IusCommune
IusCommune › Textos › Melo Freire › Liber I · De jure publico

Mello Freire 1.12De officiis et jure civium.

Abrir no leitor do IusCommune →

1 · Civium generalia officia.

pr.I Mperantium jura parentium officia necessario comitantur; quae vel erga cives inter se, vel erga Rempublicam, et summos Imperantes exercentur: iis vero explicandis eo nos breviores eri, mus, quo eadem facilius ex imperantium juribus tamquam correlata illorum derivantur.

n1Ad jus etiam Publicum spectant civium jura, privilegia et exemtiones, quae vel singulis civibus, vel singulis civitatibus, et oppidis, vel singulis et certis Regni ordinibus, puta Nobilibus, Ecclesiasticis, cet., conceduntur; eaque vel respiciunt statum, seu administrationem civitatis, vel singulorum privatam utilitatem inter se, concives, et Rempublicam, de quibus hoc titulo. Inter priora, de quibus hic non quaerimus, numerandum jus dicendi suffragia in Comitiis, de quo in Not. ad §. IV. tit. I., exemtiones vectigalium, immunitas munerum civilium, et alia, quae constant ex Regni foralibus, Regis Donationibus, et scripturis, quae vel solum referre longum esset: sed vero magni momenti sunt privilegia Civitati Olisiponensi concessa a Joanne I. anno 1384. tom. VIII. Monarch. Lusit. pag. 528. cum seq.; quippe quia respiciunt publicam Civitatis administratio2 nem, et regimen Regni. Haec autem singulorum civium et urbium jura, et privilegia, quae nos dicimus foros, usanças e costumes, Reges in solenni Inauguratione jusejurando servare promittunt: et ut exemplum Alphonsi III. Parisiis datum anno 1245. omittam, illud inter alios praestarunt Joannes I. Comitiis Conimbricensibus anno 1385., Philippus II. Comitiis Thomariensibus anno 1581., et Joannes IV., qui tandem illius usum perpetuo firmavit lege publica lata 9. Septembr. anno 1647. Verum jusjurandum hoc, et Fidelitatis a subjectis praestitum magni quidem faciendum, et illius usus praxisque laudanda, quamvis nihil de novo addat, nec quidquam in Regem conferat, quod ipse jam non habeat, et statim a morte antecessoris, cui jure succedit; neque profecto intelligi potest, et extendi ad usus, privilegia, consuetudines, et jura specialia, quae quoquo modo publicae utilitati adversantur. Deinde (et hoc notandum est) similia privilegia quaedam jam dudum in usu non sunt, veluti quae spectant ad judiciorum ordinem, et judices certos habendos, criminum poenas, et mulctas foralibus legibus contentas; quaedam difficillimis temporibus obtinuerunt, veluti privilegia Olisiponensi Civitati a Joanne I. concessa; quaedam concedi non poterant, salvo jure Majestatis; itaque nec ipsum concedentem (de successore res explorata est) obligare poterant, cum naturae Principatus, et publicae causae adversentur; ad cujus rationem omnia privilegia, nulla differentia habita inter causam onerosam et lucrativam, sunt admetienda, moderanda, vel omnino abroganda. Neque aliud dicendum de Ecclesiasticorum, vel Nobilium privilegiis, quae Reges possunt, et debent derogare, si bono publico opponantur, et insigne inde sequatur aliorum civium detrimentum. Hoc jure usi fuerunt Dionysius, Ferdinandus, Joannes I. et Alphonsus V. Reges; speciali tamen memoria dignae sunt literae Joannis III. Eborae datae 9. Octobr. 1536.. apud Sous. tom. V. Probat. N. 15. pag. 639., quibus revocata sunt privilegia oppidi Aquilarii Beriae in verbis: Consirando eu como os privilegios. para que fossem sempre Realenguos, e nom podessem ser dados pelo Rey, tolhem o livre poder do Principe... revoguo e annullo todos e quaesquer privilegios, por mim, ou pelos Reis meus antecessores dados, ou confirmados à Villa Daguiar da Beira • postoque as causas, por que forão concedidos, ou confirmados, fossem por proveito pubrico, ou por trabalhos, periguos, affrontas, em que se virão por serviço do Rey, ou do Reyno, ou por outros alguns merecimentos, e serviços feitos a elles na guerra, ou na paz, e postoque sejão passados em força de contracto, ou fossem por causas pias, ou onerosas em Cortes, ou por outra qualquer maneira huma e muitas vezes concedidos e confirmados.. sem embargo do sobredito, e de quaesquer leis e ordenações, determinações, foros, usos, costumes da dita Villa, aindaque sejão de tempo immemorial, graças, liberdades, favores, indultos, etc.

2 · Erga Remp. et Imperantes.

pr.In primis securitate, ac salute publica nihil sibi prius, nihil antiquius habebunt. Quare civitatem non solum armis oppetere, et convellere prohibentur; sed eidem pro sua virili parte prodesse debent: itaque tenentur pro salute Reipublicae non tantum arma capere, commissa sibi munera suscipere, pupillorum tutelam, et minorum curam gerere, verum etiam ab otii, et effusionis vitio abstinere, Ord. lib. 5. tit. 66. §. 7., et tit. 68., et summos in Republica Imperantes summo honore et veneratione prosequi, proxime autem Magistratus, qui eorum nomine judicia exercent; neque fas erit Principem, vel ejus Administros dictis, factisve impetere, male eisdem loqui, in eosve quidquid in buccam venit garrire, vel illorum denique legibus, aut jussibus promtum obsequium non praestare. Haec et similía publici juris universalis principia leges nostrae saepe numero inculcant, veluti Ord. lib. 5. titt. 6. 7. 39. 48. 49. 50. 51. 96. 97.104.105., et novellae Constitutiones 26. Septembris 1762., 24. Octobr. 1764., 16. Novembr. 1771., eaque nos uberius in Institutionibus Juris Criminalis Lusitani explicabimus.

3 · Et concives.

pr.Erga alios officia tam multiplicia sunt, ut vix commode referri possint. Summa autem haec est; quod ita nimirum cum sociis vivere socii debeant, uti communis societatis finis exigit; itaque bonorum civium est cives suos humanitatis, et officiorum, caritatumque omni genere complecti, eosdem honorare, praecipue vero manus ab alieno abstinere, et denique, ut verbo dicam, suum cuique tribuere. Hinc famosi libelli, Ord. lib. 5. tit. 84., odiosae, et malignae delationes, id est, mexericos, tit. 85., injuriae, tit. 117., homicidia, 35., latrocinia, 60. et 87., severius vindicantur, et id genus multa alia, quae suis locis indicabimus.

4 · Officia specialia.

pr.Sunt etiam specialia civium officia, quae ex speciali, quo in Republica funguntur, munere oriuntur; ea vero quasi ex contractu descendunt, et quae sint, facile ex fine ipsius muneris, publicique officii intelligitur. Apud nos certis legibus definiuntur militum, et Imperatorum officia, tutorum, curatorumve, Ord. lib. 4. titt. 102. 103. et 104., Quaestorum, lib. a. tit. 51., et lib. 5. tit. 9. et passim. Nullum autem cives ambire munus debent, cui se impares esse animadvertunt. Vid. omnino Pufendorf. de offic. homin, et civ. lib. II. cap. 18. SS. 7. 8. 9. et seq.

5 · Civium jura.

pr.Civium jura ex Imperantium officiis fluunt, quorum duo nos tantum, sed praecipua, adnotabimus. Primum, quod jure ab Imperantibus postulare possint, ut eosdem tueantur ac defendant; alterum, quod ad Reipublicae munera obeunda vel ipsi tantum eligantur, vel saltem exteris et peregrinis hominibus praeferantur.

6 · Regia in primis protectio.

pr.Ad primum quod adtinet, illud certe fluit ex societatis fine, et ex primario Imperantium officio. Jure ergo cives a Principe Regiam protectionem et auxilium non modo verecunde et mo deste rogare, sed et vehementer, si res ita postulaverit, flagitare possunt. Ad Regem itaque recurrere fas est finitis licet temporibus litium, quae fuerunt legibus publicis definita, §. 2. Edict. 18. August. 1769.; securitates Regias ab eodem, vel illius Administris postulare, Ord. lib. 5. tit. 128., Emman. 50.; recursum ad Regiam Coronam interponere, Ord. lib. 1. tit. 9. SS. 11. 12., et tit. 12. SS. 5. 6. 7., cet. Et nimirum adeo Reges nostri. propriam sibi subditorum securitatem fecerunt, ut iis interdixerint qualibet in pugna et concertatione alterius, quam Regis ipsius, auxilium implorare, Ord. lib. 5. tit. 44.

7 · Et publicorum munerum collationes.

pr.Et quemadmodum ad civium officium spectat munera publica obire, ita eisdem jus est a Rege illorum collationem postulare. A publicis ergo muneribus vel omnino exteri removendi sunt, veľ cives eis, quod satius quidem esset, ceteris paribus, praeferendi: hac tamen in re utilitas publica summa regula habebitur, et ad illius modum omnia erunt a summo civitatis Rectore adtemperanda. Apud nos jam dudum Alphonsus II. in Comitiis Conimbricensibus anno 1211. apud Brandanum Monarch. Lusit. 4. p. lib. XIII. cap. 21. in beneficiis Ecclesiasticis non modo cives exteris (Tit. V. §. XVI. h. 1.) anteposuit, verum etiam Clericos ejusdem loci Clericis alterius loci, dioecesisve. Eisdem deinde prorsus interdictum fuit Diplom. Emman. 18. Februar. 1512. apud Cabed. de patron. cap. 29., et Philippi III. Calend. Mart. 1602. apud eumdem de patron. in fine post Arest. 6., et ipsa Regia Ord. lib. 2. tit. 13. §. 1., Beneficia in Regno obtinere, Bona Regiae Coronae habere, Ord. lib. 2. tit. 35. in princ. in verbis: entre seus vassallos, e naturaes; publica officia a Senatu quocumque, Diplom. Petri II. 15. Julii 1671. Collect. I. ad Ord. lib. 1. tit. 66. N. 5.; et demum Notarii, Tabellionis, Scribaeve officium exercere, Ord. lib. 1. tit. 81. Plura omitto; quaestio namque hujusmodi, an scilicet peregrini ab administratione Reipublicae sint arcendi, et aliis in civitate muneribus et honoribus fungi, ad scientiam politicam proprius spectat, de qua inter alios vid. Bynkershoeck. lib. II. quaest. Jur. Publ. cap. 11.