Mello Freire 1.9De legibus nauticis.
Abrir no leitor do IusCommune →1 · Summa tituli.
pr.Posteaquam Lusitani nova et incognita maria navigare, et ad Gentes exteras negotiationes suas transferre coeperunt, legibus specialibus carere haud poterant, quae negotiationis hujus propriam naturam et indolem explicarent, quae navigationis jura, privilegia, et honores constituerent, quae navium formam, structuram, et interdictas merces declararent, quae importationis, exportationisve jura, et quae denique maris ipsius, litorum et insularum dominium atque imperium, cetera, quae legum ad rem nauticam adtinentium nomine veniunt, definirent: de quibus seorsim breviter, et quantum instituti nostri ratio patitur, disseremus.
n1Quantum res nautica Lusitanis debeat, sciunt profecto omnes. Nam quis ignorat ex Academia Nautica Sagrensi, in qua primus ante omnes Europae Nationes Nauticam publice professus est, Joanne I. regnante, Jacomus ex Majorica insula oriundus, tot tantosque viros rei nauticae peritissimos tamquam m ex equo Trojano prodiisse, quos hodie admiramur, et diligimus omnes? Henricus Infans primo loco, et nunquam sine praefatione nominandus est, quem inter alios viros Principes, quos recensere otium non est, imitatus proxime fuit Ludovicus, Emmanuelis filius, et nostris temporibus Franciscus, Joannis V. frater. Sous. Histor. Genealog. tom. III. pag. 357. et VIII. 420. Lusitanos Medicos Rodericum et Josephum sub Joanne II. Astrolabii inventores fuisse nemo etiam ignorat. (Videndus omnino Robertson Histoir. de l'Amérique tom. 1. pag. 56. et seqq. edit. 1778.) Tabulae marinae Petri Nonii typis datae anno 1527., tractatus de navigatione Didaci de Sa qui easdem aliquantulum confutavit, et Joannis Castri Itinerarium Nauticum in omnium ore, honore, et existimatione sunt. Quis etiam ignorat magnum Fer- 3 dinandi Magallanii nomen? Et quantum novi orbis investigationes et inventiones debeant nautis Martino Vincentio, Petro Correae, Vincentio Dias, his temporibus celeberrimis? Quid plura, cum haec instituto nostro haud conveniant? Jam vero Ferdinandus Rex quantum rei nauticae consuluerit, alibi diximus (Hist. Jur. Civ. Lus. §. LXI.). Nam primum materias ad fabricandas naves necessarias ex Regiis saltibus donari jussit; eorum jura, quae ab exteris exportarentur, vel quae ex venditionibus in Regno debita erant, remisit; jura quoque Regalia pro mercium exportatione publicis legibus definita in prima navigatione navium dominis concessit; eosque ab onere cum equo in bello serviendi, et abe omnibus civilibus muneribus, et solitis exactionibus liberavit; et collegium denique, seu societatem nauticam ipse instituit, et alia multa et egregia statuit, quae habentur Chron. Ferdinandi Lopesii cap. 92., et tom. VIII. Monarch. Lusit. lib. XXII. cap. XXX. Sebastianus Rex, cujus in re nautica peritiam commendat Barb. ejus Memortom, IV., similia, imo multo majora concessit privilegia Diplom. dat. 15. Decembr., 1. Octobr., 3. Novembr ann 1557. 1567. 1571. Academiam Nauticam Regia in urbe nuperrime fundavit Regina Fidel. 5. Aug. 1779. Et haec tantum indicare sufficiat.
2 · De dominio maris jure Romano.
pr.Enimvero Jureconsulti Romani, Stoicorum Philosophiae principiis ducti, quamvis initio existimarent non solum mare, verum etiam litora maris maris communia esse omnium, S. 1. Inst. de rer. divis., 1. 13. §. 7. de injur., 1. 13. in princip. commun. praed. urban. et rustic.; tamen iidem, mutata Reipublicae forma, ab hac opinione divortium fecerunt, et ipsi Imperatores dominium maris postea sibi vindicarunt, ut magno jam adparatu demon stravit Jacobus Gothofredus peculiari dissert. de domin. mar. ad 1. ᾿Αξιώσις 9. D. ad L. Rhod. de jactu. Naturali et Gentium.
3
pr.Naturali vero jure quemadmodum in tegri terrarum tractus vel per universitatem, vel per fundos occupantur, adeoque vel ad singulos, vel ad totum populum, seu Rempublicam pertinent, et ideo Imperatores sibi ἀδεσποτα adquirunt, et generaliter ea omnia sua faciunt, quae privatorum dominio non sunt adscripta, et quibus singuli commode uti frui non possunt; ita nihil profecto omnino impedit, quod hoc modo proxima primum maria, postea longinqua occupaverint, atque ita nimirum hodie nobiscum sentiunt eruditi tantum non omnes, quos immoderatum patriae studium in transversum non egit; eorum autem princeps est Seldenus immortali opere, quod Mare clausum inscripsit. Et jure Lusitano.
4
pr.Quare bene Lusitaniae Reges non modo fluminum perennium, insularum adjacentium, litorum, verum etiam marium imperio suo proximorum, vel exterornm, quae occuparunt, domini et dicuntur, et re ipsa sunt, Ord. lib. 2. tit. 26. SS8. 9. 10., Extravagg. 9. Februar. 1591., 18. Mart. 1605., 8. Febr. 1711. (Inst. Lib. III. Tit. III. §. II.). Quae ergo Grotius de communione maris, et Indicae 1. 11 navigationis et negotiationis libertate adversus in primis Lusitanos disputavit in opere Mare liberum inscripto, neque vera, ut jam alii demonstrarunt, neque in usu sunt. 1
n1Ex nostris Grotium confutavit Fr. Seraphinus de Freitas in opere inscripto De justo imperio Lusitanorum adversus Hugonis Grotii Batavi Mare liberum: sed profecto bonus homo dignus non est, qui Grotio opponatur; eique non mate adplicari potest quod de Henrico Henniges Grotium et Zieglerum carpente Zieglerus ipse ait apud Menckenium de Charlataneria eruditorum pag. 53.: iste obscurus homo ex me gloriam quaerit: impudentissimus sim mortalium, si illius votis velificaturus Zieglerum patiar cum pusillo isto gladiatore committi.
5 · Quid maris domino licet.
pr.Et quemadmodum unusquisque cuilibet rei suae legem dicere potest; et qui in alienum fundum ingreditur venandi aucupandive gratia, potest a domino, si is providerit, jure prohiberi, 1. 3. §. 1. D. de adquir. rer. domin.: non enim est consentaneum, ut per aliena praedia, invitis dominis, aucupium faciatis, 1. 16. D. de servit. praed. rustic.; ita in arbitrio Principis est tamquam maris domini concedere, vel negare peregre advenientibus aut adpulsum ad litora, aut transitum per mare a se occupatum; neque enim debet domino maris non licere, quod in praedio suo cuivis licet. Quapropter illius etiam est statuere quas merces per mare suum vehi, vel provinciis et litoribus suis inferri, vel eisdem exportari velit, itaque maris sui usui modum, quem voluerit, imponere, et commercio maritimo leges dare. Et hoc nimirum jure gentes fere omnes utuntur. Navigatio per mare occupatum jure exteris prohibita.
6
pr.Jure itaque suo Reges nostri utuntur, dum exteris, hoc licet in Regno non habitent, na vigationem, negotiationemve ad Indiam, Brasiliam, et reliquas transmarinas provincias prohibent, et quidem sub gravi poena, quam statuunt Ord. lib. 5. tit. 107. in princip., Emman. tit. 112. §. 1., et tit. 109. in princ. et §. 3., Emman. 81. in princ. et S. 2., Extravagg. 9. Februarii 1591., 18. Martii 1605., 8. Februarii 1711. Collect. I. ad Ord. lib. 5. tit. 107. Nn. 1. et g.
7 · Nec civibus promiscue concessa.
pr.Cives etiam non nisi de Regis licentia ad remotissimas has regiones navigare possunt, vel ibidem negotiari, Ord. lib. 5. tit. 107. in princ. et §. 2. seq.; nec omnium promiscue rerum commereium eisdem concessum, sed quarumdam tantum, quae referuntur Ord. eod. lib. tit. 106., Emman. 113.; neque nostri navarchi et nautae in exterorum classibus inservire possunt, Ord. lib. 5. tit. 98., Extravag. 27. Septembr. 1756.; vel naves, materiamve navalem eisdem vendere, aut fabricari, Ord. lib. 5. tit. 114., Emman. 88. §. ult.; vel denique navigii regimen, quod semel susceperunt, derelinquere, Ord. lib. 5. tit. 97., Emman. 98.
8 · De classis, et solutae navis vectigalibus.
pr.Ad naves e portu solvendas novum ordinem praescripsit Regium Diploma Calendis Februarii datum anno 1758. et Decretum 24. Aprilis ejusdem anni, quod et recepta hodie solutae navis tributa declaravit, et lucernas navales instituit. II. Regia Diplomata 28. Novembr. 1753., 25. Januar. 1755., quibus navibus onerariis cursum simul ad provincias transmarinas facientibus certa et peropportuna tempora constituta erant, hodie in hac parte abrogavit Rex Fid. Josephus I. novissima lege 10. Septembris 1765. data, quae liberam quocumque tempore ad Brasiliam navigationem concessit.
9 · Quae ad litora nostra adpulerunt, cujus sint.
pr.Ea, quae, navibus mari haustis, ad nostra litora vi tempestatis adpulerunt, nec ad Regem spectant, nec ad occupantes, sed interim servantur domino restituenda, Ord. lib. 2. tit. 32. in princip., Emman. 22., Alphons. 32.; quod quidem jam multo antea constitutum erat Alphonsi II. Comitiorum Conimbricensium lege quadam anno1211., Brandan. Monarch. Lusit. 4. p. lib. XIII. cap. 21.; et Ferdinandi Regis Comitiorum Atouguiensium anno 1375., Ferdin. Lop. illius Chron. cap. 92., Fr. Emman. a Sanct. Mon. Lus. 8. p. lib. XXII. capp. 19. 30.; et Joannis I. apud eumdem Lop. ipsius Chron. II. P. cap. 127. Pleniora multo sunt, quae hac de re jus Romanum statuit l. 1. princ. et §. ult., 11. 3. 4. 5. 7. D. de incend. ruin. naufrag. rate, nave ex
n1pugn.
n2Et inimicae naves cui cedant.
10
pr.Neque inimicorum naves ad maritimas oras adlisae occupantibus cedunt, ut habet Regia Ord. lib. 2. tit. 32. §. 1., sed fisco adplicantur, Extravag. 20. Decembris 1713. Collect. I. ad eamd. Ord. N. 1., quod eo minus dubitandum videtur de navibus publico bello captis; eae tamen, quod sin-, gulare jus est, ad Paraënsem, vel Pernambucensem Societatem spectant, si ab alterutra capiantur, SS. 15. et 19. legum fundamentalium Collegiis his nauticis datarum. Regio quoque Diplom. Petri II.18. Jun. 1704. apud Phoeb. decis. 195. inimicorum naves capientibus cedunt (Hist. Jur. Civ. Lus. §. LXVI. Not. b, Tit. XI. §. VI. h. 1.).
n1Duo hic quaeri possunt: I. an res amicorum inimica navi deprehensae una cum eadem recte publicentur? II. an amica navi hostiles res repertae fisci tantum lucro cedant? An navis quoque ipsa, quia scilicet illius dominus rei illicitae operam dedit? Ego rem in medio relinquo; eamdem vero pro dignitate pertractant Grotius de jur. bell. lib. III. cap. 6. §§. 5. et 6., Henr. Cocc. Dissert. de jure belli in amicos tom. 2. Dissert. 2., Bynkershoeck lib. 1. quaest. Jur. public. capp. 13. et 14. Ad rem quoque non nihil facit Petri Cunaei responsum in causa postliminii.
11 · Qui contra Regni leges navigaverint, possunt a quocumque comprehendi.
pr.Peregrini vero, exteri, vel cives nostri, qui negotiandi causa contra publicas Regni leges ad provincias praeternavigaverint, possunt a privato quocumque comprehendi, eique pro dimidio cedunt cum naves captae, tum merces, quae eisdem importantur, Ord. lib. 5. tit. 107. §. 1., Emman. tit. 112. §. 2. eod. lib.
n1Haec Ordinatio de navibus tantum onerariis loqui videtur; verum in bellicis etiam locum habet illius decisio, et ita judicatum refert Cabed. 1. p. decis. 191. Quaeri tamen potest, maxime in navigiis vectoriis, cuinam praedae hujus dimidium adjudicandum; an scilicet domino navis, qui illam locavit; an ejus conductori: an denique navigii magistro, nautis, cet.? Ego vero horum causam meliorem esse existimo; nam generaliter constitutum est praedam capientis esse, nisi nomine et mandato alterius capta sit. Navim autem hanc neque dominus cepit, neque illius conductor, neque mercium domini, sed Magister navis, nautae, reliqui; neque per eos navis dominus eamdem occupare videtur; quoniam illorum opera conducta tantum fuit ad merces transvehendas, non ad aliud quidquam. Bynkershoeck quaest. Jur. public. de reb. bellic, cap. 20.: et ita, ni fallor, statuit Ord. lib. 5. tit. 107. §. 1. ibi.: E do que thes, for tomado e julgado por perdido, haverão os que o tomarem, ametade, e todo o mais ficará para nós.
12 · Singularia quaedam.
pr.Singulare illud jus est, quod proximae navigationi mora injici non possit ob pignerationem, vel similem aliam causam, Extravag. 15. Aprilis 1757., et quod, magnis parvisve navigiis contra formam Regiarum Ordinationum fabricatis, Palatii Senatores inducias veluți dare soleant, et poenarum exsecutionem in certum aliud tempus differre ad eum scilicet modum, quem praescribit Regimen Palatii §. 95.
n1Navium structuram et magnitudinem post Joannem II., et Emmanuelem felicissimum certam definivit Sebastianus Rex in Regimine, quod Indicaę domui dedit anno 1570.: plura Extravag. 11. Julii 1765., et legibus aliis novis simis cauta sunt, quae referre nihil vacat; res enim haec meri facti est, ex qua nullum jus nascitur, quod propterea explicare necesse sit.
13 · De salinis non nulla.
pr.De salinis quaedam hic liceat admiscere. Earum antiqua jura omnino ad Regem spectant, Ord. lib. 2. tit. 26. §. 15., quae de juribus Regalibus inscribitur. Similis apud Hispanos Ordinatio exstat lib. VI. Recopilat. tit. 13. 1. 2.; item. que apud Gallos, prout adfirmat Cujac. lib. III. Observ. cap. 31.; et apud Romanos 1. 17. §. 1. D. de verb, signific., 1. 59. §. 1. D. de hered. instit., 1. 11. Cod. de vectigalib, et commiss., 1. 4. §. 7. D. de censib. Ab earum quoque fabricatione exteri legibus nostris arcentur, Extravag. 27, Maii 1696. Collect. I. ad Ord. lib. 2. tit. 26. N. 11.; et cives etiam nostri ad salinarias exterorum officinas operas suas conducere prohibentur alia Extravag. 15. Februarii 1695. apud eamd. Collect. N. 10. Salinae, quae in loco privato habentur, non ad Regem, sed ad illius dominum spectant: jura autem salinaria exigenda sunt ad eum modum, quem praescribit Regimen 13. Jul. 1638. apud Manescal. tom. 1. pag. 211.
n1Areae salinariae, veluti agri inculti et deserti, olim de sesmaria, dabantur sine ullo onere ex Ord. lib. 4. tit. 43. §. 13., postea pro modica pensione dari coeperunt, ut ex instrumentis anno 1435. 1460. 1490. apud Cabed. 2. p. decis. 53. adparet: et hanc nimirum humanitatis, reique publicae rationem proxime sequuta fuit circa Algarbiorum salinas lex novissima 17. Julii 1769.
14 · Flumina, alveus, portus, insulae ad Imperantem spectant.
pr.Quia vero flumina, navigabilia praesertim, publica sunt, sub occupatione enim generali continentur, adeoque ad Regem, seu rem ipsam publicam spectant, Ord. lib. 2. tit. 26. §. 8.; sequitur: I. ejusdem juris esse alveos, sine quibus flumen intelligi non potest: II. ripas, quae flumen continent: III. portus, insulas, et incrementa omnia fluvialia, SS. 9. 10. ejusd. Ordinat.; pars namque sunt alvei, et fluminis ipsius (Inst. Lib. III. Tit. III. §. VII.): IV. trajectionem fluminis, piscationem, et trajectionis, piscationisve jura, SS. 12. et 14.; itaque solius Regis esse: I. flumina immutare: II. alveos derelictos, et insulas alicui libere, aut sub certa lege concedere; et denique piscatorias leges dare, societates instituere, et piscatum omnibus, vel singulis in perpetuum, aut ad tempus interdicere, Ord. lib. 5. tit. 88. §§. 6. 7. 8. 9. 10. 12. 13. 14. 15. 16. 17., deducta ex Sebastiani Extravag. qua 168 INST. JUR. CIV. LUS. LIB. І. ТІТ. ІХ. dam Calend. Jul. data ann. 1565. apud Leonem 4. p. tit. 14. 1. 3., Ord. eod. lib. tit. 91. in princ., et lib. 2. tit. 28. in princ., Regium Diploma 15. Januarii 1773., quod piscarium novum Collegium in Algarbiensi Regno fundavit.
n1Quidquid in singulos distributum non est, in Prinçipis manet potestate, et ita alveus desertus, insula in flumine nata, et portus ad Imperantem pertinent. Grotius de jur. bell. ac pac. lib. II. cap. 3. §§. 7. et 19., et cap. 8. §§. 7. 8. 9. Idem dicendum de auri, argentive fodinis, Ord. lib. 2. tit. 26. §. 16., et tit. 34. eod., Extravag. 17. Decembr. 1557. apud Leon. 5. p. tit. 6. 1. 1., ex qua integer fere titulus 34. Ord. lib. 2. deductus fuit. Apud Romanos tamen, ubi status popularis erat, pleraque singulis permittebantur, qui proinde sibi adquirebant ripas, §. 4. Inst. de rer. divis., insulas in flumine et mari, §. 22. eod., alveos desertos, §. 23. Postea vero mutata Reipublicae forma, cum ad unum summa rerum delata fuit, haec et similia Romani Principis dispositioni reliquerunt, 1. 9. §. 1. de divis. rer., 1. 1. §§. 41. et 42. de aqua quotid. et aest., 1. 18. §. 1. de aqua et aquae pluv., 1. 1. §. 16. ne quid in loc. public., 1. 17. §. 1. de verbor. signif.
15 · Judex Indiae, et Minae.
pr.De Indiae, et Minae judice specialis nullus titulus exstat Emmanuelis Ordinationibus; ab eo tamen non una Regimina Indicis rebus data fuisse scimus, quorum ipse meminit Regio Diplomate 27. Novembris 1521. apud Leon. 1. p. tit. 13. 1.3. Ea ergo, quae de singulari hoc Magistratu habentur Philippino Codice lib. 1. tit. 51., deducta fuerunt ex Joannis III. et Sebastiani Regis Extravagantibus apud eumdem Leonem ibid. Ad illius itaque officium praecipue spectat de procurationibus, probationibus, scripturis, delictis, furtis Indiae domo, et navi commissis, de conventionibus, lapillis, navigationum expensis, et damnis mercium navigationi commissarum cognoscere, Ord. lib. r. tit. 51. in princ., et S§. 1. 2. 3. 4., Extravag. Joannis III. postridie Calend Augusti 1537., 9. Junii 1553., et Sebastiani 29. Septembris 1565.
16 · Consilium de rebus transmarinis.
pr.Speciale quoque Transmarinum Consilium creatum fuit, cujus officium est de rebus ad Indiam, et Brasiliam adtinentibus consultationes ad Regem deferre. Illud primum Joannes IV. instituit, eique Regimen dedit 14. Julii 1642. apud novam Collect. ad Ord. lib. 1. tit. 51. N. 7. Eidem Josephus I. Rex Fid. jurisdictionem contentiosam concessit 16. Junii 1763. Judicium vero (ut hoc obiter adnotem) de bonis et hereditatibus absentium, et demortuorum tam in Regno, quam in quaesitis his dominationibus, ad Conscientiae et Ordinum Militarium Curiam, non ad Consilium hocce spectat, Extravag. Philippi III. postridie Calend. Januar. 1606. Collect. I. ad Ord. lib. 1. tit. 51. N. 8., quorum scilicet administrationi optimum ordinem praescripsit Josephus I. 27. Julii 1765.