IusCommune
IusCommune › Textos › Melo Freire › Liber II · De jure personarum

Mello Freire 2.1De liberis et servis.

Abrir no leitor do IusCommune →

1 · Jus personarum quid.

pr.Mne jus, quo in Civitate nostra uti-: mur, vel ad personas spectat, vel ad res, vel ad actiones. Per jus personarum nos hic intelligimus ea jura, quae ex hominum qualitate et differentia, aut statu cum naturali, tum civili oriuntur.

n1Absoluto utcumque Jure Patrio Publico, sequitur Privatum, quod nos ad Justiniani exemplum explicare intendimus secundum tria juris notissima objecta personarum, rerum, et actionum: haec enim methodus, cui juvenes jam adsueti sunt in jure Civili Romano tradendo, omnibus praeferenda.

n2İL.

2 · Summa hominum divisio.

pr.Personarum, seu hominum jus, quod idem apud nos significat (leges enim nostrae haec vocabula haud distinguunt), maxime consistit in libertate, civitate, et familia: itaque et Romano, et Patrio jure summa hominum divisio est in liberos, et servos,

3 · Servi aut nascuntur, aut fiunt.

pr.Servi, aut a servando, aut a serviendo dicti, aut nascuntur, aut fiunt. Nascuntur ex ancillis nostris; fiunt aut jure gentium, id est, ex captivitate, aut jure civili. In servorum conditione et jure nulla est differentia; in ministeriis eorum multiplex.

4 · Hodie nemo servus nascitur.

pr.Hodie vero post novellam Constitutionem 16. Jan. 1773. filii nati ex ancilla, vel uxoris, vel concubinae loco habita, liberi, et ingenui nascuntur, statimque cum libertate solem respiciunt, ut loquitur Imp. in l. 14. C. de fideicommiss. libert.; ad servos autem jam natos ante dictam Constitutionem miserrima parentum conditio non extenditur ultra nepotes.

n1An servitus jure Naturali, vel Gentium ad natos extendatur, disputat inter alios Grot. de jur bell. ac pác. lib. II. cap. V. §. 29. et lib. III. cap. VII. §. 5. cap. XIV. §. 8. Quaestio frustra movetur de iis, qui consensu suo aliis se subjiciunt, et ex pacto operas praestant, quia servi non sunt; sed de iis tantum, qui in veram servitutem sunt redacti ex captivitate, vel delicto. Qualecumque autem Grotii, vel aliorum hac de re judicium sit, hodie facile omnes intelligunt filios neque in parentum libertatem, cum eam a natura habeant, neque in servitutem succedere; difficile tamen est hanc naturae vocem cum civilibus, politicisque rationibus componere.

5 · Partus quem sequatur.

pr.Quia vero ex principiis juris Romani partus ventrem sequitur, l. 5. S. 2., 1. 24. D. de stat. homin., 1. 9. D. de decurionib.; dubitari non potest, quod Lusitani hoc principium statim cum ipso jure Romano receperint, quamvis ex Wisigothorum legibus lib. X. tit. I. 1. 17. servi et ancillae domini liberos ex eisdem natos inter se partirentur.

n1Lex Wisigothorum lib. X. tit. I. 1. 17. ita se habet: Si enim filius ab utroque parente gignitur, et creatur, cur idem ad conditionem tantum pertineat genitricis, qui sine patre nullatenus potuit procreari? Hac rationabiliter naturae lege compellimur agnitionem ancillae, quae servo alieno juncta pepererit, inter utrosque dominos aequaliter dividendam. Apud Longobardos et Saxonés séquitur partus partem deteriorem, Specul. Saxon. 1. 16: quod apud Wisigothos in Hispania Isidori tempore obtinuisse discimus ex can. ult. Caus. XXXII. quaest. IV. Vide illorum Codicem III. tit. II. 3., IV. tit. V. 7., IX. tit I. 16., et cap. Licet 3. X. de conjug. servor.

6 · De captivis alienis.

pr.Quamvis autem justo bello capti et Gentium, et Romano jure servi efficiantur; tamen jam a saeculo XIII. servitute inter Christianos explosa, Bodin. de Republ. lib. I. cap. V., Selden. Mare Clausum lib. I. cap. XXVI., non dubitamus adserere eam vel nunquam in usu fuisse, vėl jam dudum apud nos in usu esse desiissė: nam ab Alphonsi I. tempore Mauri in Lusitania degentes suis legibus, et moribus vivebant, ut ex quadam scriptura constat anno 1180. apud Brand. Mon. Lus. 3. p. lib. XI. cap. 32.; et captivi quamvis in vinculis publicis, ne quid in Patriam auderent, detinerentur, nunquam fuerunt tamquam verí servi aestimati.

n1Quamvis Vinnius in §. 3. Inst. de jur. personar. adfirmare non dubitet: In Lusitania, aliisque Hispaniae partibus, et non nullis aliis Regionibus, quae Turcis, aut Scythis vicinae sunt, vetera captivitatis, et belli jura adversus Mahumetistas adhuc exercentur; ego contra existimo Mauros a nostris captos nunquam apud nos servos fuisse in sensu juris Romani: mitius enim a dominis tratabantur, neque eis licebat captivos malis quibusvis conditionibus vendere, impune in eos saevire, cosve tamquam res habere. Qui vero in Lusitania Regis per missu morabantur suis legibus et moribus vivebant ab Alphonsi I. tempore. Adeesserunt postea plures leges و ab Alphonso III., Dionysio, Alphonso IV. et Joanne I. latae, quae multa eisdem privilegia concesserunt, et illorum jurisdictionem cum civilem, tum criminalem aestimarunt, quae habentur in Alphons. Cod. lib. 2. titt. 99. 100. 101. Olisipone certa Regio Mauris, quam ipsi incolerent, adsignata erat, quae Lusitane Mouraria dicitur, idque primum constitutum fuit, vel firmatum a Joanne I. speciali ordinatione, de qua in Codice Alphons. V. lib. 2. tit. 102. Similia de Judaeis constituta inveniuntur eodem Codice titt. 71. 76. 80. 81. Vid. Histor. Jur. Civ. Lusit. §. LXVI. in Not., Brand. Mon. Lus. 6. p.- lib. XVIII. capp. 4. et 5. p. 12. cum seqq.

7 · De nostris captivis.

pr.Nostri quoque a Saracenis capti in nostra Civitate liberi habentur. Quare Legis Cornelíae, et postliminii jus, a Romanis civilibus rationibus introductum, nullum apud nos hodie usum habet, nec habuit unquam. Vid. Inst. Jur. Publ. Lusit. Tit. XI. §§. VII. et VIII.

n1Universa igitur Juris Romani doctrina de capitis deminutione maxima, per quam libertas, civitas, et familia mutabatur, nullius certe usus est; cum servitus ex captivitate jam dudum sit explosa, et poenae ab ipso Justiniano sublatae (§. XI. h. t.): neque liber homo major viginti annis, qui ad pretium participandum sese venun dari passus est, servus jure nostro efficitur; et hoc ipsum Romae quoque suggillavit Leo Imperator Novell. 59. Capitis etiam deminutionem maximam Juris Germanici, per quam liber homo per conventionem expressam, vel tacitam servus proprius efficiebatur, leges nostrae nunquam agnoverunt (§. XIII. h. t.).

8 · De redimendi jure.

pr.Receptum tamen servandi, et redi. mendi jus: itaque pro captivis redimendis adplicantur hereditates vacantes, Ord. lib. 1. tit. go. §. I., hereditatis residua, Ord. lib. 1. tit. 62. §. 26. (ideoque in testamentorum rationibus reddendis audiuntur, Ord. lib. 1. tit. 50. SS. 12. 13. 14.), mulctae pecuniariae legibus non definitae, Ord. lib. 5. tit. 136. in prine., deducta ex Joannis III. Extravag. 16. Febr. 1525., et Sebastiani 26. Octobr. 1562., 25. Septembr. 1567. apud Leon. 4. p. tit. 20. 11. 6.

n17.9.

n2Redimendi jus ex servitute oritur, qua explosa, illud cessare necesse est; sed ubi invalescit captivorum redemtio, magnum certe atque praeclarum justitiae munus est, ut loquitur Lactant. Divin. Inst. lib. VI. cap. 12. Ambrosius vasa Ecclesiae etiam initiata confregit, ut captivi redimerentur, quod factum ipse defendit lib. 2. de Offic. capp. 15. 28., et probant antiqui canones, quorum mentio fit in Synodo VIII. universali, habita tem pore Hadriani II. contra Photium, apud Grat. Caus. XII. quaest. II. can. 13. Quare mirandum non est, quod multa in favorem captivorum legibus nostris sint constituta, quae constant ex citatis Ordinationibus, et Extravagantibus apud novam Collect. I. ad Ord. lib. 5. tit. 136. Nn. 1. 2. 3. 4. et Collect. II. Nn. 1. 2. Redemtionis praeterea causa, et pro eleemosynis, quae captivis erogantur, procurandis speciales Magistratus, Lusitane dicti Mamposteiros, jam diu constituti erant, quibus Regimen dedit Sebastianus Rex; ii vero cum non semel officio suo et jurisdictione in Reipublicae et civium per- 1 niciem abuterentur, primum coërciti fuerunt Regio Diplomate 29. Octobr. 1754. dato, et tandem aboliti 4.

n3Decembr. 1775. Illud hic subjungendum, promiscuum redemtionis usum non nullos politicis rationibus improbare; et ita profecto frequentes barbarorum irruptiones effugiuntur, spe omni lucri praeclusa. Et quot inde quantaque mala Lusitania nostra est perpessa? Satis est in memoriam revocare captivitatem Ferdinandi Infantis in Tingis infelici expeditione.

9 · Redemti conditio.

pr.Redemti sive de publico, sive a pri yato, redimentis servi nunquam efficiuntur; a privato vero si redimantur, redemtionis pretium solvere tenentur negotiorum gestorum actione, II. 2. 11. 20. C. de postlimin, revers.

n1Redemtio captivorum belli commercium vocatur a Vir gil. Aen. X. 532., et Tacit. Annal. XIV. cap. 33., et Hist. III. cap. 81., et favore libertatis legibus Romanis et Atticis introducta, Demosth. in Nicostrat. pag. 724. Qui vero libertatem meo pretio consequutus est, illud mihi restituere naturali jure tenetur, 1. 6. C. de postlimin, revers. Hodie tamen, cum bello captus, servus non fiat, conventio de certo redemtionis pretio nulla est, sed bene exigi possunt adcepta et expensa captivi liberandi gratia. Valasc. Cons. 30., Aegid. ad leg. 5. D. de just. et jur. P. I. cap. I. n. 7.

10 · De Indorum libertate leges.

pr.De Indorum statu plures leges exstant, Nam primo Sebastianus Rex Eborae 20. Martii 1570. edixit liberos eos esse, nisi justo bello illius jussu suscepto capiantur. Philippus II. 11. Novembr. anno 1595. Sebastiani legem firmavit: Philipus III. 5. Jun. 1605., et 30. Jul. 1609. libertatem Indorum adseruit, quamvis fuissent justo bello capti, apud novam Ord. Collect. I. lib. 4. tit. 42. N. 1. Idem Olisipone ro. Septembr. 1611. decrevit, quod servi efficerentur Indi rebellantes, et quod a suis capti, et detenti emtoris fierent, apud eamd, Collect. lib 4. tit. 42. N. 2. Joannes IV. 9. April. 1655. Indos servos esse declaravit: 1) si justo bello a nostris, exteris, aut ab Indis ipsis illato capiantur: 2) si promulgationem Evangelii impediant: 3) ad funem adligati si vendantur. Petrus II. 1. April. 1680. captivitatem prorsus abolevit, et Indis personae, commercii, et bonorum libertatem omnino restituit. Josephus I. 6. Jun. 1755. Petri II. legem transcripsit, et de novo firmavit. Idem 7. mensis ejusdem et anni Jesuitis Indorum administrationem interdixit, eosque, ut par est, in spirituali Episcopis, in civili Regiis Magistratibus subjecit. Idem postea 8. Maii 1758. et praedictas suas leges, et auream Benedicti XIV. Bullam Romae datam 20. Decembr. 1741. ad probavit.

n1Supervacaneum prorsus videtur, ne dicam ineptum, rem notissimam, qualis profecto est Indorum libertas, tot, tantisque legibus definire; eas tamen necessarias effecit vel juris Romani de bello captis et captivis doetrina, vel Hispanorum insolentia et saevitia incredibilis, qui in eos, tamquam si veri servi essent, omnia sibi licere existimabant. Neque Sebastiani, Philippi III., et Joannis IV. Extravagantes superius citatae, ex genio saeculi omnino intelligendae, quae certis in casibus, et conditionibus Indorum tandem servitutem admittunt, ea jam dudum inter Christianos explosa, hodie locum habere possunt; quod admonere supervacaneum quoque hodie esse videtur. Moenet. Chron. Sebast. Reg. cap. 120. pag. 349.

11 · Poenae servitus.

pr.Servos poenae nullos etiam agnoscimus: ultimo namque supplicio damnati libertatem non amittunt, nisi nominatim sententia servi pronuntientur, et ita adcipienda est Ord. lib. 2. tit. 26. §. 28. Quare naturaliter, et civiliter obligantur; de tertia bonorum parte ad pios usus possunt disponere, Ord. lib. 4. tit. 81. §. 6., exceptis criminibus ead, Ord. in fin. comprehensis: neque testamentum antea factum irritatur, excepta dispositione bonorum, quae fiscum sequuntur, Ord. lib. 2. tit. 26. §. 28. et seq., neque tutela, substitutio pupillaris, cetera, quae cum sententia et condemnatione stare possunt.

n1Quia in vitam civis nihil statui poterat, jure Romano ultimo supplicio damnati servi poenae fiebant, 1. 29. de poen., 1. 8. D. qui testam, fac. poss., §. 3. Inst. quib. mod. jus patr. potest. solvit. Verum Valentinianus 1. 8. Cod. Theod. de poen., et Justinianus Nov. 22. cap. 8., ex qua deducta fuit Auth. Sed hodie C, de donationib. inter vir. et uxor., poenae servitutem damnatorum ad mortem sustulerunt. Si ergo apud Romanos a Valenţipiani tempore servi poenae nulli sunt, eruntne hodie apud nos? Itaque Ord. lib. 4. tit. 81. §. 6., quae contrarium statuere videtur, vel ad ipsum jus Romanum in Digg. contentum referenda est, vel eo casu intelligenda, quo nominatim sententia damnati libertate privantur. Societas enim jus habet et in vitam, et in libertatem subdi torum, et eadem expresse privantur, qui alienos servos fugientes juvant, vel occultant, Ord. lib. 5. tit. 63.

12 · De nigris in Brasilia şervis.

pr.Nulli ergo hodie apud nos servi sunt ex nativitate, captivitate, vel delicto. In Brasilia tamen servi nigri tolerantur; ii vero si ad Lusita¬ niam transmittantur, nativam libertatem recipiunt, Const. 19. Septembr. 1761. De hujusmodi servis nigris intelligenda est Ord. lib. 5. tit. 86. §. 5., quae de noxali actione, et lib. 4. tit. 17., quae de redhi. bitoria loquitur, Ord. lib. 3. tit. 56. §. 3., quae * servum a ferendo testimonio repellit, nisi tamquam liber omnium opinione se gerat, lib. 4. tit. 85. in princ., lib. 4. tit. 102. §. 1., quae a tutela, lib. 4. tit. 81. §. 4., quae a testamento, et tit. 63. §§. 7. 8. 9. eod, lib., quae libertatem ob ingratitudinem revocari concedit. Hae nimirum Ordinationes, ex legibus Romanis petitae, et quae de ingenuis et libertinis eodem jure magno adparatu tractantur, usum hodie ferme nullum habent.

n1Servi nigri in Brasilia, et quaesitis aliis dominationibus tolerantur: sed quo jure, et titulo me penitus ignorare fateor. Scio equidem commercium, agriculturam, opificia, auri fodinas, cetera, quae his regionibus lucro esse possunt, non nisi per stupidos hos homines commode posse exerceri; sed aliud est eorum opera et servitio uti, aliud eos tamquam servos, et in vera proprietate habere, Optandum erat, quod in re adeo gravi convenirent quoquo modo inter se honestatis rationes, et civiles: eas vero, si fieri potest, componere hodie tentant Politici non nulli; et interim videndus Montes quieu Esprit des Loix lib. XV. cap, V., Smith tom. V. Recherches sur la nature et les causes de la richesse des nations, cap. VII. des Colonies, M. de Felice Code de l'humanité tom. 6. art. Esclavage, Schwartz Réflexions sur l'Esclavage des Nègres, Raynal Histoire Philosophique et Politique tom. V. lib. XI. §. 22.

13 · Et adscriptitiis.

pr.Nullos etiam servos adscriptitios habemus, Ord. lib. 4. tit. 42., Emman. 46. lib. 2. Si tamen quisquam promiserit certum locum, terraeve tractum colere et habitare vel ad tempus, vel perpetuo, obligatur; nec propterea eum dicimus adscriptitium; quia talis non est natura, sed ex pacto: nativa namque, non adscita sponte conditio Ord. lib. 4. tit. 42 in fin. improbatur; illa quippe libertatem naturalem adimit; haec autem effectus est libertatis.

n1Ord. lib. 4. tit. 42. et illius rubrica hoc modo concepta: Que não sejão constrangidas pessoas algumas a pessoalmente morarem em algumas terras, ou casaes, in odium juris feudalis statuta esse videtur. Quamvis enim negari haud possit, non pauca hujus juris yes stigia etiamnum exstare, quae suo loco indicabimus (Tit. III. §. XIX. Not. h. 1.); certum tamen est Reges nostros adeo dominium feudale esse exosos, ut ab ipso etiam feudi vocabulo, quod vix usurpare solebant, ex consulto abstinere videantur. Hinc plures leges natae, et praeclara jam a Regni initio instituta, quorum non nulla referre placet: 1) privilegia universis fere oppidis concessa judices, quos vellent, et Curiae officiales eligendi: 2) antiqui Magistratus dicti Meirinhos, Adiantados, Regedores, Vigarios do Rei, Fronteiros, Vea dores jam sub Alphonso I. cognití: 3) Praetores provinciarum postea instituti: 4) Regum visitationes, id est, Correições: et 5) Majorum Magistratuum nobilium in primis violentiarum coërcendarum gratia: 6) repe titae de illorum honoratis locis, et asylis, dictis honras e coutos, inquisitiones: 7) Recursus, adpellationes ab eis, eorumque judicibus ad Regem, vel ad Regis Curiam semper concessae: 8) generales, municipalesque leges, 1 quibus Dominis prohibitum erat quibusdam in locis judices designare: 9) victualia, et alia jura, quae comedorias et tomadias adpellant, exercere: 10) precarias exactiones, seu pedidos imperare: 11) in civilis Concilii, judicum, aliorumque officialium electionibus sese ingerere: 12) bona in terris Regum propriis habere: 13) libertas cum naturalis, tum civilis subjectorum plus ribus in legibus confirmata et adserta: 14) servitiorum omnium personalium integra abolitio, si militaria excipiamus, quo spectat Ord. citata lib. 4. tit. 42., Emman, 46. lib. 2.: et denique 15) diversa verbi vassalli significatio, quod cum in jure feudali contrarium esset libertati, et servum designaret, postea in honoris titulum mutatum hodie subditos generaliter omnes significat: quae omnia, et alia multa juris feudalis minuendi causa vel penitus abolendi constituta sunt.

14 · De servis alienis, seu famulis.

pr.Qui alicujus in famulatu fuerint, servi proprie non sunt; sua enim voluntate serviunt, Ord. lib. 4. tit. 28., Emman. 17., Alphons. 25.: pa rente tamen orbatus ab orphanorum judice alieno servitio, si ejus conditionis sit, supponendus est, Ord. lib. 1. tit. 88. SS. 13. 14. 15. 16. 17. 18.

n1Ord. lib. 4. tit. 28. originem suam debet Alphonso II., qui speciali lege ex parte relata in Cod. Alphons. lib. 4. tit. 25. statuit: Que qualquer homem, que for livre, per todo nosso Regno filhe qualquer senhor que quizer, tirando aquelles, que moram nas herdades alheas, cet.: quae ultima verba intelligi non debent de colonis adscriptitiis, seu servis, eos quippe non habemus; sed de iis, qui sua sponte terras, et possessiones alienas colere, et habitare promiserunt. Neque praeterea regula initio ab Alphonso II. adposita intelligi debet de his, qui alieno servitio ad publicarum legum praescriptum subjiciuntur; quae intelligentia seu declaratio authentica Alphonsum V. auctorem habet, et optime convenit Joannis I. legi in Ord. Alphons. lib. 4. tit. 34. ad populi rogationem in Comitiis Eborensibus latae, quae otiosos homines, qui unde victum quaerant non habent, alieno servitio per Provinciae Praetorem supponendos jussit sub poena carceris et flagellationis.

15 · Merces his semper debetur.

pr.Salarium eisdem omnino debetur, nisi septennio minores sint, Ord, lib. 4. tit. 31. §. 8., sive illud stipulentur, sive incerta et indicta mercede serviant, Lusitane dicimus a bem fazer: et tunc aestimatur ex ministerii genere, et ex generali in provincia recepta consuetudine, Ord. lib. 4. tit. 29. in princ. et S. 1,, deducta ex Joannis III. Extravag. anno 1538. apud Leon. 6. p. tit. 1. 1. 3α Emmanuelis Ordinatio eod. lib. tit. 19. actionem, pretio, seu mercede non definita, denegare videtur. Hac tamen in re consuetudine provinciae, et moribus maxime standum est. Phoeb. Decis. P. I. arest. 49., Perer. Decis. 102., Cabed. P. I. Decis. 162. (Salarium illorum, qui alicujus in famulatu mercatorio sunt, ad primos tres annos quod adtis pet, statutum est in 1. 30. Aug. 1770. §. 12.)

16 · Poena servi dominum relinquentis.

pr.A famulatu qui, tempore non finito, discedit, et mercedem adceptam restituit, et gratis deinceps servire cogitur; a domino vero si ejiciatur, integram mercedem adcipit, Ord. lib. 4. tit. 34., Emman. 21., Alphons. 32., 1. 38. D. locati. Alicui qui, indicta mercede, servit, ab eo si pallium et vestem adcepit, integrum annum; si vero pallium tantummodo, aut vestem, dimidium servire tenetur; et praeterea si, invito domino, discedat, et duplum restituit, et in carcerem detruditur, Ord. lib. 4. tit. 30. Aulico qui, non dicta etiam mercede, servit, quamdiu Regis aulam sequitur, vel ad aliud Regnum non transit, in aulici alterius servitium, illo invito, haud admittitur; si vero non aulicum, sed alterius ordinis hominem, plebeii, equestris, vel patricii dominum habeat, et ad alium confugerit, ejus servitio non eximitur; is tamen de damno, quod priori domino fecerit, tenetur, Ord. lib. 4. tit. 30. §§. 1. 2. 3. et 4. Ferdinandi Regis Ordinatione quadam prohibitum erat servis belli tempore dominum relinquere, cui in pace et otio servie-

n1runt,

n2Poena servi, indicta mercede, servientis, qui a domino discessit, a quo pallium, aut vestem adcepit, ab Alphonso IV. primum statuta esse videtur. Ferdinandus lege 24. April. aer. 1414. Salvaterrae Magorum data famulis et vassallis, nobiliores alios et potentiores vassallos servientibus, prohibuit ab eis ne discederent sub poena capitis, et amissionis bonorum, dominis, a quibus discesserunt, adplicandorum: quae lex, vassalli nomine et juribus ferme cessantibus, servis, aulicis hominibus, id est, Cortesãos servientibus sub mitiori alia poena adplicata invenitur Ord. lib. 4. tit. 3o. §§. 3. 4. Haec tamen Ordinatio, et similes, quae ex antiqua Regni militia proficiscuntur, hodie cessant,

17 · Merces quo tempore petenda.

pr.Mercede triennium non petita, ad eam petendam actio denegatur; si vero singulis ménsibus condicta quisquam mercede serviat, quod Lusitane dicimus a reção de comer, post trimestre; si aere tantum mereat, hoc est, diarium non pane, vino, opsonio, sed in pecunia numerata adcipiat, dicimus a dinheiro sécco, post decimum diem, relictis jam dominis, actio denegatur, Ord. lib. 4. tiť. 32. in princ. et §. 1. Emmanuelis Ordinatio eod. lib. tit. 20., et Alphons. tit. 27. triennium generaliter statuit. De illius probatione.

18

pr.Scriptura famuli privata, qua de mercedis solutione constat, obligatio tollitur, Ord. lib. 4. tit. 33. §. 1.: mercede per conservos probata, illius quantitas ad certam usque summam domini juramento relinquitur, et illius adsertioni testamento factae, vel rationario fides adhibetur, si Equestris, Patricii, vel Senatorii Ordinis fuerit, ead. Ord. lib. 4. tit. 33. in princ. §. 2.

19 · De damno a servis illato.

pr.Servus de damno, ejus culpa in re domini dato, omnino tenetur, dum illius in servitio est; ab eo autem si discedat, non tenetur, nisi denuntiatione de damno facta coram judice, honestis, vel probis viris; hanc enim si dominus omittat, exceptio in fraudem petitae mercedis esse videtur. Ad illius probationem dies quatuor dantur; si velit autem dominus mercedem statim solvere, et postea de damno agere, dies arbitrio judicis prorogantur, Ord. lib. 4. tit. 35. in princ. et S. 1.

n1Jus hoc in favorem servorum constitutum, quod in praefata Ord. lib. 4. tit. 35. continetur, consuetudine; quam immemorialem paene dixerim, introductum fuit, nam jam sub Alphonso III. obtinebat, et in scripturam erat redactum, Ord. Alphons. lib. 4. tit. 33.

20 · Et legato servis relicto.

pr.Quod dominus servo suo dedit, vel testamento reliquit, non donandi, sed aere alieno se liberandi animo datum esse videtur, nisi de contraria voluntate constet, Ord. lib. 4. tit. 31. §.11. II. Secus jure Romano, 1. 85. de legat. 2. (Inst. Lib. III. Tit. VII. §. VII.).