IusCommune
IusCommune › Textos › Melo Freire › Liber I · De jure publico

Mello Freire 1.11De jure militari.

Abrir no leitor do IusCommune →

1 · Belli necessitas.

pr.AD Civitatis externam securitatem procurandam, et bona juraque nostra tuenda, quae saepius injuria civitas alia invadit, bellum spectat, necessarium inter liberas gentes malum. Eodem etiam spectant leges cum ad bellum ipsum gerendum, denuntiandum, exstinguendum, reno-- vandum, ad milites legendos, duces creandos, et militiae vacationem dandam, tum ad honores denique, et privilegia militaria; quae omnia summatim perstringemus.

2 · Diversa militaria instituta.

pr.Equidem initio aliud apud nos erat militiae genus, quemadmodum apud omnes nationes, alia vocabula, et militares aliae dignitates, quae referre nihil vacat. Ferdinandus Rex Lusitanam militiam, et officia militaria instauravit. Alphonsus V., Emmanuel, et Joannes III. anno 1549. militares multas leges dederunt, quas ferme in suum Regimen redegit Sebastianus anno 1569. Joannes IV. Regni confinium Gubernatoribus speciale Regimen dedit, et Petrus II. provinciarum Regni universis Rectoribus 1. Jun. 1678. apud novam Ord. edit. libro 5. in fin. Collect. III. Singularia multa postea addidit Joannes V. anno 1707. et 1735. Josephus I. Rex Fid. militiam ad meliorem statum, formamque reduxit: namque militare novum Rigimen dedit 18. Februar., et 15. Jul. 1763., quod secreto militiae proceres secum habere debent; commodiorem paganorum in militiae tabulas referendorum rationem praescripsit 24. Febr. 1764.; copiarum numerum mirifice adauxit 9. et 21. Aprilis 1762.; et alia denique militibus, eorumque ducibus insignia, et militaria nomina indixit 27. April., 30. Maii 1761., et 14. Aprilis 1762.

n1Propositum mihi non est neque Lusitanorum res bello praeclare gestas, aut eorum insignem virtutem, cujus inter alia monumentum exstat aere perennius apud Paul. JCtum in 1. 21. D. de negot. gest.; neque militaria instituta, bellicam disciplinam, militaria nomina, officia, dignitates; neque leges etiam ipsas omnes militares referre; sed eas tantum, quae usum et adplicationem in civili foro habere possunt. Videsis singulare opus inscriptum Discursos sobre a Disciplina Militar, Emmanuelem Severinum Fariam Notit. Discurs. II. §§. 1. 2. 3. 4. et seq., Monarch. Lusitan. 8. p. lib. 22. cap. 48., Joann. Bapt. Castr. Portugall. Mapp. tom. 2. p. 4. capp. 3. et 4., cet.

3 · Militiae genera.

pr.Militia, praecipua gentis nostrae laus, vel urbana est, auxiliaris, vel lecta. Urbanae, omnium antiquissimae, in quam cives fere omnes cooptantur, praeest Dominus loci, vel Duces urbani, seu da Ordenança; qui omnes ea arma et equos habere debent, militari arte exerceri, et ad eum modum in senatu eligi, quem Sebastiani lex anno 1569., et Joannis V. 18. Octobris 1709. Collect. I. ad Ord. lib. 1. tit. 67. N. 8. declarant: haec tamen militia hodie vel nullius, vel exigui admodum usus est. Auxiliarii vero milites majoris aliquantulum usus esse possunt, et merito pluribus gaudent privilegiis, quae habentur Regio Diplom. 24. Novembris 1645. Collect. I. ad Ord. lib. 2. tit. 47. N. 6., et 22. Martii 1751. Milites autem lecti, et stipendiarii, eorumque Duces, ac Imperatores, de quibus praecipue leges nostrae loquuntur, digni sunt, qui hoc tantum nomine honorentur. Equidem lecta haec militia alii cuicumque ob majores commoditates praeferenda; et ipsa deinde publica civitatis ratio exigere videtur, ut res militares non nisi lectis et probatis hominibus committantur. Duces et arcium Praefectos creare Regis jus est.

4

pr.Duces terra marique creare Regium jus est, Ord. lib. 2. tit. 26. in princip., et arcium Praefectos, seu Alcaides móres, de quibus integer tit. 74. inscribitur lib. 1. Ord.; hi quidem bene possunt sibi quemquam substituere ac nominare, §. 4. Ord. eodem libro et tit.; Duces vero sic dicti nequaquam. Eisdem arx omnino custodienda committitur; eam tamen Judices, provinciae Praesides, Provisores saepius invisere tenentur, et illius refectionem, munimentumque curare, S. 14. eodem. De Africae regionis, et arcium Praefectis, transmarinis Gubernatoribus, eorumque jurisdictione specialis mentio fit Ord. lib. 2. tit. 47., et Extravag. 20. Aug. 1615., 3. Decembris 1621. Collect. I. 1 Nn. 1. et 3. ibidem, itemque Regio Decret. 11. Septembris 1762. Et bellum movere, milites legere, et militaria subsidia imperare.

5

pr.Regís etiam solius est bellum in India, Brasilia et quaesitis aliis dominationibus inferre, indicere, renovare, exstinguere, Ord. lib. 5. tit. 107. in princip.; armorum movendorum copiam alicui tribuere, et campum contendentes inter habere, Ord. lib. 2. tit. 26. §. 2.4 1. unic. Cod. ut armorum usus, inscio Principe, interdictus sit; milites le13. gere, et paganos in militum tabulas referre, quo spectant leges, quas das recrutas dicimus, 24. Februar., 7. Julii, 1. et 15. Octobris ann. 1764. Et quia militia publicum munus est, 1. ult. D. de muner. et honor., cives omnes ad illud suscipiendum cogi possunt, sed a Rege tantum, non a loci Dominis, quacumque fulgeant dignitate, Ord. lib. 2. tit. 26. SS. 5. 7., et lib. 5. tit. 96.; quorum etiam non est, sed Regis dumtaxat, tributum tempore belli populo imperare, §. 6. eadem Ord. lib. 2. tit. 26.; itemque militiae vacationem quibusdam concedere, veluti sexagenariis, cet., Ord. lib. 2. tit. 60. in princip. Ad decimam autem militarem quae spectant, quam Josephus I. coactus paene indixit 26. Septembr. 1762., et cui exigendae instructiones suavissimas dedit 18. Octobris ejusdem anni, habentur Regia Epistola 29. Maii 1764., Diplomat. 11. Maii 1770., et dubitationum Regia explanatione 12. Junii ejusdem anni. Namque cives cum Rempublicam et ejus jura tueri debeant, non enim alia causa in civitatem coiverunt, vel ipsi militare, vel conductis militibus stipendia solvere tenentur; haec tamen huc non pertinent.

6 · Bello capta cui cedant.

pr.Bello capta ad Regem spectant, non ad occupantes; quemadmodum inimicorum naves, quae ad litora nostra adpulerunt, Extravag. Joannis V. 20. Decembris 1713. Collect. I. ad Ord. lib. 2. tit. 32. N. 1., quae Sphum 1. ejusdem Ordinationis revocavit (Inst. Lib. III. Tit. III. §. III.). Neque distinguimus inter res mobiles et immobiles, vulgares, pretiosas, et personas; omnia enim bellum gerenti cedunt. Nam miles instrumentum est Principis, cujus auspiciis bellum geritur; ideoque stipendio suo contentus esse debet ex vetere jure, quod Homerus jam declaravit Iliad. X. vers. 327. et seq.: itaque vera omnino non sunt, quae hanc in rem jus Romanum statuit 1. 5. §. 7. D. de adquir rer. dom., S. 17. Inst. de rer. divis., cet., ut jam alii demonstrarunt. Petrus II., seu potius Catharina soror ejus nomine 18. Junii 1704. apud Melch. Pheb. decis. 195. piraticam ejusdem auctoritate facientibus praedam certo sub onere concessit.

7 · De Saracenis a nostris captis.

pr.Quamvis autem justo bello capti et Gentium et Romanorum jure servi efficiantur; tamen servitute semel inter Christianos explosa, non dubitamus adserere eam vel nunquam apud nos in usu fuisse,, vel in usu jam dudum esse desiisse. Nec excipimus bellum cum Turcis licet et Saracenis habitum, vel aliis Christiani nominis hostibus: non quod illorum captivi et naturae et talionis jure, cum nostri ab eisdem capti durissima servitutis lege detineantur, tamquam servi haberi et traduci merito non possint, Grot. de jur. bell. ac pac. lib. III. cap. 7. §. 9.; sed quod nunquam apud nos obtinuerunt durissima omnia servitutum jura, quae legibus Romanis comprobantur. Quare ab Regni jam initio Alphonsus Henricus Saracenos captos humaniter excepit, eisque benigne suarum legum usum concessit anno 1180., ut ex scriptura quadam apud Brandanum Mon. Lus. 3. p. lib. XI. cap. 32. constat: et quamvis posterioribus legibus ad triremes, vel opera publica damnari aliquando soleant, non ideo pro servis vere habendi sunt; namque ita duriter, immisericorditerque tractantur, ne quid in nos, et in patriam per insidias, et hostili animo moliantur.

8 · Et nostris a Saracenis.

pr.Neque nostri a Saracenis capti pro servis nostra in civitate haberi debent. Bene ergo hanc in rem Did. Covarr. P. II. Relect. ad cap. Ресcatum, de reg. jur. in 6. §. XI. n. 6. ait: Quamobrem, nisi aliud lege humana statutum in specie sit, opinor erga Christianos captos a Turcis, vel Saracenis non esse servandas leges Romanorum, quae de captivis apud hostes loquuntur; nec esse necessarias fictiones legis Corneliae, et postliminii; quamvis in his, quae possint in favorem cedere captivorum, aequissimum sit, imo omni ex parte justum, easdem leges servari. Nec enim Rei publicae Christianae convenit, praeter ipsam саptivitatis adflictionem, damnum aliud, aut detrimentum Christianis apud Saracenos, aut Turcas captivis irrogari.

9 · Eorum omnia jura servantur.

pr.Itaque eorum testamenta ante et post captivitatem condita valent, sive apud hostes decedant, sive ad civitatem revertantur; neque matrimonium illorum dissolvitur, patriave potestas amittitur, vel filii in captivitate suscepti pro spuriis habentur, quin opus sit fictionibus legis Corneliae, vel postliminii: quae omnia contra jure Romano, constituta erant odio captivorum, ut magno jam adparatu inter alios demonstravit Cocceius ad Grot. lib. III. de jur. bell. ac pac. cap. 9. S. 1., Covarr., loc. cit. De captivos servandi jure.

10

pr.Jus vero captos captos servandi, donec pretium, quod Graeci λύτρον dicunt, solutum fuerit (cujus aestimatio in arbitrio victoris est, nisi certi aliquid convenerit inter bellum gerentes, ut saepius fit), apud omnes mansit nationes; a quo nec ipsi Romani prorsus abhorrebant, ut ex 1. 12. in princip. D. de captiv. et postlimin. revers., 1. 7. §. 8. D. de dol. mal., ex oratione Manlii Torquati, et exemplis, quae adlegat M. Junius apud Liv. lib. XXII. capp. 59. et 60. adparet. Neque redemtus unquam servus redimentis efficitur, λύτρον autem solvere omnino tenetur, vel tantumdem opera saltem sua restituere, eumque indemnem praestare; suum enim negotium gessit; et haec ferme juris quoque Romani sententia est in Il. 2. 11. 20. Cod, de postlimin. revers.

11 · Pro iis redimendis singularia multa instituta.

pr.Ceterum majores nostri recte existima. runt, cives apud hostes, praesertim barbaros, detentos de publico esse redimendos. Eisdem adplicantur hereditates vacantes, Ord. lib. 1. tit. go. §. 1., hereditatis residua, Ord. lib. 1. tit. 62. §. 26.; et ideo in testamentorum rationibus ineundis omnino audiendi, Ord. lib. 1. tit. 50. SS. 12. 13. 14., et mulctae pecuniariae, quae judicis arbitrio relinquuntur, Ord. lib. 5. tit. 136. in pr. et SS. 1. 2. 3. 5., deducta ex Joannis III. Extravag. 16. Februar. 1525., et Sebastiani 26. Octobr. 1562., 25. Septembr. 1567. apud Leon. 4. p. tit. 20. 11. 6. 7. 9. Bonis autem hujusmodi, et poenis, et iis generaliter omnibus, quae captivis adsignantur, vindicandis speciales Quaestores constituti sunt, quos Mamposteiros dicimus. Illorum jurisdictionem Regimina eisdem data declarant, et huc etiam spectat Comitiorum lex 28. Januar. 1641., et Diploma 29. Octobr. 1754. Sed tandem hi Magistratus cessarunt Reg. Dipl. 4. Decembr. 1775.

12 · Forum militare jure Romano et Patrio.

pr.Jure Romano foro militari milites gaudent in causis, et quaestionibus civilibus, 1. 6. Cod. de jurisdict. omn. jud., et in propriis delictis, seu militaribus, secus in communibus, prout Arrius Menander distinguit in l. 2. D. de re militar. Haec tamen jure nostro non omnino vera sunt. Nam in civilibus ordinariorum judicum imperio subjiciuntur omnino; in criminalibus militarium, quaedam si delicta excipiamus, veluti perduellionis, laesae Majestatis divinae, vel humanae, peculatus, vis armatae in eos, qui judicia exercent, et armorum, vel mercium interdictarum, Diplomatt. 21. Octobris 1763. §. 2. et seq., 24. ejusdem 1764., 14. Febr. 1772. SS. 2. et 3., Pragmat. 24. Maii 1749. cap. 29. (Vid. Diplom. 18. Septembr. 1784.).

13 · Auditores militares.

pr.Et cum jam dudum apud nos singulis provinciis Magistratus quidam militares constituti essent, qui de militum causis criminalibus cognoscerent ad eum modum, quem ultimo definivit Petrus II. Regimine universis provinciarum Rectoribus dato Calend, Junii 1678. §. 25. et seq.; Josephus I. singulis legionibus singulos Auditores praefecit 20. Octobr. 1763.; novum deinde eis Regimen dedit, et militaris civilisque jurisdictionis limites declaravit 21. Octobr. ejusdem anni, cui conjungendum inter alia Decretum 15. Decembr. eodem; et tandem judiciarium ordinem in causis criminalibus, quae ad militares judices tantum spectant, fixum certumque statuit Regio Diplomat. 4. Septembr. anno 1765. Hodie vero Auditores militares a Regina Fidel. aboliti fuerunt Diplom. 26. Febr. 1789., et illorum jurisdictio judicibus loci criminalibus concessa, vel restituta.

14 · Privilegia alia militaria.

pr.Alia deinde privilegia militibus legibus nostris concessa sunt, ut plurimum e jure Romano petita; veluti quae de testamento militari habentur Ord. lib. 4. tit. 83., deducta ex tit. D. et Cod. eod.; et de filiis bello amissis, qui in perpetuum per gloriam vivere intelliguntur, et a tutela excusant, Ord. lib. 4. tit. 104. in princ., Emman. lib. 1. tit. 67. §. 31., deducta ex principio Inst. de excusat. tutor., 1. ult. D. de vacat. et excusat. muner.; et quod demum stipendia militaria, arma, equi, et reliqua militiae usui destinata pignerari nunquam possint, neque milites aeris alieni causa in carcerem detrudi, Ord. lib. 3. tit. 86. §. 24., Regium Diploma 21. Octobris 1763. SS. 13. 14. Forenses militares lites nullo tempore interquiescunt, Ord. eodem lib. 3. tit. 18. §. 10.

15 · Bellicum Consilium.

pr.Tandem Consilium de rebus ad bellum pertinentibus jam dudum Olisipone Reges nostri instituerunt, cujus est militares lites in ultima, ut loquuntur, instantia decidere, militares dignitates, munera, officia conferre, consultationes eorumdem, et id genus alia ad Regem deferre, et militiae demum communi utilitati prospicere: constat ex primoribus Civitatis, quos a Consilio bellico dicimus. Illud Joannes IV. instituit 1 1. Decembr. 1640., eique Regimen dedit 22. Decembr. 1643., quod XXIX. capp. constat.