur, ideoque hic non incommode subjiciuntur. Quare debent solennitates judiciorum observare, Ord. lib. 3. tit. 17. in princ.; non tamen possunt sententiam suam exsecutioni mandare, Ord. eodem libro tit. 16. S. 2., et ab ea omnino adpellare licet, nec pactum, poenave in contra rium adposita valet, Ord. eodem libro et tit. in princ., secus Jure Romano, 1. 27. §. 2., 1. 32. §. 14. D. de recept. qui arbitr. Arbitrorum munus judices quicumque (de privatis nullus dubitat) recipere possunt, Ord. lib. 3. tit. 16. §. 3. Quod quidem Jus Civile negat, 1. 9. §. 2. de recept. qui arbitr.; concedit Canonicum, cap. 7. et 10. de arbitr. Reliqua, quae Ordinatione eod. lib. 3. tit. 16. continentur, ex Jure Romano petita sunt.

n1Arbitris, quos consensus litigantium facit, jus publicum auctoritatem impertitur. Romae, arbitrio semel recepto, Praetor se interponebat: non tantum quod studeret lites finiri, verum quoniam non deberent decipi, qui eum (arbitrum) quasi virum bonum disceptatorem inter se elegerunt, Ulp. in l. 3. §. 1. D. de recept. qui arbitr. In Lusitania arbitrorum usus jam ante juris Romani receptionem inoleverat, et hic initio simplicissimus litium dirimendarum modus; neque vero aliud quam arbitrium erat judicium illud coram Ricis hominibus, et bonis honestisque viris olim usitatum. Jure autem Civili et Canonico tam in Academia, quam in foro postea recepto, ex utroque digestus fuit Ord. lib. 3. tit. 16., Emman. 81., Alph. 113. Quare quod morte finiatur compromissum, §. 4. ejusdem Ordinationis, ex 1. 27. §. 1.; quod non dicant sententiam plures arbitri, quibusdam absentibus, nisi in hunc casum partes antea expresse compromisissent, §. 6., ex l. 17. §. ult., 1. 27. §. 3.; quod plures arbitri si in re ipsa dissentiant, id, quod major pars judicaverit, praeferatur, §. 7., ex l. 17. §. 6., 1. 18.; quod pares numero arbitri si inter se haud conveniant, possit tertia persona adsumi, §. 8., ex l. 17. §§. 5. et 6. D. de recept. qui arbitr. petendum est.

n2De Arbitratoribus.

22

pr.De Arbitratoribus Ord. lib. 3. tit. 17. specialis mentio fit: de facto ii tantum cognoscunt, in quo vel maxime ab arbitris differunt, et vel a litigatoribus, vel a loci Senatu eliguntur, eadem Ord. in princ. et S. 1. Adhibentur in partitionum, seu familiae erciscundae judicio, Ord. lib. 1. tit. 88. §. 5., et ad litem, qua de agitur, aestimandam, Orda lib. 3. tit. 70 §. 9., et in bonorum venditionibus, et adjudicationibus factis ad praescriptum legis no vissimae 9. Julii, et 14. Octobr. 1773., cet. Si dissentiant inter se arbitratores, tertius ex consensu partium, vel a judice ex officio eligitur, Ord. lib. 3. tit. 17. §. 2. et 4.; hi vero si iniquum judicium dixerint, partes possunt vel intra decem dies adpellare, Ord. lib. 3. tit. 78 §. 2., vel intra annum officium judicis implorare, qui illud, re cognita, rescindit, et reducit, Ord. eodem lib. 3. tit. 17. SS. 3. 5. et 6., et lib. 4. tit. 96. §. 19.

n1Jure Romano pravum, et in re ipsa iniquum arbitrium officio judicis corrigitur, et ad arbitrium boni viri re ducitur, quamvis certa nominetur persona, ex sententia Proculi in 11. 76. 78. 80. D. pro socio, Paul. in 11. 7779. eod., et Celsi 1. 30. de oper. libertor. Hoc tamen in judiciis tantum obtinet bonae fidei, et in legatis, fideicommissisve, quae eis comparantur, 1. 3. C. in quibus causis in integr. restit.: namque in stipulationibus arbitrium unius non reducitur, neque personam egreditur, II. 43. 44. de verbor. obligat.; quod quidem locum etiam habet, certa licet poena adjecta sit, 1. 6. D. de condit. et demonstrat. Verum haec, et siqua sunt alia hujus generis a Romanis subtiliter excogitata, hodie nullius usus sunt; itaque apud nos iniquum arbitrium a judice semper emendatur, utut poena adjecta proponatur, Ord. lib. 3. tit. 17. §. 7., et reducitur in omnibus judiciis, et contractibus, §§. 3. 4. 5. 6. eodem; nec venditionem ipsam excipimus, Ord. lib. 4. tit. 1. §. 1. vers. E arbitran-. do, quae profecto aequitatem magis servat, quam Novella Justiniani Constitutio in l. ult. C. de contrah. empt., ex qua deducta fuit; eadem namque Justinianus Sabinianorum et Proculeianoruın hac in parte dissidium quidem sustulit, rem tamen ipsam, et negotium plane non absolvit.

n2Poena jus sibi dicentis.

23

pr.Judiciis vero semel constitutis, nemo sibi jus dicere potest; non enim est singulis concedendum, quod per Magistratus publice fieri potest, ne occasio sit majoris tumultus faciendi, ut bene ait Paulus in I. 176. de reg. jur.; itaque qui hanc facultatem sibi praesumit, inter alias poenas jus omne, siquod fortassis habebat, tam Romanis, quam Patriis legibus amittit, 1. 13. D. quod met. caus., 1. pen. ad Leg. Jul. de vi privat., 1. 7. C. unde vi, I. 3. Cod. Theod. eodem, Ord. lib. 4. tit. 58. in princ. Judicium namque privatum in bene composita civitate permissum est nemini, et haec praecipua inter statum naturalem, et civilem differentia est: et hac nimirum ratione privata vindicta, privata custodia, singularis certaminis provocatio, in aliquem turmatim facta irruptio, cetera, quae suo loco dicemus, crimina apud ' nos publica quodammodo sunt, et capitalia non nunquam, Ord. lib. 4. titt. 28. 57. 58., et lib. 5. titt. 43. 45. 46. 47. 95.

n1Haec vera omnino sunt: antiquis tamen Regni legibus et consuetudinibus permissum erat vi et armis propriam ulcisci injuriam. Huc in primis spectat celebris de Revendicta lex. Quare unusquisque poterat ad illius modum et suam, et consanguineorum injurias prosequi; quam in rem videantur quoque inter alias Alphonsi III. leges 1 Conimbricae datae 17. Mart. aer. 1363., et 11. April. 1385. Jus hoc originem suam debet antiquarum Nationum legibus, de quibus Eustath. ad Homer. lib. IX. Iliad. vers. 628. seq., et Wisigothicis lib. 3. tit. 4. 11. 3. 9., lib. 6. tit. 5. 11. 12. 16. 18., lib. 7. tit. 3. 1. 3. Et ex hoc fonte manavit Ord lib. 5. tit. 38., quae vindictam privatam in casu adulterii, et lib. 1. tit. 3. §. 5., quae inimicitiae literas concedit. Alia exempla peti possunt ex Ord. lib. 3. tit. 89. §. 1., lib. 4. tit. 23. §. 3., tit. 57. §. 1., tit. 76. §. 3. cet. (Inst. Jur. Crim. Lus. Tit. IV. §. XIII. Not., et Tit. XII. §. I. Not.). Ex eodem nata quoque videntur asylorum jura, et securitatis literae: quae omnia melioribus temporibus introducta ideo sunt, ut vindicta privata hoc quasi colore, et indirecta via quaesita, tandem aliquando in usu, et in honore esse desiissent.

24 · Aliquando vis privata, et judicium permissum.

pr.Non nunquam tamen evenit, ut leges extra ordinem veluti vim privatam, et judicium concedant (Inst. Jur. Crim. Lus. Tit. IV. §. XIII. Not.). Nam I. judex injuriam sibi, ejusve adparitori illatam vindicat, quia magis officio suo, et Reipublicae facta esse videtur, Ord. lib. 5. titt. 50. et 51., et lib. 3. tit. 21. §. 26., et tit. 24., 1. ult. D. siquis jus dicenti non obtemper., 1. 9. de jurisdict., 1. 19. de officio Praesid. II. Potest quis propria auctoritate novum opus nuntiare per jactum, sive ictum lapilli, Ord. lib. 3. tit. 78. §. 4., deducta ex 1. 5. §. 10. D. de oper. novi nuntiat. III. Lictor potest domus conductorem jussu dumtaxat domini, mercede non soluta, pignerari, Ord. lib. 4. tit. 23. §. 3., et tit. 57. §. 1. in fine.

n1Anceps quaestio est Jure Romano, an conductorem pensionem non solventem possit locator propria auctoritate expellere? Adfirmat inter alios Menoch. Remed. 5. Recup. poss. n. 46. subnixus 1. 61, in princip. D. locat. 1. 54. §. 1. cod., 1. 3. Cod. de locato; negat Fachin. lib. 1. Controv. cap. 95. Ego vero sic existimo locatorem posse colonum sine judice, absque tamen vi armata, expellere, quia per eum scilicet possidet; itaque prohiberi non debet, ut in possessionem rei suae eat, eamve prosequatur: si vero colonus repugnat, et manum armatam ingredienti objicit, judex adeundus, et interdicto. unde vi utendum est, 11. 12. 14. 18. D. de vi et de vi armata, Haec jure Romano; Patrio autem jure dejectio privata est omnino interdicta; illud tantum domus, locatori concessum, ut ejus jussu possit lictor conductorem pensionem non solventem pignerari, Ord. lib. 4. tit. 23. §. 3., quod cum singulare jus sit, dubito an jure posset ad reliquos colonos, et agrorum locationes extendi. (Extendi posse videtur: eadem enim juris ratione nititur, 1 quam adprobat Lex 18. Aug. 1769.)

25 · Alii casus enumerantur.

pr.Ceterum potest etiam creditor ex konventione in bona debitoris sese inmiscere, eadem pignerari, et illorum possessionem capere, dummodo non obnitatur debitor, neque rixae et tumultus inde sequantur, Ord. lib. 4. tit. 57. in princ., et tit. 58. §§. 2. 3., 1. 11. Cod. de pignerat. act., 1. 3. Cod. de pignorib., itemque unusquisque potest possessionem, a qua fuit vi dejectus, per vim quoque, sed in continenti, recuperare, Ord. lib. 4. tit. 58. §. 2.; et cautionem dando coram duobus tribusve testibus judiciario praeconi obniti ac repugnare, et bonorum pignerationem, ac venditionem impedire, Ord. lib. 3. tit. 89. §. 1. (Inst. Lib. IV. Tit. XXII. §. X.); debitorem suum de fuga suspectum, vel in fugam se vertentem comprehendere, Ord. lib. 4. tit. 76. §. 3. vers. Porem, et lib. 5. tit. 95. §. 3. Possunt etiam grassatores, latrones, vel quicumque rem alienam vendunt, a quocumque comprehendi, Ord. lib. 5. tit. 60. §. 7., Diplom. 20. Octobr. 1763. §. 8.; maritus potest adulterum domi habitum detinere, Ord. lib. 5. tit. 95. §. 2., quinimo et occidere, ead. Ord. tit. 38. in princ. Banitum, id est, publica lege proscriptum cuilibet occidendi potestas est, Ord. lib. 5. tit. 126. §. 8. Denique potest quis propria auctoritate sibi jus dicere ob praesentissimum in mora periculum, quod ad judicis auxilium confugere non sinit; vel quando judicium in universum cessat, seu tempore justitii. Grot. de jure bell. ac рає. lib. II. cap. 3. §. 2.

n1Justitium ad Gellii sensum Noct. Attic. lib. XX. сар. 1. juris quasi interstitio quaedam est, et cessatio, ut nihil his diebus jure agi possit. Aliud voluntarium est, seu indictum, aliud necessarium; utrumque autem vel universale, vel particulare. Illud olim Ramani indicebant tempore luctus publici, Tacit. lib. 1. Annal. 16., vel ob publicam laetitiam, Horat. lib. IV. Od. 2.; necessarium ob calamitatem belli, pestis, aut famis contingit. Justitii itaque tempore status naturalis restituitur, et potest quis propria auctoritate sibi jus dicere, quin ullam poenam incurrat; judiciis vero postea reductis, res erit iterum sub examen et incudem revocanda. Ordinatio Regia lib. 3. tit. 18. praeter ferias in honorem Dei, et messium vindemiarumque, alias refert §. 1. a Rege extra ordinem non nunquam gravissimas ob causas (quas tamen non declarat) indictas, quibus statuit judicia omnino cessare, et forum litibus orbum esse: verum feriae ejusmodi, quibus judicium penitus cessaret, et majorum saltem judicum copia deesset, nunquam apud nos imperatae fuerunt, neque ob causam luctus, laetitiaeve justitium unquam universale indictum (Inst. Lib. IV. Tit. XIV. §. IV.).