Mello Freire 1.4De aerario et fisco.
Abrir no leitor do IusCommune →1 · Quid Aerarium et Fiscus.
pr.Fiscus Principis, Aerarium populi pecuniam significat; in Monarchia autem hujusmodi distinctio non tam adcurata esse solet, quemadmodum apud Romanos, qui aut in vera Republica, aut sub illius umbra olim vixerunt; itaque, firmato jam principatu, nec ipsi eamdem agnoverunt; a temporibus namque Antonini et Caracallae promiscue accipi coeperunt vocabula Aerarium et Fiscus, 1. 13. in princ., 1. 15. S. pen. D. de jur. fisc., 1. 1. §. 9. ad leg. Cornel. de fals., 1. ult. Cod. de quadr. praescript.
n1Refertur haud incommode hoc titulo jus illud Majestaticum, de vectigalibus scilicet et tributis imperandis, quo sublato, civilis societas nulla est, nec securitas: nam, ut bene ait Tacitus Lib. IV. 74. Histor., neque quies gentium sine armis, neque arma sine stipendiis, neque stipendia sine tributis haberi queunt.
2 · Bonorum ad Regem adtinentium distinctio.
pr.Apud nos aliqua distinctio esse potest inter bona Regalia, Regiae Coronae, Fiscalia, et jura Regalia. Bona Regalia generaliter ea omnia dicuntur, quae ad Regem quocumque modo spectant, et hoc nomine veniunt fundi, et possessiones omnes Regiae, et jura; quorum species sunt bona Domanialia, ut vocant, seu Fiscalia, quae nos Reguengos dicimus (sed vero Reguengos non sunt, ut patet ex Ord. hic cit.), et proprie ea vocantur, quae Principis sustentationi jam inde a Petri I. tempore adsignata sunt (Inst. Lib. III. Tit. I. §. IX.), Ord. lib. 2. tit. 30., Emman. 32., Alphons. 46. Regiae Coronae, quae Princeps de novo adquisivit sine subditorum culpa, et in suum fiscum, vel populi aerarium intulit. Jura Regalia, cum sint incorporalia, ad bona proprie non referuntur; illorum tamen nomine veniunt Bona Patrimonialia Prin- 1 cipis, quae huc non pertinent, cum ea habeat tamquam privatus, et in eis jure communi utatur.
n1Hoc etiam titulo commode refertur publicorum honorum distinctio, quae ab origine repetenda. Initio Lusitani Principes ad exemplum Romanorum praedia a Mauris recuperata vel antiquis possessoribus libere, aut sub certo onere relinquebant, vel novis dabant possessoribus, vel sibi servabant. Illa, si libere et sine onere data erant, dicebantur allodialia, censualia, emphyteutica, vel jugadeiras, a censu, et canone, vel jugationis pensione. Hae vero possessiones, quamvis a Rege donatae sint (et hoc notandum est), non veniunt nomine bonorum Regiae Coronae, cum veri illarum possessores, domini sint, et eas possint vendere, alienare, et partiri sine Regis licentia, quae omnia naturae, et indoli bonorum Regiae Coronae adversantur; quare in eis locum non habet Lex Mentalis, Ord. lib: 2. tit. 33. §. 9., tit. 35. §. 7., et lib. 4. tit. 36. §. 6., Valase. Cons. 120. nn. 5. 6., Cald. de nominat. quaest. 22. Praedia, quae Reges sibi servabant, Reguenga, vel Regalenga proprie dicuntur, eaque non unius generis esse noscuntur, posteaquam Reges ipsi ea in favorem Agriculturae vel possessorum, vel suae commoditatis ergo aliis concessere; itaque Reguenga quoque vel sunt allodialia, aut censualia libere data a Rege, vel sub certo censu, quorum scilicet possessor verus dominus est, vel emphyteutica, quorum utilis tantum, vel usufructuaria, seu colonica, quorum merus tantum possessor, detentor, colonus vel usufructuarius, dominus autem Rex solus. Omitto vocabula, juris Romani stipendiarii, vel tributarii praedii, et similia, ne obscurus fiam, et quia plene rei non conveniunt; videsis tamen Ulp. in Fragm. tit. XIX. §. 8. et Theophil ad §. 40. Inst. de rer. divis. Quod autem dentur 38 INST. JUR. CIV. LUS. LIB. I. TIT. IV.
n2Reguenga, quae pleno jure possessorum sint (Inst. Lib. II. Tit. III. §. XXIV.), et quod possint de iis pro lubitu disponere, aperte constat ex Ord. lib. 2. tit. 17. verbis: Naquelles Reguengos, em que os possuidores delles podem livremente vender as herdades, e casaes, que nelles tem, a quem thes aprouver, e em que não são obrigados morar: cui consonant Ord. Emman. tit. 7. §. ult., Alphons. tit. 13. eodem libro, et Dionysiana Lex Conimbricae data 15. Jun. aer. 1349.
3 · Fiscalia.
pr.Ad Fiscum vero in primis spectare videntur bona vacantia, Ord. lib. 2. tit. 26. §. 17., bona damnatorum, SS. 18. 19. 28. 32., et quae indignis relinquuntur, SS. 19. et 23., pretium rei litigiosae venditae, aut quocumque modo alienatae, §. 25., Ord. lib. 4. tit. 10., Emman. tit. 45., Alph. 71.
4 · Regiae Coronae.
pr.Regiae Coronae bona dicuntur viae publicae, et flumina perennia, Ord. lib. 2. tit. 26. §. 8., maris, et fluminum portus, §. 9.; insulae adjacentes, §. 10.; domus, qua senatus quocumque loco haberi solet, S. 11.; loca deserta, majores silvae, thesauri, bona jacentia, et quaecumque a singulis occupata non sunt, cetera, quae Graeci ἀδεσποτα vocant, et generalis occupationis nomine veniunt.
n1Fiscalia bona, et Regiae Coronae hic adcipiuntur magis in vulgi sensu, quam juris. Vocabuli veram notionem superius diximus. Fisci nomen plerumque in malam partem sumitur, quippe ex delictis subjectorum locupletatur; contra Regiae Coronae in bonam, et ideo alia ex causa quaesità, bona Coronae, non fisci vulgo dicuntur. Haec tainen nihili valent. Illud vero notandum, quod Regalia quaecumque bona, et cujusvis generis ea tantum habenda sunt, quae scripta inveniuntur censuali libro, dos proprios inscripto, vel quae verbali incorporatione fisco adplicantur ad eum modum, quem praescribit Ord. lib. 2. tit. 35. §. 22., et tit. 36. Valase. Cons. 167.
5 · Jura Majestatica.
pr.Jura Regalia, seu Majestatica inter alia sunt, tributa cujuscumque generis imperare, Ord. lib. 2. tit. 26. §§. 4. 5. 6. 13. 14. 15.; monetam cudere, Ord. lib. 5. tit. 12. in princ. et S. 4.; metalla quaecumque fodere, lib. 2. tit. 26. §. 16.; leges ferre, Ord. lib. 3. tit. 75. §. 1. in fin.; Magistratus creare, Ord. lib. 2. tit. 26. §. 1.; de subditorum bonis bello paceque disponere, §. 7. Et, ut verbo dicam, auctoritas omnis in Republica, jurisdictio, et imperium, cetera, quae consulto omittimus; sat enim instituto nostro est haec tantum indicare.
6 · Regium Aerarium.
pr.Aerarii publica bona ad Rem ipsam publicam tuendam adsignata sunt, non ad Imperantium sustentationem. Constat praecipue ex tributis, et vectigalibus, quibus adservandis Rex Fid. Lusitanorum Regum primus arcam publicam, id est, Regium Aerarium Olisipone instituit, quaestorium novum munus creavit, et providentissimas hanc in rem leges dedit 22. Decembris 1761.
7 · Dominium eminens.
pr.Tributa autem, et vectigalia imponere Princeps quidem potest fundis, personis, mercibus, rebus fungibilibus, opificiis; et certum illorum modum, et quantitatem, prout e Republica erit, definire. Hoc vero praecipuum Majestatis jus aut ex Imperii, seu summae Potestatis ratione fluit, aut ex dominii eminentis natura, quod Regia ipsa Ord. agnoscit lib. 3. tit. 71. §. 2. in fin. in verbis: Em sinal e reconhecimento de universal, e supre mo senhorio.
n1Tributa non facile minuenda, et ita Senatus censuit contra Neronem apud Tacitum lib. XIII. Annal. cap. 51.; sed vero non temere imperanda, vel augenda, sed ita omnia providenda, ut ratio quaestuum, et necessitas erogationum inter se congruant, idem Tacit. cap. 50. (Videndus omnino aureus libellus Summa Politica inscri ptus, Sereniss. Principi Lusitaniae D. Theodosio scriptus et dicatus a Sebastiano Caes. de Menezes, Conimbricensi Praesule Comite designato, tit. 3. cap. 7. edit. Amstelod. nno 1650., Savedra Empr. Polit. 67.) Imitio Reges nostri contenti erant fiscalibus bonis, solitisque vectigalibus, et regiis juribus recensitis Ord. lib. 2. tit. 26., quae Imperanti qua tali competere recte existimabant; quare non facile tributa ipsi imperabant; namque omnia fere, quae hodie etiamnum obtinent, sponte a populo oblata fuerunt. Subsidia quoque ab Ecclesiasticis, qui non minus quam Laici, secluso privilegio, tributa solvere tenentur, non semel diversis temporibus tuisse oblata scimus. Et hac potissimum de causa improbatum fuit subsidium illud ecclesiasticum, quod a Pio IV. injussu Regis impetravit Laurentius Pires de Tavora, de quo inter alios Menoet. Chron. Sebast. cap. 27., Fr. Emman. a Sanctis Histor. Sebast. cap. 13., Didac. Barb. Mem. Sebast. p. I. lib. z. cap. 9. pag. 459., et Senator Joannes Alphonsus de Beją ibidem relatus. Haec tamen nostrorum Regum temperantia, et humanitas multum sane laudanda; sed nihil derogare potest supremae illorum potestati. Eidem, vel potius juri feudali originem suam debent precariae exactiones dictae pedidos, ou serviços, quas principio non modo Reges, sed ipsi quoque Magnates imperabant. Brand. Monarch. Lusit. p. 6. lib. XVIII. cap. 30. pag. 126. 127.
8 · Illius effectus non nulli.
pr.De imperii ipsius, seu, quod idem ferme importat, de universalis eminentisve dominii natura est, quod Princeps etiam inter alia quamplurima possit agrorum census, et praestationes? definire, Ord. lib. 2. tit. 27.; debitoribus rescripta moratoria concedere, Ord. lib. 3. tit. 37. et 38.; praescriptionum jura introducere, Ord. lib. 4. tit. 79., et id genus sexcenta alia, quae longum esset referre. Apud nos Regii quoque Magistratus etiam aliquando possunt de civium bonis et facultatibus disponere, et exactiones ad certam summam legibus nostris definitam populo imperare, veluti Palatii Senatores, prout habetur eorum Regimine.S. 84., Praetores provinciarum, Ord. lib. 1. tit. 58. S. 43., Provisores, tit. 62. §. 77., Decuriones, tit. 66. S. 41. in fine, et tit. 88. §. 11. eodem libro.
9 · Tributorum genera.
pr.Porro tributa non unius generis sunt; quaedam enim ordinaria dicuntur, quae ab initio, et jam pridem obtinuerunt; quaedam extraordinaria in re trepida, et ad certos tantum usus constituta. Illorum numero habentur jura importationis, et exportationis mercium hominumque terra marique, et fluminibus, Ord. lib. 2. tit. 26. SS. 9. 12. 13.; piscationum jura, S. 14., et salinarum, S. 15., Extravag. 15. Februar. 1695., 27. Martii 1696. ad eamdem Ord. Collect. I. N. 10. et 11.; agrorum census, et antiquae praestationes, veluti Jugada, Teiga d'Abraham, Oitavo, Ord. lib. 2. tit. 33., Emman. tit. 16. Decuma pecuniaria sententiarum, seu Cancellariae, de qua Ord. lib. 1. tit. 20. SS. 3. 4. 5. 6., Emman. tit. 13., et Regimen Cancellariae datum 16. Januar. 1589. apud Ord. lib. 1. tit. 2. Collect. I. N. 2.; itemque illud vectigalis genus, quod pro officiis omnibus, publicisque muneribus penditur (novos direitos adpellant), a quo scilicet, ut hoc in transcursu adnotem, Professores Conimbricenses immunes sunt, prout ex novorum horum jurium Regimine 11. Aprilis 1661. apud eamdem Collect. I. N. 7. expresse constat. Certam adplicationem habet antiquum tributum, quod pro rerum venditionibus, et permutationibus solvitur, id est, Sisa, Ord. lib. 1. tit. 66. §. 49., et tit. 78. §. 14., tertia bonorum civitatis, quae muris reficiendis ad plicatur, et a Rege nunquam donata censetur, Ord. lib. 2. tit. 28. §. 2., subsidium militare 26. Septembris 1762., et literarium 10. Novembris 1772. ordinatum; cujus exactioni novae datae sunt instructiones 7. Jul. 1787.
n1Portorii jura multiplicia sunt, nec commode referri possunt. Antonius Manescalius 2. tom. fol. Olisipone 1718. typis vulgavit diversa Regii Patrimonii Regimina, et Cognitorum portorii curiae; sed ea fere omnia revocavit, et novum, illudque providentissimum Regimen dedit Josephus I. 22. Decembris 1761. Teiga d'Abraham, ut vocant, mensurae quaedam species est, ab homine Abraham fortassis nomine dicta, et illius mentio fit non modo in Ord. lib. 2. tit. 33. §. 22., sed etiam et passim in legibus foralibus oppidorum Ancião, Rabaçal, Penela. Vectigal pro rerum venditionibus solvendum, quod sisa adpellant, jam ab Alphonso II. obtinebat; (Ferdin Lopes. Chron. Joan. I. 2. p. cap. 203., Goes. Chron. Emman. 1. p. cap. 26.) illud autem primum in articulos quosdam digessit Alphonsus V., et denique Sebastianus Rex Regimen ordinavit, quo hodie utimur, et pro eo exigendo judices scribaeve speciales constituti sunt. Exstat in Collectione Manescalii tom. II.; illudque notis illustravit, seu potius obscuravit Lima ad articulos gabellarum, et Regimen incapitationum Olisip. 1759. Tributum vero, quod nos jugada dicimus, quia scilicet jugeratim penditur, omnium antiquissimura est; id autem quale sit declarat Ord. lib. 2. tit. 33. in princ., Emman. tit. 16., et ex Romanarum Coloniarum, et adscriptitiorum juribus fluxisse videtur. Jugationis Ordinationes antiquae referuntur Alphonsi Codice lib. 2. tit. 29., quibus adjungendum Joannis V. Decret. 24. Jan. 1742. Collect. II. ad Ord. lib. 2. tit. 33. N. 1. Diploma 20. April. 1775. §. 63., et generale Edictum 25. Maii 1776. Sed vero hae Ordinationes etiam hodiernae necessariam reformationem postulare videntur; subobscurae enim sunt, et multa habent vocabula jam diu obsoleta et antiquata, quae vix intelligi possunt sine adeurata rerum nostrarum notitia, et intima Lusita-, nae linguae peritia. Idem de foralibus legibus jam alibi diximus (Hist. Jur. Civ. §. LXXX. et CXXII. in Not.). Hoc tributum multo quidem elegantius, quam scriptores nostri, explicavit vir summus Jacob. Gothofr. ad l. 2. C. Theod. de censib. Jam vero ea Jurisprudentiae pars oeconomico politica dicta, quae scilicet de re aeraria, et recta bonorum publicorum administratione tractat, parum est quin omnino a nostris negligatur. Ea autem in primis requirit historicam, et scientificam publicarum exactionum notitiam, et adcuratam nostrae civitatis, et civilis constitutionis cognitionem; cui comparandae necessariae vel maxime sunt antiquae leges censuales, antiqua Regni Comitia, populi in eisdem Comitiis postulationes, Regimina specialia quaestoribus, et exactoribus data, cet., quae non sine magno, improboque labore haberi possunt: namque solum in promptu habemus imperfectam Manescal, Collectionem, et novissimam Josephi Roberti, quae Olisip. prodiit anno 1785., et parum ab ea distat.
10 · Magistratus ad aerarium, et fiscum deputati.
pr.Et quamvis bonis, Regisque juribus tuendis judices omnes invigilare debeant, Ord. lib. 1. tit. 65. §. 16.; specialis tamen cura demandata est Quaestoribus, quos Lusitane proprio vocabulo Arabicae originis Almoxarifes dicimus, Ord. lib. 2. tit. 51., Emman. 3o., itemque duobus Regiae Coronae judicibus, Ord. lib. 1. tit. g., et Regii Patrimonii, tit. 10., et duobus similiter Regiis Procuratoribus, titt. 12. 13.; quorum illi magis ad Regis, et Majestatis jura, hi magis ad Regis patrimonium, bonaque tuenda instituti sunt. Specialis etiam Curia Regii Patrimonii, seu, ut aiunt, da Fazenda, jam dudum creata est, eique Rex Fid. contentiosam jurisdictionem concessit, cum antea voluntaria tantum frueretur; singulares quoque hanc in rem multiplices leges conditae sunt, quae non modo in antiquo novoque Regii Patrimonii Regimine, sed hinc inde in Ordinationibus habentur, quibus suas longe providentissimas addidit Josephus I. Rex Fid. 22. Decembris 1761., et 21. Februar. 1766. cet. (Hist. Jur. Civ. Lus. §. CI. Not.).
n1Apud Romanos sub Regibus, liberaque Republica curam habebant aerarii Quaestores; sub Principibus corum munus ad Praetorios viros, deinde ad Praefectos aerarii, postea ad Proconsules, Legatos, Praefectos Augustales, Procuratores Fisci, Caesaris, et Rationales delatum fuit, qui omnes inter fiscum quoque, et privatos jus dicebant, 1. 7. §. 2., 1. 9. D. de offic. Procons., 1. 2. §. 32. de orig. jur., 11. 2. 5. Cod. ubi caus. fiscal., Cicer. in Verr. III. 7. Ab iis longe distant nostri Quaestores, et Fiscales, Regiae Coronae et Patrimonii judices, ceteri, qui pecuniis publicis procurandis, administrandis, exigendis sunt praepositi, quorum hodie tanta copia est, ut vix referri possint. Hoc autem quantum cum rei aerariae detrimento conjunctum sit, nemo est qui ignoret, et pro rei dignitate tractant oeconomiae politicae Scriptores, quos inter nostro hoc saeculo eminet celebris Necker libello de l'administration des finances de France, M. D. Browne Dignan Essai sur l'Economie Publique, cet., quorum scripta, et cogitationes politicae transcripta sunt novo Dict. Encycloped. Method. verbo finances.
11 · Jura fisci singularia.
pr.Aerarii, fiscive bona singularia multa habent, quorum non nulla referre placet. I. Non possunt pignerari, neque ulli obligationi subesse, Ord. lib. 4. tit. 55. II. Cum suo onere perpetuo transeunt ad quemcumque possessorem, Ord. lib. 2. tit. 52. §. 5., et lib. 4. tit. 3. in princ., capp. 156. et 196. Regiminis Regii patrimonii. III. Nullam recipiunt praescriptionem, Ord. lib. 2. tit. 27. §. 3., tit. 28. in fin. princ., tit. 34. §. 10., et tit. 45. §. 56. IV. Qui in fisci nominibus est, non auditur nisi carcere jam detentus, vel datis captisve pignoribus, Ord. lib. 2. tit. 53. in princip., et lib. 4. tit. 76. §. 4. V. In solidum singuli obligantur, et conveniri possunt, Ord. lib. 2. tit. 52. §. 5. VI. Illorum bona immobilia diebus viginti, mobilia octo tantum per praeconem denuntiantur, Ord. eod. libro tit. 53. §. 2. Denique quae de tacito pignore, et hypotheca debitorum fiscalium Romani in in l. 1. Cod. in quibus caus. pign. vel hypoth., 1. 1. C. de privil. fisci tradiderunt, et generaliter ea ferme omnia, quae in fisci favorem constituta sunt integro titulo Digestorum, et Codicis de jure fisci, legibus nostris hodie expresse confirmata videmus, veluti Ord. lib. 2. tit. 52. SS. 4. 5. 6. cum similibus (Inst. Lib. IV. Tit. XXII. §. XIX.). Illud vero nullatenus praetereundum, omnem super Regalia bona, et jura, jurisdictionemve quocumque modo, et quascumque inter personas controversiam motam non nisi ab Rege ipso, vel ejus Administris posse tractari, Ord. lib. 1. tit. 12. §. 5. vers. E se vir, et lib. 2. tit. 1. §. 15.