IusCommune
IusCommune › Textos › Melo Freire › Liber I · De jure publico

Mello Freire 1.10De jure politiae.

Abrir no leitor do IusCommune →

1 · Politiae nomine quae veniunt.

pr.Quam multa publici juris Scriptores sub politiae nomine tractent, ignorat nemo: leges nimirum oeconomicae, sumtuariae, funebres, salutares, annonariae, et criminales: leges de aedificiis, et viis publicis, de publica et privata civium institutione, praecedentia, officiis et juribus, de diversis unumquemque in civitate colendi rationibus, de erronibus et mendicis, de collegiis et universitatibus, et aliis bene multis, quae recensere longum esset, propriam hic sedem habere vi. dentur (Inst. Jur. Crim. Tit. X. §. XVI.). Praecipua nos tantum more nostro explicabimus.

2 · Magistratus illam promiscue exercent.

pr.Illud autem initio monendum, Lusitanos Magistratus jam ab origine sua non modo voluntariam, et contentiosam, verum etiam politicam jurisdictionem habuisse, et nunc etiam habere; Magistratus enim nullus specialis hanc in rem creatus fuit ad diem usque 25. Junii anno 1760., de cujus munere et officio dicam inferius (§. XXIII.).

3 · De Aedili maximo.

pr.Et in primis cura annonae cum Regia in Urbe, tum iis in locis, quibus Aula Regem sectatur, ad Aedilem maximum spectat, qui quidem quam diligentissime curare debet, ut caupones, tabernarii, propolae, macellarii, pistores ea omnia in numerato habeant, quaecumque fuerint ad Regium hunc comitatum necessaria. Publicarum Curiae mensurarum exemplar habebit, et ad illius normam, quod propterea secum abducere tenetur, omnia pondera bis erunt in anno exigenda: viarum quoque publicarum munditiam curabit, et hoc nomine poterit certam mulctam minoribus loci Aedilibus irrogare, Ord. lib. 1. tit. 18. a princ. usque ad §. 36., Emman. tit. 15.

4 · Et minoribus Aedilibus.

pr.Minorum Aedilium idem fere officium est. Curam habebunt publicarum mensurarum, et quod earum exemplum in arca quadam, et in ipso loci Senatu quam diligenter servetur; quod aurifex, propola, cereorum opifex, lebetum faber, pharmacopola, pomarius, textor, infector, mercator, cet., pondera officio suo necessaria, et mensuras habeant; horum non nulli easdem ad publicarum rationem exigere tenentur semel in anno, quidam semel et iterum, quidam singulo bimestri, Ord. lib. 1. tit. 18. §. 36. usque ad finem. Qui adulterinis mensuris utuntur, eas solvunt mulctas, et poenas incurrunt, quae habentur Ord. lib. 1. tit. 18. §. 40., et tit. 68. §. 1o., et lib. 5. tit. 58. Minorum quoque Aedilium est mercibus quibuscumque pretium gratis, videlicet ratione officii sui, et sine ulla mercede imponere, Ord. eod. lib. 1. tit. 68. §. 4.; annonam praesertim cariorem inter divites et pauperes distribuere, SS. 4. et 12., et urbanas munditias curare, SS. 18. 19. 20. 21. eod. lib. et tit., deducti ex 1. unic. in princ. et SS. 1. 2. 3. 4. 5. D. de via publ. et siquid in ea fact. esse dicat. Transtagana in provincia sub gravi poena interdictum est messoribus et quibuscumque operariis novam et majorem, quam antea in usu erat, pro conducta opera mercedem recipere, Decret. 15. Junii 1756.; Ordinatione quoque lib. 1. tit. 66. SS. 32. et 33. Decurionibus concessum fabriles operas, et artificia quotannis aestimare, et certam operariis, famulisve mercedem definire: hac tamen licentia non nisi publica utilitate exigente utendum est.

n1Fontes, pontes, et viarum publicarum strata Senatus loci curabit, Ord. lib. 1. tit. 66. §. 24. Pro iis reficiendis Praetor Provincialis potest collectas imperare ad summam usque 4000., Ord. lib. 1. tit. 58. §. 43., Palatii Curia 200000., §. 84. ejusdem Regiminis. In civitatibus, majoribus oppidis, et locis quibuscumque certi adparitores esse debent, seu Irenarchae, id est, Quadrilheiros, Jurados, Alcaides, eum in finem praesertim instituti, ut itinera a grassatoribus tuta praestarent, Ord. lib. 1. tit. 73. per totum, tit. 75. §§. 8. 9., tit. 65. 6. 13.: vid. 1. unic. Cod. de Irenarchis, Ord. nostram lib. 5. tit. 6r. §. 1., et Extravag. 20. Octobris 1763. Hodie strata viarum ex utraque parte Durii fluminis, dirigente in primis Collegio Vinario Portucalensi, Regina Fid. de novo facienda, vel reficienda curavit Diplom. 13. Decembr. 1788.

5 · Regia in urbe certa aedificandi forma praescripta.

pr.Quia vero publica praesertim et privata aedificia ad politiam quam maxime pertinent, Josephus I. pro Olisiponensi civitate reficienda, quam terraemotus horribilis fatali anno 1755. paene absumsit, plura statuit; et in primis Regio Decret. 3. Decembris ejusdem anni, et 12. Junii 1758. hujus quasi novae urbis, aedificiorum publicorum, et privatarum aedium universam ichnographiam declaravit. Postea Regio Diplomate 12. Maii 1758. certos novis aedificiis faciendis terminos constituit, et aestimatores, qui alienis areis pretium statuerent, Itaque Regia in Urbe aedificium exstruere contra descriptam lineis hujusmodi formam licet omnino nemini, Extravag. 15. Junii 1759. Et haec tantum indicasse sufficiat. Idem (quod hic adnotare placet) majora quaedam in Regno oppida, quae vulgo dicimus villas, civitates creavit, veluti Averium 11. Aprilis 1759., Pinelum 25. Aug. 1770., et Arrifanam a Sousa, quam Penafielium nominavit, 3. Martii ejusdem anni.

6 · Secus in reliquis civitatibus.

pr.In reliquis vero civitatibus certa aedificiorum forma nulla lege publica definita exstat: altius itaque aedificia tollere dominus eorum minime prohibetur, ut aiunt Imperatores in 1. 8. Cod. de servitut. et aqua, etiamsi alterius luminibus, et maris ipsius prospectui officiatur; hanc enim exceptionem non admittit generalis decisio et sententia Ord. lib. 1. tit. 68. §. 24. ibi: Qualquer pessoa, que tiver casas, póde nellas fazer.... quanto lhe aprouver, e alçar - se quanto quizer, e tolher o lume a qualquer outro visinho d'ante si; neque Zenonis Constitutio, quae refertur in 1. 12. Cod. de aedific. privat., apud nos unquam recepta fuit, Decret. 12. Jun. 1758., cui conjungenda solennis Olisiponensis Senatus deliberatio habita 2. Mart. anno 1786. Namque jure suo dominus utitur, quod eidem pariter concedit, ut possit in domo quoque sua puteum aperire, quamvis, eo aperto, venae alieni putei praecisae sint, ex sententia Trebatii, Proculi, et Ulpiani in 1. 24. §. ult., 1. 26. de damn. infect., 1. 9. de servit praedior urbanor. (Inst. Lib. III. Tit XIII. §. X.).

7 · Quaedam hujus regulae exceptiones.

pr.Quod tamen in universum intelligendum, nisi servitus vel a lege, vel ab homine, contractu scilicet aut testamento, vel a judice demum constituta esse dicatur, ut in casu Ord. lib. I. tit. 68. §. 37. Solarium autem super villam continentem habere, et in eam fenestram, fenestellamve aperire potest nemo; secus foramen, id est, seteira, eadem Ord. lib. 1. tit. 68. §. 24., vers. Porem, et vers. E assi. In angiportum quoque fenestram, vel januam non nisi de Senatus loci licentia aperire licet; ea autem semel aperta, vicinus altius exstruere prohibetur, SS. 26. et 27.; in plateam autem bene possunt januae, fenestraeve aperiri, dummodo recta versus vicini januam, aut fenestram non spectent, SS. 28. et 29. Potest etiam quisquam in villa sua aedificare, et vicini luminibus officere, dummodo intervallum relinquat com munium sex circiter palmorum, id est, vara e quarta, S. 33. In plateis et viis publicis prohibitum est scalas directo ad aedis alicujus frontem aedificare, §. 30.; insuper scalas, umbraculum ramosum, et porticum ante domum habere, §. 31.; et denique ea omnia facere, quae viae publicae usum aut omnino impediunt, aut incommodum reddunt, veluti maenianum, et longos aquae pluviae a tecto prominentis canales, SS. 32. et 40. Neque praeterea, quod hic adjungendum est, quisquam potest aedes quascumque emere, destruere, et super earum saxa, caementa, et reliqua negotiari, Ord. lib. 2. tit. 26. §. 27.

8 · De operis novi nuntiatione.

pr.Damnum ab opere faciendo imminens nuntiare quisquam potest, et a judice petere, ut certam ei poenam statuat, qui contra pristinam formam opus novum facere conatur, eum in finem, ut non pergat, donec vel causa plane cognita, vel satisdatum, Ord. lib. 1. tit. 68. §. 23., 1. 1. SS. 1. et 11. D. de oper. nov. nunt. Nuntiatio quoque privata, quae verbis fit, et quae ipsa re peragitur, legibus nostris comprobatur, Ord. lib. 3. tit. 78. §. 4., 1. 5. §. 10. de oper. nov. nuntiat., 1. 6. §. 1. D. si servit. vindic. Illius judicium, et similium causarum ad Aediles tantum spectat.

9

pr.Cum vero specialem his de rebus omnibus leges nostrae Aedilibus jurisdictionem concedant, eorum tantum est lites et contentiones, quae circa operis nuntiationem, viarum munditiam, aedium aedificationem, vel destructionem, servitutes urbanas, et id genus alia emergunt, judicare, Ord. lib. 1. tit. 68. §§. 22. 23. et 42., quamvis inter Senatores et Ecclesiasticos ipsos lis oriatur, et de januis in Ecclesiam, vel illius atrium apertis, vel aperiendis, Ord. lib. 3. tit. 5. §. 9., et lib. 2. tit. 1. §. 20., Extravag. 23. Octobris 1604. Collect. I. ad Ord. lib. 2. tit. 59. N. 4., et 9. Martii 1678. ad eamd. Ord. N. 5. Horum tamen jurisdictio cum singularis sit et ad res certas circumscripta, non possunt de servitutibus rusticis, neque de vi, et interdictis ipsarum quoque servitutum urbanarum cognoscere, ut jam saepius Senatus noster Olisiponensis judicavit.

10 · Iis tractandis quis ordo servandus.

pr.Hae vero causae (quemadmodum reliquae omnes, quae ad politiam spectant) summariae sunt, et de plano cognosci debent, nec longa admittunt litis instrumenta, vel scripturas, Ord. lib. ra tit. 68. §. 2. Quicumque ergo jus suum vel non probaverit, vel prosequutus saltem non fuerit intra tres menses, causa cadit, ead. Ord. §. ult., I. unic. Cod. de oper. nov. nuntiat. Ab Aedili ad judicem in omni causa adpellandum, qui eamdem ad minorem usque certam quantitatem, id est, 600. solus dirimet, aliquantulum vero majorem, id est, 6000. una cum Decurionibus, et loci ipsius Senatu judicabit: in gravioribus autem mulctis, et majoris momenti lite statim ad Portucalensem, Olisiponensemve Senatum recurrendum est, Ord. lib. 1. tit. 65. §. 23., et tit. 68. §. 2. Similis fere apud Hispanos Ordinatio exstat lib. 4 tit. 18. 1. 7. Recopilat.

11 · Leges vere salutares.

pr.Quod nemo chirurgiam, phlebotomiam, et medicinam profiteatur sine publicis et scriptis testimoniis, et quod in singulos annos Praesides provinciarum hac de re ex officio inquirant, statuit Ord. lib. 1. tit. 58. §. 33., deducta ex Sebastiani Regis Extravag. quadam 7. Julii 1561., et Ord. 3. Martii 1565. apud Leon. 4. p. tit. 17. 11. 17. et 19., qua illud etiam praeterea cautum erat, ne medici praescriptiones medicinales medicamentariis cognatis suis committerent, ullamve cum eis pactionem inirent. Huc etiam spectat Joannis IV. Diplom. 13. Mart. 1656. Collect. I. ad Ord. lib. 1. tit. 58. N. 10., quod medicis et chirurgis prohibuit medicaminum nomina et quantitates siglis, seu notis scribere. Salutis specialis Olisipone Provisor est, qui inter alia cibariorum bonitatem in primis curabit: curare etiam debent Aediles, ne sterquilinium, canis, bestia, aelurusve demortui in viam projiciantur, Ord. lib. r. tit. 68. §§. 18. 19. 20. 21., adversa namque ex odoris foeditate oritur valetudo. Hujus etiam etiam loci non alienae prorsus sunt leges in dardanarios, quae habentur Emmanuelis Codice lib. 4. tit. 32., Leonis Collect. 4. p. tit. 9. 11. 1. 4. 7. et 8., Philipp. lib. 5. tit. 76., et Extravag. ad eamd. Ord. Collect. I. et II., itemque in eos, qui frumentum madefaciunt, terrave commiscent, Ord. lib. 5. tit. 59., Emman. 87. eod. lib.,, de quibus suo loco dicemus (Inst. Jur. Crim. Lus. Tit. V. §§. IV. et VI.).

12 · Pueri in primis educandi.

pr.Summi in Republica Imperantes or phanorum, quorum veluti patres sunt, praecipuam curam habere debent. Leges nostrae iis, et eorum bonis tuendis specialem Magistratum crearunt, de quo integer, et verbosus titulus exstat Ord. lib. r. tit. 88., Emman. 67.: qui quidem illorum in primis educationi summam diligentiam adhibebit: pueros lactentes matri committet, quae filium utique admoto ubere gratis nutrire tenetur; si vero mater illustris sit, quae apud nos infantes mammis nutrire non solet, vel lacte defecerit, vel filius ipse naturalis, incestuosus, adulterinus, vel expositus almae nutrici tradetur parentis impensis et damno: is autem si inopia laborat, aut quis demum sit, ignoretur, infans in locum publicum pueris nutriendis destinatum conjiciendus, vel de bonis et reditibus Concilii et Senatus loci, vel denique in horum omnium defectum a loci ipsius incolis alendus erit; et hanc nimirum in rem, quae cunctationem minime patitur, possunt Decuriones tributum populo imperare, Ord. lib. 1. tit. 88. §§. 10. et 11. Puerum deinde septennem pro modo facultatum, et clarae, obscuraeve originis vel liberaliter educare debet, vel artifici in sua et parentis arte erudiendum, vel conducta tandem opera alicui tra I. 12 dere, SS. 13. 15. 16. 18. 38. Ord. eod. lib. et tit., et tit. 62. §. 36:

13 · Eorum bona tuenda.

pr.Neque minorem diligentiam eorum bonis tuendis adhibebit. Inventarium conficiet intra mensem a parentis cujuscumque obitu ad eum modum, quem minutissime declarat ead. Ord. lib. 1. tit. 88. SS. 4. 5. 6. 7. 8. 9. Bonorum culturam, locationem, et venditionem, quando a jure permittitur, curabit; quae nequaquam emere, vel apud se quovis colore habere, vel detinere potest: neque minoribus administrationem committet, nisi XXV. aetatis annum impleverint, vel de eorum consensu sese in matrimonium collocaverint, vel veniam aetatis a Palatii Curia impetraverint, SS. 22. 23. 24. 25. 26. 27. 28. 29. 30. praedictae Ord., et §. 3. tit. 9. Ord. lib. 3., et tit. 42. eod. lib. Denique lites et contentiones omnes orphanorum, sive actoris, sive rei partes agant, judicabit, Ord. lib. 1. tit. 88. §. 45. et 46.; secus criminales, S. 48.

14 · Et absentis, prodigi, furiosi, cet.

pr.Similia fere de absentibus, captivis, prodigis, furiosis, mente captis, et eorum bonis tuendis cauta sunt. Nimirum eisdem curatorem etiam dabit, Ord. lib. 1. tit. 90. in princ., et lib. 4. tit. 103., tam Laicis, quam Clericis; datio namque tutoris mere civilis est, et bona, resque externas respicit, neque ulla lege Judici Ecclesiastico committitur. Hereditati quoque jacenti curator dandus, Ord. lib. 1. tit. go. §. 1. Potest etiam Regius Provisor absentium bona proximis cognatis addicere, hanc tamen in rem ea omnia servare debet, quae providentissime constituta sunt Ord. lib. I. tit. 62. $. 38.

15 · Hospitalia publica.

pr.Valetudinaria publica administrat Regius Provisor, qui in primis medicum, chirurgum, et eorum curationes, aegrotos, cibum, stratum, et ipsius valetudinarii custodes in animo semper reputabit; illorum quoque bona pari diligentia curabit; itemque capellas, confraternitates, et reliqua tandem, quae montis pietatis nomine veniunt, Ord. lib. 1. tit. 62. a §. 39. usque ad §. 66. Celebre vero Omnium Sanctorum Hospitale, et Misericordiae Sacrae Olisiponensis Sodalitas per Reginam Eleonoram anno 1498. fundata, et Emmanuelem Regem liberali manu dotata, judicem habet specialem ex Senatorum Domus Supplicationis ordine, Ord. lib. 1. tit. 16., deducta fere ex Sebastiani Regis Extravag. 18. Decembris 1565. apud Leon 1. p. tit. 14. 1. 1.

16 · Leges sumtuariae.

pr.Leges sumtuarias, ut antiquiores omittam, quae habentur Ord. lib. 5. tit. 100., Emman. 102., Alphons. 43., et Leonis Collect. p. 4. tit. 1. 1. 6., plures dederunt Petrus II. 25. Januarii 1677., et 9. Aug. 1686., 5. Aug. 1688., 14. Novembris 1698.; Joannes V. 6. Maii 1708. Collect. I. ad eamd. Ord. Nn. 1. 2. 3. 6. 9., et 24. Maii 1749., 19. Septembris ejusdem anni, 21. Aprilis 1751. Iis nimirum prohibita inter alia sunt tela, pannus bombycinus spissior aureis, vel argenteis floribus interstinctus, torulus, fimbria, et taenia textilis aurea, vel argentea, crystallum, vitrum, gemma, servilis vestis rubens, galerus vultum tegens, muliebris vestis, larva, itemque frontem pallio involvere, dictis Extravagg., Ord. lib. 5. tit. 79. SS. 2. 3., et tit. 34. eod. lib., Regium Petri II. Diplom. 25. Augusti 1689. apud eamd. Ord. Coll. I. N. 1.; et denique Regia in urbe vehiculum, cui duo plusquam jun cti sint equi, novissima lege 2. Aprilis 1762. data.

n1Luxus e Republica non omnino eliminandus, et maxime in Monarchia; sed moderandus, et ita omnia temperanda, ut ratio sumtuum, redituum, et erogationum inter se congruant; quam in rem egregia multa habet Abbas Pluquetius in libello inscripto: Traité Philosophique et Politique sur le luxe; leges vero sumtuariae, prout illarum natura fert, temporales sunt, et non solum aliis legibus, sed moribus etiam et usu contrario derogantur. Quis enim hodie suscitaret obsoletas Sebastiani Regis leges sumtuarias 5. Jun. 1560.5 22. Novembr. 1566. (apud Leon. 4. 1. 2. et 6.), 28. April. 1570. (apud Franc. Corream p. 6.), quae et convivarum numerum, et cibaria ad mensam adponenda in publicis, privatisque conviviis minutissime describunt; itemque Petri II. 5. Aug. 1688., 14. Novembr. 1698.; et Joannis V. 6. Maii 1708., quibus nova vestimentorum genera sunt prohibita? (Vid. Saavedra Empr. XXI.)

17 · Et funerariae.

pr.Funerariae vero leges, quae funerum impensas, et lugubres vestes declarant, eisdem fere Ordd. et Extravagg. habentur. Pragmatica Sanctione 24. Maii 1749. cap. 17. ob mortem Principum, parentum, conjugis, et filiorum lugubria ultra semestre prohibentur; soceri, socrusve, fratris, sororis, conjugis fratris, sororisve mariti ultra quatuor menses; patrui, avunculi, fratris, sororisve filii, et patruelis ultra menses duos; et reliquorum consanguineorum ultra decem supra quinque dies. In funeribus prohibitum quoque est Ecclesiarum parietes, tecta, scamna funebribus vestimentis induere, et tumulum sublimi loco habere. Regio Diplomate 17. Augusti 1761. SS. 3. 4. lugubres quidam ritus prohibentur. Maritus intra novenos a funere uxoris dies, et contra, vel patris quisque sui, filii, fratrisve in judicium vocari non potest, Ord. lib. 3. tit. 9. §. 9. Poenae viduis ea de causa indictae, quod intra annum luctus nubunt, legibus nostris non debentur, Ord. lib. 4. tit. 106.; secus quae secundas ipsas nuptias, et filiorum ex primo matrimonio susceptorum favorem respiciunt, quales habentur Ord. lib. 4. tit. 91. §. 2., et tit. 1o5., et testamentaria lege 9. Septembris 1769. SS. 27. 28. et 29.

n1Mulieres intra annum luctus nubentes antiquis legibus, vel moribus (et hoc probabilius est) tamquam infames habebantur, et certas dabant poenas, quas in matrimonii favorem, et legum ecclesiasticarum obsequium abrogavit Petrus I., Ord. Alphons. lib. 4. tit. 17. Haec tamen Petri lex, ad populi rogationem lata in Comitiis Helbis civitate habitis, et posteriores Ordinationes infamiam facti, et publicae honestatis, et existimationis diminutionem abolere nunquam potuerunt, quae non modo ex matrimonio intra annum luctus, sed ex secundis generaliter nuptiis resultare vulgo existimatur: quae opinio hodie etiam viget in minoribus praesertim oppidis et pagis, et maxime in Provincia Interamnensi, quod in illius incolarum laudem dico: poenae vero, quae secundis nuptiis statutae fuerunt Const. 9. Septembr. 1769. §§. 27. 28. 29., justo graviores sunt, neque jam locum habent post Regium Decret. 17. Jul. 1778.

18 · Diversae apud nos unumquemque colendi rationes.

pr.In civitate cum non omnes ejusdem ordinis sint, nec profecto esse possint, aut debeant, jam ab antiquissimis inde temporibus publicae apud nos constitutae sunt unumquemque colendi rationes; et ut antiquiores leges omittam, et ipsum quoque Philippi II. Diploma 16. Septembris 1597., Joannes V. 29. Januar. 1739. apud Ord. lib. 5. tit. 92. Collect. I. N. 3. statuit, quod Excellentis nomine, id est, Excellencia, et Excellentissimo adficiantur Regni Magnates tam Ecclesiastici, seu Episcopi a Rege tantum nominati, quam Saeculares, veluti Duces, Marchiones, Comites, itemque Domus Supplicationis Rector, Portucalensis Gubernator, Regii aerarii Moderatores, Palatii Curiae, Conscientiae Ordinumque Militarium, Consilii Transmarini, et Senatus Olisiponensis Praesides; Indiae et Brasiliae Proreges, et castrorum, exercitus, classisve Praefectus: dominicae vero adpellationis vocabulo, id est, Senhoria, honorentur Vice - Comites, Barones, et eorum, Regnique Magnatum filii, Regiae Domus Administer, nobilis, qui apud Regem servit, Ecclesiae Patriarchalis Canonicus, Magnus Ordinis Avisiensis et S. Jacobi Prior, Academiae Conimbricensis Rector (hodieque etiam Prorector Diplom. 12. Januar. 1811.), Bullae Cruciatae Commissarius, Capitulum sede plena, vel vacante, et Administri denique omnes, qui Regis a Consilio sunt, Extravag. 15. Januar. 1759., nes non Alcobatiensis Monasterii Abbas, Regis Eleemosynarius, Diplom. 20. Jun. 1764. Jam vero cum tam diversi inter cives ordines sint, plura hinc dissidia et perturbationes oriri necesse est; et huc in primis spectant quaestiones circa praecedentiam, magnis ut plurimum animi contentionibus agitatae, quas definire publice interest (Inst. Lib. II. Tit. III. §. LXII.).

n1Circa civium praecedentiam haec tantum adnotare sufficiat. Principes Regii sanguinis omnibus in civitate praecedunt, et inter se pro sanguinis, et gradus proximitate, quod in Gallia speciali constitutione firmavit Henricus III. anno 1576. Regum nostrorum filii, filiaeve indistincte Principes, Infantes, Reges, et Reginae olim vocabantur; Principis namque titulus filio Regis primogenito ab Oduardo primum Rege Alphonso filio natu majori fuit donatus, Brand. Monarch. Lusit. 5. p. lib. 16. cap. X. Joannes IV. Primogenitum Regis Brasiliae Principem et Ducem Brigantiae in perpetuum vocari jussit Regiis Literis 27. Octobr. 1645. apud Sous. tom. IV. Probat. ad lib. VII. Hist. Genealog. N. 29. Duces Marchionibus, et hi Comitibus praecedunt, et omnes inter se pro antiquiore die, in literis donationis adscripta, Diplom. 29. Jun. 1556., 20. April. 1589. apud Andrad. Chron. Joann. III. P. IV. cap. 119., et Sous. tom. II. Probat. ad lib. IV. Histor. Genealog. N. 127. Nobiles inter se pro nobilitatis gradu, et ordine praecedunt, omnibus autem in eodem ordine Regii Donatarii praeferuntur. Vice - Comites et Barones, qui in Palatii Curia, belli Consilio, vel Regio Patrimonio serviunt, praecedunt collegis antiquioribus, licet simili titulo non insignitis, Decret. 10. Jan. 1706., Diplom. 16. Jun. 1786. Administri quoque Regis Consiliarii praecedunt iis, qui Regis a Consilio non sunt, Diplom. 20. 1 Novembr. 1786. Senatores ordinarii honorariis antecedunt; sed honorarii minime habendi, qui in Senatu, vel extra civile aliud munus exercere jubentur, vel idem, quo fruebantur, continuare, dummodo Senatorum muneri idonei sint; namque officium suum, et major, quae ad praefatum munus habilitas supponitur, nemini debet esse damnosa: itaque Conimbricenses Professores, Senatorum numero et albo adscripti, cum Senatoribus ordinariis omnino concurrunt, iisdem privilegiis et honoribus utuntur, et eisdem antiquitate sua praecedunt, uti expresse decisum fuit Decreto 10. Jun. anno 1666. dato. Neque Georgii Cabedi auctoritas, quanta maxima esse videatur, qui ab adverso adlegatur decis. 5., vincere potest aut rationem, aut dictam legem Extravagantem. Idem dicendum de Supplicationis Senatus Deliberationibus, praecedentiam hanc contra praefatam legem decidentibus. Plura habent Jacob. Gothofred. Diatrib. de jur. praecedent., Jacob. Andr. Crusius de praeeminent, sess. praecedent., et ex nostris Joann. Thom. Negreirus Introd. ad leg. criminal. cap. XXIII. a n. 28.

19 · Vetita arma.

pr.Ad civitatis internam securitatem tuendam maxime spectant leges, quae quorumdam armorum usum hominibus interdicunt. Antiquis Regni legibus, quae habentur Ord. lib. 5. tit. 80., Emman. lib. 1. tit. 57., Alphons. tit. 31., et lib. 5. tit. 75., et Leonis Collect. 4. p. integro tit. 2., prohibentur pila ferrea, plumblea, saxea; arma ferientia, et tegen, tia; excipitur gladius non ultra modum oblongus, neque e vagina eductus, pugio, sica; noctu tamen in civitate telorum omne genus prohibitum est, et praesertim sclopetus (arcabuz), fistula ferrea (espingarda), brevis vel brevissimi modi sclopetus (pistola, pistolete): prohibitum quoque ferreae fistulae plumbeis glandibus avem petere, et hac de re debent in singulos annos judices inquirere, eadem Ord. tit. 80. Antiquis his legibus plures aliae adcesserunt Philippi III. anno 1610. et 1613., Philippi IV. 1634., Joannis IV. 1649., Alphonsi VI. 1660., Petri II. 1678., Joannis V. 1719. Collect. I. ad eamd. Ord. lib. 5. tit. 80. Ejusdem Extravag. 24. Maii 1749. cap. 14., et Josephi I. 21. Aprilis 1751. gladio, gladiolove sese succingere haud possunt servi a pedibus, nigrive, operarii diurna mercede conducti, et alii hujusce ordinis homines. Extravag. 25. Junii 1749., ut alias omittam, cultri, cultellive mucronati usus gravibus poenis prohibetur.

n1Cum nulli, insciis atque inconsultis Principibus, quorumlibet armorum movendorum copia tribuatur, l. unic. Cod. ut armorum usus inscio Principe interdictus sit, Ord. lib. 2. tit. 26. §. 2., mirum non est quam plurimas hanc in rem apud nos leges exstare, diversis temporibus et pro rei natae occasione latas, quas supra retulimus. De armorum tamen usu diversi diversa opinantur, nam quidam eum omnino interdicendum existimant, quasi incivile sit quemquam, pacis praesertim tempore, inter cives, notos et amicos armatum incedere: contra vero quidam omnibus promiscue concedendum tamquam defensionis medium necessarium. Sed profecto cum multis flagitiis causam arma praebeant, publice certe interest quorumdam armorum usum omnino inter cives ipsos pro hibere, quorumdam pro loci, temporis, et personarum ratione concedere. Quae autem poenae civili huic delieto respondeant, difficile est definire. Credo ego poenas sanguinis, flagellationis, deportationis, et infamiae justo graviores esse: itaque Nov. Const. 29. Mart. 1719., cet., quae easdem statuere videntur, intelligenda sunt in casu speciali, quando scilicet interdicto armorum usui quaedam adjuncta fuerunt, quae crimina adgravare solent.

20 · Leges in errabundos, et aleatores.

pr.In errones, vagos, otiososque homines leges plures exstant jam ab Regni ipsius initio; Ferdinandi in primis 26. Junii 1375. apud Fr. Emmanuelem a Sanctis Monarch. Lusit. 8. p. lib. 22. cap. 19., et illius successorum, quas in suos Codices redegerunt Alphons. V. lib. 4. tit. 34., Emman. lib. 5. tit. 72., Philippus II. tit. 68. eod. lib.; Philippi III. 12. Mart. 1603., 9. Januarii 1604., 30. Decembris 1605., 25. Decembris 1608., Philippi IV. Decreto 13. Augusti 1639., Joannis IV. 16. Martii 1641., Petri II. 23. Septembris 1701. Collect. II. ad Ord. lib. 5. tit. 68. NN. 1. 2. et 3., Joannis V. 25. Martii 1742., Josephi I. 4. Novembris 1755., et 25. Junii 1760. Legibus itaque hujusmodi inter alia cautum est: I. ut homines vagi, quocumque loco deprehensi, qui vitam in otio agunt, artem nullam exercent, et bona, unde victum quaerant, non habent, 1 nec in alicujus mancipio sunt, in carcerem publicum, si intra XX. dies ad meliorem vitam non redierint, conjiciantur, Ord. lib. 5. tit. 68. in princ. II. Ut eisdem adnumerari debeant quicumque turpiter, inhoneste, vel qui de ludo vivunt, Decret. Petri II. 23. Septembris 1701. III. Gens illa vaga, quam nos Ciganos dicimus, Ord. lib. 5. tit. 69., Extravag. Philippi III. 7. Januarii 1606., Joannis V. 10. Novembris 1708. Collect. I. ad eamd. Ord. NN. 1.5., et Regium Josephi I. Diploma 20. Septembris 1760. IV. Alea cujuscumque generis, et folia omnia lusoria, nisi fuerint in Regni officina fabricata, prohibentur Ord. lib. 5. tit. 82. princip., et SS. 1. 2. et 3., Extravag. Philippi III. 17. Martii 1605., Petri II. 29. Octobris 1696., ibid. Collect. I. Nn. 1. 2., et Regium Diploma ultimo Julii 1769. V. Gravibus poenis coërcentur, qui aleatores in domum suam recipiunt, iisve quidquam subministrant, Ord. lib. 5. tit. 82 § 4.; neque iidem pro damno, injuriave sibi illata agere possunt, S. 5. VI. Quicumque festis Ecclesiae diebus globulis metulis dejiciendis mane operam dederint, et profestis etiam ignobiles pecuniariam quamdam mulctam solvunt, Ord. eod. lib. et tit. §. 10., deducta ex Emman. Regis Extravag. 8. Julii 1521. apud Leonem 4. p. tit. 4. 1. 1.

n1186 INST. JUR. CIV. LUS. LIB. І. ТІТ. Х.

n2Gens illa vaga, quam Ciganos adpellant, quae ab anno circiter 1524. per universam fere Europam peregrinatur, ubique durius et inhumanius, quam par erat, excepta fuit; et fortasse non alia de causa, quam quia magicis artibus dedita vulgo credebatur. Haec autem cum fuisset vulgi opinio, mirum non est hos homines nulla juris communione et hospitio frui, cum hostium paene loco habeantur, Ord. lib. 5. tit. 69., et citatis Extravagg. Quae vero de aleatoribus scripta inveniuntur Ord. lib. 5. tit. 82., Emman. 48., Alphons. 40. 41., fere transcripta sunt e jure Romano in tit. D. et C. de aleator., neque omnia hodiernis moribus conveniunt.

21 · Et in caupones et viatores.

pr.Eadem novissima lege 25. Junii 1760. §. 12., qui cauponiam exercent, tenentur singulis diebus nomina et comitatum eorum, quos in domum suam receperunt, coram Magistratu loci profiteri; eos similiter, quos in navim nauclerus recepit, declarare debet, §. 13. Judices ordinarii singulis quique mensibus stabula invisere debent, cibariis pretium imponere, et curare, ut rebus omnibus instructa sint, quae viatorum usui esse possunt, Ord. lib. 1. tit. 65. §. 20. Stabularii, nautae, et caupones pro furto et damno in stabulo, cauponave commisso omnino tenentur, nisi eam diligentiam adhibuerint, quam statuit Ord. lib. 5. tit. 64., Emman. 39. (Inst. Lib. IV. Tit. IV. §. IX.). Liber etiam tam in Regno, quam in provinciis transitus, et praecipue in extera Regna transmigratio civibus pariter ac peregrinis, laicis juxta ac clericis, sine commeatus literis prohibetur; quod quidem non modo lege novissima 25. Junii 1760. SS. 14. 15. 16., Diplom. 9. Januar. 1792., verum etiam antiquis ipsis legibus Joann. IV. 6. Septembr. 1645., 8. Februar. 1646., Alphons. VI. 6. Decembr. 1660. Collect. I. ad Ord. lib. 5. tit. 107. Nn. 4. 5. 8. cautum erat.

22 · Et in pauperes et mendicos.

pr.Egenorum inopiae subvenire leges quidem omnes concedunt; e Republica tamen est piis hujusmodi largitionibus modum imponere, quibus saepe civium vitia et otium nutriuntur. Mendicitas autem malum politicum est, modis omnibus extra urbem eliminandum. Jam dudum antiquis Regni legibus cautum est, nequis eleemosynas Sancti alicujus nomine et invocatione petat, nisi de Palatii Curiae licentia, Ord. lib. 5. tit. 103., Emman. 104., Regim. Palatii S. 65. Joannes III. Comitiorum lege 29. anno 1538., et 4. Novembr. 1544., Sebastianus 6. Novembr. 1558. apud Leonem 4. p. tit. 13. 11. 1. 3. 4. mendicare prohibuerunt bene valentibus hominibus, iisque, qui unde viverent, habebant; debilibus vero manu, pede, brachio, vel nimia egestate laborantibus Regia in Urbe de facultate Provisoris Confraternitatis Curiae, in Regno et provinciis de loci Senatus licentia concesserunt. Speciali hanc in rem memoria digna est saepius dicta Ferdinandi Ordinatio 26. Jun. 1375. Providentissimas has leges confirmarunt Philippus III. 9. Januarii 1604. Collect. I. ad Ord. lib. 5. tit. 103. N. 1., 25. Decembris 1608. §. 13. Collect. I. ad Ord. lib. 1. tit. 49. N. 1., et omnium plenissime Josephus I. Rex Fid. Regio Decret. 4. Novembris 1755., et saepius memorato Diplomate 25. Junii 1760. SS 18. 19. (Hist. Jur. Civ. Lus. §. LXI.).

23 · Politiae generalis et supremus Administer.

pr.Ut vero civilia haec instituta, et politiae leges speciales quam diligentissime servarentur, Josephus I. singularem, eumque honorificentissimum Magistratum creavit, quem propterea quod in illarum custodiam cogitationes omnes intendat, Intendentem Generalem Politiae Curiae et Regni adpellavit. Eidem Magistratus omnes criminales subjecti sunt, et rationes reddere debent in iis scilicet, quae ad illius amplissimam, et nullis fere limitibus circumscriptam jurisdictionem spectant ad eum modum, quem Rex ipse Fid. declaravit dicto Diplomate 25. Junii 1760.

n1Amplissimo hoc munere hodie fungitur Didacus Ignatius Pina Manichius, Palatii Curiae Senator, qui semper pro bono publico stat, et Patriam cognationi, amicitiaeque anteponit. Sed vero plura sunt, quae deesse videntur, et expetuntur, hanc in rem omnino necessaria. Nam quae habentur generali Edicto 25. Jun. 1760., non omnia respondent, aut conveniunt fini, quem Josephus I. illius Auctor sibi proposuit, uti Regina ipsa Fid. agnoscit Regio Diplom. 15. Januar. 1780. in princ. Quare inter alia desideratur adhuc Regimen speciale, quod generalis hujus politiae Administri jurisdictionem definiat, et cessare faciat contentiones hac de causa ortas inter judices criminales ordinarios, et Decuriones, quibus legibus Regni politia commissa erat, et extraordis narios hos judices; et quod denique omnes, vel praecipuas politiae partes comprehendat, ac tandem deter minet.

n2Leges theatrales.

24

pr.Publica quoque theatra, comicos, actores, fabulae actionem, et comoedias vel maxime Magistratus nostri curabunt; neque enim im pune ferenda, quae aut verecundiam, Religionisve sanctitatem offendunt, aut generaliter contra bonos mores sunt. Celebres apud nos taurorum agitationes non nisi cornuis amputatis tolerantur, Extravag. Petri II. 24. Febr. 1686., 20. Septembr. 1691. Collect. I. ad Ord. lib. 1. tit. 66. Nn. 12. 13., Decret. 14. Septembr. 1676., 28. Aug. 1684., Collect. II. Nn. 7. 8. ibid. Musicorum instrumentorum concentus, et cantiunculae noctu praesertim ad alterius januam prohibentur, Ord. lib. 5. tit. 81., Enıman. 103.; similis apud Hispanos Ordinatio exstat lib. 8. tit. 10. 1. 5. Recopilat. Musicam publice profiteri nemo potest, nisi in ea diu multumque fuerit exercitatus, et in Sanctae Caeciliae Confraternitatem cooptatus, Diplom. 15. Novembr. 1760. In spectaculis denique, et diebus quacumque ratione festis interdictum cuicumque est vultum larva in sui dissimulationem obtegere, Ord. lib. 5. tit. 79. SS. 2. 3. 4., et tit. 34. eod., Extravag. Petri II. 25. August. 1689. Collect. I. ad Ord. eod. lib. tit. 34. N. 1.

n1Vetus quaestio est, an theatra bonis moribus et publicae honestati repugnent: de qua nostris temporibus disputarunt Mess. Rousseau, et d'Alembert. Ille adfirmat; contra vero d'Alembert magnis rationibus contendit theatra, si pro eo ac debent administrentur, bona esse et utilia. Eadem defendit Mons. Fagan, cet.; sed nos hanc quaestionem aliis examinandam relinquimus.

25 · Oeconomicae.

pr.Praeclarum illud quoque civitatis institutum est, non modo Ecclesiarum, Clericorum et Monasteriorum adquisitionibus leges dare, quas jam suo loco memoravimus (Tit. V. SS. XI. et XII. h. lib.), Religiosas familias de novo admittere, antiquas bene meritas servare, et nocentes e civitate ejicere; verum etiam certos homines designare, qui in Clericorum, vel Monachorum ordinem coo ptentur. Jure itaque Josephus I. Episcopis, et reliquis Praelatis ecclesiasticis interdixit quemquam ordinare, vel in suum Religiosum ordinem nisi de illius licentia recipere: jure etiam meritoque Jesuitas ob horribiliora eorum facinora proscripsit saluberrima lege 3. Septembr. 1759., et jure denique civitate privantur quicumque in Castellae Regno furtim Clerici instituuntur, Reg. Petri II. Decret. 15. Martii 1663. Collect. II. ad Ord. lib. 2. tit. 3. N. 1.

n1Potestas oeconomica, in differentiam civilis, judicialis et politicae, ea est, quae Imperanti competit tamquam Patrifamilias, eaque non civilis societatis securitas interna, vel externa immediate procuratur, sed domesticae ac familiaris; quamobrem exerceri debet non castrorum more, et judiciali, sed naturali, oeconomico, et patrio, sola facti veritate inspecta; adeoque capitales poenae huic potestati nullo modo convenire possunt, cum subditorum justa ac legalis animadversio eadem non intendatur, sed correctio quaedam, et castigatio talis, qualis malo reparando, et praeveniendo necessaria est. Et quam multa hac ratione Principi competant, facile omnes vident, eaque referre longum esset, nec operis instituti ratio patitur. In primis autem huc spectant (et haec summa est) jura omnia circa actiones privatas, et domesticas patrumfamilias, et filiorum, res sacras, et Ministros Religionis. Eodem a non nullis referuntur leges omnes, quae jurisdictionem Regiae Coronae Donatariis concessam determinant, et naturam explicant Regiarum Donationum, de quibus in Jure Privato, cum de eisdem Donatariis sermo erit (Inst. Lib. II. Tit. III. §. XVII. et seqq.) dicemus. Illud hic notandum, sanctissimis Episcopis nunquam concessum fuisse usum potestatis civilis oeconomicae, sed judicialis tantum ad nostrarum legum praescriptum, de quo signanter agit Cresp. observ. 3. de usu, et exercitio oeconomicae et politicae potestatis, et Trobat. de effectibus immemorialis praescriptionis 2. p. tit. 1. quaest. 2.

26 · Et literariae.

pr.Denique (neque hoc praetermittendum est) propriam hic sedem habere videntur leges circa civium studia, collegia literaria, et universitates. Praecipua nos tantum indicabimus; namque omnia prosequi et longum multum esset, et ab ea dicendi lege, quam nobismet ipsis diximus, prorsus alienum. In primis Regni Ord. lib. 5. tit. 102. cautum jam dudum erat, quod libri non nisi de Regis licentia prelo supponantur. Minora studia, ut ab iis incipiamus, et Theologia ipsa, praesertim Moralis, initio in Ecclesiis Cathedralibus, Monasteriis, et Paroeciis celebrioribus Regis auctoritate instituebantur. Joannes III. Conimbricae, Olisipone, et locis aliis insignioribus eadem fundavit, et iis tradendis viros undique doctissimos arcessivit; quae quidem postea cum vel temporum injuria, vel improbissimorum hominum machinationibus tamdiu in situ et pulvere jacuissent, nostra demum aetate pristino sunt nitori restituta. Joannes V. Olisipone Regiam Historiae Lusitanae Academiam fundavit 8. Decembr. 1720., et ea efflagitante, numismata veterum, inscriptiones, simulacra, cippos demoliri prohibuit 20. Augusti 1721. Collect. I. ad Ord. lib. 5. tit. 12. N. 5. Josephus I. Rex Fid. Rhetorices, Hebraicae, Graecae et Latinae Linguae Professoribus de novo creatis instructiones sapientissimas dedit 28. Junii 1759.; idem generali constitutione 6. Novembris 1772. in omnibus urbibus et majoribus oppidis tam in Regno, quam in provinciis sub Regiae Curiae Censoriae (hodie Commissionis Generalis pro exa. mine et censura librorum) ductu ac ratione publicas scholas aperuit. Nobilium institutioni literarium Collegium Regia in Urbe fundavit 7. Martii 1761.; Mafrense Collegium in fidem suam ac tutelam recepit 18. Augusti 1772.; et Academiam denique Conimbricensem, quam Dionysius primum Olisipone fundavit anno 1291., quamque ad Conimbricam Joannes III. transtulit anno 1537., et egregiis Professoribus ornavit, ipse demum de novo veluti condidit, et literariis novis legibus armavit 28. Augusti 1772. datis. Eamdem Collegia multa ornant; primas autem tenent tria haec, Ordinum Militarium a Philippo III. anno 1615. fundatum, Divi Pauli a Joanne III. anno 1550., Divi Petri per Rodericum Lopesium Carvalium, Episcopum Mirandensem, anno 1548., et ab eodem Rege Academiae cooptatum 17. Januar. 1549., itemque Academicum Artium Collegium anno 1548. Videsis Francisc. Leit. Ferrer. Notit. Chronolog. Univers. Conimbr. ad ann. 1308. n. 194., Francisc. Carneir. Figueir. illius Memor., Cabed. de patronat. Reg. Coron. capp. 47. 48., Alcobatia Illustr. tit. 6. cap. 110., Monarch. Lusit. 5. p. lib. 16. cap. 67., Emman. Ord. lib. 3. tit. rr. §. I., Extravag. Joannis III. 10. Octobris 1534. apud Leonem 1. p. tit. 4. 1. 2. §. 8., 13. et 24. Januarii 1539., 4. Novembris 1545.; Sebastiani 20. Martii 1566., 6. Novembr. 1564. apud eumdem 4. p. tit. 17. 11. 12. 13. 14. 15. 16.